De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

quod hiseo in casibus a morbose assectis vasis lymphaticis ex ipsa Atmosphaera aqua fuerit hausta. Consentientes mecum invenio HALLERUM 698b ΠΑΕ-NIUM sELLIUM Ioob & GA Uni UM pol . Quin haud raro ipsa Diabeten concomitantia symptomata, absorbens systema morbo se esse affectum, declarent; etenim quandoque comitatur Diabeten Hydrops vagus qui per aliquod dies Asciten mentiens sponte disparet, ac dein

iterum se prodit post , manifesto, si quid video, indicio, morbosiae asseetionis vasorum lymphaticorum. Jam vero ex hisce omnibus videtur tuto elici posse, si non semper, plerumque saltem ad Diabetis existentiam concurrere perversiam systematis absorbentis actionem. f. 38o. Praeterea, dum in allato a Cl. Do Asora casu laborabat aegrotus Diabete mellita, sive sic dicta vera , atque interim materies per urinam evacuata ingestis duplo esset major, constat exinde, quam male nonnulli statuerint, hac in specie motu lymphaticorum retrogrado ipsum chylum per urinam e corpore ejectum iri: nam etiamsi esset probatum, lymphaticorum motum retrogadum hoc in morbo

habere locum; quamvis de ingestis per reliqua corporis emunctoria detraheretur plane nihil; licet denique ingesta

452쪽

tota quanta mutarentur in chylum; licet omnes illae conditiones quarum interim ne quidem unam quis unquam probavit) revera in Diabete adessent, nihilominus ille chylus adhuc haud sussiceret ad suppeditandam ingentem adeo

urinae copiam, qualem quotidie emingunt aegroti. Est igitur illa materies saccharoidea, quam abundante adeo copia ex urina aegroti extraXit Cl. D OBSON pos), neutiquam ipse chylus, a vastis lymphaticis per motum ab- normem ad systema urophorum delatus, sed solummodo est esse tus depravatae urinae secretionis, sue ut aliis verbis idem dicam, pendet ille a specifica reactione organorum urinam secerneritium ad stimulum morbosum. g. 38 I. Malum hoc in universum est diuturnum , taedio .suna, ac saepe morte terminatur cyo J; dissert tamen prog

1'. Pro varia specie Diabetis: Mellita enim, ceteris paribus . inspida multo est periculosior raro medelam admittit, di plerumque morte terminatur O5 . 20. Pro morbi gradu & duratione; levis enim morbi gradus non tantum curabilis est, sed etiam saepe sat cito medelam admittit; imo gravissimum morbi incipientis gradum saepissime intra paucos dies sustulit RIcΗΤRRUs ro 6 : sim autem morbus jam ctu invaluerit, vix remediis cedit,

453쪽

ac plerumque mederi nescit; Optime igitur dixit vocε-Li Us: n orbum curatu esse dissicilem, tantoque dissicilio- , , rem, quo diutius affixit, tuncque Optimorum remedio. ,, rum usum saepe numero eludere pop).an Pro morbi causa: prout enim stimuli morbosi rea motu faciliores aut dissiciliores suerint, pro ea ratione quoque major vel minor curationis affulget spes: sic Diabe. tes Febribus ardentibus aut malignis ante crisina succedens, teste BURsERIO Po8 , fere semper reperitur lethalis; dum e contra, quae a primarum viarum sordibus, aut ab impedita perspiratione natales duxit, monente RICHTERO 7o9 facile admodum curatur, unde patet, in Dia-hetis prognosi ad illius causas occasionales summopere esse

attendendum.

R. Pro aetate & diathesi aegrotantium: senes enim vix unquam sanantur, ac infirmis, cachecticis, Baccho aut Venere exhaustis tantum non semper ille morbus inseri

f. 382. Indicationes therapeuticae pro Diabetis curatione sunt duae.1'. Nempe stimulus morbosus est tollendus. q. Systema urophorum & absorbens est muniendum, ne in posterum iterum a potentiis nocentibus in functione

454쪽

438 DE MORTE

Prima indicatio sit variis remediis pro diversia indolestimuli morbosi, in quam omni cura inquirendum est; si

vero nulla alia causa apparet, & nullum datur contraindicans, emeticum, aut emeto - catharcti cum sepissime egregium praestat auxilium, tum e Vacuando primarum viarum saburram, tum vi antispasmodica, qua plurimum I pecacuan ha& Tartarus emeticus pollent. Si impedita pespiratio Diabeten produxerit, pulvis D overi aut simplex Opii cum Ipecacuantiae misceta, aliaque diaphoretica curam absolvunt: si morbi causa detegi nesciat, tunc ad Optata, emul sionem cum Caphura, ceteraque anti pasmodica confugiendum est; neque negligenda sunt hoc co in morbo balnea tepida; nec tandem alienum est, ex emollientibus & a tispasmodicis consictum emplastrum, aut linimentum regioni lumbari superimponere. S. 383. Malo.curato, si reconvalescentes sani, vegeti, ac satis robusti sunt, nullo prorsus egent medicamento, sed per aliquot dies, cura anodyna & antispasmodica adhuc continuata Diabetes enim saepe sub certis periodis amat recursum) absque ullo metu solitis Operibus manus admovere postici: sin vero aegroti morbis Praegressis, aut alio modo quocumque appareant exhausti, indicantur Alumen, Terra catechu, Cortex Peruvianus, Alartialia, serum lactis aluminatum &c., ae in ejusmodi casibus ipsis balneis frigidis quandoque mali recursus impeditur: si demum morbus pro maxima parte ab organorum Uropoleticorum & lymphaticorum debilitate fuerit ortus, uti haud raro contingit ZIib , tunc ab

455쪽

.initio morbi cum anodynis S antispasmodicis roborantiun usus debet conjungi. Quod autem ad sanguinis missionem in Diabete attinet, morbi indQles per se numquam phlebotomiam requirit; exstant interim casuS, ubi iterata etiam vice celebrare V. S. maximae fuit utilitatis, quando nimirum Diabetis causa occasionalis fuit talis, ut phlebotomia tolli, aut imminui possit; hoc enim in casu ipsa famguinis missio respectu nostri morbi antispasmodici potentissimi vice langitur, summamque praestat utilitatem cyIst .s 84. Morbus hicce praeter sitim molestam, quae nulla potione sedari potest, & certam voracitatem quae phaenomena plerumque Diabeten ab initio concomitat tur) saepissime in principis morbi per sat longum tempus nulla alia symptomata exhibet, ac omnes C. H. functi nes satis naturali vigore peraguntur: sin tamen Diabetes justae medelae non obediat, ut morbi progressu omnes functiones debilitentur, solidaque a stimulo morboso jugiter 'assecta tandem degenerentur, necesse est: oriuntur tunc bene multa alia morbi sympto mala; lumbi & coxae dolent saepe, aestuant Viscera ac praecordia, saliva spumosa crebro exspuitur, omnium functionum languor, summa virium prostratio , macies II 3b; nonnullis testes, maximo pedes tument; tandem accedit Febris hectica, solita symp-

456쪽

tomatum caterva stipata, totum corpus sub Febricula lenta sensim sensimque consumitur, ac diffuit, talique modo stimulo morboso organorum vita pedetentim exstinguitur. S. 585. Haud semper tamen Diabete laborantes memorato modo e vita tolluntur, nam saepe, morbo ad finem vergente, Peripi eumonia aut Angina aegrotis superveniens. recensitis malis & simul vitae imponunt sinem, sicque spuria Inflammatione perimuntur aegrotantes cri4 brejusmodi interim Diabete laborantium exitus, quem quandoque . contingere, praeticorum observationes extra dubium posuerunt, rationem reddere Valde arduum e1t; forte sub finem morbi a morbose affectis glandulis conglobatis secernitur materies peculiaris, quae metastatice adi fauces &pulmones delata ibi excitat spuriam I summationem: est quidem. ista opinio, sateor, tantum conjectura, soli analogiae superstructa, attamen, quum, ex illa hypothesi omnia morbi symptomata egregie explicari possint, meretur ea saltem, ut Diabete exstinctorum dissectionibus inquiratur, an in rei natura sundata sit.

ULCUS CANC ROSUM.

S. 386. Cancer apertus est ulcus sordidum cadaverosi laetoris, labiis duris inversiis, superficie inaequali, icho-

- rem

457쪽

rem acrem landens ambitu magis magisque crescente, dolore lancinante urente, Venis vicinis varicosis, ac haemorrhagia frequenti notandum. Haec est Carcinomatis descriptio, nam, quum ulcus Cancrosum nullo signo pathognomico ab omnibus aliis distinguatur, nulla hujus mali

definitio dari potest 7 s).

oritur illud malum, humano generi perquam perniciosum, semper a praegresso schirro qui degeneratione o ganica partis assectae, majoreque duritie, ac superficie gibbosa a Scrosula distingui debet

S. 387. Quamvis an Schirrus, Cancerve occultus exstirpatione curantur, nec ne 7 plurimum adhuc invicem dissentiant viri in arte medica summi, nihilolacius tamen hodie tantum non omnes artis periti conveniunt in eo, quod carcinoma, sive Cancer apertus nulla .chirurgica en cheiresi tolli possit, ejusque curatio huc 9sque artis limites excedat: nullae ergo hoc in morbo indicationes therapeuticae dantur, ac tantum medici est, ut miseram aegrotorum conditionem reddat tolerabiliorem : ista autem cura palliativa absolvitur avertendo omne id, quod malum incitare queat, externe Aluminosis & Saturninis, nec non Nitratis Argenti usu, interne diaeta blanda eupepta, leviter alvum ducentibus, roborantibus, antisepticis, opto, Ceterisque anodynis , quorum remediorum sub usu saepissime per sat longum tempus vitam adhuc protrahunc miseri.

458쪽

g. 388. Sensim sensimque tamen exasperatur malum , emaciantur & debilitantur aegri, ac tandem Tabe consecupereunt, debetur autem illa corporis consumtio non solum stimulo Cancroso per sympathiam jugiter agenti in totum corpus; sed etiam pro parte illa explicari debet ex Dia-

thesi Cancrosa, quam hoc in morbo ocius vel serius semper contrahunt miseri, dum dubio omni prorsus caret, quod ictior adeo acris, ut partes circumjacentes corrodat, nihilominus a vasis absorbentibus iuscipiatur. Vidit nimbrum S O ΕΜΜER INGI Us admodum frequenter, Vasa absorbentia mammae, vel cancro occulto, vel jam aperto laborantis, ichore tenui, ex atro livescente, turgida, ae Vari ces fere mentientia observaverunt idem alii Anatomici bene multi: minime tamen intrat virus hoc sanguinem, antequam inter illud, & glandulas conglobatas, quas in itinere salutat, debita suerit nata assinitas, atque hinc illa Cancrosa Diathesis saepe adeo sero apparet; imo r fert CRUIΚsCHANKI Us secundo anno post castrationem testiculi cancrosi felicem visam, se glandulas absorbentes

lumbules tumidas reperisse ZI8 . Quidquid sit, hoc sal,

tem est: verum, quod simul ac virus cancrosum cum vitali latice fuerit communicatum, solida tum a stimulo pamtis assectae, tum a veneno intus recepto valdopere laCeMsta, maxime debilitentur; hinc eorum viribus brevi plane prostratis, oneri succumbunt, atque mors, tali vita longe praeserenda, ab omnibus malis liberat miseros.

459쪽

S. a 89. Sic ergo pro viribus nostris exposuimus non

tantum, quomodo a diversis potentiis morbisicis hominuim vita destruatur, verum etiam, qui ejusmodi moriendi ratis Cum uniuscujusque morbi indole cohaereat, ac haud raro jam a priore ex morbi natura de ipsa statui possit. Verum quidem est, quod ab una eademque potentia nocente pro varia corporum, quae aggreditur, conditione, varii oriantur effectus; sed ab una parte varietates illae respectu moriendi rationis plerumque minoris sunt momenti, & ab altera , quum in unoquoque homine temperamentum aliter sit modificatum, idem morbus ne quidem in binis hominibus simillima plane producit symptomata: illas ergo varietates

ad examen vocare non licet. Hinc, emenso vasto caularum morbisscarum campo, exhibitaque ratione, qua in universum perniciem adferre solent, inquiramus, an ex iis, quae huc usque monui, quidam generales canones quoad mortis corporeae historiam

deduci positiat.

Vidimus nimirum hae in ex rcitatione, causas morbificas, diversissimas licet, nihilominus ad unum omnes in eo convenire, quod semper stimuli instar nostrum corpus assiciant; vidimus porro. in C. H. , determinato modo stimulato, specificas etiam produci mutationes, indeque pen- dure omnem morborum diversitatem.

460쪽

DE MORTE

Agunt igitur unoquoque in morbo peculiari suo stimulo

nostrum in corpus causae morbificae; instituunt vires Naturae medicatrices pro vario stimulo variam etiam reactio- nem; modiscatur a stimulo morboso & solidorum ad eum reactione morbi natura; pendet demum a morbi indole varia moriendi ratio. Hanc ob rem in haece tractatione perfngula ire fuit necesse. Natura tamen, quae semper constantes sequitur leges, in Varia moriendi ratione certum &determinatum ordinem videtur etiam affectasse; hinc potentiae morbisicae omnes, quam late sese eXtendat earum a bitus, quam diversimode illae operentur, ac quam subdole haud raro C. H. mechanismo insidias struant, in univerissum tamen duplici tantummodo agunt; h. e. mortem adferunt, aut exstinguendo vitam totius corporis, aut tollendo vel & impediendo functiones vitales. Imo singulae moriendi di versitates ob analogiam, quae inter illas datur, ad certas quasdam Classes reduci possunt, quamobrem morbos, principii vitalis exstinctione Operantes, in septem; illos vero, qui tollendo vel & impediendo unius alteriusve organi vitalis functionem praecipue. Vim noxiam exserunt, in quinque disposui Clas . Quin moriendi diversitates, ad unam eandemque Classis in pertinentes, certum & determinatum numerum non excedere, ac de illis facile poste institui calculum, imprimis pateat, si ad quamvis illarum breviter respiciamuS.

f. s9o. In Prima Classe, ubi Mors ex proprio Mechanismo sequitur, moritur homo ex nimia solidorum rigiditate & ad stimulos insensilitate. Inducitur solidis ejusmodi dispositio, indeque pendens moriendi ratio absque ulla causa morbisica, sed sola vitae actione. Hanc igitur ob

SEARCH

MENU NAVIGATION