장음표시 사용
41쪽
oppositam, idenaque tenendum esse de causis remotis quoque constat. Tot ergo esse causas remotas mortis, quot sunt causae, quae corporiS animalis organismum, a quo vita pendet, destruere possunt, ex probatis sequitur. Jam vero catena virium vitallii in duplici modo rumpitur. I 'φ. Dum destructione totius deletur. Dum annulus unus alterve excidit . quo nexus totius non amplius subsistere potest . Ad destructionem virium vitalium sive ad mortem requiritur ergo, vel ut principium vitale universale deleatur, aut ut annuli, qui in medio catenae reperiuntur, destruam tur, nam eos, qui ad eXtrema catenae dantur, posse tolli superstite vita, non opus est, quod moneam, quum tot historiae hominum mutilatorum non tantum quoad artus superiores & inferiores, sed & quoad alia organa absque ut mors exinde sequuta fuerit, rem extra dubium ponant, imo omnes nostri corporis partes ad supersiciem externam collocatas absque vitae totius destructione posse tolli experientia nos docet. .
42쪽
DS . MORTE PARS SECUNDA.DE MORTE EX DESTRUCTIO Ne PRINCIPII VITALIS.
I. gr. Inter morbos, mortem ex destructione totius vitae corporeae adserentes, referri velim non tantum eos, quibus, aut uno quasi ictu vita totius exstinguitur, aut ea sensim sensimque deletur; sed etiam latiori sensu tales, quales licet in omnes C. H. partes non agant, in plerasque tamen suam exercent vim , sicque catenam virium vitalium non rumpunt sublatione unius alteriusve annuli, verum destruendo praecipuas funetiones, vel & harum ad ionem inpediendo. Tali ratione accepta horum morborum definitione, haecce pars in septem sequentes classus apte
Ex CALORICO, AUT ABUNDANTE AUT DEFICIENTE.
43쪽
Quamvis haec divisio omnibus numeris non sit absoluta, poterit tamen inservire, ut quidquid ad moriendi caussas dicendum habeo, ordine proponatur. - Has denique caussas sic per Classes disposui, prout plerumque agunt, dum ea, quae ex iis rarius observantur, passim monui.
44쪽
S. 32. 'hoc genere incipio, quum, etsi, hominem eX morte sine morbo perire, rarissa me accidat, is tamen naturalissimus sit vitae exitus, qui corpori humano, ipsis vitalibus actionibus juxta sanitatis leges eXercitis, ocius vel serius contingit: eadem enim, uti ceterarum machinarum, sic & nostrae est sors: ruit homo ex proprio mechanismo ad interitum, & nostra machina ipsa repetita actione tandem quoque ad actionem inutilis fit; attritus tamen, ut ut ille in machinis mortuis solennis est, in corpore vivo locum non habet, sed longe alio modo posterum visuri sumus) ipsa vita nostrum destruitur corpus. - Phy- sologi tres vitae humanae epochas, scilicet incrementum, statum, & decrementum plerumque statuunt; at, stricto sensu, duae tantum, scilicet incrementi & decrementi, locum habent, ita ut a primis vitae incunabilis decrementi semen jam adsit, atque in lucem editus infans mox non Obscura futurae mortis praebeat signa, S. 33. in neonato tenera admodum observatur cutis, mollissima est tela cellulosa, musculi deprehenduntur te- ne,
45쪽
neri, periosteum reperitur molle & vasculosum, ipsa ossa maxime statum cartilagineum adhuc tuentur; uno verbo, totum tenelli corpusculum est quasi spongiosum, ac ingenti vascul0rum copia instructumse viget plurimum coodis, & systematis sanguiferi actio, si scilicet ea reseratur ad aliarum partium actionem, ita ut nostro sub coelo primis post nativitatem diebus in tenello dormiente per minutum
horae primum circiter I O observentur pulsus: crescere pergit infans, quotidie incrementum capit; attamen eo minus increscit, quo ria agi S a nativitate recedat: neque mi-rum, solida enim majorem acquirunt tonum, fiuntque
tiora, magis stimulo resistunt, & ab eo non ita facile adactionem incitantur, id est Irritabilitas jam imminuitur;
etenim, primo aetatis anno nondum absoluto, teste accuratissimo Naturae observatore B LUMEN BACH Io, intra idem temporis spatium amplius non nisi circiter Iz enumerantur pulsus ceto J. Quale notabile Irritabilitatis decrementuml en satum hominis i illud, quod, ut gradiatur, requirit infans, robur non adipiscitur, nisi cum aliqua solidorum ob auctum tonum imminuta Irritabilitate, hoc est, ipsum illud robur jam ad interitum ducit. Sic: Nascentes morimur, sinisque ab origine pendet. f. 8 . Increscit porro Infans, ita tamen, ut singuli anni ad ejus staturam addant eo minus, quo sunt a vitae primceto Vid. viri Ill, Ins. Phris Sect. IX. de corde p. 77.
46쪽
principio remotiores sti): angctur partium solidarum sir-rnitas , earumque tonus . vigent in aginatio, ceteraeque animi facultates, excitaturque sexualis instinctus, id eit, incidit in pubertatis annos; nullum observatur adhuc decrementum , e contra increscere adolescentem apparet, quum tantum robur requirebatur ad munera exsequenda, quibus Natura hominem destinavit. 35. Interim omnes partes magis magisque evolvuntur, & solida continuo majorem acquirunt tonum, hinc paulo post ad staturae humanae incrementi sinem, sive ad statum virilem delatus est adolescens, nunc Omnes corporis functiones summo cum vigore, summaque cum constantia exercentur, & quoad animi facultates, ut A LUMEN-B A C HIA N A utar phrasi, summa maturioris judicii praego-iativa illi vitae periodo competit; verum ob rigescentem jam pro parte cerebri texturam memoria aliquantulum imminuta deprehenditur, ac habitus solidior & firmior apparet; ceterum nullum aliud conspicitur decrementi signum, at latet sub herba anguis. f. 36. Etenim, dum eaedem causae continuo agere pergant, partes, quae nunc non amplius evolutionem patiuntur, quotidie magis indurescunt, arteriae angustiores sunt, & penitus pedetentim consolidantur atque inu. sculi tendinum sere duritiem acquirunt. -- Sed solidis justo rigidioribus redditis, non potest, quin omnes vires
47쪽
vitales etiam decrescere debeant, hinc ivngis magisque ad sensuum impressiones ObtustioreS fiunt nervi, nausculistimulis tarde obediunt, & vis irritabilis coa dis, totiusque systematis sanguiferi, nec non pIll suum numerus pari ratio. ne decrescunt; verum Irritabilitate imminuta fanguis non amplius ad minima vasa propellitur; innumera igitur vascula obliterantur, proportio fluidorum ad soliuas C. H. partes fit inaequalis, dein uum ob insigniter mutatam solidorum fabricam humores quoque observantur densiores ,
crassioresque: en senectae viridis delineationem lg. 37. vero continuo eaedem conditiones perseverent, senecta viridis in gelidam transit, quam comitantur decrepitorum aridus & exsuccus habitus . ingravescens sensuum tum eXternorum, quam internorum hebetudo, &longior somni necessitas Veneris dudum gaudia sugerunt una cum sensu, qui partes genitales excitabat; organorum reactio ad stimulos hebescit , indeque pendentes oeconomiae animalis functiones ad unam omnes torpent; - hinc intestina, amissa sere vi irritabili, foeces al-vinas longissimo tempore retinent; hinc secretiones omnes
admodum imminuuntur, & tardissimae peraguntur ; hinc demum cor plusquam dimidii pulsuum , quibus in neo- nato , imo in infante gaudebat, amisit; quippe nunc intra primum horae minutum ne quidem 6o. absolvuntur pulsus. Canescunt, & pro parte labuntur pili, cadunt quoque dentes. Neque cervix capiti, quod anteriora
22 Vid luculentissim uim hujus rei exemplΠm apud HALLE-EυM elem. P s. T. VIII. Lib. XXX. Sect. I. I. 22.
48쪽
versus, ct ad sternum d labitur, neque crura ob imiscu-Iorum rigiditatem & insensilitatem corpori sustinendo ulterius debite inservire valent. Quin, uti pulcre dicit BLU'MEN BACH los, 23 tabescunt quas ipsa ossa, universae
machinae sulcra. f. 38. Sic tandem ad ultimam omnium rerum lineam, seu ad mortem sine morbo pervenimus; etenim continuo indurescente magis & magis corpore humano, parique ratione decrescente vi vitali, cor, vasaque sanguifera propellere sanguinem ad eXtremas nostri corporis partes non amplius valent; hinc pulsus & calor in decrepitorum manubias & pedibus fere observari non possiunt; vehitur tamen adhuc sanguis a corde ad vasa, ab iisque ad cor redit, & sic aegre per aliquot tempus alitur adhuc debilitata vitae flammula, mox tamen cXstinguenda , quando scilicet ipsum cor nunc demum summa acquisita rigiditate ipsi torrentis vitalis stimulo insensilis si, saltem ab eo ad susscientem motum non amplius stimulari poteti; desiciente autem cordis vi, sanguis per pulmones non propellitur; cor ergo sinistrum 'ci posterius non amplius sanguinem accipiens silet, dum dexter HUS venter cum appenso ipsi atrio sinistro aliquamdiu supervivit, quia post
extremam eae spirationem redeunti per venas cavas sanguini via sueta in pulmones jam collapsos praecluditur. mox tamen & quoque ille ab actione cessat, sicque homo vi-
49쪽
19. Inevitabilis itaque humanae machinae interitus nostra ex sententia a continuo magis aut o solidorum C. H. tono, atque abhinc demum orta rigiditate & insensilitate ad stimulos peti debet. Hanc autem esse unicam mortis naturalis, seu Euthanasiae senilis, causam, & attritum, qualem corpora mechanica mortua experiuntur, hic ne quaquam in calculum venire posse, vita communis innu meris probat exeae piis. Conspiciamus modo murariorum, ferrariorum, ceterorumque talis conditionis hominum m nuS , comparemus quaeso quam maxime exercitas fabri ferrarii manus cum iis tenerae puellae, quantam invenimus disserentiami suntne illorum manus ob graves labores continuo attritae iis puellae teneriores Τ minime gentium. E contra illae deprehenduntur duriores , densissima callosa crusta obductae, & ad ipsum ignis stimulum non raro insensiles: neque hoc est mirum, quum illud profluat ex generali Naturae lege, quod omnes scilicet C. H. partes, quo magis exerceantur, eo majorem sanguinis copiam ad se trahant, eo citius increscant; atque brevi
tempore ad incrementi punctum perveniant, rigidae, in sensiles , & ad actionem inutiles fiant. Sic v. g. eodem tem poris spatio in Veneri deditis plus seminis secernitur, ac in castis, quamvis hi illos robore longe superent; secerebrum eorum, qui ingenium exercent, ceteris paribus, multo magis reperitur evolutum, quam illorum, qui illud non excolunt: rigiditas tamen, & ad stimulos insensilitas,
50쪽
nisi, Vel accidentibus causis, vel justo vitae regimine haec incommoda avertantur, multo citius his, quam aliis C. H. partibus superveniunt: possem adferre millena hujus rei eXempla, nisi hoc vetaret instituti ratio, allata quippe in rei probationem jam susticiunt. f. 4o. Quod vero ad ossium sic dictam tabem senilem
attinet, ossa non tantum minora, V. C. Ossiculum unguiS,
verum etiam omnia, licet crastissima, in statu senili tabescere, & specifice multo leviora fieri, dubio caret omni: minime tamen hoc phaenomenon attritui debetur, sed exisplicari debet ex alia Naturae lege, praecedenti non minus generali, juxta quam omnes C. H. partes, quae non amplius usui in serviunt, volumine & pondere insigniter mi-inuuntur; nam absorbentium adtio incitatur, simul ac pars quaedam viva nullius evaserit utilitatis , hoc etiam fieri
in aetate juniori exemplo glandulae thymi probavit Cl. v AN MAANEN 25 , & hujus effati veritatem confirmant bene multa Naturae phaenomena; sic coecorum oculi una cum orbitis etiam in statu juniori illaesis oculis multo reperiuntur minores , &, extremitates hominum paralysi laborantium, quamvis hi ceterum optime valeant, & junio res adhuc sint, semper tamen valde eX tenuatae, aridaeque deprehenduntur. I. Pulcre insuper confirmant hanc theoriam tum historiae hominum longaevorum , tum Lausae , quae
ad vitam prolongandam optime faciunt; nana, licet nul lum 25 Vid. ejus DUI de absorptime solidorum publice defensam,