Pyrologia topographica, id est De igne dissertatio iuxta loca cum eorum descriptionibus Dominici Bottoni ..

발행: 1692년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

in regios que ductus infuse ad urbanos puteos, tesque magna copia derivantur,potu per benigne, salubres,partim labuntur in fluvium, qui ad Uesuvii pedes latissimos a inpos tortuos flexibus ambiens mira fertilitate perfundit;atque hinc inde arboribus inumbratus leni murmure , lapsuque placidiss1rno aquas in vicinum mare dimittens Sebethi nomen amittit. Non procul hinc ad Vesuvii radices frequentibus pagis castellisque conspetias celeberrima oppida Herculaneu in. Pompei sedent. Inde qua litus flectitur ad Meridiem visuntur antiquς Stabiae

secundum quas Surrentum, cui brevi spatio)ungitur Massa lubrensi cu promotorio Minervae.Hinc

augustissimo ac pro celso freto dirempta Caprear, Insula, quae in Austrum obversa in altissimanta

se rupem attollens certare videtur culmine cunia

Vesuvio, quem recta prospectat e mari; sed aspectu ipso humilior deprehenditur, infra Vesuvianum jugum. Hic situs montis ex ea fronte, qua mare despicit, cadentem Solem, ex altera Vero qua Solem nascentem excipit in amplissimam palmae planitiem desinit, atque arva latissima jacent sub eo esuvii vertice,quasi sub umbra, ac tutela montis innumerabilia pene per campos oppida , inter- qua urbs Nola . Hac Vesuvius apenninis montibus

242쪽

i Dominici Tottonibus jungitur, qui dorso Italiae totius impost ad

Alpes, ad Leucopetram promontorium usque tenduntur. Ab his tamen inter se tractim connexis superba quadam ostentatione divulsus,& in semetsidens longe altius tollitur,quasi caeteris imperaturus, per quatuor millia δε amplius passu unuevaditur a radicibus ad cacumen .a mari Meridiem versus per tria millia; eminebat antea Vesuvius altius altero jugo, nunc infra illius verticem decumbit ducentos dece, it to,atque illud quidem jugum , altitudinem habet littori respondentem ad perpendiculum pastium mille,atque centum, eos. que amplius hujus autem descensus intra voraginem antea continebat tercentos fere ac triginta passias tunc sensim contra me in angustum fauces brevem aream sexaginta circiter palmorum qualentem semiustis lapidibus efformabant , nunc vorago dehiscit passus quingentos, amplius intra

crepidinem, unde fumus initio e novem quasi caminis erupere videbatur, quibus deinde, praecipitatis molibus, obstrum, hinc conclusi vortices fumabant in nubem, frigida maxime tempestate atq; humida,& Africo imprimis flante Crateris diameter superne passus continet octingentos fere, ac

septuaginta;ambitus vero, qui ad ellipsis figurar accedit tria millia passuum,eoque amplius. Os igi

243쪽

Pyrologia Topograpbica Lib.III. 1 7 3tur voraginis nunc multo patet immanius,crateris labris igne consumptis ac reluctata ad latus rupe qitie post ultimam deflagrationem flammas obtegerat,sed ad praesens Mina jam saeviente contemporaneum hoc monstrum hianti ore flammarunta centum linguis respondet, jam tanti camini culmen in focum ipsum corruit , suo se obtexit cinere. Est itaque post ultimum incendium egesta materia, laxior monti crater, contra maris contractior

angesta. Erat quidem antea descensus infra ipsam voraginem,non tamen omni ex parte,quippe Neapolim versus praeruptae rupes imminebant quo loco scaber,d squalidus caeterv Oct vianum versus silvosus erat, herbidus Vorago nonnullis vide- Datur referre ingens Amphitheatrum, crateris labrii, quas Cavea sedilia,navim potius aliis, ut mirum non sit, quod hauserit maris aquam incommuni naufragio. Solertissimus ejus pantoplis Κirherus in exausti chylindri formam recta ambitu suo potius descendere se observasse tradit, quia licet fundus oculis nostris strictiori periferi conclusus videretur is tamen juxta opticas leges, nc , nisi ex maxima a crateris intima superficie distantia, profunditate cingebat cui adstipulantur ouam multi nobis tamen nunquam cordi fuit rep

244쪽

1 6 Dominici Bottonitando , ad summi fastigia culminis evadere horrendamque propriis oculis voraginem explorare: fidem porro tercentos quoque passus adiiciunt eidem voraginis profunditata, ita ut octingentos passus constituat, ut diligens indagator Coelestinus Cuicciardinus, qui alterum montis jugum, ad bis- centum, quadraginta quinque passus desedissi perhibet post ultimum incendium. Circum circa nonnullas tanquam Vulpium so-veas,sive lustra fuisse scribunt, fraudulenta quemadmodum Vesuvii naturam ignem sub herbesce-tes viriditates caelantis,jam satis indicantes . Apud hanc voraginem,Spartaco,ejusque sociis eo se recipientibus,ut Florusio tradit velut ara iuris . sic enim pro viris alii legunt Vesuvius fecit; ibi enim

cum obsideretur a Clodio Glabro per fauces cavi

motis vitigineis delapsus vinculis ad imas ejus descendere radices;unde, victor evasit. At Plinio seniori, Sc Caesi Basso idem Mons Pyra, tumulus fuit, Plinio juniore,& Probo testibus. Caeterum ad medium usque montem iter clementissimum clivo sensim saliente , de leniter acclivi, reliquum vero pr ruptum, Masperum, cad apicem,non tam ambulando, quam reptando. In vertice no parva planities, quamui mons ex

245쪽

0rologia opographica Lib. III.

de longe lateque despectus patet,ad campos, maria. Tota inde Campania prospici potest unico oculorum prospectu,quasi sede,sub unius montis imperio, quam in tyramnidem,m vastitate evast Certe nihil esuvio, ut ira, aestusq; detumuit, aut jucundius, aut utilius totus orientali latere, qua continenti jungitur cultu patiens,summa sui parte procera, antiqua nemora substinet montis vertici capillamentum quo dum per Hyemem albet nivibus, quasi canitiem ostentat. Inde ceduae trahuntur silva sive ignis pabului sive navium materies aut flammis, aut aquis destinatae Montem reliquum ex umbillico ad ima vites vestiunt, quae non ut plerisque in locis repente sumit. sed altis adnixae populis ramis utrinque multiplici

flexu implicatis mutuo complexu in arbusta colargunt. Pulchritudini respondet ubertas; nam integrum quandoque ex una vite dolium repleri assirmant Par in occidentali Uesuvii fronte fertilitas,

sed non ubique constans, nam qua Neapoli jungitur, omnia non ad iacunditatem solum , sed etiam ad voluptatem composta,montis fere semper her bescens viriditas, eli semper verna tempericS, omnes anni partes , pari amaenitate percurrunt Apud Octavianum,ad montis cupidinem observavit Ioannes Camillus Maphaeus Solofrens in me

246쪽

178 Dominici Tottonidio aestu praecipue ex quibusdam foraminibus spiritus adeo frigidos efflare, ut vix manus tolerare illud queant , ac proinde ex opportunitate surru fuisse Maramaldum loci dominum ad vinum refri gerandum quod amaris affluxu aerem in meatibus subterraneis sollicitante originem suam sortire apte exsirhero colligitur,qui se in nonnullis AEt nae locis idem notasse tradit, qua observatione perpensa ignem aquae consortium non aufugere, imo inibi majore ubertate coalesceres, conjicere non est absonum. At ex eo latere quo dimittitur in oppida, Pompejos,i Stabias ipse sibi constat, ac se vere prodit Vesuvius Horret ibi saxis exesis,tetris, perustis, quae vetus adhuc incendium spirare,& novum minari videntur, inter hos tamen praeruptos scopulos verius , quam rupes, Virgulta quaedam, sponte nascuntur,quae ignis pabula maxime ad coquendos panes accomodata, non mediocre lucrum apportant,ut vel ipsa esluvii saxa dum flagrat,accolis aurum excudant . Demum ne ipsa quidem vorago fructu vacat,&lucro;inter ipsos hiatus perforati montis, terra dehiscentis abscessus , qua gemino interjecta vertici vallis decubat,pascula q-ta reperies aestate alendo pecori aptissima;nam, que eminent annos e quercus , estum ingentibus ramis propellunt, mitius inter umbras cadente Sole. Sed

247쪽

pyrologia Topographica Lib. IV.

rara omninb, aut nulla est sinceia felicitas. Ingentibus bonis ingentia mala promiscuit , sapientissimo consilio cavens ne animum inescaret nimia fortunae dulcedo. Ex eodem Vesuvio vina,& flam- mali segetes,, cineres,annona,& vastitas, pabula.& clades, vita, Mnex. Non semel arsit incredibili totius Campaniae pernicie, cujus toties funus lacium,quoties funeris facibus perluxit Vestavius.Sed haud comperitur,an quidquam in postremo incendio, aut admirabilius,aut immanius acciderit, quavis illa totrentium ignium, Mille flagrantis cincris fluvius immensus sulphure, ac bitumine mixtus quae impetu facto potuerit, illas, pagos, Oppida integra e sedibus eruere, atque in mare devoluere,

ne vestigio quidem relicto; ipso quoq; maris exardescente fluctu, ita ut majorum memoriam clade vicerint Neapolitani Quinque fere millia hominuillo incendio extincta creduntur, caetera apud qua- multos authores petenda;llae apud unum Martialem hujus montis vicissitudines unico obtutu contemplare quis possit, sic enim canit lib.q

Hie estpapineis iridis modo Vesutius umbris Praeserat hic madidos nobilis uta lacus Haec Juga qua Nise colles plus Tacchus amavit

Hoc nuper a rimonte dedere choros. Haec Veneris sedes, lacedaemone gratior illi

248쪽

ira Dominici Totroni

Hie locus Herculeo nomine clarus erat.

Cuncta jacent mmis in tris mersa favilla, Ne veri ellent boc licuissesbi.

Hic status montis cum praecedens , tum subsequutus incendia, sub Tito Imperatore, quam praesenti saeculo extat . illum feliciori vicissitudine Iinvertas hodiernus resultabit; horridil loci facie in pristinam amaenitatem fecunditatem, frequentiam versa, iisdem cineribus, magna quadam celeritate reparantibuS, ac continua terrestrium liquorum scaturigine consurgente. Accidit hic celebris quaestio de igne subterraneo, praesertim de eo qui per montium cacumina erumpit; hic quidem irrequietus, Orax, perennis absq; pabulo conservari non valet: cur ergo tot seculorum cursibus ad perpetuitatem, quam apertis intuemur luminibus custoditur tellurem itaq; circum jacentem absumpsisset, ac spectatoribus signatae pedum notae non existerent. Immensumque territorium temporis commodo ignis fames antivorata esset:Verum mineralia nempe sulphur, bitumen, halinitrum , ammoniacum, huiusque generis alia,ut pabula ignibus ministrare pro comperto habemus, sed eorum perennitati tamdiu ,, incenddiis adhuc promptam materiam suppetere arduu; exhausta enim tam continua helluvie essent cun-

249쪽

cta , ut nec cinis existeret.

Huic negotio studiosus Thomas Cornelius θ Vesuviano igni pabulum acrem putat, quod equidem animo volventes solida basi subsistere posse

non arbitramur, quamvis enim nulli dubium sit absq; aere ignem non per durare, ti respirantis ad- instar eum aeris defectu perire perperam tamen ignem aere vesci, ut neque anguem, di)udicamus nam agnis pabulurn tale esse debet, ut illi immediat suppetatur,ac in abeuntium particularum locum succedat, sive illae per fumum, sive aliquid aliud eVolent: quapropter nutritive particulta aptitudine habere debent, ut ex corporibus ab igne cxtrahantur, ipsumque fovere valeant,immo ex Cartesianis principiis bene a Rohauitio q) melius, quam a Cornelio intellectis, oportet eas sat magno numero intercederc, ut secundi elementi partes repellere possint, quae indesinenter ignis sui cationem moliuntur quod cum partes aeris essicere nequeat Obnimiam tenuitatem, sequitur ipsum insuffcie rem esse ad ignis perenne fomentum. Nec nos la te hunc terrestrem focum necessario aerem sequi eo tamen praesente, alioque disiciente pabulo, S: Vestavius. AElna, Vulcanicae insulae jam na

250쪽

1 1 Dominio Sotioni

rivis flammis carerent, quemadmodum lampadum flammul ignitique carbones semel accesi affluentii copia nullo adjuncto oleo, aut alio pingui comamextibili,percunt,olei nanque evolatis corpusculis ilico flamma emoritur, quod Dante sir advertit Rua uole it flammeniar dele cineunte Moversipur super Leprem a boccia. Ac ignis sesibili sere fame exaustus extinguitur.

Id flagrantes vortices , quae diu vivas omer flammas, tandemque illarum expertes reperiuntur edocentmec loca deficiunt,quae passim absque ullo ignis vestigio spectantur,alia tamen tempestate co-

flagrantia,& tamen his igneis scrobibus, nec terra, nec aer deficit, sed impeditos aquarum commeatus,vel deficientes mineralium venas congruit suspicari.

Restat igitur aliam thvestigare escam ad ignis

perennitatem confluentem, maxime eam, qua

ablata ignes quoque auferantur:& quidem de motibus superTelluris globum ardentibus dissetendo, eorum siluationem in insulis e ac secus maritimas oras, ut plurimum coperies,ut Vesuvius AElna,ac Vulcanicae insuta, quae actu sub nostros oculos cadunt, admonent, quibus praesertim pauca terrae portio pelago innixa committitur,4 si foveas,pu

SEARCH

MENU NAVIGATION