Pharmacopoea Gandavensis nobilissimi Senatus jussu renovata

발행: 1787년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

utilissimum. Multiplex experientia confirmat interius sine noxa, praecipue in frigidis & obesis, ad plures etiam libras quotidie assumi posse: saporem habet acrem , urinosum ; ea utentiS fauces ordianario siccantur, & alVUS stipatur: agit saepissime per lenem Diuresim, vel Dia Oresim: remedium esst adVersus acrimoniam acidam non solum in primis viis, sed etiam in humoribus nidulantem: humores viscidos solvit; hinc laudatur in Pallore cachectico, Obstructione viscerum, Scorbulo, Hydrope & Strumis non nimium inveteratis scribitur putrefactionem arcere , & m lacte Viscerum , praesertim Vesicae, Ulceribus prodesse: commendatur tamquam Anthelminticum &, praecipue si e Conchyliis paretur, tamquam excellentissimum Lithontriplicum. Distinctio hujus Aquae in primariam & secundariam, quae dudum obtinuit, frivola videtur cum decimae infusionis easdem omnino Virtutes possidere ac primpe, & Calcem plus quam millesies suum pondus Aquae saturare constet. Quamvis nihil volatile videatur possidere servanda tamen est in lagenis plenis & bene obturatis: alioquin materiam, quam disse solutam tenet, ad superficiem sub forma pelliculse, quae Cremor Calcis dicitur, deponit: ea sensim omnem salinam substantiam ita videtur attrahere , ut Aqua , si diutius Aeri exposita maneat, ta dem inspida eVadat. CAMPHORA. Kamser. Prostat nobis sub frustis, seu panibus coincavo conVexis: candida est, splendens, crystallina; odoris proprii, fragrantissimi, caput obnubilantis: saporem praebet penetrantem, amarum, acrem; tamen eVidenter linguae si igoris sensum imprimit : tota inflammabilis est, ut etiam super Aquam, cui innatat, ardeat; flammam praebeat lucidissimam , & nullas saeces relinquat. Igni imposita liquescit, Velut m oleum, sed cito resolvitur in vapores fragrantissimos r adeo

etenim Volatilis est, ut integra, nullis sui vestigiis relictis, non M'

52쪽

lum in libero Aere, sed etiam chartae , aut pixidi ligneae inelusa avolet: tota & sine alteratione sublimari potest : dim culter sine adjunctis terreis in pulVerem redigitur: sol Vitur perfecte Spiritu Vini rectificatissimo , oleis , Mucilaginibus & Acidis mineralibus.

Haec ultima in eam agunt sine efferVescentia, aut calore : naturam

ejus non immutant: solutio in Spiritu Nitri facta oleum Camphorae audit. Omnes has solutiones, excepta illa quae oleis fit, decomponit affusa Aqua, quae se menstruo unit, & in qua Camphora dissolvi nequit: sub hac operatione laetescit miXtum, Camphora sub socculorum alborum forma separatur, & ad superficiem ascendit: Ope Calcis , methodo a celeberrimo ΜACBRIDE imenta, tamen Aquae uniri potest. Ex omnibus his patet particularis naturae Substantiam esse; dotes aliquas cum Ressinis & oleis estentialibus communes habere ;aliis differre: multis ad aetherem accedere. Camphora sponte stillat ex Arbore Iaponensi, quae Incolis C fura ΚA PFERO laurus camphorifera dicitur sic obtenta virginea audit, sed ad nos non transfertur: quae apud nos prostat eX US-dem Arboris partibus conscissis & in lebete , qui operculo stramine intus obdudio tegitur , cum Aqua coctis sublimatur : sic cruda constans frustulis favis, subfuscis, semipellucidis, quae lutum aliaque heterogenea admixta habent, ex India in Hollandiam Vehitur : ubi non bene nota methodo , probabiliter nova Sublimatione, purificatur. Obtineri potest in parca quantitate ex pluribus Plantis balsamicis omnium Regionum. De Viribus acriter disputatum est; donec experimenta eVicerint corpora, quibus ingeritur, non tantum non exaestuare, sed etiam evidenter refrigerare: a Drachma dimidia nec calorem intendi, nec pulsum accelerari, sed contra stigoris sensum ad praecordia excitari UOFFMANNUS Observavit: aliis drachmae duae eadem phaenomenaeXbibuerunt, & Melanebolicus unciam dimidiam qu0tidie per quia,

53쪽

decim dies cum eodem eventu alsumpsit. EX his aliisque conclusumes: virtutem primariam Camphorae sedantem , seu motum Spirituum retardandi, esse; hinc Mercurii vim salivationem excitandi, evacuantes Drasticorum effectus , & vim irritantem Cantharidum infringit: hinc in Alania aliisque morbis , in quibus inordinatus Spirituum motUS peceat, ad magnam dosim exhibita ob pulchros successus magnam famam consecuta est: hinc etiam in juvanda ει- pius expectoratione incomparabile praestat remedium. Praeterea

sanguinem phlogistice spissum attenuat ,& putredinem arcet; hinc in inflammatoriis morbis post: Venaesectiones, & in malignis utilissima. Externe adhibetur ad discutiendas Sugillationes, ad arcendas Insammationes & Sphacetum: Denti carioso immissa, dolorem lenit. CANCRORUM CHELAE. Me ischaalen. CANCRORUM OCULI. Kre tS00gen. Falsi oculorum nomine insigniuntur , & melius Lapides dicuntur cum proprie binae parVpe lapidosae concretiones sint, quae inter tunicas stomachi Assaci sui latilis inveniuntur rotundae sunt;

parte, qua VentricIlli caVUm respiciunt, compresse, alia parte con' Vexae recentes caerulescunt; aetate albae sunt fibrarum muscularium incumbentis tunicae impressionem gerunt: fiunt ex lamellis sibi arcte incumbentibus: facile in subtilem pulverem redigi possunt,& omnibus Acidis prompte solvuntur. Usus in Pisce ignotus. Maxima pars horum Lapidum ex confiniis Tartariae adsertur ibi Cancros in acervos collectos putredini relinquunt, aut pistillis ligneis contundunt & carnes aqua eluunt , ut Lapides seorsim obtineant: prostant nobis tam vili pretio , ut Cancrorum in illis

Regionibus numerum mirari cogamur: tamen ex terra absorbente

factitii adseruntur, qui a naturalibus distingui possimi, quod nec lamellis constent, nec stomachi tuniciae librarum impressiones eXhibeant quod veris friabiliores sint, aquae avidiores, linguae fortius ad pereant, & quod Acidis dilutis toti solvantur, aut in mole las

54쪽

fatiscant; dum interina genuinus integer Cancrorum Lapis eisdem Acidis commissus mollis, pellucidus fit , & figuram non mutat. Acidum enim ejus terram solvens totum gelatinosum textum intactum relinquit. Lapis hic aliquibus arcanum remedium est, ut festucam aliaque corpora heterogenea, quae in oculum inciderunt, eximant: in hunc usum integer lapillus Oculo inditur ; ita ut Palpebra comprehendatur, & compressa pars oculi bulbum tangat , conVeXa palpebram dein digito exterius admoto circumrotatur , donec locum affectum tangat & secum, quod inciderat, auserat. Vis interna est Acida absorbendi, eaqiae aliis in hunc finem lavidatis facile palmam praeripiunt: aceto saturati resolVentes sunt, Diuretici , Diaphoretici. Eorum tamen in pulverem subtilissimum

redactorum usus non omnino tutus Videtur; cum glutinosis enim

in massas dissiculter resolubiles abeunt. In Actis Philosophicis Angi, canis prostat Historia Hominis, qui, Cardialgia infestatus , Oculis

Cancrorum per plurimos annos Usus fuerat, in cujus cadaVere repertus est Calculus instar Lapidis Begoardici. Virtus Chelarum evdem, sed inserior Videtur.

CA ELLA ALBA. Mitte Mnees. Est cortex interior Arboris, quae in Iamaica aliisque Insulis

Americae crescit, & LINNAEO laurus soliis enerviis, obi ei s/ OVatis, obtusis dicitur: adsertur nobis in tubulos oblongos, Cinnamomo crassiores, convolutus: coloris esst in superficie convexa seu exibma ex albido sublutei, in concava seu interna albi odorem praebet aromaticum, sere instar di ucis Moscatae; saporem acrem, pUΠ' gentem , subamarum, similem sapori mixturae Cinnamomi, Lingi beris, & Caryophyllorum aromaticorum. Oleum essentiale calidum

largitur, quod crebro oleo Caryophyllorum solent adjicere. Vires medicae calidae sunt, stomachicae, incidentes: hinc conVenit

in omnibus Morbis frigidis, mucosis. Passim

55쪽

Passim Cortici Winterano hic rarissimo, cujUS Vires aemulatur , substituitur: plures confundunt, & pro synonimis habent: origine tamen, viribus & aliis notis diversi sunt: qui id norunt Canellam albam Corticem I interanum Spurium appellant. Vide WINTERA Us

CANNABIS Semen. Het Mad Dan Hennip, Kennip, V Kemp. CANTHARIDES. Spae ische Vllegeri Sunt insedia, quae ad Muscarum & magis proprie ad Scarabaeo

a Una classem'pertinent: corpore oblongo sunt; magnitudinis varise, ordinario Alusciae majoris; coloris elegantis, splendentis , Viridis , caerulei, vel aurei; saepius ex his mixti: qupeVis pars gustata saporem praebet acrem, causticum: odorem spirant recentes stetidum. Ubique in Europa, prseter Regiones maXime septemtrionales, occurrunt: in Hispania, Italia & meridionalibus Galliae Provinciis maxime communes sunt, & ex dictis Regionibus ad nos asseruntur inhabitant varias Arbores illarumque foliis Vescuntur: aliqui bus temporibus se sub terram condunt: Arbores concutiendo colliguntur & eXsiccantur. Cantharidum vis stimulans, acerrima est. Cuti applicatae eam inflammant, & post paucas hora, ab ea separant cuticulam, quam in vesicam multo Sero plenam attollunt: hinc tamquam primaria Rubefacientia & Vesicantia externe adhibentur. Introsumptae idem primis viis damnum inferunt. Vim hanc debent Sali suo acri caustico,

non bene nolpe hactenus naturae, qui partim Aqua; optime Spi' ritu Vini Rectificatissimo ex eisdem extrahi potest. Pars hujus Salis, tam sub externo quam interno, Cantharidum usu, sanguinem subintrat & circulo se tradit: tum stimulo suo Calorem , Febrem , Sitim accendit, & viis urinariis praecipuo infestus est: ita ut non solum a parca dos introsumpta, sed etiam ab applicatis Vesicantibus renes quandoque innanimentur, int0lerabilis Stranguria exei

56쪽

tetur 5 ictus cruentiis se Uatur. Quartam grani partem intro- sumptam crudelia haec symptomata produXisse EXemplum prostat. Non immerito ergo ear Um usus internus suspectus est: possunt tamen, adhibita caUtela, non solum tuto , sed etiam ob viam stimulantena, quae in Via8 Urinarias praecipue determinatur, insigni cum successu adhiberi. In Substantia ad granum unum alterumVe, Vel melius in Infuso spirituoso, commendantur in stigidis, mucossis quibusdam morbis ad alia rebellibus: a pluribus laudantur in Hydrope; in obstinata Urinae Suppressione & Retentione, ubi inertia sunt organa, Vel tenaci muco inflaresa ; in Gonnorrhaea pertinaci, in Herpete, Lepra, & in Hydrophobia. Scribuntur praeterea Aphrodisiacam virtutem possidere, & nuperrime earum Tinctura a CELEBERRIMO HOME in nervosis Febribus non sine successu tentata est: Earum Virulentiam, omnes quotquot adhibent , corrigunt Cam'phora, Alucilaginosis, Diluentibus. Ubi opus est stimulo ; materia alicubi haerens mOVenda, reVellenda , eVocanda; Exanthema sustinendum, Vel retropulsum reVocandum &c. Variis corporis partibus Emplastro Vel Fermento panis superspersie extus applicantur. In Urinae Incontinentia ossi sacro impositae mira praestant. Focent ubi Vasa turgent in pletoricis & insanamatoriis morbis, non praegressa Venaesectione ; ubi labris acrior; in temperamentis calidis , magnis suppurationibus Hecticis &c.

CAPILLI VEΝERIS , sive ADIA THI VERI Folia. De Bladeren

Est substantia gummeo resinosa , quae in magnis massis , quibus QStus reliquiae juncei involueri adhaerent nobis adsertur eae Car'

57쪽

tagena, novae Hispaniae ProVincia, ubi eX trulleo Arboris , quae Palmae species creditur, & ab aliquibus Arbor insanis dicitur, scribitur decurrere. Recens ductilis, tenax est; vetustior dura , friabilis colorem habet eX Viridi nigricantem; saporem resinosum, aliquantulum amarum, ingratum odorem spirat non ingratum; si fricetur , aut accendatur, fragrantem tota sere AJkohole solubilis est Aqua solvit circiter quartam partem. Raro interne adhibetur: pro externo usu commendatur tamquam traUmaticum, nervinum , discutiens praecipue laudatur ab aliquibus in frigidis articulationum doloribUS. CARDAMOMI Semen. Cardamom aad. Tres Cardamomi species in Aledicina notae sunt Prima, Carda-in0muin majus sistens, siliquam largitur trilocularem, ficum sere aemulantem , quae plura continet semina angulosa , pipere minora, eOloris extus rusescentis, intus albi; odoris aromatici, saporis aeris, calidi, mordicantis, velut piperis. Semina haec Grana Paradisi aliquibus dicuntur, quod nomen alii Amomi veri seminibus tribuun Secunda species Cardamomum medium, aliquibus majus ominarum tertia minus audit: siliquarum magnitudine inter se & a majori disserunt, I ab ea denominantur caeterum semina utriusque etiam angulosa, subrufa, intus alba ; odoris & saporis grati, aromatici, eVidenter ad Camphoram accedentis. His dotibus minus reliqua Videtur praecellere: hinc merito illis passim in Osscinis substituitur. Quamdiu haec semina in siliquis suis servantur praestantiora sunt & eorum color Obscurior; exempta vero & siccata multum de virtute sua amittunt, & color fit magis cinereus. Plantarum necdum satis accurate descriptarum in Indiis Orientalibus crescentium producta sunt. Virtus calida, aromatica , viscera non insanamans tam AqUaquam Spiritu Vini extrahitur,& cum illis distillatis transit: Tinetura

58쪽

ΡII ARMA COPAE A autem spirituosa limpidior, pellucidior, & longe Fatior est, quam

Sunt Fruinas Arboris in Arabia crescentis, ob opobalsami quod largitur excellentiam aliquibus i eri a LINNAEO An ris Op0basami di . Figurae sunt oblongo rotundae, pisum sere semillaΠ-tes, sed parum minores ἰ pendent e brevi pediculo corteX quatuor lineis eminentibus distinctus rugosus, fuscus est; medulla albicans , balsamiea, oleosa: persectam maturitatem nacti odoris sunt grati, fragrantis, ad opobalsamum accedentis; saporis Valde calidi, aromatici. Ut lignum & viscus Arboris praecipuam famam debent opobal samo: rarissime ad nos adseruntur quique prostant eisceti sunt fa cile carere possumus: Theriacam & Mitridatium olim ingrediebantur jam Cubebae substituuntur. CARTHAMI Semen. De Maden Dan Baste rasa CraaΠ.

CARUI, CARVI, CARI , seu CUMINI PRATENSIS Semen. De

CARYOPHILLATAE Radix. De I briel Dan Nagelkruid CARYOPHILLI AROMATICI. Muidnageten. Sunt cum calicibus suis exsiccata germina Florum Arboris, olim in omnibus Moluccis sponte crescentis; jam in sola Amboina cultae, . Cur 'πbili ar0matici fructu obl0ngo di . A Fumo cui collecti

59쪽

statim Gponi scribuntur. coloris sunt rubiginosi, fusci: aliquot ibnearum magnitudinem habent; sero quadrangulares sunt, par Vum clavum figura referunt: in serno obtusi, superne stellatim dis secti sunt in quatuor sequales lacinias, quibus insidet pisi circiter magnitudinis globulus , futuri floris rudimentum, quatuor petatis convolutis constans. Odoris sunt aromatici , fragrantissimi ; saporis proprii, servidissimi, linguam & palatum adurentis, parum adstringentis, pertinacis. Alasticanti salivam copiosa eliciunt , valde inflammabiles sunt, & olei essentialis odoratissimi circiter unam septi mam fui ponderis largiuntur, quod genuinum minori acredine aro mattea gaUdet, qUam adulteratum, quale ordinario ex Hollandia adsertur. Tinctura spirituosa servidissima est. Non inutile erit notasse a fraudulentis, pro obtinendo oleo, Caryophyllos integros distillationi subjici eosdemque oleo orbatos denuo siccari, & recentibus ad augendum lucrum immisceri: fraus aegre distingui potes , nisi vires debiliores aut color dilutior prodat. Vires medicae, ubi magno stimulo opus, proficupe. Oleum denticarioso immissum nervum quasi adurit, destruit: in ossium carie agit instar Cauterii actualis.

SCARILLAE Cortex. De Nas Dan Cascarille. Est Cortex, qui circa sinem staculi praeteriti primum nobis in .

notuit: appellatur etiam Cortex Eleutheriae, quia desumiturbore, quiae in omnibus Bahamae Infulis maxime in 'illa , quae teria Vel Eleutheria dicitur, crescit. Adsertur nobis in tubulos tres quatuorVe pollices longos convolutus. Lineam circiter crassus est

externa facie gryseus , inodorus, inspidus; interna coloris fusco serruginei; saporis amari, acriusculi, aromatici; odoris grati. Ab omnibus aliis Corticibus differt, quod facillime accendatur, & ae- CensUS Odorem 'spiret gratum , fragrantem , instar Moschi. Magis fragilis & friabilis est, quam lex Peruvianus, coloriS etiam minus Obscuri, saporis non tam ingrati & minus adstringentis. Vires partim Aqua ; integre Spiritu Vini extrahuntur.

60쪽

Primum Νidotianae ob odoris gratiam, qua accelata pollet, ad-jedius est; post in Aledicinam introductus. & ad fugandas sebres Cor lici Peruviano , praesertim a Secta Statiliana, cui summum illud& incomparabile labrifugum odio erat , substitutus sed multum

abest, ut ejUS VireS aequare Valeat: Optimum tamen remedium roborans , stomachicum, antisepticum est, in frigidis morbis, & debilibus a Diarrhaea, Dyssenteria &c. Visceribus, utilissimum laudatur in Co lica satulenta, & Angli ad juvandam expectorationem cum successu adhibent: in febribus Cortici Peruviano saepe jungitur, & illi, ubi vis adstringens nocere potest, substitui debet.

CASSIA FISTULA , vel FISTULARIS. Ca sla. Est siliqua Cylindrica, lignosa, fragilis, coloris , ex fusco nigri,

pedem & ultra longa, pollicis fere diametrum habens. Interius Septis tenuibus, lignosis divisa est in plura loculamenta , quae in super sicie externa tamquam totidem circelli eminent, & quorum singulum semen fulvum, nitidum , subrotundum , compressum , durum continet, atque integre obductum est pulpa nigricante, glutinosa; odoris aliquantulum ingrati, quasi Oleosi; saporis valde dulcis. instar pruni, leviter subacris. Desumitur ex Arbore, quae idem nomen gerit, & in utraque India crescit hinc distinguitur. in Orientalein & Occidentalem praesertur prior: posterioris siliqua major, putamen crassius & rugosum est; pulpa ingratior, acrior. Eae siliquae in genere eligi debent, quae recentes, graVes sunt; quarum semina, dum concutiuntur, Ob des cientem medullam, non resonant; quarum pulpa splendens, linigra, non nimium eXsiccata, & prpeter dulcem nullo alieno sapore in

Pulpa mitissime alvum lenit. Continuatus ejus usus scribitur ab aliquibus urinam viridem; demum nigram reddere: hine conclusea uni specifice in renes agere. Alii utrumque negant

SEARCH

MENU NAVIGATION