Physiologia medicinalis

발행: 1816년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ΝΑTURAE CONTEΜPLATIO. Clarum igitur est, naturam per metamorphoses infinitas operari; lonto quidem incederes AESSU, Progressivo tamen modo usque nostram saltem aetatem ad sui tendere perfectionem. Infinitas quippo syntheses et analyses Suscitare debuit, ut vel minime perfectorum vegetabilium germina condere valuerit ; copiosae nasci Prius et interire debuerunt Plantae , ut e re SO-lutis earum principiis inchoata Prius , ac demum perfectiora coalescere potuerint animalia. - omnibus demum Perfectionibus exornata tellus, sobolem tandem peperit nobilissimam, omnium Creaturarum principem - hominem -, cujus naturam scrutari in Propositis habemus. Imm. ΗΑΝΤ'S physi sche Geographie. ΗOnigsb. 18OI. B. B. I. g. 77-79. - Ι. G. HEBDER'S Ideen gur Philosophie d. Gesehiclite d. MenSchheit. Riga u. LeiPZ. 378 . 4. I. p. 3. - 16. - G. H. TREVIR ANUS Biologie III. p.

Ante mare et tellus , et, quod tegit omnia, caelum, Unus erat toto Naturae Vultus in orbe, PQuem dixere Chaos; rudis indigestaque moles ;Nec quidquam, nisi pondus iners 3 congestaque eodem Non bene junctarum discordia Semina rerum.

OVIDII Metamorpli. L. I. 5. II.

PHYSIOLOGIA.

g. 13.

Physiologiae definitio.

Doctrina, quae de naturae tractat Phaenomenis, horumque Cau Sas et effectus Scrutatur , Physiologia generatim dicitur g. a.). Ubi vero stu-

42쪽

INGRESSUS.dium nostrum ad humani ot vivi corporis naturam sic Convertimus, ut Phaenomena ejus, Ieges, causas et effectus eruamus, physiolo

giam humani corporis cm edicinale m.

conStruimUS. Complectitur itaque physiologia, nostro Sensu Sumta , doctrinas in se plures, quae ab aliis pro distinctis habentur disciplinis. Talis est doctrina, quae legeS tradit, quibus humanum corpus et parteS ejus structae Sunt, ut scopo suo et sini respondeant, teleologia, aliis Vero theoria an atomiae dicta. Lubuit Er. DΛRVCIN scientiae partem, qua leges naturae animaliS eXPO nuntur, ZOOnomiam compellare. Separaro aliqui Voluerunt, dignissimam nostrae Scientiae partem, naturae univerSae Vitam ejusque phaenomena perscrutantem , et dixere biologiam. Nec separari a physiologia Penitus ΡoSsunt anthropologia, peculiarem hominis cha-Tacterem, quatenus is a peculiari virium corporearum et animatarum Concentu pendet, PerScrutal S, atque PSΥ-chologia, intellectualem hominis naturam pervesti

g. 14. Physiologiae obiectum.

Vitas humanae ideam eruendam Cum habe

at physiologia g. 13.) , suapte Patet , Corpus

humanum vivum ejus esse objectum. Quia vero vitam ejusque leges debite scrutari in normali saltem Ιicet flatu, phaenomen a Vitae integrae sanae) consideranda nobi S Praecis Ue sunt. Non tamen sine manifesto in scientiam damno physiologia medicinalis ad solam rostringi potest naturam humanam , Si quidem Organismus noster Partem duntaXat constituat organismi Universi, cum qUo arctissimo iungitUr vinculo. EX eo igitur, cumque corpus no Strum ad naturae substantias diversas et ipsa quoque imponderabilia variam habeat relationem, natu-

43쪽

PHYSIOLOGIA.

ram tirimanam debite cognoscere tum solum POSSUmus, ubi naturae universae officientias et corporum indi Viduorum g. 2. indolem Scru tati simul fuerimus, quo physiologiae uni Versae et Comparatae Summa apparet necessitas et utilitas. Ipsam autem humanam scrutaturi naturam, materiales ejus qualitates, Proprietates CorΡΟ-reas csomaticas , vires ejus physicas et chemicas, energiam dynamicam et vitalem, Phaenomena Vitalia, horumque causas, effectus et relationem mutuam PerVestigare nos oportebit. s. 15. Normalis vitae humanae status. Cum naturam humanam in stretu normali scrutandam praecipue habeamus g. 14. , ani QOmnia definiendum est, quid sub eo intolligatur

statu. Quemadmodum in natura uniVersa Ο-mnia sibi ita respondent, ut individuum quodvis

ad conservationem totius Concurrat, prout Singulum a ceteris SerVatUr g. 11. , ita organi- Amus quoque humanus, qui mundi universi parvam refert imaginem 'o, partibus constat diversis , quarum ConCentu totum Ser Uatur Corpus.

Singuine enim humani corporis partes et organa cuncta tali h Us informata sunt viribus , ut officia gerere Valeant talia, quae simul totum onficiunt vitalem processum, organismum totum et omnem ejus partem in Sua Conservantem integritate. Indo autem officitiar certa quaedam et doterminata vitalis energia, quae actiones suscitat, individuo respondentes.

Ubi igitur actio vitalis humani corporis to tius et Partis cujusvis naturae legi ita respon-

44쪽

z5 INGRESSUs. det, ut quantitate et qualitate, ac mutuo CVnctorum organorum harmonico concentu, finem adsequatur naturae, Suamque destinationem ex

toto compleat, status Vitae adest normalis sanitas). - Aberratio Vero ab eo natur actfine, qua sit, ut Vel totus organismus, vel Pars saltem ejus a normali recedat energia, et harmonicus perturbetur Dan Ctionum Concentus, ab Hormem ponit Vitae statum c morbum . Quia vero organismo humano diversa sub circumstantiis variis inest energia, quae vel internis caetate, Se Xu, temperamento, Constitutione , vel externis cclimate , anni tempore, aere , potu et cibo et c. J determinatur causis, ipsa sanitas rei retiva et individuis propria redditur; unde habito saltem respectu ad eas circumstantias , status normalis aut abnormis vera obtineri potest idea. Conditiones vitae normalis internae quoque sunt vel extornas et illae in somaticis vel dynamicis organismi qualitatibus existunt, ne C semper ipsae in sensus incidunt, Per Phaenomena

ab normia solum Cogno Scendae; Posteriore S ctutem in rerum externarum influxu positae sunt. ) Micro cosmum post PYΤHAGORAM et ΗΙΡΡΟ-

f. 16. organismi humani natura. Tenet organismus humanus inter corpora individua locum supυmum , unde quorum Uis

45쪽

non modo in eo repetuntur proprietates, Verum distinguitur is et aliis, sibique tantum Pros ritS, qualitatibus. - Μaterialis quippe ejus ParS , CunctaS continet materiae proprietates et Vires 3-6. , et occurit in humano corpore Omnifimateriae varietas. Sunt partes aliquae simplicioreS, aliae magis composit die; adsunt formcte generales omnes, solida, sui da et aerea; Occur xit figura partium diversa, estque Varia earum fabrica et textura; differt earundoni cohae Sio, sunt aliae molles, durae, rigidae, flexiles, et re sticas. Mistio chemica in variis eiusdem Organismi partibus multum quoque differt, suntque

principia illa duo g. 7. Varia proportione in

diversis organis et systematibus juncta , unde Variam quoque tum inter se, tum ad substantias externas fovent attractionem. Μateriae haec varietas diversum Virium elementarium ponit conflictum , unde Processus chemico-Vitali S , quo organism Us ipse Servatur, magis Complicatus, quam in simplicioribus esse solet, evadit,

adeo, ut Vel leges ejus erui difficulter Possint.

Virium physicarum et chemicarum varietas proliciendis, recipiendis, conducendis aut separandis efficientiis dynamicis maximam praebet opportunitatem ; hinc autem efficitur, ut organismus humanus maXimam non solum erga imponderabilia cf. 8-1ο.) habeat relationem, Verum ipsa organa et systemata diversa corporis vivi veri sint caloris , lucis , electricitatis et magnetis mi excitatores. Non tamen viribus solum physicis et chemici S , eaque energia dynamica, quae in quibus vis adest substantiis , organismus humanus praeditus est, verum altioribus ac nobilioribus informatus cernitur viribus. Etenim Principiorum

46쪽

ot substantiarum Varietas, systematum et Organorum differentia, ac ingenita organicis corporibus vis , talem ponunt Virium pugnam, talemque energiam , quae Varia et plurima quidem exhibet phaenomena, ad unum tamen eundemque scopum g. 15. tendentia. Haec autem energia, quae e physicis, Chemicis et imponderabilium legibus exponi haud potest, energiam constituit aut vim v i t a 1 e m. Simplicior has cadvertitur in organismis minus perfectis, ubi Te productione sola, qua individuum evolvitur, formatur et Conservatur, semot manife-St t. In organismis Vero perfectioribus duplex adhuc accedit VI talis energiae modus : mobilitas

Distincta organa et systemata tres isti vita- Iis energiae modi incolunt, et advertitur tanto major eorum Vis, quo organa et systemata relativa perfecta magis in corpori hus organicis fuerint. Quia vero in organismo hUmano Syste

1uta ita sunt, ut sibi maxime respondeant vilao tres manifestationes , hominis Vita inter omnes Creaturas serfectissima cernitur. Quemadmodum natura universa suas habet

O volutionis, incrementi et decrementi periodos g. 12.), ita et individua hominis natura per

varias transire debet aetates et metamorpho Ses, donec supremam, cujus CIPIX est, ConsequatUr

Perfectionem. Prima enim ejus rudimenta annmalculis infusoriis simillima sunt; vivit do invitam polypo similem, et adsumit tardi Us amphibit naturam, donec natus tandem et perfectus , mammatium modo Vitam continuat. EvoI-vuntur tardius intellectuales facultates, quae,

47쪽

STUDII PHYsIOLOGICI METHODU3. 29 ut historia cultus humanae mentis testatur, longa ac diuturna gentium et nationum indigent aetate, donec aliquam fastim consequantur perfectionem, Vel PUrsu' , Ut fata feriant humana, ad Primaevam recidant ruditatem.

STUDII PHYSIOLOGICI METHODUS.

. 17. Cognitionum fontos. Omnis cognitio nostra, qualiscUnqUe ea merit, a sensu OPLUm habet g. , nec aliter rerum variarum accipimus ideas, nisi Per impressio nos varias, SeriSu nostro Perceptas. Quidquid igitur theoriae verae aut falsae in Physiologia, ab omni aetate usque diem hodiernum, productum fuit, id omne ortum habet ab experientia vera aut falsa, estque omnis ratiocinii d0ductio, quam empirica non Praecessit cognitio, quaevo ex intuitu solo et interni Sensus contem

platione ca priori 9 Producitur, haud aliud,

quam phantasiae IUXUriantis ProdUctum, vercinaturae scrutatori omnino evitandum. Ah oxporientia igitUr, tanquam unico et vero cognitionum fonte, naturae humanae incho ars oportet studium. Sensu itaque Perceptas rorum et Phaenomenorum Varietates, intolloc tu in certum redigimus ordinem, inque Unitalem

48쪽

--actam id earum senum ad Supremum scientia ProVehere conatur gradum, quo finitimae naturae humanae causαe, quantum id licuerit, detegantur. Ph. Η. ΗΑΗΤΜΑ Ni Beytraege gur Theorie d. Heii-ι hunde. Medi c. Jahrbiich. d. h. h. oster. Siphates. Wieni 1ου13. B. II. St. a. p. 79-MB. B. II. St. s. P. 99-134. g. 18. Ars observandi. scientiae naturales ab observationibus ortum habent, nec aliter augeri Possunt, quam per experientiam Veram. Vera autem methodus in pervestigandis naturae rebus et Phaenomenissa est, quam Plurimi naturae scrutatores , post Fr. BAco NEΜ VERULAMIUΜ , Summo Cum s Cientiarum emolumento sequebantur. Inductivam eam dicunt methodum, siquidem ab observationibus singillativis incipiat , captisque notionibus particularibus ad universalem adscendat notionem. Dobet autem obseruationem praecedere perceptio, Seu animad Ver Sio, qua rerum eX- torna nobis innotescat facies; veram do in rerum notionem tum saltem consequimur, ubi sensus

ot intellectus debite respondent. Oportet igitur

sensus esse Sano S atque usu frequenti acuatos ;mons sit libera ab omni prae concepta opinione, nec adfectibus animi, nec imaginatione exaltata , quo errore S PraeCaVere POSSit, abrepta. Requiritur denique informatio debita, qua prae vie edocemur, quid in re singula Sit animadver-

49쪽

STUDII ΡΗYsIALOGICI METhoDUs. oliendum, quo ordine et qua ratione indagari res debeant. Et ista ProPrie QSt informatio, quaa

artem observandi constituit, quave carere naturae scrutator non PoteSt. NecesSarium praeterea est mentis acumen, quo differentes rerum qualitates, ad speciem Sibi non raro simi sed PerSPiciamus. ' νOmnia tam on 11aec minime sufficient, ni simul singularis adfuerit in SCientius amor, quo arduum naturae Studium adsidue, debita cum attentione, et Patienter ferre non desinamus. Fe. BACONIS de VERULAMIO: de dignitate et au

gmentis Scientiarum. Lugani. 3763. b. - Ejusd. Novum organum SssientIarum. Venet. 176κ. η. - I I,

PCaci. HO,lbuud. B. II. P. 1-M. et B. III. r. 19. Exporientia. Animadversio et obseruatio, quae empiriam tantum gignUnt, Vero naturae Scrutatori mmo adhuc sufficiunt, unde rerum singili rum et Phaenomenorum cognitiones, quod TentIae ConStruendae deposcit scopus e

dem Producere Phreenomena, ex Dodi 1nstitutam habemus, cortitudini juri . . ' 'μ' verum Scientiae noStrae Principium

50쪽

1) Est analogia, seu conclusio a nolis Et

latent , et quidem ob Phaenomenorum similitudinem. Habemus analogiae in physiologia exemplum in partium contractilitate : musculi corporis animaliS fibris Componuntur , quas contractilis incolit Vis ; concluserunt igitur per analogiae modum Physiologi aliqui, arteriis,toutui cello Ioso et aliis partibus, quae fibrosa mox libent fabricam, contractilem qUoque inesse

vim. Multum quidem arridet con Iusionis haec ratio , estque scientiae omnis primordium ; ambigua tamen et fallax est, adeo ut soli duntaxat analogiae fidendum minime sit. Etenim similitudines externae Cum maxima saepe differentia interna ConCUrrunt, et Phaenomena naturae sibi similia, ut frequenter accidit, diversam, et op positam non raro, agnΟScunt cauSam θ. ab Modus alter, quo Consequi experientiam adnitimur, ipsa est inductio. Concludimus hic, ptiaenomena Simultanea aut sibi succedentia , ab eadem aut Communi Pendere causa, dum observationibus repetitis modum et cir- umstantias , Sub quibus Phaenomena eadem oriuntur , sibi respondere ad Vertimus. Inductionis exemplum ut habeamus , irritati ilitatem adducere saltem liceat: constat obseruationibus, musculares vireS in animalibus eo esse majores, quo respirationis organa evoluta magis fuerint,oaque Proportione eas intendi aut minui, qua adspirati aeris o Xygenium auctum aut imminutum fuerit; merito hinc inducimus, o Xygenium id esse principium, quod irritabilitati conser- Vandae et augendae Praecipue inservit. 3) Quia vero experientia Vera frequentem eiusdem rei deposcit Oh seruationem et Pervesti-

SEARCH

MENU NAVIGATION