De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

EIUSQUE CAUSIS. Ig

lum detur animans, quod satum effugere potest , multa tamen vitam prolongare Vel justo breviorem reddere valent; omnia , quae Vel fibras constringunt , aut quae nimis violenter agunt, rigiditatem perque eam ipsam mortem inducunt; dum e contra ista, quae illam praecavent, aut ejus progressum ad minimum tardiorem reddunt, ceu totidem longaevitatis causae jure merito spectari debent: hinc Veneri & Baccho deditis, si ad sene 'tu .

tem aliquando perveniant, prae aliis citius rigescunt: eandem ob rem cholerici, qui lautius vivunt, eruditi, &c. vulgo brevioris reperiuntur aevi: etenim inter animi dotes& longaevitatem nullum esse vinculum, atque e contra

mente captos longaevos saepe esse, a longo tempore jam evictum est, quam rem Ill. HALLE RUS summo, ut videtur, jure ita explicavit , , quod nempe curi S careat gen se insanorum, neque rustica tribus valde prematur, quae ab ambitione ingenii, aut dignitatis libera, neque praeteri- torum poenitentia se se macerat , neque futurorum angitis cura ca6b; V en causast quae licet diversimode admodum agunt, omnes tamen rigiditatem inducunt. Quum e contra, eos, qui Cerere & Baccho modice usi fuerunt, nec Veneri sese nimis dederunt; uno verbo qui omnibus mediocriter fruiti sunt, atque temperamento laxiori & non admodum irritabili gaudebant, vitam prae aliis protraxisse longiorem, auctores reserant, & quantum etiam in valetudinario justum vitae regimen efiicere queat, centenuS COR NARus suo docuit exemplo.

52쪽

stimuli varii, quorum perversa actione vitale principium pessumdatur: inter eos autem ab Animi pathematibus exordior, quoniam, si haec, licet etiam sine morbo in omnibus observentur, tamen si justo intensiori gradu agant, totidem morbosi stimuli sunt, atque igitur naturalem nobis ad morbos ipsos transitum praebent. Hae Animi commotiones respectu effectuum, quos in corporis oeconomiam exercent, generatim in excitantes & deprimentes a Physiologis dividi solent. Inter priores pertinent gaudium, amor, spes, ira &c.; dum tristitia, odium, livor, metus, terror, &c. inter posteriores recensentur; de hisce omnibus interim agere, nostrum non est; quum animi pathemata eatenus modo a nobis sint consideranda, quatenus ex eorum vehementia subitanea inseratur mors. Itaque trium tantum nobis incumbit pertractatio scilicet Gaudii, Irae, & Terroris, quum cetera, pro hante hoc eleganter Cl. v AN GEUNs c ZJ Vires consumendo perniciem quidem sensim sensimque adserunt, neutiquam vero ipsam vitam praecipitant, & necant. Sequitur ergo.

53쪽

ORDO PRIMUS.

ANIMI PATHEMATA ET CITANTIA.

GENUS PRIMUM.

l. 43. A nimio Gaudio hominem mori posse, non est,'

qui dubitat, dum multos tali modo e medio sublatos fuisse fide dignissimorum auctorum constat testimoniis; en eorum aliquot exemplai CHILO s PARTANUS Unus ex septem Graecorum sapientibus, videns in certaminibus Olympicissitum coronari, eum amplectitur, & ipso momento mortuus cadit. 28 Smilis egempli meminit GgLLi Us a9 . Sic sopito CLEM Poetam tragicum, Ob carminum suavitaistem celebrem, victorem in tragoedia pronuntiatum ex inexspectato Gaudio statim animam effavisse, auctor est vALERIUsNAxIMUS. Legimus apud LIvIUM, quum HANNIBAL Romanos in praelio apud cannas devicisset, duas feminas videntes suos silos ν

54쪽

silios, quos in occisis esse fuerant suspicatae, sospites epugna reduces, prae laetitia esse mortuas. Idem accidit Matronae haeredi acutissimi Lgis Nirgii a reperto ex im Proviso nummorum aureorum acervo so). refert Ill. BOERII AAvg si , piratam scelestissimum & crude lissimum hominem prae summa laetitia mortuum esse, quum filium suum, quem perditum putabat, non tantum sospitem, sed & summis honoribus condeCorataim esse, ei

nunciaretur.

S. 44. At quomodo homo ex nimia laetitia moriatur, id non ita facile eruitur: cadaverum enim dissectiones eorum, qui ex laetitia mortem pasti fuerunt, quantum novi, desunt 32θ : oportet itaque, ut eX accurata perscrutatione tum ejus naturae, tum symptomatum, quae talem mortis speciem concomitari solent, ad ejus causam concluda

mus.

S 4s. Gaudii & laetitiae sensum pro humana natura gratissimum sistere stimulum, & cujus si modo immodicus non est cffectus semper esie salutiferos, nemo inficias

T. II. de sympathia p 453. 2 56.

cadaveris dissectio a v ATRllo instituta. At, quum scripserit me. moratus auctor. absque pericardio cruore valde exienso & turgido nullum aliud se reperisse vitium , ex illa dissectione nil quoad mortis causam concludi potest.

55쪽

39 EJUSQUE CAUSIS.

cias ibit; hoc adeo verum, ut Gaudium inter causas ad sanitatem ac longaevitatem maxime facientes ab omnibus recenseatur, atque ab ejus Vi leniter stimulante humanum genus non parum commodi experiatur; quum humorum, praecipue sanguinis circuitus, inde fiat liberior, citatior, pulsusque celerior, ac omnes secretiones & excretiones optime, citoque peragantur. Sed si stimulus ille ex improviso, & summa cum vehementia nostrum in corpus impetum faciat, tunc sanguis citissime per omnia vasa vectus tanta copia obruit cor, ut illud insignem adeo quantitatem recipere impar Ob enervatam ipsius virtutem muscularem deliquium patiatur, & hanc ob rem a Gaudio subito & nimio toties oritur Syncope: At, & quod hic

caput rei est, quum sic tanta cum velocitate per totum corpus vehatur sanguis, copiosus ad cerebrum quoque desertur, quod ob teneram teXturam, non impune talem perfert vim , eoque minus, quia propter languentem vim cordis ejus resulius a capite versus cor impeditur: a sanguine igitur ita violenter in cerebrum irruente , aut illud Comprimi, aut Iuptis vasis laticem effundi vitalem necesse est; ac, dum in utroque casu tantum non semper lethalis

sequitur Apoplexia, homines prae effusa laetitia mortuas ex Apoplexi a diem obiisse supremum , ex allatis videtur concludi posse.

S. 46. Ad hancce nostram de causa mortis ex subit neo & nimio gaudio sententiam accedere videntur summus HALLE RUs, & hujus Acade iniae olim ornamentum G AU-BI Us; quorum prior de tali mortis specie agens dicito qui id fiat, non satis novimus, - Apoplexiam fieri suis spiceris, incitato in cerebrum ictu sanguinis, ita rubor,

56쪽

,, calor, deliquium suadent sa .' Multo clarius tamen suam

hac de re opinionem explicuit Ill. GA UBI Us; ait enim ille ,, Gaudii comitem esse non tantum auctiorem & eXp ditiorem circulationem, secretionem, ac excretionem; sed& insomnia, insaniam, Virium resolutionem, quin mortem

apoplecticam, ubi nimium est , & improvisum' a b. - g. 47. Nostra igitur sui tenvia, juxta quam Gaudium

unice necat ex nimia sanguinis copia qua Cerebrum obruitur, tum Gaudii natura, tum mortis ex eo symptomatibus probatur; haec enim est ratio, cur a Gaudio, nimio licet, si modo ex improviso non accidit, moriatur nemo; sanguinis ergo qualitas hocce in animi pathemate morbose non sissicitur, verum ob inordinate audiam systematis circulatorii actionem id tantum sit lethale. Non objiciat quispiam, animi pathemata in totum corpus agere, Omniaque per nervos, & per hosce solos in corporis oeconomiam suam exercere vim; nam quamvis ab una parte hoc dissilendum non sit, ab altera tamen non minus quoque est verum, quod aliae sensationes toto cum Corpore per nervos communicentur, prout scilicet Animi pathema varium fuerit rhinc tot varii sequuntur effectus, quot diversae dantur corporis per nervos sensationes; sic ab Ira organa bilem secernentia, primaeque Viae, a Terrore cerebrum, & a Gaudio systema sanguiferum prae ceteris assiciuntur; hoc adeo

33 Vid. ejus Elem. Phrs. T. V. Lib. XVII. de sensibus internis, Sect. II. f. S. 34 Conf. o A ulli I dist. Pathol. 542.

57쪽

EIUS QUE CAUSI s.

manifestusn, ut ex illo sonte diversum quam maxime istorum agendi modum, ac rationem, cur nonnulla organa prae ceteris Patrantur, petenda esse, norunt omnes.

GENUS SECUNDUM.

S. 48. Altera animi commotio, ad hunc ordinem pera tinens, dicitur Ira, estque ea a Gaudio toto coelo diversa; dum validum illud animi pathema non tantum est stimulus excitans, sed & summa cum violentia omnia H. C. organa ad actionem incitat; hinc blandi laetitiae stimuli adinstar, modico licet gradu, minime ad longaevitatem confert, verum e contra cholericis & sanguineis semper esst noxia, etsi temperamentis frigidis praecipue in statu morboso, si non nimius est, ob violentiam, qua totum agit in corpus, multa bona saepe praestitisse, atque hisce in casibus in moris bis pituitosis, & paralysi aliquando cum euphoria excitatam scisse , venerandus docet Medicinae Parens as aliique bene multi 36 .f. 49. Haec adeo vera ut non tantum Medici, sed &

58쪽

tiones adeo pulchre ubique expressit, iratos AGAMEMNO NIs oculos igni similes descripsit cap). lOςQ, ubi de ACHILLI DR a THETIDE allata arma conspi ciente, mentionem facit, dixit, statim ira subit, & oculi terribiliter sub palpebris tanquam jubar apparebantvlRGI Ous illam propter violentiam alia quoque animi pathemata eXstinguere, ARNE ID OS docet exemplo, qui, quum viciti TURNI precibus fere ad misericordiam esset perductus, ad conspectum baltei PALLANΤIs a TU No occisi ita irascebatur, ut de ejus gravi animi commotione sic canat Poeta:

Ille oculis postquam saevi monumenta doloris, Exuviasque hausit, furiis accensus, ira Tirribilis, tune hinc spoliis indute meorum,

Eripiere mihΠ PALLAs te hoc vulnere PALLAS,

Inm9lat, F poenam scelerato ex sanguine sumis a9 J.

Quin vehemens Irae stimulus adeo potenter corpus nostrum asscit, ut non tantum bilis secernatur depravata, sed& ceteri secreti humores blandorum succorum loco vene

3 Lib. I. Iliad. p. 7. 58) Lib. XIX. Diad. p. 346. 39 Cons. AENEID. Lib. XII. in fine. 4O Cons. F. DEIAN, commentaria in o A Ua II Ins. Pathia T. III. P. I. I. 542. nec non huiM difffert. caput prissim.

59쪽

43 1 USQUE CAUSIS.

s. so. Quamvis ex iis, quae de Irae natura huc usque monui, illam laetitiam vi letifera superare jure statui posse videatur, & ea revera, si non majori, aequali

ad minimum hominum numero vehementiae ergo intulerit mortem, plerumque tamen morbos potius provocat lethales, quam quod ipsa immediate adserat pernitiem; sicque ergo a Gaudio non tantum differt quoad causias, agendique modum, sed & quoad subitum effectum; id, illis animi pathematibus inter se comparatis, inde videtur esse explicandum; quod scilicet Gaudium, licet ejus adsit summus gradus, nunquam tamen tam violenter Il. C. ad actionem stimulet, neque organis, v. c. Cordi, pulmonibus, & cerebro, Irae ad instar adeo validum addat robur, ut sanguinem iterata vice propellere valeant; hinc animi deliquium & Apoplexia ab Ira multo minus quam a Gaudio observantur, quum primo in casu cor, pulmones, & cerebrum ab accepto, de qualitate mutato, sanguine ita irritentur, ut eorum vasa summa cum vi sese contrahant, ac vitalem laticem a centro ad corporis perbpheriam repellant. Igitur sanguis in Ira quidelia aeque ac in Gaudio dato temporis spatio majori copia ad cor, pulmones, & cerebrum fertur; Verum quum vasa ob auctum eorum tonum maximam torrenti vitali offerant resistentiam, atque ad stimulum valde sese contrahant, mox iterum versus extrema8 N. C. partes revehitur ille. S. si . At etiamsi sic non illico necat, mortisque subitaneae ab Ira inductae exempla sunt rarissima, non minorem tamen essicit noxam, imo potius omneS ceteras animi commotiones hac in parte antecellit; nihil enim tam celeriter febrim acutam biliosam, aut & bilioso tinflammato-F a riam

60쪽

riam concitare. posse, quam ipsum iracundiae vehementiorem esse eluiu, jure merito asseruit Ill. HOFFMAN-

f. 52. Praeterea illa inflammatio non genuina esst, sed plerumque impura a depravata bile orta, atquae saepe cum sebre biliosa aut putrida conjuncta, hinc summus sΤ oLLI Us, Iram per aes atem magis noxiam, quam durante hieme sese observasse scripsit qab. Eandem ob rem illa etiam multo est periculosior, multoque celerior in gangrenam transiit: nam hoc malo inflammationes impuras praeceteris assci, inter Practicos constet omnes. Prout autem illa materies morbosa varie modificata sit, nec non pro diversa hominum constitutione varia organa ab ea assciuntur, sicque morbi oriuntur pro diversis partibus, quas illa Occupat, admodum diversi, quos omnes tamen, quum hujus loci non sint, sicco pede transeam, mox ad eXplicationem mortis ex Ira transiturus 43 θ 53. Hominem, etsi hoc raro contingat, tamen ex

4I Cons. T. Hopphi AN Opera omnia T. II. P. II. de Pathοι ia generali Cap. I. f. Iet. in scholio. et a Vid. viri Ill. Rat. Med. Part. II. Cap. XII. P. I 77. 43) Qui interim eorum descriptionem legere cupit, adeat Hor ν- MANNI i) & s TOLLI 1 et recensita opera, nec non difffertatione3n Cl. v AN GEUNs, qui bene multa hujus rei congessit e Xem.

SEARCH

MENU NAVIGATION