Epistolæ d. Hieronymi, Stridoniensis, et libri contra hæreticos, ex antiquissimis exemplaribus, mille & amplius mendis ex Erasmi correctione sublatis, nunc primum opera, ac studio Mariani Victorii Reatini emendati, eiusdemque argumentis, & scholiis,

발행: 1564년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

ARGUMENTUM.

tibrum coimabane uersarem scribens, ex testimoras sacrae sic riptura perperam intri tu , O duorum uelis , auctoritari Dum Wrpensis, probare minatus est, De aram Mariam , scyram Iesum citra, unis Neram peperit, ex Iseph marito Missalui g, qui fiat res Lumim sint aptenti, communi ceterorum homi

,umniore genuisse. Insaarim hunc hantuum,mociq.cquis hominem,sicutisunt usqui de infantines, amentio. Hique , qui modo Heluidiani, ab auctore, modo Antiazomariam, ueluti Mariae uirginis Maresaris,d Iti sunt. Huae errorem confutat nunc D. Hieronymus, O rerutubri-σιμι - maius accurata acundia, quam docta, eruditas alisne, iugulat, atque confodu .

HIERONYMUS ADVERSUS HELVIDIUM,

de perpetua uirginitate beatae Mariae .

VPER rogariis a fratribus, ut aduersus libellum euiusdam Helvidii responderem; facere distuli; non quod dissicile tu

rit, hominem rusticanum,&uix primis quoque imbutum litteris super ueri assertione conuincere; sed ne, responden do, dignus fieret, qui uinceretur . Huc accedebat, quod u rebar, ne homo turbulentus, & solus in uniuerso mundo simul & laicus & sacerdos, qui, ut ait ille, loquacitatem secundiam existimat; &, maledicere omnibus, bonae conscientiae signum arbitratur ; accepta materia disputandi, amplius inemperet blasphemare, de quasi de sublimi loco in totum orbem serre sententiam; meque, quia ueritate non posset, laceraret conuiciis. Verum, quia hae omnes tam iustae silentii mei causae, ob scandalum fiatrum, qui ad eius rabiem mouebantur, iustiori fine cessarunt: iam ad radices infructuosa arboris euangelii securis est admouenda,&cum inscecunditate seliorum tradenda flammis: ut discat aliquando reticere, qui numqua didicit loqui. Igitur sanctus mihi inuocandus est spiritus, . ut beatae Mariae ui Ninitatem, suo sensu, ore meo defendat. Inuocandus & dominus Iesus, ut sacri uentris hospitium, cuius nouem mensibus inhabitator filii, ab omni concubitus suspicione tueatur. Ipse quoque Deus pater est imprecandus, ut matrem filii sui uirginem ostendat suisse post partum , quae filii mater ante, quam nupta. Non rhetorici campum d sideramus eloquii: non dialecticorum tendiculas, nec Aristotelis spineta conquirimus: ipsa scripturarum uerba ponenda sunt ; ut ipsis, quibus aduersum nos usus est, testimoniis reuincatur: ut intelligat se& legere potuisse, quae scripta sunt, & non potuisse, quae pietate roborata sunt,cognoscere. Prima eius propositio filii: Matthaeus loquitur: Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, priusquam conuenirent, inuenta est habens in utero de spiritu sancto: Ioseph autem, uir eius, cum esset iustus,& nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam . Haec autem eo cogitan re,ecce angelus Domini in somnis apparuit ei, dicens: Ioseph. fili David, ne timeas accipere Mariam coni gem tuam. quod enim natum est in ea, de spiritu sancto est. Ecce, inquit, habes despon-iaram, non commendatam, ut dicis; & utique non ob aliud desponsatam, nisi quandoque nupturam . neque enim de non conuenturis euangelista dixisset: Priusquam conuenirent: quia nemo de non pransuro dicit, antequam pranderet. Deinde ab angelo uxorem appellatam, di coniunctam. Audiamus nunc, quid scriptura pronunciet. Exurgens, inquit, Ioseph a sommo, fecit sicut praeceperat ei angelus Domini; S accepit uxorem suam; & non cognouit eam, donec peperit filium suum. Curramus per singula; & impietatem eisdem. quibus ingressa est, uestigiis persequentes, pugnantia inter se dixisse doceamus. Desponsata confitetur ; ct statim uxorem uult esse, quam confessus est sponsam. Rursum, qua ux rem nominat, dicit non ob aliud desponsata, nisi quandoque nupturam . Et ne parum hoc arbitremur: habes, inquit, desponsatam, non commendatam,idest,necdu uxore, necdum maritali uinculo copulata. In eo uero, quod ait: Neque enim de no conuenturis euangelista

Aa a dixisset:

3쪽

HIERON ADVERSUS HELVIDIUM.

dixisset: Priusquam conuenirent: quia nemo de non pransuro dicit, Antequa pranderet: doleam ne, an rideam, nescio: imperitiae arguam, an temeritatis accusem Θ Quasi, si quis dixerit ; antequam in portu pranderem, ad Africam nauigaui ; non possit stare sententia nisi ei in portu prandendum quandoque sit. aut, si uelimus dicere: Paulus apostolus, ant quam ad Hi nias pergeret, Romae in uincula coniectus est: aut certe illud: Helvidius, antequam paenitentiam ageret, morte praeuentus est: statim aut Paulo post uincula ad Hispanias sit eundum : aut Heluidio paenitentia agenda post mortem 3, cum scriptura dicat: In in- Nilo serno autem quis confitebitur tibi λ ac non potius sit intelligendum, quod, Ante , praepositio, licet saepe consequentia indicet, tamen nonnumquam ea tantum, quae prius cogitabantur, ostendat. Unde nec necesse sit, ut cogitata flant, cum aliud ideo interuenerit, ne ea, Matth. t quae cogitata lant, fierent. Igitur cum euangelista dicat, Priusquam conuenirent, proximunuptiarum tempus ostendit; & in eo iam rem fuisse, ut, quae prius sponsa fuerat, esse uxor inciperet . quasi dixeriti antequam oscula, amplexusq. miscerent; antequam rem agerent nuptiarum; inuenta est habens in utero. Inuenta est autem a nullo alio, nisi a Iosephi qui sponsae uterum tumentem pene iam licentia maritali, & curiosis oculis deprehendit. Non tamen sequitur, ut prioribus docuimus exemplis, eum cum Maria con uenisse post partum, cuius conueniendi desiderium uteri conceptione sublatum est. Quod autem in somnis dicitur ad Ioseph: Ne timeas accipere Mariam uxorem tuam. Et rursum: Exurgens autem Ioseph a semivo, fecit sicut praecepit ei angelus Domini; de accepit uxorem suam: nullum mouere debet, quasi ex eo, quod uxor est appellata, sponsa esse desierit: cum hanc esse scripturae diuinae consuetudinem nouerimus, ut spontis appellet uxores: sicut sequentibus Deut Deut. 11 ronomii testimoniis approbatur: Si quis, inquit, inuenerit uirginem desponsatam uiro in campo, & ui in faciens dormierit cum ea, morte moriaturi quia humiliavit uxorem proximi sui. Et in alio loco: Si autem fuerit adolescentula desponsata uiro ; & inuenerit homo eam in ciuitate 3, & dormierit cum ea, educetis utrumque ad portam ciuitatis illius & lapidabuntur lapidibus ,& morientur: adolescentula quidem, quia non proclamauit, cum esset in ciuitate di uir autem, quia humiliavit uxorem proximi sui: & eradicabitis malum ex uobisme Deut. io ipsis. Necnon&sibi : Et quis est ille homo, cui desponsata est uxor, & non accepit eam Vadat, & reuertatur in dom um suam ; ne sorte moriatur in bello, & Arte homo alius accipiat eam. Si cui autem scrupulus coin mouetur, quare desponsata, & no potius sne sponso, Due, ut scriptura appellat, marito, uirgo conceperit: sciat triplicem fuisse rationem: primo, ut per genealogiam Ioseph, cui Maria cognata erat, origo quoque Mariae monstraretur: s cundo, ne, iuxta legem Moysi, ut adultera lapidaretur a populo: tertio, ut, ad Aegyptum fugiens, haberet latium custodis potius, quam mariti. .is enim in tempore illo ui

gini credidisset, de sancto eam spiritu concepisse , uenisse ad eam angelum Gabrielem, Dan .i; detulisse mandatum ; ac non magis , quasi adulteram , iuxta exemplum Susannae

sententiae omnium condemnassent: cum hodie, toto iam credente mundo , argumenten-

ΕΔ.ν tur Iudaei, Esaia docente de Maria & uirginitate eius: Ecce uirgo in utero concipiet, &pariet filium: in Hebraeo iuuenculam scriptum esse, non uirginem, idest , Halma, non thula Aduersus quos in alio loco competentius disseremus. Denique, excepto Ioseph, de Elizabet, & ipsa Maria, paucisq. admodum, si quos ab his audisse possiimus existimare, omnes Iesum filium existimabant Ioseph: in tantum, ut etiam euangelistae, opinionem uulgi exprimentes, quae uera historiae lex est, patrem eum dixerint saluatoris r ut ibi : Et uenit Lue., spiritu in templum, haud dubium quin Simeon. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut iacerent de illo secundum consuetudinem legis. Et alibi: Et erant pater illius S mater admirantes super iis, quae dicebantur de eo. Et rursum i Et ibant parentes eius per annum in Hierusalem in sollemni die Paschae. Ac deinde: Et, completis diebus cum reue terentur, remansit puer Iesus in Hierusalem, & non cognouerunt parentes eius. Ipsa quo-Ge.1 que Maria, quae ad Gabrielem responderat, dicens: Quomodo fiet hoc, quia uirum non

Lue. , cognosco quid de Ioseph loquatur, ausculta: Fili, quid fecisti nobis sic Ecce pater tuus

di ego, dolentes quaerebamus te. Non enim haec Iudaeorum , ut plerique argumentantur,

non illudentium uox est. Evangelistae patrem Ioseph dicunt: patrem M uia confitetur: Non quod, ut superius indicaui, uere pater Ioseph iuerit saluatoris: sed quod, ad famam Mariae conseruandam, pater sit ab omnibus existi aratus: qui antequam moneretur ab angelo: I Matth. i seph fili David, ne timueris accipere mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est , de spiritu fincto est i cogitabat occulte dimittere eam. intratu suum non esse, qui c6ceptus fuerat

4쪽

Norem suam ; & non cognouit eam, donec peperit filium ,&uocauit nomen eius in quo primum aduersarius superfluo labore desudat, cognoscendi uerbum ad coiinio in gis, quam ad scientiam esse reterendum: quasi hoc quisquam negauerit, & eas ine; ris , quas redarguit,aliquando prudens quispiam potuerit iuspicari. Deinde uult docere, quod, Donec, sue, Vsque, aduerbia, certum tempus significent; quo completo, fiat id, quod usque ad illud temporis, quod praescriptu est, non fiebat, uelut in praesenti: Et non cognoscebat eam, donec peperit filium. Apparet, inquit, cognitam esse post partum, cuius cognitionem filii tantum disserebat generatio. Et ad hoc approbandum congerit de scripturis exempla quam plurima, more Andabatarum gladium in tenebris uentilans, & linguae sonum ad confodienda sui tantum corporis membra concutiens. Ad quod nos breui terr spondemus:&Cognoscebat,&Donec,&Vsque, ad sermonem, in scripturis sanctis dupliciter intelligi. Et de eo quidem, quod scriptum est, Cognoscebat, ad coitum esse reserendum; ipse disieruit, nullo dubitante, quin ad scientiam saepe reseratur, ut ibi: Remansit Luc. puer Iesus in Hierusalem, & non cognouerunt parentes eius. Nune illud est ostendendum, ut, quo modo ibi consuetudinem scripturae secutus est, sic etiam in , Donec, eiusdem scripturae auctoritate fransatur: quae saepe certum tempus, ut ipse disseruit, in eius assumptione significat, saepe in Gitum, ut est illud, quod Deus ad quosdam loquitur in prophetis et Hier.ν Ego sum, ego sum:&, donec senescatis, ego sum. Numquid, postquam illi senuerint, Esa. sDeus esse desistet Et saluator in euangelio ad apostolos, Ecce No, inquit,vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Ergo, post consummationem c Matth. atli, a discipulis suis Dominus abscedet; de tune, quando in duodecim soliis iudicaturi sunt Dic. duodecim tribus Israel, Domini consortio fraudabuntur Paulus quoque apostolus Corin thiis scribens, Primitiae, ait, Christus: deinde ii, qui sunt Christi, qui in aduentu eius crediderunt: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo, & patri, cum destruxerit omnem principatum, & omnem potestatem, & uirtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius: omnia enim sub pedibus eius subiecit. Esto, de homine dictumst: non negamus, de eo, qui passus est crucem, qui postea sedere iubetur a dextris. quid sibi uult hoc, quod ait: Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius Numquid tamdiu regnaturus est Dominus, donec incipiant esse inimici sub pedibus eius; de, postquam illi sub pedibus fuerint, regnare desistet; cum utique tunc magis regnare incipiet, cum inimici coeperint esse si ib pedibus Dauid quoque in quarto graduum psalmo, sicut oculi ancillae, ait, in manibus dominae suae, ita oculi nomiad dominum Deum nostrum, donee misereatur nostri. Ergo tamdiu propheta oculos habebit ad Dominum, quamdiu misericordiam impetret, & post impetratam misericordiam oculos torquebit in terram Qui in alio loco dicit: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, plutit de in uerbum iustitiae tuae. Poteram super hoc innumerabilia exempla congerere, & omnem lacessentis procacitatem testimoniorum nube caelarer uerum adhuc pauca subiiciam, ut his similia ipse sibi lector inueniat. Loquitur in Genesi sermo diuinus: Et tradiderunt Iacob de- Gen 3sos alienos, qui erant in manibus eorum, & inaures, quae erant in auriculis eorum . Et a

scondit ea Iacob subter terebinthum , quae est in Sichimis, & perdidit ea usque in hodie num diem . Item in fine Deuteronomii: Et defunctus est Moyses, seruus Domini, in terra Deut. 3 Moab per uerbum Domini, de sepelierunt eum in Geth prope domum Phegor,& nemo scit sepulcrum eius usque in diem istum. Certe hodiernus dies illius temporis existimandus est, quo historia ipsa contexta est. sue Moysen dicere uolueris, auctorem pentateuchi, sue Es. dram, eiusdem instauratorem operis, non recuso. nunc hoc quaeritur, an id, quod dictum est, Vsque in diem istum, ad illam reseratur aetatem, qua libri editi, sue conscripti sunt. Doceat igitur, post illam diem tot iam annor si usque ad nos uoluminibus exactis, aut idola, quae sub terebintho c6dita silerant, reperta, aut Moysi tumulum inuestigata: quia obnixe asserit, post donec & usque esse incipere, quod tamdiu no fuit, quamdiu usque copleretur&donec. quin potius animaduertat scripturae sanctae idioma, di nobiscum, in quo haesitabat, intelligat ea, de quibus posset ambigi, si non fuissent scripta, signari; cetera uero nostrae intelligetiae derelinqui. Si enim adhuc receti tempore uiuentibus iis, qui uiderant,sc

5쪽

c HIERON. ADVERSUS HELVIDIVM.

s , ut mim eius potuit ignorari: multo magis, tot saeculis praetereuntibus. Iuxti quod& iIlud intelligitur de Ioseph, euangelistam id indicasse, de quo scandalum poterat moueri, non eam cognitam esse a uiro suo usque ad partum: ut multo magis intelligeremus, cogntiatam non filisse post partum, a qua tunc se abstinuit, cum adhuc de uisione poterat suetitare. Ad summam, illud requiro, quare se abstinuerit Ioseph usque ad partus diem. Respondebit utique, quia angelum audierit dicentem: Quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Au quod nos inserimus: Et certe audierat: Ioseph fili David, ne timeas accipere M

riam uxorem tuam. Prohibitum ei suerat, ne relinqueret, ne adulteram existimaret uxorem . Numquid & a congressu coniugis separatus fuerat, cum utique, ne separaretur, magis fuisset admonitus Et audebat, inquit, uir iustus, Dei in utero audiens filium, de uxoris coitu cogitare e Pulchre . qui ergo somnio tantum credidit, ut uxorem non auderet attin Luc. a gere; is, postquam pastorum uoce cognouerat angelum Domini uenisse decalis,& dixisse ad eos: Nolite timere: Ecce euangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: quia natus est uobis hodie saliuator, qui est Christus dominus in ciuitate David: & cum eo laudes militiae concinuisse caelestis ζ Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonae uoluntatis : qui Symeonem Iustum inter amplexus paruuli uiderat praedicantem : Nunc dimittis seruum tuum Domine secundum uerbum tuum in pace: quia uiderunt oculi mei Matth. , salutare tuum: qui Annam prophetissam, Magos, stellam, Herodem, angelos uiderat . qui, inquam miracula tanta cognouerat, Dei templum, Spiritus sancti sedem, Domini sui m Lue., trem audebat attingere Et certe Maria conseruabat omnia uerba haec, conserens in corde suo. Ac ne impudenter neges ista ignorasse Ioseph: Et erant, inquit Lucas, pater illius de mater admirantes super his, quae dicebantur de eo. Licet tu mira impudentia haec in Graecis codicibus fallata contendas, quae non solum omnes pene Graeciae tractatores in suis uoluminibus reliquerunt, sed nonnulli quoque eLatinis, ita ut in Graecis habentur, assumpserint. Nec necesse est nunc de exemplariorum uarietate tractare; cum omne de ueteris, de nouae scripturae instrumentum in Latinum sermonem exinde translatum si ; de multo purior manare credenda sit sontis unda, quam riui. Haec, ais , apud me nugae sunt, de argu mentationes superfluae, de disputatio magis curiose, quam uera. Numquid non potuit scriptii radicere: de accepit uxorem suam. de non filii amplius ausus contingere eam : sicut de

Gen. , a Thamar dixit de Iuda aut defuerunt Matthaeo uerba, quibus id, quod intelligi uolebat, Matth. i posset effari Non cognouit, inquit, eam, donec peperit filium. Post partum ergo cognouit, cuius cognitionem ad partum usque distulerat. Si tam contentiosus es, iam nunc tua mente superaberis. Nolo mihi aliquod inter partum de coitum tempus interseras. Nolo di-Leu.ia C*s, mulier, quaecumque concepit, de peperit masculum, immunda erit septem diebus, secundum dies secessionis de purgationis suae immunda erit ; de octauo die circumcidet camnem praeputii eius ; de trigintatribus diebus sedebit in sanguine puro; de omne sanctum non Hieny tanget: de reliqua. Statim eam inuadat Ioseph: llatim audiat per Hieremia: Equi insanientes in seminas sim sunt mihi: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Alioqui quomodo stare poterit : Non cognouit eam, donec peperit filium: si post purgationis tempus expectat; si quadraginta rursum diebus tanto tempore dilata libido differtur Θ Polluatur

cruore puerperat ossietrices suscipiant paruulum vagientem: maritus lassam teneat uxorE.

Sic incipiant nuptiae, ne euangelista mentitus sit. Sed absit, ut hoc de matre saluatoris, de uiro iusto sit existimandum. Nulla ibi obstetrix: nulla muliercularum sedulitas intercessit: e. x ipsa pannis inuoluit infantem ripis it mater, de obstetrix fuit: Et collocauit eum, inquit, in praesepio, quia non erat ei locus in diuersorio. ae sententia dc apocryphorum deliramenta conuincit, dum Maria ipsa pannis inuoluit in tem; δ: Helvidii expleri non patitur uoluptatem, dum in diuersorio locus non filii nuptiarum. Verum, quia iam satis abundeq. respondimus ad id, quod proposuerat: Antequam couenirent, de non cognouit eam donec peperit filium: ad tertiam ueniendum est quaestionem, ut, iuxta disputationis eius ordinem, etiam nostrae responsionis ordo procedat. Vult enim alios quoque filios Moriam procreasse: dc ex eo, quod scriptum est: Ascendit autem Ioseph in ciuitatem David, Lue., ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore, pnegnante: Factum est autem eum ibi essent, impleti sunt dies ut pareret, de peperit filium suum primogenitum: nititur approbare primogenitum non posse dici, nisi eum, qui habeat de fratres: sicut unigenitus ille uocatur, qui parentibus solus sit filius. Nos autem ita definimus: Omnis unigenitus est di primogenitus: non omnis primogenitus cst unigenitus. primogenitus est non tantum post quem Num.12 δ alii, sed ante quem nullus. Omne, inquit Dominus ad Aaron, quod aperit uuluam ab

6쪽

HIERON. ADVERSUS HELVIDIUM. γ

, qvie offertur Domino, ab homine usque ad pecus, tibi erunt: tantummodo primogenita hominum, & primogenita pecorum immundorum . Defini, quid sit primogenitum: Omne, inquit, quod aperit uuluam. Alioqui, si v Primogenitus, nisi istatum, quem sequuntur fiatres; tamdiu sacerdotibus primogeaebentur, quamdiu & alia fuerint procreata ; ne serte, partu postea non sequente, sit, & non primogenitus. Redemptio, inquit, eius erit ab uno mense, aestima- Rue sciorum. Siclus, secundum sicium sanctuarii uiginti oboli sunt. Tantummodo ps In genita uitulorum, & primogenita ovium, & primogenita caprarum n6 redimes , Mia tincta sunt. Cogit me sermo Dei, ut omne masculinum, quod aperit uuluam, si de mundis animalibus sit, deo uoueam, si de immundis, redimam, dans pretium sacerdoti. Possum respondere, & dicere: Quid me in unius mensis stringis articulo Quid primogenitum uocas, quem an fratres sequantur, ignoro Expecta donec nascatur secundus . Nihil debeo sacerdoti, nisi & ille fuerit procreatus, per quem is, qui ante natus est, incipiat esse primogenitus. Nonne mihi ipsi apices loquemur, & me stultitiae redarguent, eum esse dictum primogenitum, qui aperiat uuluam, non qui habeat di fratres ξ Denique interrogo de Ioanne, quem constat este unigenitum, an & primogenitus seerit ξ Vtrum ne &ipse, secundum legem, pro toto ei legi suerit obnoxius ambigi non potest. Certe de saluatore scriptura se loquitur: Cum expleti essent dies purgationis eorum, secundum legem Moysi, Luc. duxerunt eum in Herusalem, ut offerrent eum Dominor sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperies uuluam, sanctum Domino uocabitur: & ut darent ho- Exod. iasias, secundum quod dictum etan lege Domini, par turturum, aut duos pullos colum- Levita abarum. Si haec lex tantum ad primogenitos pertinet, primogenitum autem sequentes ficiunt: non debuit lege primogeniti teneri, qui de tequentibus ignorabat. sed quia i netur lege primogeniti etiam ille, quem fratres ceteri non sequuntur: colligitur, eum primogenitum uocari, qui uuluam aperiat, de ante quem nullus sit, non eum, quem fraterposi genitus subsequatur. Moyses scribit in Exodo: Factum est autem circa mediam no- Exo. iactem, di Dominus percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat super thronum eius, usque ad primogenitum captiuar, quae est ad lacum, & omne primogenitum pecoris . Responde mihi: Qui tunc ab exterminatore suerant interempti, primogeniti filerunt, an & unigeniti e si primogeniti tantum illi liocantur, qui fratres habent i ergo ab interemptione unigeniti liberati sunt. si autem & unigeniti caesi sunt : contra sententiam fictum est, ut inter primogenitos & unigeniti morerentur. aut unigenitos liberabis a poena,&ridiculus eris: aut, si confiteberis interfectos, ingratis obtinebimus, & unigenitos primogenitos appellari. Extrema propositio fuit, licet idipsum in primogenito uoluerit ostendere fiat res Domini in euangeliis nominari, ut ibi: Ecce matre eius & fratres eius stabant seris,quaerentes loqui cum eo. Et alibi: Post haec de- scendit Opharnaum ipse de mater eius,&fratres eius. Et ibi: Dixerunt ergo si atres eius ad eum, Trans hinc, & uade in Iudaeam, ut & discipuli tui uideant opera tua, quae sacis. Nemo enim aliquid in occulto faciens, quaerit ipse in palam esse. Si haec ficis, manifesta teipsum mundo. Ioanne desuper inserente: Neque enim fratres eius tunc credebant in eum. Item Marcus, & Matthaeus: Et docebat eos in synagoga eorum in patria sua, ita ut stuperet, . Mar ε& dicerent: Vnde huic omnis haec sapientia,&uirtutes Nonne hic est fibri filius ξ nonne hi xxi, i 3 mater eius dicitur Maria, & fratres eius Iacobus,&Ioses,&Simon,& Iudas, & sorores eius omnes apud nos sunt Lucas quoque in Actibus apostolorum ita refert: Hi omnes erat Acta instantes unanimes in oratione cum mulieribus ,&Maria matre Iesu,&fratribus ipsus. Necnon & Paulus apostolus in eadem historiae ueritate pari uoce concordat: Ascendi aut e Cal. t secundum reuelationem, & neminem uidi apostolorum nisi Petrum, &Iacobui', fratrem Domini. Et rursum in alio loco : Numquid non habemus potestatem manducandi,&bi- I.Cor.

bendi ξ Numquid non habemus potestatem m ulieres circumducendi, sicut & ceteri apostoli, & fratres Domini,&Cephas Et ne serte aliquis Iudaeorum testimonium non admitteret, qui etiam nomina fratrum illius ediderunt, simili eos asseres in fratribus errore deceptos, quo in patre aestimando sunt lapsi; argute praecauit,&ait: Haec eadem uocabula ab euangelistis in alio loco nominari, & eosdem esse fratres Domini filios Mariae. Matthaeus to Matth. a quitur: Erant autem ibi haud dubium, quin ante aucem Dominiὶ & mulieres multae a longe spectantes, quae secutae fuerant Iesum a Galilaea, ministrantes illi . inter quas erant Maria Magdalene, & Maria Iacobi, de Iosetis mater, & mater filiorum Zebedaei. Item Marcus: Mari is Erant autem dc mulieres a longe aspicientes, inter quas erant Maria Magdalene,& Maria

Iacobi

7쪽

s HIERON. ADVERSVS HELVIDIUM.

Iacobi minoris, & Iosetis mater & Salomet ibiq. post modicum: & aliae multae, quae ascentae. derant cum eo in Hierusalem. Necnon&Lucas: Erant autem Maria Magdalene, &Ioanna,&Maria Iacobi,&ceterae cum eis. Haec iccirco replicauimus, ne calumnietur,&ci

mitet, ea, quae pro se faciant, a nobis esse subtracta, de sententiam suam non testimoniis scilptiuarum, ted lubrica disputatione conuulsam: Ecce, inquit, Iacobus,&Ioses, filii Mariae, quos Iudaei fiat res appellauerunt. Ecce Maria Iacobi minoris, Iosetis mater. Minoris Nar, I autem Iacobi, ad distinctionem maioris, qui erat filius Zebedaei, scut & in alio loco Ma cus ponit. Maria autem Magdalene, & Maria Iacobi, & Iosetis, uiderunt ubi poneretur, de,

transacto sabbato, emerunt aromata,&uenerunt ad monumentum. Et utique ait: Quani miserum erit,&impium , de Maria hoc sentire, ut, cum aliae seminae curam sepulturae Iesu habuerint, matrem eius dicamus absentem: aut alteram esse Mariam, nescio quam , con-Ioanas fingamus. praesertim cum euangelium Ioannis testetur praesentem eam illic fuisse, quando illam de cruce Dominus iam viduam, ut matrem Ioanni comendabat. Aut numquid euangelistae de filiuntur,&fulunt, ut eorum Mariam matrem dicerent, quos Iudaei fratres Iesu esse dixerunt Ο furor caecus,&in proprium exitium mens uesana. Dicis, ad crucem Domini matrem eius suisse praesentem: dicis, Ioanni discipulo ob uiduitatem & solitudinem

commendatam ; quasi iuxta te non haberet quattuor filios, & innumeras filias, quarum consortio frueretur. Viduam quoque nominas, quod scriptura non loquitur. Et cum mnium euangelistarum exempla proponas, solius tibi Ioannis uerba non placent. Dicis, transitorie ad crucem Domini eam suisse praesentem; ne consulto praeterisse uidearis: & t men , quae cum illa mulieres fuerint, siles. Ignoscerem nescienti, nisi uiderem consulto reti Ioan. Is centem. Audi itaque, Ioannes quid dicati Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius,& soror matris eius Maria Cleophe, & Maria Magdalene. Nulli dubia est, duos suisse apostolos, Iacobi uocabulo nuncupatos, Iacobum Zebedaei,&Iacobum Alphaei. Istum,n scio quem minorem Iacobum, quem Mariae filium, nec tamen matris Domini , scriptura commemorat, apostolum uis esse, an non Si Apostolus est, Alphaei filius erit :&eredidit λψδη 7 in Iesum,&non erit de illis fratribus, de quibus scriptum est. Neque enim fratres eius credebant in eum. Si non est apostolus, sed tertius nescio quis Iacobus: quo modo est stater Domini putandus &quomodo tertius ad distinctione maioris appellabitur minor cum maior& minor non inter tres, sed inter duos soleant praebere distantia,&frater Domini apostolus sit, Paulo dicente: Deinde post triennium ueni Hierusalem uidere Petrum, de mansi apud illum diebus quindecim. Alium autem apostolorum uidi neminem, nisi Iac Cal. a bum fratrem Domini. Et in eadem epistola i Et cognita gratia quae data est mihi, Petrus, &Iacobus, & Ioannes, qui uidebantur columnae esse. Ne autem hunc putes Iacobum filium Act i a Zebedaei, lege Actus apostolorum. Iam ab Herode fuerat interemptus. Restat conclusio, ut Maria ista, quae Iacobi minoris scribitur mater, fuerit uxor Alphaei, & soror Mariae, matris Domini, quam Mariam Cleophe Ioannes euangelista cognominat, siue a patre, sue a gentilitate familiae, aut quacumque alia causa ei nomen imponens. Si autem inde tibi alia a que alia uidetur, quod alibi dicatur: Maria Iacobi minoris mater, & hic Maria Cleopher Exod. i. a Gisce scripturae consuetudinem, eundem hominem diuersis nominibus nuncupari. Ragii et Iil.ε socer Moysi & Iethro dicitur. Gedeon, nullis causis immutati nominis ante praemissis, subi . Reg. to Hieroboat legitur. OZias rex Iuda uicissim Azarias uocatur. Mons bor Ilabyrium dici

Pari . tur. Rursum Hermon Phoenices cognominant Santor ,&Amorraeus cognominat eum S

siEes tribus nominibus appellatur, Nageb, Theman, Darom. Lege Er φ chielem. Petrus & Simon dicitur & Cephas. Iudas zelotes, in alio euangelio Thaddaeus di-Ioan., et milt. q. alia, quae ad exemplum horum pertinent, ipse sibi de omnibus scripturis lGLuc. 6 ctor poterit congregare. Nunc illud est, quod conamur ostendere, quemadmodum stat res Matth. io Domini appellentur, filii materterae eius Mariae; qui antea non credentes, postea crediderunt . Licet fieri potuerit, ut, uno statim credente, alii diu increduli fuerint i & hanc fuisse matrem lacobi, & Iosetis, idest Mariam Cleophe, uxorem Alphan: & hanc dictam Mariam Iacobi minoris. Quae si esset mater Domini; magis eam, ut in omnibus locis, matrem illius appellasset . & non, aliorum dicendo matrem, alterius uoluisset intelligi. Verum in hac parte contentiosum funem non traho: alia fiderit Maria Cleophe, alia Maria Iacobi, & Iosetis ;dummodo constet, non eandem Mariam Iacobi, de Iosetis esse, quam matrem Domini. Et unde, ais, stat res Domini dicti sunt, qui no erant fratres λ Iam nunc doceberis, quattuor modis in scripturis diuinis fratres dici, natura, gente, cognatione, affectur Natura, Esau ,:

Iacob, duodecim patriarciau, Andreas dc Petrus, Iacobus & Ioannes: Gente, qua omnes Iudaei

8쪽

, HIERON. AD VERSUS HELVIDIVM . ,

: 3t in Deuteronomior Si autem emeris stat rem tuum, qui est Deue. is Hebraea, seruiet tibi sex annis:&septimo anno dimittes eum liberum c trici. Π ςOMm Gnstit endo constitues super te principem, quem elegerit Dominus Deuta x, eo i Rum, qui fratribus tuis sit. Non enim poteris constituere super te hominem Lia. st ter tuus. Et rursum: Ne, uiso uitulo fiatris tui, uel oue eius Deucia a

'Per uiam, negligas ea . reuersione reduces ea fiatri tuo. Quod si non appropin-t fu , noueris riun et colliges ea intra domum tuam ; & erunt tecum.; &-ci . Et apostolus Paulus, optabam, inquit, ego ipse Rom.sa mema esse a Christo pro statribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israeliis. Porro cognatione statres uocatur, qui sunt de una semilia, idest sequod Latini pate nitate 1nterpretantur: cum ex una radice multa generis turba diffinditur, ut in Genesi. Di GςR- 3xu autem Abraham ad Lot οῦ Non sit rixa inter me,&te: inter pastores meos ,& pastores Us : quia fratredios sumus i Ibiq. Et elegit sibi Lot regionem Iordanis i& eleuauit Lot ab Oriente: & discesserunt unusquisque a fiatre suo. Et certe Lot non est stater Abrahae, sed filius Datris eius Aram. Mina quippe genuit Abraham,&Nachor,&Aram r&Aram ge- Gen. Itnuit Lot. Et rursum: Absam autem erat annorum septuagintaquinque, cum exiret de Gen. ix

Iraran. Et sumpsit Abraham Saram uxorem suam, de Lot filium statuis sui. God si adhue

citavitas, trauem, fiatris filium nuncupari: accipe exemplum. Cum autem audisset Abra- Gen. et est Lot stater suus; numerauit uernaculos suos trecentos decem de ocio. Et cum taedem nocturni impetus descripsisset, adiecit: Et reduxit omnem equitatum Sodomorum, & Lot fiat rem suum reuocauit. Suffciebant haec ad ea, quae diximus

approbanda. Sed ne in aliquo cauilletis; & te quasi lubricus anguis euoluas: testimoniorata suingendus es uinculis; ne querulus sibiles, & dicas te magis argumentationibus tortuosis . quam scripturarum ueritate superatum. Iacob, Isaae filius ac Rebeccae, cum statris insidia; metuens Mesopotamiam perrexisset, accessit&deuoluit lapidem ab ore putes,&adaqua- orauit. & indicauit Rachel, quia stater est patris eius: de quia filius Rebeccae est. Ecce de hic eadem lege, qua supra, stater sororis filius appellatur. Et iterum: Dixit autem Labanaci lacob: Quoniam frater meus es, non seruies mihi gratis: Dic mihi, quae sit merces tua.

Expletis itaque uiginti annis, cum, ignorante socero, uxoribus filiisq. comitatus reuerte- Gen. uretur ad patriam, consecutus est eum Laban in monte Galaad. & cum idola,quae Rachel occultatat , qtiae sita non inuenisset in sarcinis; respondit Iacob. & dixit ad Laban: Quae culpa mea est, & quod delictum meum, quod persecutus es me & quare scrutatus es omnia ulia mea quid inuenisti de omnibus rebus tuis ne hic in conspectu fiatrum tuorum & fi trum meorum r& redarguent inter nos duos. Responde, qui sint isti fiat res Iacob & Laban. qui tunc fuerant in p senti. Eseu certe stater Iacob absens erat, & Laban filius Bathuel. stat es, excRta sorore Rebecca, non habuit. Innumerabilia sunt istiusmodi, Iibris inserta cliuinis. Sed, ne longum faciam: ad extremam diuisionis partem reuertari idest, ct affectu irati es dici, qui in duo scinditur, in spiritale, & in comune. In spiritale, quia omnes Christiani fratres uocam ur, ut ibi: Ecce quam bonum,&quam iucundum, habitare fiatres in psal ty unum. Et in alio psalmo saluator, Narrabo, inquit, nomen tuum satribus meis. Et alibi rvade, dic uatribias meis. Porro In commune, quia omnes homines ex uno patre nati. pari io germanitate coniungimur. Dicite, ait, iis, qui oderunt uos, Fratres nostri estis. Et Apostolus ad Drinthios: Si quis stater nominatur fornicator, aut avarus ,aut idolis ser 1 . r.xurens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. Et ceteranissimilia. Interrogo nunc, iuxta quem modum fiatres Domini in euangelio intelligas a

pellari. Iuxta naturam Sed scriptura non dicit, nec Maria eos uocans filios, nec Ioleph Iuxta gentem Sed absurdum est, ut pauci ex Iudaeis uocati sint stat res: cum omnes, qui ibi erant hac lege Iudaei, stat res potuerint appellari. Iuxta assectum humani iuris, ac spiritatus e Verum,' sic; qui magis stat res, quam apostoli, quos docebat intrinsecus, quos maues Matth. tavcmbat, oc fratres Aut, si omnes, quia homines, fiatres; stultum fuit nunciari. quasi proprii i Ecce fiatres tui quare entes te: cum generaliter omnes homines hoc iure sint fiat res.

neuat igitur, ut iuxta superiorem expositionem, fiatres eos intelligas appellatos cognatione, non rectu, non gentis priuilegio, non naturae quo modo Lot Abrahae, quo miao Iacob Laban est appellatus fiater: quomodo&filiae Salphaad accipiunt clerii inter fiat res Numa litosi quo modo & Ab am ipse Saram sororem suam habuit uxorem. Etenim ait: Vere Gen.ao ror mea cude patre, sed non de matre, idest, fiatiis in filia, non serotis. Alioqui quale

est.

9쪽

io HIERON. ADVERSUS HELVIDIVM.

est , ut Abraham, uir iustus, patris sui filiam coniugem sumpserit: eum in primis hominiabus propter aurium sanctitatem id ipsum scriptura non nominet, malens intelligi , quam proferri; & Deus lege postea sanciat, ac minetur: Qui acceperit sororem suam de patre suo, uel de matre sua ,& uiderit turpitudinem eius ,& ipsa uiderit turpitudinem illius; opprobrium es li& exterminabuntur coram filiis generis sui. Turpitudinem sororis suae detexit , peccatum suum recipiet. Imperitissime hominum, ista non legeras: &, toto scripturarum pelago derelicto, ad iniuriam uirginis tuam rabiem contulisti, in exemplum eius, quem tabulae serunt, cum uulgo esset ignotus, de nihil boni posset fici noris excogitare, quo nobilis fieret, Dianae incendisse templum: &, nullo prodente Bail tum, fertur ipse in media processi:se, clamitans sese incendium subiecisse: sciscitantibus Ephesi principibus, quam ob causam hoc Acere uoluisset, respondisset ut, quia bene non poteram, male omnibus innotescerem. Et hoc quidem Graeca narrat historia. Tu uero templum Dominici corporis succendisti: tu contaminasti sacrarium spiritus sancti, ex quo uis quadriiugam intrum de sororum processisse congeriem. Denique cum Iudaeis uoce sociata dicis: None hic est sebri filius nonne mater eius dicitur Maria; & fiatres eius Iacobus, & Ioses, & Simon, & Iudas,& sorores eius omnes apud nos sunt ZOmnes, nisi de turba, non dicitur. Quis te, oro, ante hanc blasphemiam nouerat Dis dupondii supputabat Consecutus es quod uolebas,

nobilis es factus in scelere . ego ipse, qui contra te scribo, cum in eadem tecum urbe consistam, , albus, ut aiunt, ater ue sis, nescio. Praetermitto uitia sermonis, quibus omnis liber tuus scatet. Taceo ridiculum exordium : O tempora, o mores. Non quaero eloquentiam ;quam ipse non habens, in statre Carterio requisisti. non, inquam, Bagito linguae nitorem: animae quaero puritatem. Apud Christianos enim soloecismus est magnus, de uitium, tu pe quid uel narrare, uel secere. Ad calcem uento,dc te cornuta interrogatione concludorsicq. tecum agam, quasi superius nihil egerim, eode modo dictos esse fratres Domini, quo Ioseph dictus est pater; Eso, inquit, & pater tuus, dolentes qua rebamus te. Mater haec loquitur, non Iudaei. Et ipse euangelista refert: Et erant pater & mater illius admitantes superiis, quae dicebantur de eo. & his similia, quae iam enumerauimus, in quibus parentes u cantur. Ac, ne sorte de exemplarioru ueritate causeris; quia tibi stultissime persuasisti,Gr cos codices esse falsatos: ad loannis euangelium uenio, in quo plenissime scribitur: Inu

nit Philippus Nathanael, dc ait illi: Quem scripsit Moyses in lege, & prophetae, inuenimus

Iesum filium Ioseph a Nar areth. Certe hoc in tuo codice continetur. Responde mihi, quomodo Iesus sit filius Ioseph, quem constat de spiritu sancto esse procreatum Vere Ioseph pater fuit inam uis sis hebes, dicere non audebis. An putabatur ξ Eodem modo aestimenturdi fratres, quo aestimatus est pater. Sed quoniam iam e cautibus & confragosis locis en uigauit oratio; pandenda sunt uela, & in epilogos illius irruendum; in quibus sciolus sibi uinis, Tertullianum in testimonium uocat,&Victorini, Pictaviensis episcopi, uerba proponit . Et de Tertulliano quidem nihil amplius dico, quam Ecclesiae hominem non filisse. i e Victorino uero id assero, quod & de euaugelistis, nutres eum dixisse Domini, no filios

Mariae, fiat res autem eo sensu, quem superius exposuimus, propinquitate, non natura. Vcrum nugas terimus, de , sonte ueritatis omisso, opinionum riuulos consectamur. Numquid non possum tibi totam ueterum scriptorum seriem commouere, Ignatium, Polyca pum, Irenaeum, Iustinum martyrem, multosq. alios apostolicos de eloquentes uiros, qui aduersus Hebionem, de Theodotum Byzantium, de Valentinum, haec eadem sentientes,

plena tapientiae uolumina conscripserunt quae si legisses aliquando, plus seperes. Sed molius puto, breuiter ad singula respondere, quam, diutius immorando, uolumen extendere. In illud nunc impetum iacio: in quo tu , uirginitatem & nuptias comparando, disertus esse uoluisti. Risimus in te prouerbium, Camelum uidimus talitantem. Dicis: Numquid meliores sunt uirgines, Abraham, Ictac, & Iacob, qui habuere coniugia Numquid non quotidie Dei manibus paruuli finguntur in uentribus; ut merito erubescere debeamus, Mariam nupsisse post partum Quod si hoc illis turpe uidetur; superest, ut non credant etiam Deum per genitalia uirginis natum . turpius est enim iuxta eos, Deum per uirginis pudenda genitum, quam uirginem suo uiro nupsisse post partum. Iunge, si libet, & ilias naturae contu melias , nouem mensibus uterum insolet centem, Estidia, partum, sanguinem, pannos. Vse tibi describatur insens, tegmine membranam solito conuolutus. Ugerantur dura pra ia, uagitus paruuli, octauae diei circumcisio, tempus purgationis, ut probetur immundus . Non erubescimus, non flemus. Quanto sunt humiliora, quae pro me passus est: tanto plus illi debeo. Et cum omnia replicauetis, cruce nihil contumelliosius prosata, quam

10쪽

Hi ERON. AT VERSVS HELVIDIUM. it

, et credimus,&inqua de hostibus triumphamus. Sed, ut haeci quae scripta nugamus ; ita ea, quae non sunt scripta, renuimus. Natum Deum esse de uirgine, ', legimus i Mariam nupsisse post partum, non credimus, quia non legimus. Heo dicimus, quo nuptias condemnemus : ipsa quippe uirginitas fructus est nu-- sed quod nobis de sanctis uiris temere aestimare nihil liceat. Possumus enim hae D me possibilitatis contendere, plures quoque uxores habuisse Ioseph, quia plures M, ,ex x Abraham, plures habuerit Iacob;&de his esse uxoribus stat res Domini; quod Uxeliquet pia, quam audaci temeritate confingunt. Tu dicis Mariam uirginem non imansisse: ego mihi plus uindico, etiam ipsum Ioseph uirginem suisse per Mariam, ut exuliginali coniugio uimo filius nasceretur. Si enim in uirum sanctum fornicatio non cadit, di fiam eum uxorem habuisse non scribitur; Mariae autem, quam putatus est habuisse, custos potius fuit, quam maritus : relinquitur, uirginem eum mansisse cum Maria, qui pa ter Domini meruit appellari. Et quia ae comparatione uim initatis &nuptiarii in sum aliqua dicturus; obsecro lecturos, ne me putent nuptiis detraxine in uirginum laude, & aliquam fixisse distantiam inter sanctos ueteris testamenti de noui, id est inter eos, qui habuere coniugia, & eos, qui a complexu mulierum penitus recesserunt; verum pro condicione temporum alii eos tunc subiacuisse sententiae;&alii nos, in quos fines saeculorum decurrerunt. Cor. o Quamdiu lex illa permansit: Crescite, & multiplicamini, & replete terram: Et, Maledicta sterilis, quae non parit semen in Israel: nubebant omnes, & nubebantur,&, derelictis parentibus, fiebant una caro. quando uero uox illa pertonuit: Tempus breuiatum est: reli- i.Coe j quum est, ut, qui habent uxores, sc sint, quasi non habeant, adhaerentes Domino : unus x.Coe .scum eo eis cimur spiritus. Quare Quia qui sine uxore est, cogitat ea, quae Domini sunt, i.Cor. quo modo placeat Deo: qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt huius mundi, suci modo placeat uxori. Et diuisa est mulier,&uirgo. Quae non est nupta, cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore, & spiritu. nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. Quid oblatras quid repugnas Vas electionis haec loquitur. Diuita est, dicens, mulier, di virgo. Vide, quantae felicitatis sit, quae & nomen sexus amiserit. Virgo iam mulier non uocatur. Quae non est nupta, cogitat quae sunt Domini, ut si sancta &compore, & spiritu. Virginis definitio, sanctam esse corpore, & spiritu, quia nihil prosit carnahabere uirginε, si mente quis nupserit . Quae uero nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. Idem tu putas esse, diebus de noctibus uacare orationi, uacare ieiuniis, di ad aduentu mariti expolite faciem, gressum tangere, simulare blanditias Illa hoc agit, ut turpior appareat, & naturae bonum infuscet iniuria: haec ad speculum pingitur, & in contumeliam artificis conatur pulchrior esse, quam nata est. Inde insentes garriunt: familia perstrepit: liberi ab osculis&abore dependent: computantur sumptus: impendia praeparantur. hinc cocorum accincta manus carnes terit: hine textricum turba commurmurat:

nunciatur interim uir uenire cum sociis. Illa ad hirundinis modum lustrat uniuersa pen tralia, si torus rigeat, si pauimenta uerrerint, si ornata sint pocula, si prandium praepar tum. Responde, quaeso, inter ista ubi sit Dei cogitatio λ Et hae felices domus. Ceterum, ubi tympana sonant, tibia clamitat, lyra garrit, cymbalum concrepat, quis ibi Dei timor λ Parasitus in contumeliis gloriatur: ingrediuntur expolitae libidinum uictimae r&t nuitate uestium nudae impudicis oculis ingeruntur. his infelix uxor aut laetatur, deperit raut offenditur,&maritus in iurgia concitatur. hinc discordia, seminarium repudii. Aut, si aliqua inuenitur domus, in qua ista non fiant, quae rara avis est: tamen ipsa dispens tio domus, liberorum educatio, necessitates mariti, correctio seruulorum, quam a Dei cogitatione non auocent Desierunt, inquit scriptura, Sarae fieri muliebria r post quod zςn- sdicitur ad Abraham: Omnia quaecunque dicit tibi Sara, audi vocem eius. Quae non est Gen. M in partus anxietatibus & dolore, quae deficientibus menstrui cruoris ossiciis, mulier esse desit, a Dei maledictione fit liberat nec est ad uirum conuersio eius, sed econtrario uir sub Gen. si icitur ei, & Domini uoce praecipitur: omnia quaecunque tibi dicit Sara, audi vocem eius. di sic incipiunt uacare orationi: quia quamdiu in coniugio debitum soluitur,orandi praeteritur instantia. Non negamus uiduas, non negamus maritatas, sanctas mulieres inueniri, talquae uxores esse desierint, quae in ipse necessitate coniugii, uirginum imitentur castitatem. Hoeest, quod Apostolus breuiter, Christo in se loquente, testatus est: In nupta cogitat Icor. quae Dei sunt, quo modo placeat Deo: nupta uero cogitat, quae sunt mudi, quo modo placeat uiro: nobis super hoc campum intelligentiae derelinquens. Neque tamen alicui necessitatem imponit, aut laqueum, sed id, quod honestum est, suadet, uolens omnes esse scutis

SEARCH

MENU NAVIGATION