De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

RIUSQUE CAUSIS. s

causa, quocumque demum modo illarum virium aequilibrium turbetur, ibi oritur morbus, quaenam autem ad morbum producendum requirantur, nunc a nobis inqui rendum est. S. s. Ad virium vitalium aequilibrii perturbationem , seu ad imorbum requiruntur semper. I ' R. Potentia quaedam nocens, quae nostrum in corpus agit:, ejusque vires assicit; nihil enim in nos agere posse absque eo, ut exinde asseetionem aliquam sentiamus, cuique patet. Reactio virium vitalium; illas autem non assici posse, quin mOX reagant, quoque constat, quum Vitam

consistere in solidorum facultate ad stimulum responde di, supra jam evictum sit. Concurrunt igitur ad morbum semper duo requisita, scilicet actio potentiae nocentis,& virium vitalium reactio, ex quarum concursu morbus ipse producitur, qui propterea est effectus compositus exactione morbi causae , & reactione virium organorum

corporis animalis s ).

S. 6. Hinc explicandum est, cur v. g. dentur homines, qui, licet impura Venere saepe fruantur, numquam tamen malo venereo mulctantur; nec non ratio phaenomenorum, quae regnante mlasmate quolibet observamus, quare nimirum ab una eademque potentia nocente in

s) Meretur omnino hac de re consuli Cl. HUTELAND opus, quod germanico idiomate sub titulo ideen tiber Pathogenie dcc. ' anno Praecedente Jenao prodiit.

22쪽

variis subjectis diversi dmodum oriantur morbi , inde etiam peti debet, quippe scilicet, si reactio desideretur,

potentia nocens est edium sortiri nequit, quo in casu nul-IUS nascitur morbus, atque pro varia principii vitalis reae ione potcntia morbosa diversimode modiscatur, variasque induit formaS. p. Itaque pro diversa vis vitalis reactione varii surgunt morbi, quin & a potentia nocente laevissima saepe insantes atque irritabiles homines gravissime assici, quotidiana experientia docet. Ivlorbi ergo natura; uti ex allatis constat, pro diversa virium vitalium reactione ut ima opere variet, necesse est, cumqUe, pro diversa reactione ipse morbus differat 6 sequitur, quod essentia morbi a virium vitalium reactione perdere debeat. Sequitur tandem , quod cum vitae reactio morbi essentiam Constituat, quod haec, id est Morbi natura consist i in conssidia Naturae cum potentia morbosa propriam salutem propugnantis. Haec nostra de natura morbi sententia ut a priorOratione: probatur, sic & a posteriore ex ipsorum morborum accurata consideratione confirmatur; quidquid autem huic definitioni objicitur, illud minime facere contra sen- Nntiam, quam amplexi, surnuS, MOX quisque mecum consen 6 Quum cuique notum sit, diversitatem morborum penderea stimulorum diversitate & quum morbos hic solum consideremus, in gratiam causae proximae mortis, hinc de varietate potentiarunt nocentium nil. diximus.

23쪽

gJUSQUE CAUSIS. 7

sentiet, si scilicet consideraverit, nullam potentiarii quamcumque etiam posse excogitari, quin eam, si nempe agit nostrum in corpus, percipiamus; jam vero illa potentia morbosa percepta, non potest, quin vires C. R. medicatrices ab hoc stimulo praeternaturali ad actum incitatae vim vi opponant, atque contra potentiam morbosiam quasi

certare conentur, sive aliis verbis, potentiam quamcumque morbosam C. A. applicatam reactio virium vitalium necessario sequi debet. . S. 8. Sed si nostra de indole Morbi opinio in Naturae observatis sundata esst, quid tunc tenendum de mombis sic dietis passivis 8 allata argumenta morbos vere &stricto sensu passivos non dari, probare videntur, ecque magis dum in morbis passivis dii tis manifesta virium vitalium saepe adsunt conamina, & licet nonnullis in morbis illa obscure vel & plane non obsei ventur, ea tamen revera abesse exinde aeque minus sequeretur, ac si quis, ex eo, quod in pullo sub primis evolutionis diebus arteriae nulla gaudeant systole, & nihilominus sanguinis circulus absolvatur, illas, utpote omni sensibili motu privatas, tunc temporiS plane non agere concludere vellet; aut, ut alio utar exemplo, illud esset aeque absurdum, ac si quis submersum, in quo nullum pulsum, nullam respirationem, imo ne minimum quidem motum detegere

valebat, mortuum pronuntiare amaret.

f. 9. Si nunc illa , quae de natura morbi probavimus , ad mortis causam proximam applicemus, illam in sublatione virium vitalium consistere facile vindicatur: nam morbum esse cor si ictum virium vitalium cum potentia morbosa supra vidimus: sin autem hoc in certamine hostem

24쪽

8 DE MORTE

avertere vis vitalis non valet, sed victa ei manus dare cogitur, tunc aequilibrium inter vires vitales non tantum non restituitur, verum e eontra vita tollitur plane, &morbus in mortem transit, hoc est, sublato principio Vitali illico adest morS. S. Io. Ratio autem, cur vita tollatur, videtur esse in eo, quod vi potentiae nocentis destruatur illud, quod vitam facit, ' hoc est quod earum ope deleatur partium organismus; potentias enim morbis cas agere destruendo organicam compositionem, imprimis constat ex phaen menis, quae post applicationem alicujus potentiae morbificae in corpore vivo observantur: nimirum mOX apparent insoliti & irregulares motus, qui successive mutantur, nunc augentur, nunc imminuuntur, & demum plane sistuntur: quum vero omnia phaenomena, quae pars qUaedam edit, ab illius structura dependeant, sequitur, quod omnes illi insoliti & irregulares motus non sint, nisi

effectus mutationum organicae compositionis Corporis animalis, atque tot ergo dentur corporis organismi mutationes, quot post applicationem potentiae nocentis se se offerunt motus abnormes; sequitur tandem memorata ex lege, corporis animalis organicam compositionem varias

jam passam mutationes demum a potentia morbi sica prorsus destructum iri, hincque actum esse de omni motu, utpote a partium organismo pendente; hoc adeo verum, ut ipsa acerrima regni mineralis venena, licet in corpore vivo ingenti vi corrosiva polleant, in cadavere tamen

parum aut nihil essiciant, indicio & illa agere tollendo partium organicam compositionem. Liquet igitur , mortis causam proximam consistere in sublatione organicae com po

25쪽

positionis, cujus destructione vita, quae unice illi debetur, illico quoque privatur homo. Quam late se se extendat morborum ambituS, nullus tamen datur morbus, in quo virium vitalium aequilibrium majori vel minori gradu

perturbationem non patitur, nec ulla extat moriendi ratio, qua vires vitales non tolluntur, sive, ut aliis ver-

idem dicam, nisi principio vitali plane sublato, nemo

umquam moritur.

f. II. Hisce de morte, ejusque causa proxima praemissis, nunc ad mortis causas remotas transeundum est; illas vero esse multiplices, atque admodum diversas, totius corporis animalis consideratio docet; quum enim corpus animale ex tot partibus constructum sit, quarum quaevis suas habet vires, suamque Vivit vitam propriam, atque vita totius corporis non est, nisi summa omnium virium vitalium, cuique parti C. H. propriarum, simul sumta, non potest, quin inde mox nonnullae mortis disserentiae sese monstrare debeant: nam, dum vita universalis sive totius corporis ortum ducit ex aequilibrio vitae omnium partium, tot post uni esse causae remotae mortis, quot sunt causae, quae aequilibrium Virium , a quo sanitas pendet, destruunt; non cujusvis tamen C. H. partis destructio illam virium harmoniam rumpere valet, quippe docente hoc experientia, multas corporis nostri perire possunt partes , ut tamen vitae universalis destructio inde non sequatur. Ad virium vitalium abolitionem requiritur ergo, ut vel principium vitale uno quasi ictu deleatur, aut ut impetus fiat tales in functiones, quae ad vitam aliquatenus alendam omnino necessaria sunt.

26쪽

S. I 2. Inter functiones, quarum exstinctionem mors totius corporis sequitur. referuntur exstinctus, vel oppressio sauguinis circulationis, pulmonumque actionis, nee non ventriculi & intestinorum , destructio energetae Cerebri & nervorum , oppressio, aut abolitio actionis vasorum systematis lymphatici, ductus thoracici &c., quum

omnes illae enumeratae partes ad Vitae totius corporis constantiam & vigorem requirantur. - Omnium illarum partium functiones sublatas re vera esse lethales, nemo

est, qui dubitat: sed rationem sussicientem, saltem, cur absque iis vita subsistere non possit, nullibi annotatam repperi; interim nullam earum vitae causam proximam directe tollere, omni dubio majus est: dantur quidem, qui mortem, laesionem nonnullarum lanctionum insequentem, exinde explicare student, quod scilicet corpus iis privatum non rite amplius nutriri possit; sed quum ii non adjiciant, quid proprie nutrire sit, & quales partes respectu C. H.

merentur dici nutritiae , nil plane eXplicant. - Gcrmana ratio, cur omnes illae functiones mortiferae sint, nobis videtur derivanda esse ex eo, quod illae sint totidem conditiones, quae esticiunt, ut corpus nostrum rite stimulari nequeat, quod probatur ex sequentibus.

I ' Nullam vitam adesse posse absque stimulo. Stimulum esse omne id, quod nostra organa assici potest. s' ' Nullum stimulum posse dici universalem, sed omnes tantum esse relativos, & pro diversis individuis, imo pro variis organis ejusdem individui illos debere etiam esse admodum diversos.

S. 13. Quoad primum. Vitam adesse non posse sine m-

27쪽

inulo probatur, tam ex statu sano, quam 'ex statu morboso; videmus enim, cor suam functionem exserere non posse absque sanguinis influxu, qui proprium ejus sistit stimu lum: idem valet de omnibus ceteris N. C. organis: idem quoque verum est: de statu morboso; imilammatio v. g. , si oriatur a stimulo quodam acri, omnem respuit medelam tamdiu, quamdiu ille stimulus non fuerit remotus, . illo autem sublato in universum facile tollitur. Hinc neque in statu sano, neque in statu morboso sine stimulo nullus datur motuS, nullaque peragitur functio, atque prout stimuli varii sese habent, varii nascuntur etiam essectus; dum reactio vel,

ut Physiologi loqui amant, vis vitalis est in ratione composita itimuli applicati & facultatis ipsum recipiendi a partis organioca compositione dependentis: stimulos ergo tam in statu sano , quam in morboso ad vitam requiri, ex allatis manifestum est.

g. 14. Quoad Secundum. Ex praecedenti I jam patet, quid nos per stimulum intelligamus; stimulus enim nobis audit omne id, quod facultate corporis humani or. gana assiciendi gaudet, si ve illud virium vitalium ex cessum , vel languorem, aut eorum motum abnormeni producat; non pos uin ergo cum ill . GAURIO sacere, quissimulum, vel acre ratione corporis humani tantum id dici vult, qnod pungendo, secando, rodendo, solidorum cohaesionem solvere, partibus vi sentiendi praeditis dolorem inferre, & vi vitali animatas ad contractionem stimulare valet. Unumque eorum esse Mechanicum, alterum Che

28쪽

DE MORTE

' In plerisque C. H. actitatibus humorum, ne dicam in omnibus, ne minime quidem ullius acritatis neque Mee'hanicae neque Chemicae indicia se se manifestant, uitv. g. in acritate Scrosulosa, Scorbutica, Venerea, aliis

que res sese habet; est igitur hocce GAUDIANUM enun ciatum in. Naturae observatione non fundatum, quum crasin humorum nostri corporis morbo se assici polle, imo re vera plerumque zssici, quin ullum nec Mechani- Cum, nec . Chemicum acre adsit, ex allatis speciminibus

appareat.

et '' Omne acre, omnis stimulus sunt insuper tantum relativa respeetu scilicet peculiaris organismi illius corporis, cui applicantur, sic, ut brevitatis studio uno tantum exemplo rem illustrem, corpora putrescentia in relatione ad nostrum corpus sunt acria, attamen in iis varia insecta. Commode vitam degunt. S. Quoad tertium. Minc patet, nullum acre, aut stimulum posse dici universalem, atque effectus, quos corporibus applicata edunt, solumodo a peculiari talium corporum organismo esse repetendos, dum non tantum

in diversis subiectis, verum etiam in uno eodemque individuo, pro peculiari scilicet organorum modificatione, variistimuli aliter atque aliter sese habent; sic. v. g. in corpore humano fere quodlibet organum gaudet suis propriis stimulis, peculiari suae fabricae accommodatis. Hinc lux non es stimulus nisi pro oculis, sonus non assicit nisi aures; Ipecacuantia , & Tartarus emeticus, quae linguam minime ingrate assiciunt, violenter in ventriculum agunt; purgantia non nisi intestina stimulam, & Digitalis Purpurea, quae actionem cordis, & vasorum sanguiserorum

29쪽

EJUSQUE CAUSIS. I 3

minuit, eodem tempore insigniter in systema lymphaticum agit, ut absorbenti s Silemati stimulus mereatur vocari proprius ta Πῖum Verum est quoad stimulos extus advenientes, verum etiam succi nostri corporis pro parte , aut & prorsus jam praeparati pro continentibus peculiares stimulos constituunt ; sic lympha vasis ejusdem nominis, & ductum thoracicum incitat, id est: stimulat;& sanguis non solum toti systemati sanguifero stimuli instar inservit; sed quoque in vasis secretoria agit, . ac quodlibet organum secretorium ab assi uente ad illud Dnguine sing larem stimuli sensum experiri, eumque effectum esse, ut humor peculiaris, & pro varia indole organi secernentis admodum diversus a sanguine secernatur; quin imo C. H. functiones ad unum omnes a peculiari stimulorum perce tione, & inde profluente specifica organorum ad stimulum reactione explicari debere, ex allatis, atque analogia admodum vero simile est. S. I 6. Quum vero omnia, quae probavimus, in sui n-mam contrahamus, eaque ad causas mortis remotas applicemus, habemus nostram thesin probatam; si enim absquest, 8 Affirmare hoc possum experimento abhinc biennio in Noso-comio Lei densi coram aestumatissimo praeceptore Cl. N. G. OOSTEMDyx scui viro, quantum de me meisque studiis meruerit, ad ultimum vitae halitum usque semper gratus recordabor) variisque com militonibus in hydropica cum hocco pharmaco capto, post usum enim hujus remedii pulsus reddebatur adeo tardus , ut vix quinquaginta sex pulsus intra spatium unius minuti absolverentur, dum interim absorptio, & urinae excretio erat valde aucta, Demina autem erat circitor quadraginta annoa nata.

30쪽

DE MORTE

quod agit nostrum in corpus, si omnes stimuli sint relativi, sique quodlibet organum C. H. suis gaudeat propriis stimulis , atque si denique contenta ipsis continentibus pro stimulis inserviant. sequitur, omnes supra memoratas functiones respectu totius corporis stimuli adinstar agere, sicque ad vitam omnino esse necessariaS, atque eorum oppressione vel desectu vario licet modo, Varioque temporis spatio vitam exstingui desectu talium stimulorum , quales ad vitam alendam plane requiruntur, dum absque aptis stimulis vita persistere non potest. S. II. Causae mortis dividuntur ergo in causam proximam , quae stricto sensu a mortis natura non est distinguenda, & in causas remotas, quae ultimae variam moriendi rationem conflituunt, & quibus debemus varia illa phae. nomena, quae variis in casibus sub agone mortis Observantur. Namque pro varia potentia nocente, quae hominem

assicit, pro varia sun Hii one, quae ab illa laeditur, & denique pro varia ipsius corporis, in quod impetus fiat, condiditione & dispositione millenae exsurgunt mortis differentiae, atque hinc mors modo cito, modo lento gradu, modo manifesto impetu, modo clanculum, modo violenter,

unoque quasi ictu, modo sua quasi sponte corpus humanum aggreditur. f. 18. Uerum licet haec ita sint, in omnibus tamen moriendi casibus semper determinare, quid proprie in causis suerit sublatae vitae, arduum valde est, imo saepe fieri non potest, quum conspiratio , quae inter diversas C. H. partes detur, sit adeo ingens, ut non facile una functio laedatur, quin & mox omnes reliquae in consensum rapiantur; &

SEARCH

MENU NAVIGATION