장음표시 사용
31쪽
quum consensus ille, licet in statu sano satis ingens, in mo bosa affectione adhuc augeatur: tum quod omnes C. H. partes ob praesentem conditionem morbosam sensiliores fiant; tum quod in statu morboso consensus se se prodeat inter tales etiam partes, quae vigente sanitate nullam inter se habere videntur consipirationem; hujusmodi e. c. inter renem & ventriculum, nares, aut asperam arteriam & septum transversum, atque pedes & ventriculum, in calculo, podagra, hγsteria, & gravedine observantur; sic perspiratione, impedita saepe etiam ciborum concoctio vitiatur, & appetitus minuitur ob insignem inter cutem & ventriculum consensum, quin & dolorem & calorem plantarum pedum ab ulcere in vesica; vel dolorem brachii immanem, ac tandem lethalem, inter urinam reddendam aliquando fuisse observatos, testatur Cl. GREGORY 9 .f. 39. Hinc ratio es: petenda, cur rosarum , & moschi odorem, aut flatus in carcerati in hystericis vehementissimas convulsiones, aut & animi deliquium saepe provocant ob irritabilitatem nempe morbo se audiam; sic a levissimo vulnere oritur nonnunquam triSmus, & a materie vulgo dicta acri bile in ventriculo haerente per consensum oritur saepe pectoris inflammatio. S. sto. Ex dictis patet, quam abscondita, & ab omnibus sensibus abstrusa illa mortis causa remota saepe possit esse,& quam difficile itaque sit, Mortis causas remotas ad gene ratia quaedam reducere capita, quae inter se non concur
32쪽
runt, atque quorum cuivis j iiiii limites sunt assignati: Cl. M. v AN GEUNs hanc dissicultatem omnino perspexit; hinc
Postquam causas mortis remotas quoad mixtionem, mechanismum, & vires divississet, adjecit, eam divisionem, ut pote unice ordinis gratia factam, non ita stricte esse sumendam, sicuti unum ipsius alterum plane excluderet, quum econtra haec saepissime invicem concurrere asserat Io . In sua divisione ergo non accurate capita singula posse limitari ipse fatetur. Antequam nunc dicamus de modo, quo nostra ex mente ille desectus optime possit suppleri, expo- nemus viri Cl. opinionem, inquiremusque in fundamenta, quibus ejus sententia stabilitur, ut sic tandem possimus justam sorinare conclusionem, an scilicet juxta Cl. viri divisionem causae mortis remotae rite dividi queant. S. EI. Omnes remotas mortis causas ad tres classes, ut
ita dicam principales, referre, scilicet ad Mechanismum, Mixtionem, & Vires, Cl. v AN GEUNs placuit, quum tria illa in vivente, corpore distinguenda esse censet, quam sententiam sequenti modo licet mihi hic ipsis auctoris uti verbis)probat. o Possunt enim, primo, partes solidae aeque ac suidae, quatenus Chemiae & Physices objecta sunt, id est quoad justam suam mixtionem, & principiorum Unionem, se mutari, & adeo corrumpi, ut ea sola ratione ad vitam inutiles fiant. Vel possunt solida quatenus Anatomes objecta sunt, , , id est quoad fabricam, nexum, & mechanismum , adeo se vitiari, & impediri, ut communibus oeconomiae functionibus se exsequendis prorsus imparia sint, atque ea ratione mortem
33쪽
,, inducant. Vel, testio, potesst ipsa partium vis vitalis.,, absque notabili vitio mixti OΠis, Vel structurae ita assi ei, ut , vel mox succumbat, Vel motuum impetu, & abnormitateri sibi ipsi quasi exitium paret ii ). VStatuit ergo hac in divisione Cl. v AN GEUN s. 19. Justam miXtionem, atque principiorum unionem per se mutari, atque corrumpi posse, sicque animal sola chemica ratione mortem subire. R. Fabricam ,& partium mechanismum per se vitiari, atque ratione igitur mere mechanica mortem quoque accudere posse. 's'. Vim vitalem absque organicae C. H. compositionis
mutatione eXstingui posse. Pace Viri praeclari nonnulla videntur in hanc sententiam
f. et et, Ex iis, quae supra de insigni partium C. Hι consensu diximus , jam a priori concludere licet, illas vires separatim considerari non posse, multoque minus adhuc juxta illas accuratam divisionem posse institui; sed insuper vir Cl. inter fabricam & vim vitalem distinctionem fecit, manifesto indicio. ut ille etiam in ista sententia fuerit versatus, vim scilicet vitalem esse aliquid solidis atquei fluidis C. H. superadditum, quae opinio quamvis sola, ut videtur, auctoritate firmata, tempore tamen editae illius dissertationis in scholis Physiologicis ab omnibus pro vera assumebatur unde sequitur, fore ut , ubi cadit illa hypothesis , illico etiam proposita a Cl. Viro divi
34쪽
sio, utpote ei superstructa, cadere debeat. - Si nunc porro Consideremus, quales ab eo tempore, quo illa dissertatio conscripta est, ad hunc usque diem passa fuerit Physiologia mutationes, quam egregie intra paucos annos illa Physiologorum industria novis inventis locupletata sit, hancce divisionem minime in calculum venire posse, apparet , quippe hodie omnino evictum esst , proprietates, vel phaenOmena , quae in corporibus quibusvis deteguntur, non essenis effectus, rationem, cur tales sunt, in peculiari unius-ςujusque corporis indole, & unionis modo , seu fabrica ag.
noscentes; sic v. c., ut unico tantum eXemplo rem probem a determinata unione staminum musculosorum producitur musculus, atque in illo vis determinata, quae Irritabilitas dicitur, quaeque, uti musculus peculiari organismo ab omnium partium compositione recedit, recedit quoque
ab omni vi, aliis partibus C. A. inhaerente cla). Id ergo quod sensu a Phrsiologis recepto, vulgo vis vitalis appellatur, ut illud egregie demonstravit amicissimus olim commilito docti T BERNARD stricto sensu est tantum cssectus vis, quae ab ejus causa, proprie vis appellanda, bene distingui debet. Ast, quum causiae omnium virium Physicarum adhuc absconditae sunt, & sorsan semper latebunt, nil aliud nobis superest, nisi quod in earum actiones, quae essectus sunt, accurate inquiramus, atque ita ad earum
iet CL mis. Di T. de causi. o sorpt. Cap. II. f. I. & 2. 13 Vid. ejus specimen inaugurale si eiu quaaesionei med. aro publice desensum L. B. I 796. evo.
35쪽
causas juxta illam regulam, quod qualis effectus, talis cau
sa, mediate scilicet per suos effectus concludimus. S. 23. Patet ergo, mechanismum & vim , seu fabricam & facultatem in corpore humano, saltem quoad stabiliendas mortis causarum remotarum clastes, nequaquam a se invicem separari posse, atque e contra ea semper esse invicem conjungenda; itaque in salo senili, morte sine morbo, vel & Euthanasia dicto aeque, ac in ceteris ad hanc classem a Cl. viro relatis morbis virium vitalium rationem omnino etiam esse habendam: etenim vim vitalem ab organorum fabrica pendere supra probatum est . organiSmum corporis in senectute admodum mutari, nemo facile inficias ibit; propter mutatam ergo in senectute ipsam organorum compositionem vim vitalem mutationem quoque pati debere per se loquitur. S. 24. Quod autem ad mortem ex vitiis mixtionis moteriae attinet, solidae & fluidae C. H. partes ut mera objecta Chemiae considerari non possunt, quum vi vitali, uti S. I. iam probavi, solutionis Chemicae actio in corpus humanum impediatur; Verum quidem est, quod in nonnullis morbis, ubi vis vitalis potentiae morbosae violentia
fracta est, & languet, illae Chemicae vires magis, quam in statu fino agere possint, inde v. g. inclinatio illa sanguinis ad dissolutionem in morbo putrido repeti debet, at econtra ab altera parte non minus certum etiam est, illam chemicam solutionem nunquam locum habere, quamdiu aliquis vitae gradus, licet minimus, supersit. Morbi putridi hinc nobis audiunt tales, in quibus summus omnium virium vitalium languor una cum inclinatione partium
c0rporis nostri constitutivarum ad dissolutionem locum C et ha-
36쪽
et habet; partes enim N. C. in summo licet morbi putridi
gradu numquam putrescere sequenti experimento Cel. BRUGMANs constitit; notum est, quod ope carnis recentis eVOlvi possit gas asoticum, at quod, si vel minima putredinis
nota in carne datur, tunc loco gas asotici gas hydrogenium seu inflammabile generetur: hujus rei periculum sacturus vir egregius usus suit carne hominis ex morbo putridissimo, ut tint, consedit: verum enim Vero, caro illa, si modo paucas post mortem horas examini subjiciatur, aeque bonum gas asoticum praebet, ac caro hominis per morbum phlogisticum e medio erepti, manifesto indicio, quod solutio cheloica sive putredo in corpore vivo locum obtineat nunquam: leges ergo chemicae quatales ad corpus vivum non nisi summa cum cautela applicari debent, quum nulla functio mere chemica durante vita in corpore humano
f. dis. In fluunt tamen vires chemicae etiam in corpus vivum, potest homo aeque ac cetera corpora chemice asesci, probant hunc influxum bene multa phaenomena tam Physiologica, quam pathologica, nec non diversas operationes in corpus humanum agentes, quae non nisi chemicariam virium effectus sunt.
Sic ab aere huinido perspiratio imminuitur & corpus redditur laxum, ab aere sicco e contra corpus sit aridum ob auctam valde pes spirationem; caloricum etiam pro varia atmosphaerae temperatura respectu C. H. admodtim quoque variat; & quantum influant diversa atmospherae qualitas &electricitas nostrum in corpus, id nulla demonstratione timo et ; attamen omnes illae chemicae in corpus nostrum ac- accessu vis yitalis modiscantur, longeque ali0 modo,
37쪽
ste si illa corpori mortuo applicentur agunt, hoc est legibus animali sationis , sit venia verbo, subjiciuntur. ρ6. omnes igitur actiones chemicae in C. H. sunt considerandae ceu producta composita parti in , ex legibus chernicis, parti in ex iis,qnae in animali satione, sive in con-Juncti Gne cuin viribus vitalibus acquisii vertunt, quaeque vires ergo jure merito Chemico- animales dici possunt. Exemplum praebent ea, quae respirationem concomitantur phaenomena; phthysici, v. g. licet in iis saepe magna pulmonum pars Corrupta sit, tamen majorem caloris animalis gradum, quam homines sani & vegeti possident, indicio, quod attrastio gas oXygenii, & cum illo conjuncta majoris calorici latentis quantitaS non tantum fiat ratione majoris, vel minoris superficiei pulmonum, quae cum aere atri nosphaerico in contactum venit; sed imprimis ratione actionis vasorum pulmonalium. 3 27. Sed forte alio respectu vitia miXtionis materiae in mortis causis remotis diversis constituendis considerari adhuc debent, scilicet tanquam vitia fluidorum primaria; sed si rem accurate perpendamus, patebit,
quod ista mixtionis materiae vitia non ceu morbi, asst pOtius ceu morborum effectus consideranda sint; con1t it hoc ex consideratione omnium eorum, quae juxta ipsum auctorem mortem ex vitiis mixtionis materiae arcescunt etenim corruptio humorum sic dicta putrida , gangrena intensitate frigoris , inflammationis & combustionis orta, ulcerum & Carcinomatum prava materie S, atque Omnia reliqua , quae varias humorum corruptios es, ipsamque gangrenam nonnunquam producunt, pro sententia Cl. Viri
plane nihil probant, quum vitiata humorum crήsis hisce
38쪽
in casibus, sicuti in omnibus reliquis, ab in antecessuna jam mutata continentium agendi ratione derivari debeat; dum sive praegressa ina flammatione, sive frigore, sive venenis, leuquaeumqde demum causa grangrena generatur, illa tamen non aliter producitur, quam quod vis vitalis in tali parte per nimiam actionis violentiam exilinguatur; quotidiana enim experientia docemur, Irritabilitatem, Sensilitatem, omnesque ceteras virium vitalium species quam maxime imminui, imo tandem deleri, si stimulus, aut nimis fortis, aut nimis diu parti cuidam applicetur. Secretionem autem materiae purulentae in carcinomate, & Ichoris in aliis ulceribus esse effectum determinatae actionis solidorum vivorum probavit Dost. I. VITRI NGA COULON rψ . S. 23. Nec ergo hoc respectu illa materiae mi Xtionis vitia in censum venire possunt; e contra insignem humorum diversitatem , tam in statu sano, quam in statu morboso unice a varia vasorum in humores agendi ratione pendere, totius regni animalis oeconomia innumeris con firmat exemplis. Sic e. c. ab oculorum inflammationibus lacrymaemon nunquam saporem suum salsum amittunt, Stub-
dulces sunt i5 . - Porro quam ingentes sunt illae mu- tationes , quae post animi pathemata in secretis humoribus observamus t - irascatur nutrix, & ubera infinii praebeat, venenum loco optimi pabuli infelix tenellus hauriet. Animal, quamvis mitissimum, si lacessatur, sique tunc
s 1 ι) Cons. ejus Dissert. Acad. de mutata humorum in regno organico indole a vi vitali ussorum derivanda publice defensana, L. B. I 789.
39쪽
aliquem naordeat, ita ut venenata saliva in vulnus infundatur, hunc rabidum & hydrophobuin reddet - Luculentissima litius rei exempla exstant in actis Chirurgicis Amselο- mensibus ubi resertur inter alia casus de cane, qui ab adolescente lacessitus illum in pede sinistro mordebat, ille inde lethali aquae metu corripiebatur, atque post triduum obibat manente sano cane; & quod morsus hominis irati etiam alios rabidos reddere valeat, iisdem in a tis IIJ demonstratur - quin imo narrat Ill. GAUBIUS, casum juvenis cujusdam Itali, qui iracundus, sed vindictae impar, proprium digitum mordebat, atque exinde hydro-phobus periit i 8 vero non dubito, quin eX omnibus his concludam, fluidorum vitia ad unum omnia a peculiari continentium degeneratione esse derivanda. S. 29. Nolo tamen, ut quis putet, me sic distae nervorum pathologiae adeo esse amicum, ut, prorsus nihil ad Pathologiam humores contribuere, defendere vellem; inciderunt hi in Scyllam, dum Charybdim vitare studuerunt; habent humores C. H. vires sibi proprias, gaudent sanguis, & ceteri C. H. humores non excrementitii sua quoque vita propria, uti ex ipso sanguine humores procul dubio vita gaudentes continuo secernuntur, atque ipse sanguis in peripneumoniis, aliisque in morbis saepe novas membra
eXper t. o Esse H Esto, plura hujus rei observata adducuntur.
17 Cons. p. 56. ejusdem voluminis. 18 Vid. Ill. virum in se orie academico de regimine mentis,suod Medicorum es, p. 12.
40쪽
st εnas, imo ipsia Vasa generat, quae & cetera ab Ill. I. AND allata argumenta, sanguinem vi vitali non esse desti tutum, extra dubium ponunt 19 . Sed si vitali vi gaudeant humores, ad stimulos eos quoque reagere debere, apparet. Laborant ergo & suis vitiis nostri corporis humores, atque in morborum curatione ad illos omnino attendendum est. - Absint tamen ideae de acre acidi, at calescentis, muriatici, & nescio quae plura totam nostrorum humorum massam aliquando insectare auctores sibi finxerunt, qllae opiniones non eX accurata ad lectos aegrotantium observatione desumtae, sed unice cx tunc temporis vigente crassa theoria stabilitae, hodie ex scholis Pathologicis jure merito expungi merebantur. Praeterea quum fluida nunquam primarie, verum semper secundarie, hoc esta jam ante mutato solidorum organismo afficiantur, eorum morbi stricto sensu non dantur; unde sponte profluit, &illos ergo, quoad mortis causas remotas in censum, venire minime posse. S. so. Cadente ergo hac divisione, ut ejus in locum aliam, naturae rei, ut videtur, magis adaptatam, substituamus necesse est; verum, ut hac in re rite procedamus, nonnulla, quae jam probavimus, in summam contracta, hic adducere convcnit, hisce enim una consideratis, mortis causarum remotarum justam atque accuratam sor mare divisionem non dissicile erit Etenim vita totius corporis ortum ducere ex organica partium compositione, probatum est. Causam proximam mortis esse causae proximae vitae