장음표시 사용
431쪽
tiis illius systematis etiam haud Varo manent immunes 658 .
Notandum porro , quod morborum Clonicorum causae proegumenae interdum etiam procatharcticarum vice fungi valeant, uti non raro a causis occasionalibus ipsa indue,
tur ad Epilepsiam praedispositio. f. 367. Quod autem ad Epilepsiae prognosin attinet,
in universum hic morbus curatu est dissicilis, atque saepe omnem respuit medelam; ad sequentia tamen in morbi prognosti est attendendum. In Ad speciem, nam idiopathica sympathica multo est periculosior, ac non raro deprehenditur insanabilis, iis nimirum in casibus, ubi ab exostosibus, cranii tophis, gummatibus, tumoribus, si ve a quacumque labe organica cerebri morbus traxit natales c659 : hinc veteres medici scripserunt, , , Epilepsiam omnium facillime curari, si ais manibus aut pedibus oritur, dissiciliorem autem esse curationem, si a capite incipit, attamen si sensus quia se dam formicationis & vortigo parOXysmum praecedunt, ,, Causam eXcitantem quidem prope encephalum haerere, se nihilominus sanationis superesse spem; sed Epilepsiam, se quae absque ullo signo praemonente ingruit, esse sere
658 CL TIsso T l. l. T. I. P. II. Cap. VII. Art. 2. p. 278. & seqq. nec non T. II. Ρ. ΙΙ. Cap. XIII. Art. 6. p. 452. & seqq. 6s9 CL MORO AONE t. l. T. I. Lib. I. Epist. IX. Art. 22,l 23. & 24. . nec non QUAR IN Animad. Pract. Cap. II. P. 19.
66o Vid. sWIET ENUM l. l. Vol. III. s. Io78. P. 433. nec non qua Ria l. l. cap. II, P. 2O.
432쪽
inter ciuina oritur, perniciem inseri, quia eam concomitatur ingens corporis debilitas, & haud raro ipse aquosa incranii collectio; quae Plirenitidi, Maniae, aut Melancholiae diuturnae succedit, Plerumque sanari nescit, quum ex ejusmodi cadaverum dissectionibus patuerit, illam a labe quadam in cerebri structura produci 661 ; & contra ea, quae morbosae assectioni Ventriculi, aut viscerum reliquorum abdominis natales debet, saepe non adeo dissiculter curatur, & quae a dentitione oritur est omnium le
vissima 662 .s'. Ad aetatem: sic in senibus dissicillime abigitur, &
insantes recens natos corripiens ut plurimum est letha
lis 66ab: Epilepsia vero juvenculorum post septimum
vel octavum annum sola aetate curatur; in masculis simulae semen secernitur; in foeminis dum inelpiunt fluere menstrua: saltem divus senex inde sperabat curationem, inquit enim se quibus Epilepsitae ante pubertatis annos contin-- gunt, mutationem habent: at quibus quintum & vige- , , simum annum agentibus fiunt, eos sere ad mortem v -- que comitantur 664 .' Notandum tamen, hocce BIPPOCRATIS effatum tantum valere, aut ubi, causa materiali, remota, character conVulsivus ob solam consuetudinem nervis l 661) CL BuasERius i. I. Cap. VIII l. stro.
433쪽
vis impressus manet , vel quando causa materialis est talis , ut ipsa aetate tollatur, quare etiam OUARINUS hocce HIPPOCRATICUM enunciatum unice de plethoricis esse intelligendum contendat 66s); & sane ipse ui poc RATEs illam selicem mutationem non semper pubertate fieri alio loco docet, ubi ait: Ex his porro, qui a sacro morbo corripiuntur, dissicillime quidem liberan- , , tur hi, quibus a puero contingit, & simul ad virilem, , aetatem pervenit V 666 , unde liquet, qui illa HIPPOCRATICA regula intelligi debeat. 4'. Ad morbi symptomata; quo enim vehementiores,& crebriores accessiones repetat Epilepsia, eo ceteris paribus est periculosior, quod tunc facile lethalis Apoplexia agmen claudat, & si insultu Epileptico correptus post: aliquot horas ad se non redeat, multoque magis, si per intervalla iterentur convulsiones, ac sensus abolitos habeat aegrotus, cereum sere exitium exspectandum est c667 .5'. Ad morbi durationem; nam recens licet crebros habeat paroxysmos, curatu multo facilior est, quam inveterata, hinc jure merito scripsit sapientissimus senex: quum aetatem se adeptus fuerit morbus, non amplius curabilis est 668 Vneque mirum, dum progressu temporis Epilapsia symp thica in idiopathicam mutatur, namque repetitis toties con
668 De Morbo Sacro li. XIII. P. I s.
434쪽
vulsionibus . systemati nervoso irti primitur characte, quasi convulsivus, postea nulla arte delendus, utpote ex labe quadam Sensorii, repetita convulsione inducta, Originem
368. Indicationes pro Epilepsiae curatione sunt duo. I'. Causa hujus morbi est: tollenda. si'. Nimia systematis nervosi irritabilitas est compescenda. Primum fit post institutum accuratum examen in Epit ep-sae causas pro varia earum disserentia variis remediis; si ergo ex se dicta aura Epileptica suspicio oritur de morbiorigine ex assectione dolorifica nervi cujusdam , applicetur ad illum locum vesicatorium, quod si non sus ciat, nervus ipse, si seri possit, destruatur. Si Epilepsia a laesione mechanica suerit orta, stimulus ille mechanicus variis enchei- resibus tolli debet. Si ab animi pathematibus ortum duxerit malum, corpusque ceterum appareat sanum, Optata indicantur, quae in Epilepsia ex tali casu orta summo cum succellii exhibuit Mosta Aoruius 669 . Si suppressae evacuationes huic morbo ansam dederint, illae restitui debent ; si ab eruptione culanea re tropulsa fuerit natum malum, requiruntur Antimonialia, Dulcamara, balnea tepida, vesicatoria, rubefacientia &c. Ad hanc causam in Epilepsia adolescentum semper est respiciendum, imprimis quando morbi insultus sensu quodam formicationis, & brevi vertigine inceperit, nam annotavit QUARINUS, infantes quan-
ω 669 cons. l. l. Epist. IX. Art. 6.
435쪽
doque Epilepsia propterea corripi, quod manantia capitis ulcera prava arte siccata fuerint, & Observavi ipse, ex depulsa tinea Epilepsiam , hisce symptomatibus stipatam, fuisse ortam 67o . Si a plethora mali origo est petenda, la ga phlebotomia, ceteraque cura antiphlogistica, blanda eccoprotica, diaeta tenuis stridia vegetabilis conveniunt. Si viscerum varicosiae assectiones c obstructiones) in morbi causa fuerint, resolventia exhibenda sunt, quorum usus tamen non nimis diu protrahi debet; eadem remedia etiam poscit sic dicta glandularum obstructio; sin autem a debilitate, solidorumque relaxatione inductus fuerit morbus, balnea frigida. frictiones, corporis eXercitia, CorteX, Martialia, ac Valeriana indicantur; Epilepsia certo tempore recurrens absque ullis plethorae signis, Corticem cum Valeriana requirit 671) ; si a morbo hysterico fuit natum malum , Asa foetida, gummata ferulacea, ceteraque antihysterica sunt exhibenda; demum in Epite psa a vermibus or-'ta anthelm intica curam absolvunt. Nemo tamen sibi persuadeat, se tali modo semper Epilepsiam esse curaturum, etenim interdum, omni licet adhibita attentione, mali causa indagari nescit, immo quandoque est talis, ut omnem respuat medelam, hinc optime inquit summus M ORGAGNI Us: si a cerebri duritie, si ab apostemate, si a sui se generis abscessu, si a vasorum distentione, si ab aqua , , aut multa, aut pauca, aut flava, aut limpida, si ab aliis
436쪽
,, praeterea causis Epilepsiam fieri, aut si harum aliquas ,, pro essectibus habere mavis, at foveri saltem, servuri, di, augeri pose non negas; vides prosecto, quam dissicilis sit aliquando ipsius curatio, atque adeo, ut vireS artis excedat 6 a . VI. 369. Quod si vero, causa morbi materiali licet remota, nihilominus tamen ob characterem sensorio & nervis impressiim continuetur Epilepsia, sique igitur illa fuerit
reddita mere habitualis, aut si nulla causia materialis accusari queat, ad secundam indicationem absolvendam progredi medicum oportet: nimia autem systematis nervosi Irritabilitas duplici modo tollitur. I'. Aut ope remediorum, vi sedativa nimiam nervorum mobilitatem compescentium; quo pertinent Opium, Ci Cuta, Extractum Belladonnae, Mercurius, Cinnabaris Sc. quorum remediorum ossicaciam in Epilepsia habituali multis exemplis probaverunt Μ ORGAGNE, GREDING,SΤΟ LL, CUI LENUS, BUR SERIUS, MURRAY, G ΜΕ-
437쪽
. 2'. Aut ope remediorum, quae nervos in alios motus
inducendo characterem convulsivum delent, quo pertinent Tartarus Emeticus, Ipecacuantia, Vitriolum album, Flores Zinci, Cuprum Ammoniacum &c. Pharmaca haec, licet inter se maxime disserant, omnia tamen conveniunt
in eo, quod nervos aliter assiciendo Epilepsiam habitualem tollant. Non igitur in Epilepsia quacumque auxilium praestant, sed tantum huic morbo medentur, aut ubi in antecessum illius causa materialis est sublata, aut si ea fuerit talis, ut Viribus, quas unumquodque illorum sibi privas habet, deleri possit. Si itaque unice agatur de tollenda Epilepsia habituali, h. e. si tantummodo sit scopus nimiam nervosi systematis sensilitatem tollendi, non opus, ut abhibeamus Flores Zinci, Uitriolum album, & Cuprum Ammoniacum, dum Tartarus Emeticus & Ipecacuantia, addessideratam mutationem nervis inducendam optime valent, ac, quemadmodum RICHTERUS bene multis observationibus eXtra dubium posuit, plerumque malo debellando sunt paria 67 ). Si autem quaeratur, quomodo a pha macis toto coelo diversis, quaeque igitur diversimode nervos assiciant necesse est, habitualis Epilepsia possit tolli, respondendum, emeticis ad unum omnibus duplicem vim est. communem, minori enim dosi exhibita, omnia anti- spasmodici praestantissimi vice funguntur, majori vero dosi
si propinentur, Vomitum ciendo totum corpus concutiunts 67 Cons. Ricu TER, Medicinische uni chirurgische B emhungen, Cap. VIII. a p. 13o ad I 36.
438쪽
artiunt, atque cum nervis novis insolitosque motus communicant, ex qua duplici facultate facile intelligere est ratio. nem, cur ejusmodi remedia, licet diversimode operentur, nihilon inus omnia certis sub rerum conditionibus virtute antepileptica polleant. Quum autem Flores Zinci, Uitriolum album, & Cuprum Ammoniacum, non tantum majori gradu easdem virtuteS ac cetera possident, sed insuper visua peculiari Epilepsiam bene multis in casibus, ubi causa materialis adest, profligare valeant, liquet, illa pharmacasaepe egregiam eXerere posse virtutem, ubi Tartarus Eme
licus & Ipecacuantia nullum plane praestant auXilium ; hinc si forte Epilepsia habitualis cum acido primarum viarum fuerit juncta, vel si ipsa ex hoc fonte originem ducat, Floribus Zinci ob vim absorbendi & acidum infringendi nil reperitur praestantius 675 . Si cum nimia nervorum senssilitate corporis laxitas & debilitas fuerit juncta, aut &illa ex hisce ducat natales, Vitriolum album vi roborante& constringente egregie scopo satisfacit 676). Si denique nervorum morbosa sensilitas suerit tanta, ut, sublata licet causa materiali, nihilosecius nullo remedio character convulsivus, nervis impressus, possit deleri; si illa nimia Irritabilitas cum corporis debilitate & laXitate fuerit Juncta ; aut si 'motus illi convulsivi corporis debilitatem ceu
eorum causam agnoscant, ad Cuprum Ammoniacum com
fugiendum est, quod vi sua antispasmodica & tonica omnibus ceteris palmam praeripit, ac, reliquis nervinis in cassum
439쪽
sum tentatis, haud raro curam absolvit 677). Novi quisdem, Uiros in arte nostra summos Cupri praeparata periculo haud vacare monuis is una parte, ce teris irritis, anceps remedium nulli est praeserendum, ab altera vero bene multis tentaminibus constitit Cl. Tuugs-S INR, Cuprum Ammoniacum, debita dosi exhibitum, etsi illud non juvet, numquam tamen nocere 6799. Sin e Contra cum nimia nervorum sensilitate pleihora sit juncta, vel si haec illi ansam det, Cuprum Ammoniacum non conducit, priusquam debita vel & nimia phlebotomia illud .obstaculum fuerit remotum, quo ultimo in casu haud raro ple- thorae vices eXcipit corporis nimia relaxatio & debilitas, id est, producuntur illae conditiones, sub quibus Cuprum Ammoniacum, incipiente morbo noxium, nunc usu venit, uti allato exemplo probavit Cl. ΤHUκs si NK 68ob. De reliquis autem antepilepticis remediis v. g. de Viscoquercino, Dictamino albo, Foliis aurantiorum, pulvere de Gutteta RivER II, Moscho, Caphura, Castoreo &c., nil dicam , dum aut nullius deprehenduntur esse usus. aut,
si modo vi antepilectica haud prorsus sunt destituta, laudatis
- 677 Cons. OMRLIN l. l. Seel. II. p. 137 & I38. sed imprimis T. XIV. a p. 363. usque ad p. 396. ubi egregia Dissertatio a Cl. THUEssINR reperitur inserta de usu Cupri Ammoniaci in morbis nervorum, ex qua veritas illorum, quae diximus , apprime probari potest. 678) Cons. QUAR IN l. l. p. 25. & BURsga Ius l. l. Cap. VIII. g. 289.
440쪽
tamen remediis hac virtute longe cedunt, etsi ad motus inordinatos nervorum Epilepsia leviores compescere haud raro reperiantur utilissima 68 i).f. 37o. Ex morbis convulsi vis si vita exstinguitur, id seri potissimum triplici ratione, ex antedictis facile colligitur. 1'. Aut enim convulsionum violentia principium vitale deletur, tuncque saeviente paroxysmo pereunt Epileptici, quod tamen non ita saepe accidit 68a . 2'. Saepius, pluribus accessionibus superatis, in unam vehementiorem incidunt, quae lethali Apoplexi a termina
3'. Quandoque si musculi diu rigidi maneant, vasa ad
partes convulsi vas pertinentia, quum durante convulsione sere nullum commercium cum ceteris vasis alant, Sphaeelum contrahunt, uti observavit ivgΡPER Us 68 b, illam autem haud raro excipit totius corporis Mors.