장음표시 사용
21쪽
comparatione melioris,&diciti Et qui non iungit, melius iacit. Nisi illaturus esset, melius sicit, nunquam praemisisset, bene facit. ubi autem bonum& melius est, ibi boni&melioris non unum est praemium t & ubi non unum praemium, ibi utique dona diuersa Tantum est igitur inter nuptias & uirginitatem , quantum inter non peccare & benefacere, immo, ut leuius dicam, quantum inter bonum di melius. Finita disputatione coniugi rum , & uirginitatis, & inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, ut nec ad sini-
Lees,.ν dexteram diuerteret; sed uia regia graderetur, & illud implereti Ne sis iustus
multum : rursum monogam iam digamiae comparat ;&quo modo nuptias subdiderat ut i. Cocet ginitati, ita digam iam primis nuptiis subiicit,&ait: Mulier alligata est, quanto tempore uir eius uiuit: quod si dormierit uir eius, libera est; cui uult, nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum consilium meum. Puto autem, quod &ego spiritum Dei habeam. Concedit secundas nuptias, sed uolentibus, sed iis, quae se continere non possunt; ne, luxuriatae in Christo, nubere uelint; habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerint: & hoc concedit, quia multae abierunt retro post satanam. Ceterum beatiores, inquit, erunt, si sic permanserint: continuoq. subiungit apostolicam auctoritatem, secundum meum consilium. Porro, ne auctoritas Apostoli quasi hominis leuior uideretur, addidit: Puto aut E, quod & ego spiritum Dei habeam. Vbi ad continentiam prouocat, ibi non hominis, sed spiritus Dei consilium est i ubi autem nubendi concedit ueniam, spiritum Dei non nominat, sed prudentiae librat consilium; ita singulis relaxans, ut unusquisque ferre potest. Iuxta hunc sensum omnia illa sunt accipienda: Nam quae sub utro est mulier, uiuente uiro alligata est legi: si autem mortuus suerit uir, soluta est a lege uiri. Igitur, uiuente uiro, vocabitur adultera, si fuerit cum altero uiro: si autem momtuus fuerit uir eius, soluta est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro. Et illud adiat a Timotheum: Volo ergo iuniores uiduas nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. Iam enim quaedam conuersae sunt retro post satanam. & reliqua his smilia. Quo modo enim uirginibus ob fornicationis peric tum concedit nuptias ; & excusabile facit, quod per se non appetitur: ita, ob eandem fornicationem uitandam, concedit uiduis secunda matrimonia. Melius est enim, licet alterum&tertium, unum uirum nosse, quam plurimos: id est, tolerabilius est uni homini prostitu
Ioan. tam esse, quam multis. squidem &illa in euangelio Ioannis Samaritana, sextum se maritum habcre dicens, arguitur a Domino, quod non sit uir eius. ubi enim numerus marit Gen. a rum est, ibi uir, qui proprie unus est, esse desiit. Vna costa a principio in una uxore uersa est. Et erui, inquit, duo in carne una, n6 tres, neque quattuor: alioquin iam no duo,sed plures .
Gen. Primus Lamech, sanguinarius, de homicida, unam carnem in duas diuisit uxores: fiatricidium ,&digam iam, eadem cataclysmi deleuit poena. de altero septies, de altero septuagies septies uindicatum est. Qirantum distant in numero, tantum & in crimine. Quam sancta sit digamia, hinc ostenditur, quod digamus in clerum eligi non potest :& ideo Aposto-1.Tim. 1 lus ad Timotheum, Vidua, inquit, elisatur non minus sexaginta annorum , quae fuerit unius uiri uxor. Hoc omne praeceptum de his est uiduis, quae Ecclesiae pascuntur eleemossenis. Et iccirco aetas praescribitur, ut illae tantum accipiant pauperum cibos, quae iam laborare non possunt. Simul q. considera, quod, quae duos habuit uiros, etiam sanus est,&decrepita, & egens, Ecclesiae stipes non meretur accipere. s autem panis illi tollitur eleemoi. r. ii synae, quanto magis ille panis, qui de caelo descendit; quem qui indigne comederit, reus erit uiolati corporis & sanguinis Christi Quamquam haec testimonia, quae supra posui, in quibus uiduis conceditur, ut, si uelint, denuo nubant; quidam interpretantur, iner iis uiduis, quas, amissis maritis, sic inuenerit fides Christi . nec enim consequens esset, ut Apostolus, post baptisma, uiro mortuo, iubeat alteri nubere : cum habentibus quoque uxores praeceperit, ut sic snt, quasi non habentes: & ob hanc causam non esse uxorum numerum definitum, quia, post baptisma Christi, etiam si tertia & quina uxor fuerit, quasi prima reputetur. Lioqui, si, post baptisma primo mortuo, accipitur secundus: quare no , . secundo, & tertio, & quarto, & quinto mortuo, accipiatur sextus, & reliqui potest enim accidere, ut in selicitate quadam. uel iudicio Dei succidentis nuptias repetitas, adolescetula plures accipiat uiros; & anus primo marito in extrema senecuite viduetur. Primus Adammon'gamus, secundus agamus. Qui digam iam probant, exhibeant tertium Adam dig mum, quem sequantur. Verum fac ut concessierit Paulus secunda matrimonia: eadem lege Aa is is &xertia concedit,&quarta,"iescumque uir moritur. Multa compellitur Apostolust, i uelle, quae non uult. circumcidit Timotheum: rasit in se caluitia: nudipedalia exercuit i
22쪽
& totondit in Cenchris:& certe castigauerat Galatas, Petrum q. repre- Gal. a , Huod se propter obseruationes Iadaicas agentibus separaret. Quo modo igitur' u aclesiae disciplinis ludatis Iudaeus, ethnicis ethnicus,&omnibus omnia fictus est, ..c risi crifaceret: sie&digam iam concessit incontinentibus, nec nuptiarum num eia ς Mi. dum uiderent tibi mulieres ita post mortem mariti secundum concedi, ut tera' 'rtia sq. conceditur; erubescant alterum accipere, ne trigamis de quadrigam is com -- ubi enim unus exceditur; nihil reseri, secundus, an tertius ut, quia desinit et Omnia licent, sed non omnia expediunt. Non damno digamos, immo t. r. i. cx mimos,&, si dici potest, octogamos . plus aliquid inseram, etiam scortatorem recipio PMnitentem. Quidquid aequaliter licet, aequa lance pensandum est. Sed quoniam uetus nos retrahit tellamentum; de incipiens ab Adam, ad Zachariam ,& Elisabet peruenit ; ac deinde opponit, Petrum, & ceteros apostolos habuisse uxores: nos quoque debemus per eadem currere uestigia quaestionum ,& docere, castitatem semper operi nuptiarum fuisse praelatain. Ac de Adam quidem de Eua illud dicendum, quod ante offensam in Cen , paradiso uirgines fuerint, post peccatum autem de extra paradisum protinus nuptiae: deinde, quod hoc ipsum interpretetur Apostolus: Propter hoc relinquet homo patrem, de ma- Eph. 3trem suam, de adhaerebit uxori suae, & erunt duo in carne una. Statim q. si ibi ungat: Sao mentum hoc magnum est tego autem dico in Christo & in Ecclesia. Christus in carne ut
M , in spiritu monogamus. unam enim habet Ecclesiam, de qua idem Apostolus, viri, inquit diligite uxores uestras. sicut& Christus Ecclesia. Si Christus sanet.. ii caste si absque ulla macula Ecclesia diligit i uiri quoque in castitate uxores suas diligant, & sciat unusquis- i.Ther.que uas suum possidere in sanctificatione,& honore, non in passione desiderii, sicut & gentes, quae ignorant Deum. Neque enim uocauit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem, exuentes nos ueterem hominem cum actibiis suis, de induentes nouum, qui re Casnouatur in cognitionem secundum imaginem creatoris sui, ubi non est masculus 3t femina , Graecus S Iadaeus, circumcisio de praeputium , barbarus de Scytha, seruus de liber, sed est omnia in omnibus Christus. Imago creatoris non habet copulam nuptiarum. Vbi diuersitas sexus aufertur de ueteri homine exuimur,& induimur nouo: ibi in Christa renascimur uirginem, iiii&natus ex uirgine, dc renatus per uirgine est. md autem alti Crescite,& G multiplicamini, de replete terra: necet se suit prius plantare siluam. & crescere; ut esset quod postea posset excidi: smulq. coli decanda uis uerbi, Et replete terra. Nuptiae terram replent, uirginitas paradisum. Sed de hoc intuendum dumtaxat iuxta Hebraicam ueritatem, quod,
cum scriptura in primo, de tertio, de quarto, & quinto, de sexto die, expletis operistis sn-fulorum, dixerit: Et vidit Deus quia bona est: in secundo die hoc omnino sui traxit, no- is intelligentiam derelinquens, non esse bonum duplicem numerum, qui ab unione diuidat, dc praefiguret foedera nuptiarum. Vnde de in arca Noe, omnia animalia, quaecumque Gen. bina ingrediuntur, immunda sunt. Impar numerus est mundus. Quam qua in duplici numero ostendatur de aliud sacramentum, quod ne in bestiis quidem dein immundis auibus diramia comprobata sit . bina enim ingrediuntur immunda, de septena, quae munda sunt: ut haberet Noe post diluuium, quod de impari numero statim Deo posset oi scire. Si autem transfertur Enoch, de seruatur in diluvio Noe: no reor iccirco translatii Enoch, quod uxo. Gen. 3 rein habuerit, sed quod primus inuocauerit Deum , de crediderit in saluatore: de quo Paulus apostolus in epistola adHebraras plenissime docet. Porro Noe, qui quasi secunda radix Hebriit humano generi seruabatur, utique cum uxore de filiis debuit reservari. quam qua in hoc mysterium scripturarum sit. Arca illa, iuxta apostolum Petrum, typus Ecclesiae fuit, in qua l. Petr.3 octo animae saluae fictae sunt. Quando ingreditur in eam me; tam ipse quam filii eius ab uxoribus separantur: quando uero egreditur in terram, iunguntur paria ; dc quod in arca, idest, in Ecclesia fuerat separatum, in mundi conuersatione sociatur. Simul l. sarca plures habuit mansiones, de nidulos, de si camerata, dc tricamerata, dc diuersas bestias, de , pro qualitate animalium, habitationes quoque uel maiores, uel minores: existimo, quod diuersitas illa mansionum, praefigurauerit Ecclesiae uarietatem . Quod autem nobis obiicit, in secunda Dei benedictione comedendarum carnium licentiam datam, quae in prima concessa non fuerat : sciat, quomodo repudium iuxta eloquium saluatoris ab initio non daba Mitth. εν tur, sed, propter duritiam cordis nostri, per Moysen humano generi concessum est , sic de D. ut .i esum carnium usque ad diluuium ignotum suisse ; post diluuium uero, quasi in eremo murmuranti populo coturnices, ita dentibus nostris neruos de virulentias carnis ingestas. Do- r,od iscet Apostolus scribens ad Ephesos, Deum proposuisse in adimpletione temporum reca it
23쪽
αι HIERON. ADVERSVs IOVINIANUM
tulare omnia, & ad principium retrahere in Christum Iesum, quae sunt super caelos ac super Ap .r terram. unde&ipse saluator in Apocalypsi Ioannis, Ego sum, inquit, α.&ω. initium, di finis. Ab exordio condicionis humanae nec carnibus uescebamur; nec dabamus repudium; nec praeputia nobis eripiebantur in signu. hoc cursu usque ad diluuium peruenimus. post Cen. ς diluuium autem cum datione legis, quam implere nullus potuit, carnes ingestae sunt ad ueDeut. a scendum, & repudia concessa duritiae ;& cultellus circumcisionis appositus: quasi Dei ma-GςΠ- 7 nus plus in nobis creaverit, quam necesse est. Postquam autem Christus uenit in fine tem- Matth. is porum,&ω reuoluit ad α, & extremitatem retraxit ad principium: nec repudium nobis Rom. 1 dare permittitur, nec circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente Apostolo: Bonum Gen.9 est uinum non bibere, de carnes non comedere. Et uinum enim csi carnibus post diluuium
dedicatum est. Quid loquar de Abraham, ut ipse asserit, trigamo, qui signum fidei in
Rom. circumcisione suscepit Si imitamur uxorum illius numerum; imitemur & circumcisi Gen. 6 nem . neque enim in parte sectandus, ct in parte repudiandus est. Porro lsaac, unius Rebec Gon 30 cae uir, Christi praefigurat ecclesiam&digamiae suggilat lasciuiam. Si autem dii as bigas uxorum de concubinarum habuit Iacob,&non uult aduersarius acquiescere, lippientem Uam deformem atque fretosam, synagogae typum praetulisse; Rachel uero, pulchram, α diu sterilem, Ecclesiae significasse mysteriunt: sciat eo tempore hoc fecisse Iacob, quan do erat inter Assyrios , di in Mesopotamia, Laban durissimo Domino, seruiebat. Quan- Gen. at do autem terram sanistam ingredi uoluit, & in monte Galaad extruxit aceruum testi monii, in quo nihil inter sarcinas eius, Mesopotamiae possessor inuenerat; iurans se num- Gen. 3a quam ad locum, in quo seruierat. reuersurum: & ad torrentem Iaboch cum angelo luctatus claudicare coepit: νευρον eius emarcuit, statim q. Israel sortitus est nonae :& illa quondam dilecta coniux, pro qua seruierat, iuxta Bethlehem, in qua crat uirginitatis Gen. 31 praeco Dominus nasciturus, a filio doloris occiditur: &consortia Mesopotamiae Euangeli Gen. 38 ca in uicinitate moriuntur. Miror autem , cur Iudam&Thamar nobis proposuerit in exemplum, nisi Arte de meretricibus delectatur, aut occisum Onam , quod fratri semem inuiderit: quasi nos qualemcumque seminis fluxum absque liberorum opere comprobemus. Pc EYOd. spicuum est de Moyse quod periclitatuscsset in diuersorio, nisi Sephora, quae interpretatur Auis , filium circumcidisset & praeputium nuptiarum cultro euangelico desecasset. iste nempe Moyses est, qui cum uidisset uisionem magnam, & a elum, sue Dominum loquenrxod. 3 tem in rubo, nequaquam ualuit ad eum accedere, nisi soluisset corrigiam calciamenti sui,& abiecisset uincula nuptiarum. Nec mirii hoc de amico, & propheta,& legifero Dei; cum Exod, 9 omnis populus accessurus ad montem Sina ,& Dei auditurus eloquium, tribus diebus sanctificari iussus sit, & se ab uxoribus abstinere. Quod quidem scimus licet piaepostere faciam historiae ordinem confundere etiam ad Dauid fugientem ab Achimelech sacerdote dii .Reg ctum : Si mundi sunt pueri ab uxoribus λ Et ille respondit: Abherita nudiustertius. Panes en im propositionis, quasi corpus Christi de uxorum cubilibus consurgentes edere non poterant.Et nobis in transilii est conlcmplandum,quod dixit: Si mundi sunt pueri ab uxoribus, Leuit ii munditias corporis Christi, omnis coitus immundus sit. In lege quoque
praecipitur, ut pontifex , nisi uirginem, non ducat uxorem, nec uiduam accipiat. Si eadem uirginis uiduae a. condicio est; quare altera recipitur, altera reprobatur Et sacerdotalis uidua indonio iubetur sedere patris sui, nec secundum nosse matrimonium. Si soror uirgo moritur sacerdotis; quo modo ipsa ad patris exequias, ita pater ad eam iubetur accedere. Deut. Si uero nupta sit, quas aliena contemnitur. Qui uxorem duxerit,&qui plantauerit uin
am, uelut propagines filiorum prohibetur ad bella procedere. Non enim potest domini serExod. 38 uire militiae, seruus uxoris: & de speculis mulierum ieiunantium, quas de purissimis corporibus uirginum, luter in tabernaculo sunditur: &intrinsecus in tanctuario tam cherubii Exod. as. 'uam propitiatorium, & arca testamenti, & mensa propositionis, & candelabrum, & iliu 37 ribulum ex auro mundissimo sunt. neque enim in sancta sanctorum inferri poterat argentum. Quid moror in Moyse, cum mihi propositum sit, cursim celeriterq. dictanti, singuNum x 3 la breuiter perstringere, do intelligentiae quasdam lineas ducere Transcendam ad Iesum, ilium Naiae, qui ante dictus est Ause, sue, ut rectius habetur in Hebraeo, Osee, idest, Sal-Iud. I uator. Ipse enim, secundum epistolam Iudae, saluauit,&eduxit populum Israel ex Aegy-Ios 3 pto,&in terram repromissonis induxit. Hic Iesus statim ut uenit ad Iordanem; aquae nuptiarii, quae semper in lege fluxerant, arefactae sunt, & steterunt; & siccis pedibus ac nudis. Ios.3 populus omnis transit; & uenit in Galgala, ibiq. secundo est circumcisus. quod si iuxta litteram accipimus, penitus stare no potest . si enim duplex haberemus p putium; uel excita
24쪽
xeriens, idest, uel pro circumciso populo pugnare se monstrans, uel dissecans glutifidio Duptiarum. Similiterque, ut Moysi praeceptu fuerat, & huic praecipitur. Solue calciarienturi tuu . locus enim, in q uo stas, terra sancta est . quia sic erat Domini armatus ex e ei ius in tubis sacerdotalibus, quasi ad euangelicam praedicatione, sub typo Hiericho,mun- Ios. sdus subuertitur. Et ut infinita praeteream; neque enim nunc mihi propositum est omnia ueteris testamenti aperire mysteria quinque reges, qui in terra repromissionis ante re na- Ios.Iobant, resistebant q. euangelico ex πcitui, Iesu pugnante superantur. Hoc puto intellectu es.se perspicuum, quod , antequam Dominus populum suum educeret de Aegypto, & cim cum cideret eum, uisus, odoratus, gustus, auditus, tactusq. regnauerint, & his quasi principibus suerint uniuersa subiecta. quos Iesus ad speluncam corporis confugientes, &ad tenebrosum locum, idest, ipsum ingredientes corpus, interfecit; ut per id occiderentur, per quod ante regnabant. Verum iam tempus est, ut castitatis Iesu uexillum leuemus . MOy- xkod ,ses scribitur habuisse uxorem. Moysen autem & Dominus noster, & Apostolus interpretan Lue astur legem: Habent Moysen&prophetas. Et: Ab Adam usque ad Moysen regnauit pecca- Rom. stum, etiam super eos, qui non peccauerunt, in similitudine praeuaricationis Adae: nulli q. dubium est, in utroque testimonio Moysen legem significare. Sicut ergo legimus, quod Moyses, idest, lex habuerit uxorem ; ostende mihi Iesum Naue uel uxorem habuisse, uel filios : &, si potueris monstrare, uictum me esse fatebor. Et certe pulcherrimum terrae Iudaeae in partitione accepit locum, moriturq. non in uicenario numero, qui semper in scriptu infaustus est; in quo seruiuit lacob,&uenditus est Ioseph,& quem diligit Esau, acci- Gς- -37piens in eo quaedam munera; sed in decimo, de cuius laude crebro diximus: sepelit ut q. in Thamnat Sareli, idest, in perscisti illisio principatu, siue in numero operimenti nouit ut uir Ios. x ginum significaret greges, saluatoris auxilio coopertos: in monte Ephraim, hocest, in monte frugifero rab *quilone montis Gaas, qui interpretatur commotio. Mons enim Sion, la- Psil γtera aquilonis, ciuitas regis magni: quae opposita semper inuidiae est, per singulas tent tiones dicit: Mei uero pene moti sunt pedes. Cum q. in sepultura Iesu, liber, qui ex no- Psal. xmine eius appellatur, expletus sit: rursum in Iudicum uolumine, quas uiuens resurgensq. IV. t. adescribitur: & sub opera ipsius praedicantur,& legitur: Misit Iesus populum ,& abierunt filii Israel unusquisque in hereditatem suam, ut possiderent terram. Et se uiuit populus Domino cunctis diebus Iesu&c. Statim q. subiungitur : Et mortuus est I
sus Naue, seruus Domini, centum decem annorum. Porro Moyses uidit tantum terram re- Deut. 3 promissionis,& intrare non potuit, demortuus est in terra Moab,&sepeliuit eum Dominus in ualle terrae Moab contra domum Phegor,& non cognouit uir sepulcrum eius unque in diem hunc. Comparemus utriusque sepulturam. Moyses in terra Moab moritur, Iesus in terra Iudaeae. ille sepelitur in ualle contra domum Phegor, quod interpretatur ignominia : proprie quippe Phegor lingua Hebraea priapus appellatur hic in monte Ephraim
ab aquilone montis Gaas. Et est in uerbis simplicibus semper diuinarum scripturarum sensus augustiori quia apud Iudaeos oria erat in partubus, de parturitionibus: & maledicta ste Γ, M., aridis, quae non habesat semen in Israeli & beatus, cuius erat semen in Sion: de domestici Ese. 3 iin Hierusalem: dc in benedictione maxima ponetatur: Vxor tua sicut uitis abundans in Psalla, lateribus domus tuae: Filii tui sicut nouellae olivarum in circuitu mensae tuae: iccircos pulcrum eius positum in ualle describitur contra domum idoli, quod proprie libidini consecratur . Nos autem, qui militamus sub Iesu duce, usque ad praetentem diem ignoramus, ubi Moyses sit sepultus: contemnimus enim Phegor, & omnem ignominiam eius, scientes quod, qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Et Dominus ante diluuium quo- Rom. stque dixerat: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. Quam o, Gen. 6 rem di Moyses moriens plangitur a populo Israel: Iesus autem, quasi uicturus, non plan- Dς ut 3 gitur . nuptiae enim finiuntur in morte, uirginitas post mortem incipit coronati Sanson
25쪽
quoque producit in medium: nec decalvatum quondam Domini Narataeum a muliere e6siderat: qui licet typum teneat saluatoris, quod meretricem ex gentibus adamarit Ecclesia ;& multo plures hostium moriens, quam uiuus, occiderit; tamen c5Iugalis pudicitiae exempla non praebet. Et certe iste est secundum prophetiam Iacobi qui cum concitus equi pe Gnicitate serretur, a serpente percussus, retrorsum cecidit. Debboram autem, & Barach, kμμ ' de uxorem Heber Cynei cur enumerauerit, prorsus non intelligor cum aliud st, bellorum principes, & historiae ordine texere; aliud, figuras aliquas si ficare coniugii, quae in isti Iussi ii omnino non comparent. Porro, quod praefert Iepte patris fidem lacrymis uirginis filiae; pro nobis facit. et nos enim non tam uir ines saeculi, quam eas, quae propter Christa sunt uirgines, praedicamus & aplerisque Hebraeoru reprehenditur pater uoti temerarii, quia dixerit: Si tradens tradideris filios Ammon in manibus meis; qui cu que exierit de domo mea in occursum mihi, cum reuerti coepero in pace a filiis Ammon, erit Domino, & offeram illum holocaustum. Si canis, inquiunt, si sinus occurrisset; quid seceret Ex quo uolunt Dei dispensatione esse Actum, ut, qui improspecte uouerat, errorem uotorum in filiae morte sentiret. Si autem Samuel nutritus in tabernaculo duxit uxorem; quid hoc ad praeiudii. Er.et uirginitatis quasi no hodie quoque plurimi sacerdotes habeant matrimonia; & Apoi.Tim . a stolus episcopum desaibat unius uxoris uirsi, habentem filios cum omni castitate. Simul q. I. Reg. a noscendum, quod Samuel leuita non sacerdos, no pontifex fuerit . unde & faciebat illi mater sua ephod bad, superhumerale uidelicet lineum, qui habitus proprie leui tarsi & min Psal. 8 ris est ordinis . unde & in psalmis non nominatur inter sacerdotes, sta inter eos, qui inu cant nomen Domini. Moyses, inquit, de Aaron in sacerdotibus eius ,& Samuel inter eos, 1. Paral. ε qui inuocant nomen eius. Levi enim genuit Caath, Caath genuit Aminadab, Aminadab
genuit Chore, Cliore genuit Assir, Assir genuit Helchana, Helchana senuit Sub, sub genuit Tou , Tou genuit Hellu, Heliu genuit Iemam, Ieroam genuit Helchana, Helchana genuit Samuelem. Nulli q. dubium est, sacerdotes de Aaron,&Elemar,&Phinees stirpe generatos. qui cum & ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si, errore Encrati taraducti, contenderemus matrimonia reprobanda: & non esset noster pontifera secundum or-Ηebr. dinem Melchisedec sine patre, sne matre ἀγmus Mone, hocest, sine nuptiis. Et reuera ma- i. Reg. 8 gnos fructus ex liberis Samuel capit: ut, quia ipse placuit Deo, tales genuerit, qui Domi- Ruth. x no displicerent. Quod si Booz, &Ruth nobis obiicit ad comprobanda digam iam : sciat, in Mattha euangelio, ob typum Ecclesiae, etia Raab meretricem in ordine maiorum Domini enumera, Rςg 3 tam . Porro quod Dauid ducentis praeputiis emisse iactat uxorem: nouerit, illum & alias habuisse quam plurimas; & Michol, filiam Saul, quam pater alteri tradiderat, postea recepis. 3 Rςg iam senem, Sunamitidis puellae caletactum esse c5plexibus. Nec hoc dico, quod sanctis uiris quidquam detrahere audeam; sed quod aliud sit, in lege uersari; aliud, in euangelio. Ille occidit Uriam Hetheum, moechus extitit in Belsabee. Et quia erat uir sanguinarius, non , ut plerique existimant, propter bella, sed propter homicidium; templum Domini Matth.s aedificare prohibetur. Nos autem si unum de minimis scandalizauerimus; & si fiam dixerimus Raha, & nsi recte uiderimus i expedit, ut mola asinaria ligetur circa collu nostrum; de rei et imus gehennae; & adulterium in solo nobis aspectu reputabitur. Transit ad Solomon per quem se cecinit ipsa sepientia: & cum uxorium ea dicat, atque in illius laudibus imm
Cant. 6 retur, miror cur non iungat de illud de Cantico canticorsi: Sexaginta sunt reginae, & Mi 3. Reg. ii ginta concubinae, & adolescentulae, quaru non est numerus. Et illud de Regnorum tertio , quod septingentas habuerit uxores, & trecentas concubinas, & alias innumerabiles. Hae nempe sunt, quae auerterunt cor eius a Domino: & tam ε, antequam plures haberet uxores ,& carnis uitiis laberetur, in principio regni 3c adolescentiae extruit Domino temptu. unus.
quisque enim non de suturis, sed de pra sentibus iudicatur. Quod si Solomonis exempla ei placent : iam non digamus erit,& trigamus; sed, nisi septingentas habuerit uxores ,& tr centas concubinas, typum eius de meritum implere non poterit. Obsecro te lector, de id i sum saepe comoneo, ut scias me, quae loquor, necessitate dicere; nec detrahere iis, qui in lege praecesserint, sed seruisse eos temporibus, & condicionibus suis, ct illam Domini imGen. t plesse sententia: Crescite, & multiplicamini, &replete terra: &, quod his maius est, sutu-1.Cor.7 roru typos praebuisse: nobis aute, quibus dicitur: Tempus in collecto est: superest, ut, qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant: aliud praecipi,&uirginitate a saluatore uligine dedicari. Eliam ,&Eliisum qua stulte in Catalogo posuerit maritoria, me tacente maniis Lue. i festum est. Si enim Ioannes Baptista uenit in spiritu diuirtute Eliae,& Ioannes uirgo est
utique non solum in spiritu eius uenit, sed etiam in corporis castitate . Porro illud, quod
26쪽
.s commemorari potest, quamquam hoc ille solita stoliditate non uIderit, quod
ii recuperat quindecim annom spatia protelata, dixeriti Amodo filios iaciam: non haberi, sed legism hoc: Pater filiis notam faciet ueritate t. - , miru, si Holda uxor Sellum prophetissa coiulatur ab Iosia rege Iudae, iam captui ria,&ira Pomini stillante super Hierusalem: cum haec norma si scripturarum, , ,e uiris sanctis, mulieres in uirorii laudentur opprobria. Superfluum autem o Hebrixi usque hodie autument, & illum, & tres pueros fuisseeuis , CNilla Dei sententia, quam Esaias loquitur ad EZechiam: Et de filiis tuis, qui na- ωeo : Qκ te, tollent, & iacient eunuchos in domo regis. Rursuri. in Daniele legimus: Et Aliphano principi eunuchorum, ut introduceret de filiis captiuitatis Israel,& de seminet regio, & de Pharthemim pueros, in quibus non esset macula, pulchros ficie, & intelligentes sapientiam. Et argumentantur; si de semine regio electi sunt Daniel, & tres pueri a delemine autem regio eunuchos Bre scriptura praedixit; hos csse, qui eunuchi secti sunt. Si uero & illud opposuerit, quod in Erechiele dicitur, Noe, Daniel, & Iob in te ra pec rice nitos &mias liberare non posse: respondendum est, quod iuxta hypothesndicium sit. Me enim eo tempore Noe,& Iob erant; quos multis ante seculis uiisse, cognouimus. Et est sensus: si tales & es uiri fuerint in terra peccatrice, filios suos& filias liberare non poterunt: quia iustitia patris non liberabit filium; nec peccatum alterius altera imputabitur. Anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur. Sed de hoc dicendum, Danielem, iuxta historiam libri eius, cum Ioachim rige captum eo tempore, quo EZechiel quoque ductus est in captiuitatem. Quomodo ergo potuit habere filios, qui adhuc puer te&, expleto triennio, inductus est ad regis obsequium . Ac nequis putet Erechiel si iam uita meminisse Danielis, & non pueri: Factum est, inquit, in anno sexto, regis scilicet Ioachim, in mense sexto, in quinta mensis: & ego sedebam in domo mea,&senes Iuda ledebant coram me. Atque in eadem die ad eum dicituri Si fuerint Noe, Daniel,&Iob. Erat igitur Daniel adhuc puer,dc notus populo, uel propter interpretationem somni rum regis, uel propter Susannae liberationem, de occisionem presbyterorum. Et perspicue compmbatur, eo tempore, quo haec dicebantur de Noe, Daniele, & Iob, adhue
puera fuisse Danielem, nec potuisse habere filios de filias, quos sua iustitia liberaret. Hu usque de lege. Venit ad euangelium, & proponit nobis Zachariam, de Eli Zabet, Petrum, de,' u eius. M uecordia non intelligit istos quoque inter eos, qui legi seruierint,
debuisse numerari. neque enim euangelium ante crucem Christi est, quod passionedc sanguine ipsius dedicatur. iuxta quam regulam Petrus,& ceteri apostoli, ut ei ex superstuo interim concedam, habuerunt quidem uxores, sed q uas eo tempore acceperant, quo euangelium ne ciebant. qui assumpti postea in apostolatum, relinquunt officium coniugale. nam cum Petrus ex persona apostolorum dicit ad Dominum: Ecce nos reliquimus omnia,& lecuti sumus te: respondit ei Dominus: Amen dico uobis, quoniam nemo est, qui di- nuberit domum, aut parentes, aut fiatres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, qui non recipiat multo plura in saeculo isto, & in saeculo futuro uitam aeternam. Si autem nobis illud opposuerit, ad probandum quod omnes apostoli uxores habuerint: Numquid non habemus potestatem mulieres, uel uxores circumducendi, quia γαυη apud Graecos utrumque significat sicut ceteri apostoli, & Cephas, & fatres Domini iungat di illud, quod in
Graecis codicibus est: Numquid non habemus potestatem serores mulieres, uel uxores cir
mducendi Ex quo adiaret, eum de aliis sinetis dixisse mulieribus, quae, iuxta morem Iudaicum, magistris de sua substantia ininistrabant, sicut legimus ips quoque Domino sa itatum. nT & ordo uerborum hoc significat: Numquid non habemus potestatem manducandi , & bibendi, aut sorores mulieres circumducendi Vbi de comedendo, & bibendo, ac de administratione sumptuum praemittitur, de de mulieribus sororibus insertur rperspicuum est, non uxores, debere intelligi, sed eas, ut diximus, quae de sua substantia ministrabant. quod de in ueteri lege de Sunamitide illa scribitur, quae solita sit Eliseum recipere, & ponere ei mensam, & panem,& candelabrum &c. Aut certe, sim uxores accipimus, non mulieres. id, quod additur, sorores, tollit uxores; di ostem clit, eas germanas in spiritu fuisse, non coniuges. -mquam, excepto apostolo P non sit manifeste relatum de aliis apostolis, quod uxores habuerint: & cum de uno septum sit, ac de ceteris tacitum, intelligere debemus, sine uxoribus eos suisse, de quiubus nihil tale scriptura significet. Et tamen ille, qui nobis obiecit Zachariam, & Elisabet, Petrum, di socruin eius; sciat de Zacharia, & Elisabet Ioannem suisse generatum, Cc a idest
27쪽
18 HIERON. ADVERSUS IOVINIANUM
id est, de nuptiis uirginem, de lege euangelium, de matrimonio castitatem: ut a pr Lue. pheta uirgine uirgo Dominus & annunciaretur, & baptizaretur. Possumus autem de Petro dicere, quod habuerit socrum eo tempore, quo credidit, & uxorem iam non habuerit e quaqua legatur in πιμόδιζ & uxor eius , & filia. Sed nuc nobis de canone omne certamen est. Et quia ad apostolos prouocauit, quod principes disciplina nostrae, & Christi ni dogmatis duces, uirgines non fuerint : ut eos interim uirgines concedamus non fuisse. neque enim hoc, praeter Petrum , probari potest in nouerit hos esse apostolos, de quibus usi.ι Esaias uaticinatur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, ct similes Gomorrae filissemus. Qui ergo erant ex Iudaeis, uirginitatem, quam in Iudaismo amiserant, in euangelio habere non poterant. Et tamen Ioannes, unus ex discipulis, qui minimus traditur fuisse inter apostolos,& quem fides Christi uirginem repererat, uirgo Ioz i 3.xi permansiti & ideo plus amatur a Domino, & recumbit super pectus Iesu. Et quod Petrus , qui uxorem habuerat, interrogare no audet, illum rogat ut interroget. Et post resurrectio- Ioz ao. vi nem, nunci ante Maria Magdalene, quod Dominus resurrexisset, uterque cucurrit ad sepulcrum, sed ille praeuenit. Cumq. essent in naui, & piscarentur in lacu Genesareth, Iesus stabat in litore, nec sciebant apostoli quem uiderent: solus uirgo uiginem agnoscit, & dicit Petro: Dominus est. Rursum, post auditam sententiam, quod ab alio cingendus esset Petrus,& ducendus quo nollet, & crucis fuisset illi passio prophetata ;& ille dicereti Domine, Quid iste: nolens deserere Ioannem, cum quo semper fuerat copulatus, dicit ei Dominus: Si eum sic volo esse, quid ad te Vnde&sermo exivit inter fratres, illum discipulum non
moriturum. Ex quo ostenditur, uirginitatem non mori, nec .rdes nuptiarum ablui cruore martyrii, sed manere cum Christo, & dormitionem eius transitum esse, non mortem. Si autem obnixe contenderit, Ioannem uirginem non filisse; & nos amoris praecipui causam
uirginitatem diximus t exponat ille; si uirgo non suit, cur ceteris apostolis plus amatus sit 3, i, sibi. At dicis, super Petrum sandatur Ecclesia: licet id ipsum in alio loco super omnes apostolos
fiat;&cuncti claues regni caelo tu accipiant;&ex aequo super eos Ecclesiae sertitudo solid tur ; tamen propterea inter duodecim unus es igitur; ut capit econstituto, schismatis tolt tur occasio. Sed cur non Ioannes electus est uirgo Aetati delatum est, quia Petrus senior crat: ne adhuc adolescens, ac pene puer, progressae aetatis hominibus praeserretur: & magi- Ioan is ster bonus, qui occasionem iurgii debuerat auferre discipulis, & qui dixerat eis, Pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis: Et: ibi uoluerit inter uos maior esse, minimus omnium sit : in adolescentem, quem dilexerat, causam praebere uideretur inuidiae. Vt autem sciamus , Ioannem tunc fuisse puerum; manifestissime docent ecclesiasticae historiae, quod usque ad Traiani uixerit imperium, id est, post passionem Domini sexagesim etauo anno dormierit: quod & nos in libro de illustribus uilis breuiter perstrinxiamus. Petrus apostolus est, ct Ioannes apostolus; maritus , & uirgo: sed Petrus apostolus tantum : Ioannes & apostolus, &euangelista, & propheta : apostolus, quia scripsit ad ecclesias ut magister: euangelista, quia librum euangelii condidit, quod, excepto Mat- Apoe. i , alii ex duodecim apostoli non fecerunt: propheta, uidit enim in Pathmos insula, in qua suerat a Domitiano principe ob Domini martyrium relegatus, Apocalypsim, infinita
futurorum my steria continentem. Refert autem Tertullianus,quod Romae missus in seruentis olei dolium, purior& uegetior exi uerit, quam intrauerit. Sed &ipsum eius euange- Matth. lium multum distata ceteris. Matthaeus quas de homine incipit scribere: Liber generati
nis Iesu Christi, filii Dauid . filii Abraham: Lucas a sacerdotio Zachariae: Marcus a prophetia Malachiae prophetae,&Esaiae. Primus habet faciem hominis propter genealogiam: secundus iaciem uituli, propter sacerdotium: tertius ficiem leonis, propter uocem claman-M,re i iis in deserto: Parate uiam Domini, rectas facite semitas eius. Ioannes uero noster, quasi Ioan. i aquila, ad superna volat,& ad ipsum patrem peruenit, dicens: In principio erat uerbum , ct uerbum erat apud Deum, & Deus erat uersum: hoc erat in principio apud Deum:&c. Exposuit uirginitas, quod nuptiae scire non poterant. et, ut breui sermone multa compre- Ioan .is hendam, doceam q. cuius priuilegii sit Ioannes, immo in Ioanne uirginitas: a Domino uirgine mater uirgo uirgini discipulo commen jatur. Verum casso labore sudamus.
i. Tim. , Obiicit quippe nobis aduersarius apostolicam sententiam, de ait: Adam primus forni tus est, deinde Euar & Adam non est seductus , mulier autem seducta in praeuaricati ne facta est. Salua autem fiet per filiorum generationem, si permanserint in fide, & di Iectione,&sanctificatione cum sobrietate. Consideremus , cur Apostolus ad hanc sententiam , & unde peruenerite Volo ergo uiros orare in omni loco , leuantes sanctas
28쪽
29 ira, & disceptatione. Consequenter itaque mulieribus dat praecepta uitae, es' militer & mulieres in habitu ornato, cum uerecum dia & castitate , ornantes s m a x Drtis crinibus , aut auro , vel margaritis , siue ueste pretiosa, sed secundum; Zς, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum QP ri x vctione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in uirum, sed se in silentio. Et ne uideretur mulieris dura condicio, quae eam in mariti redigeret : legis recordatur antiquar, & ad oripinale exemplum redit: quod Adam primus, deinde mulier ex costa eius:&quod Adam diabolus sed utere non potuerit, sed heci xisti, & in sanctificatione, & pudicitia. Non enim, ut male habetur in Latinis codicibus, sobrietas est legenda, sed castitas, idest, em . Vide igitur, quo modo ex hoc
quoque ipso testimonio supereris;&, quod putabas esse pro nuptiis, pro uirginitate sentire . . cogaris. Nam si saluatur mulier in filiorum generatione ι & liberorum numerus salus matrum est: cur addidit, Si permanserint filii in nde, & caritate, & sanctificatione cum castit te Θ Tunc ergo saluabitur mulier, si illos genuerit filios , qui uirgines permansuri sunt; si, quod ipsa perdidit, acquirat in liberis; & damnum radicis, ct cariem , flore compenset, &pomis. Supra in transitu, ubi nobis aduersarius proposuerat Solomonem multi nubum , qui templum Dei extruxit, strictim responderam, ut per quaestiones reliquas currerem: nunc, ne clamitet, & hunc, & alios in lege patriarchas, & prophetas , & sanctos uiros a nobis esse temeratos ; proponam huius ipsius, qui multas uxores,&concubinas habuit, de nuptiis uoluntatem . nemo enim mesius scire potest, quid si uxor, uel mulier, illo,
qui passus est. loquitur ergo in Prouerbiis: Mulier insipiens, & audax, inops panis eff- Pr pcitur. Cuius panis nempe illius, qui de caelo descendit: statin q. subisigit: Terrigenae apud eam pereunt, & in profundum in i incurrunt. Qui sunt terrigenae, qui apud eam per uni λ Vtique illi, qui sequuntur primum Adam, qui de terra est; & non secundum, qui de
caelo est. Et rursum in alio loco: Sicut in ligno uermis, ita perdit uirum suum uxor malet Pro. xsca. Si autem asseueraueris, hoc de malis coniugibus dictum esset & ino tibi breuiter respondebo. Quae enim mihi incumbit necessitas uenire in dubium , utrum bona, an mala futurast, quam duxero Melius est, inquit, habitare in terra deserta, quam cum uxore litigiosa, Pro. ar& iracunda. Quam rarum sit, uxorem sine his uitiis inueniri, nouit ille, qui duxit uxore. unde pulchre Varius Geminius, sublimis orator: Qui non litigat, inquit, caelebs est. Melius Pro. xx est habitare in angulo tecti, quam cum uxore maledica in domo communi. Si domus communis mariti& uxoris, erigit uxorem in superbiam, & contumeliam uiro facit: quanto magis, si ditior uxor suerit, & in domo eius uir manserit ξ incipit enim no uxor esse, sed domina ; & uiro, si offenderit, migrandum est. Stillicidia eiiciunt hominem in die hiemali de do pio. , , mo sua: similiter&mulier maledica de propria domo. assiduis quippe iurgiis,& quotidi na garrulitate facit perfluere domu eius, & eiicit eum de aedibus suis, idest, de Ecclesia. Vnde & supra ab eodem Solomone praecipitur: Fili ne perfluas. Et Apostolus ad Haebreos, Pro Pro. 3pterea, inquit, debemus intendere amplius his , quae dicuntur, ne sorte perfluamus. Illud Hebr. x uero quis taceat, quod sub aenigmate scribitur Sanguisu ae tres filiae erant dilectione diis Pro. 3o : sed istae non saturauerunt eam: & quartae non lassicit dicere, satis est: Infernus, &amor mulieris, & terra, quae non satiatur aqua, & ignis non dicit, satis est. Sanguisuga diabolus est: diaboli filiae sunt dis one dilecti, quae satiari interfectorum cruore non possunt: Insernus, de amor mulieris, de terra arens,& ignis exaestuans. Non hic de meretrice, non de adultera dicitur: sed amor mulieris generaliter accusatur, qui semper insatiabilis est, qui extinctus accenditur,& post copia rursum inops est, animumq. uirilem effeminat, &, excepta passone, quam sustinet, aliud non sinit cogitare. Simile quid & in sequenti parabola legimus: Per tria mouetur terrar quartum autem non potest ferre, si seruus regnet, & stultus si satu-. Pro . oretur panibus, & odiosa uxor si habeat bonum uirum, & ancilla si eiiciat dominam suam. Ecce & hic inter malorum magnitudinem uxor ponitur. Quod si responderis, sed uxor odiosa e dicam tibi, quod & supra . Atqui, hoc periculum in memet fieri, graue est . qui enim ducit uxorem, in ambieuo est, utrum odiosam, an amabilem ducat. si odiosam duxerit, ferri non potest: si amabilem, amor illius inferno, & arenti terrae, & incendio comparatur. Veniamus ad Ecclesiasten, de ipso quoque pauca testimonia ponentes. Omnibus Eeeis. 3xempus est,&xempus omni rei sib caelo. Tempus pariendi, tempus moriendi, tempus
29쪽
3o HIERON. ADVERSUS IOUINIANVM
plantandi, tempus euellendi quod plantatum est. Peperimus in lege cli Moyse: moriamur in euangelio cum Christo. Plantavimus in nuptiis: euellamus per pudicitiam, quod plantatum est. Tempus amplexandi, & tempus longe fieri ab amplexu. Tempus amandi, & tempus odiendi . Tempus belli, & tempus pacis. Si in ulq. nos commonet ne legem euangelio praeseramus; ne puritatem uirginitatis, nuptiis putemus aequandam: Meliora sunt, dicens,
Eeαν nouissima sermonis, quam initium eius. Statim q. subiungit: Ne dixeris, quid fata m est: quia dies priores meliores erant, quam hi. Quia non sapienter interrogasti de hoc, reddit causam, quare dies posteriores meliores sint, q uam priores: Quia bona, inquit, est sapientia cum hereditate. In lege enim sapientiam carnis, mors sequeDatur occidens : in euangelio sapientiam spiritus, hereditas expectat aeterna. Ecce hoc inueni, dxit Ecclesiastes, hominem unum de mille inueni,& mulierem in his omnibus non inueni. Veruntamen roperi , quod secit Deus hominem rectum, & ipsi quaesierunt cogitationes malas. Rectum hominem inuenisse se dicit. Considera uim uerbit in homine & uir, & semina continetur: Et Cen. i muliere inquit, in his omnibus no inueni. Legamus principium Genestos, & inueniemus, Adam, hocest hominem, tam uirum, quam mulierem nuncupari. Cum ergo boni creati simus & recti a Deo ; ipsi uitio nostro sumus ad peiora delapsi ;&, quod in paradiso rectum in nobis fuerat, egredientibus de paradiso deprauatum est. Quod s obieceris, antequa peccarent, sexum uiri & seminae fuisse diuisum, & absque peccato eos potuisse coniungi: quid saturum fuerit,incertu est: neque enim Dei possumus scire iudicia,&ex nostro arbitrio, illius sententiae praeiudicare: hoc, quod fictum est, in propatulo est, quod, qui in paradiso ui gines permanserunt, eiecti de paradiso copulati sunt. Aut, quid nocebat, s paradisus nuptias recipit, di nulla est inter maritatam uirginem q. diuersitas, etiam in paradiso eos ante sociari Eiiciuntur de paradiso; &, quod ibi non secerunt, in terra faciunt, ut statim a principio condicionis humanae uirginitatem paradisus, & terra nuptias dedicauerit. In omni Eeels.s tempore sint uestimenta tua candida . Candor uestium sempiternus, uirginitatis est puritas . In matutino seminavimus semen nostrum, &ad uesperam non cessemus. Qui seruiuimus in lege nuptiis, uirginitati in euangelio serviamus. Transeo ad Canticum canticorum;&, quod aduersarius totum putat esse pro nuptiis, uirginitatis continere sacramenta monstrabo. Audiamus, quid loquatur sponsa, antequam sponsus eius ad terras ueniat, patiatur, Caat. I inferos penetret, ac resurgat: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in accubitu suo est. Antequam resurgeret Dominus, & euangelium coruscaret, non habebat aurum sponsa, sed similitudines auri r argentum autem, quod in nuptiis liabere se pollicetur, habebat uaritim atque distinctum in uiduis, continentibus,ac maritatis. Deinde sponsus respondet ad sponsam, & eam docet, quod ueteris legis umbra tranCant. 1 sierit ,& ueritas euangelii uenerit: Surge, ueni proxima mea, speciosa mea, columba meae quoniam ecce hiems transiit, pluuia abiit sibi. Hoc de ueteri testamento . Rursum de euangelio , & uirginitate: Flores uili sunt in terra, tempus sectionis aduenit. Nonne tibi uid r. r. tur id ipsum dicere, quod&Apostolus: Superest, ut, qui habent uxores, sic snt, quasi Catat. oon habeant Et niani festius de praeconio castitatis: Vox, inquit, turturis audita est in ' terra nostra. Turtur auis pudicissima, semper habitans in sublimibus, typus est saluatoris. Legamus physiologos; & reperiemus, turturis hanc esse naturam, ut, si parem perdiderit, alteri non iungatur:&intelligemus digam iam etiam a multis auibus reprobari. Statimq. turtur dicit ad turturem: Ficus protulit grossos suos: id est, ueteris legis praecepta cecid , . Cori, runt: & de euangelio uites florentes dederunt odorem. Vnde & Apostolus: Christi bonux
Cant. a Odorsu naus. Surge, ueni proxima mea, speciosa mea,&ueni. Tu columba mea in uelamento petrae iuxta pro murale, di ostende mihi ficiem tuam , de auditam fac mihi uocem tuam: quoniam uox tua suauis, & facies tua speciosa. Dum uultum tuum t geres cum Moyse, & uelamentum esset in lege; nec ficiem tuam uidebam; nec uocem tuam dignabar au-E .i dire, dicensi Et si multiplicaueritis preces uestras, nec sic exaudiam uos. Nunc autem, rCyelata ficie, contemplare gloriam meam ,&petrae firmissimae tegere promurali. Quod a
Cλnt diens sponsa aperit sacramenta pudicitiae. Fratruelis meus mihi, & ego illi, qui pascit inter lilia, hocest inter uirginum candidissimos choros. Vis scire, quale uerus Solomon & paci-Cant. 3 sicus noster solium, quales habeat armigeros Ecce, ait, lectus Solomonis, sexaginta potentres in circuitu eius de potentibus Israel, omnes tenentes fumeam, & docti bello, uniust iusque uiri gladius in femore ipsius. Qui in circuitu Solomonis sunt, gladium habent in rud i femore, sicut, Ahod ille iudex αμφι. ωοος, qui interfecit hostem pinguissim v, & totum carni Cant. 3 dedatum, Omnes amputans uoluptates. Ibo, inquit, ad montem mynhae, ad eos scilicet, qui,
30쪽
a Z xx Ecauerunt corpora sua, de ad collem Libani ad purissimos uirginum grues,&Io- Αως Apostolus, ivat, inquit, sibi sanctam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam. Veni C it
sponsa, ueni a Libano: Venies, di pertransibis ab initio fidei, a capite Sanir, & Her ς ubilibus leonum, a montibus leopardorum. Libanus λευκασμῶ, idest, candor in- tiar. Veni ergo sponsa candidissima, de qua alibi dicitur: Quae est illa, quae ascendit x , & transit per uiam huius seculi: ab exordio fidei, di ex Sanir , quod interpretatur oc racemae, iuxta illud quod in psalmo legimus: Lucerna pedibus meis uerbum tuum, & lux semitis meis: & Hermon, idest consecratione: di iuge leonum cubilia, di
Mop r lorum montes, qui non possunt mutare uarietatem suam. Fuge, inquit, cubilia leo, Rige superbiam daemonum 1, ut, postquam mihi fueris consecrata, possim tibi diceret aes erasti cor meum, soror mea sponsa uulnerasti cor meum, in uno oculorum tuorum, in uno ornamento colli tui. Quod dicit, huiuscemodi est. Non repudio nuptiast habes & sinistrum oculum, quem tibi dedi propter imbecillitatem eorum , qui recta uidere non ponsunt: sed magis mihi dexter uirginitatis oculus placet: qui si caecatus fuerit, Omne corpus in tenebris est. Ac, ne putaremus eum amorem carnis, & nuptias significare corporeas; illico excludit hunc sensum ,&ait: Vulnerasti cor meum soror mea sponsa. Vbi sororis nomen est, suspitio omnis scedi amoris excluditur. Quam speciosa sunt ubera tua a uino: de quibus de supra dixerat: Fratruelis meus mihi,&ego illi, in medio uberum meorum commorabitur , in principali cordis, ubi habet sermo Dei hospitium . Quam spetiosa sunt ubera tua uino. istud uinum est, quod sponsae mamas pulcherrimas facit, de pudicitiae lacte foecundat Nempe illud, de quo sponsus in consequentibus loquitur: Bibi uinum meii cum lacte meo. Manducate proximi mei, & bibite, & inebriamini fratres. Vnde & Apostoli dicebantur musto pleni: Musto, inquit, non uino ueteri, quia uinum nouum in utres nouos mittitur :&non ambulabant in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus. Hocest uinum,
quod cum inebriaverit adolescentes, & puellas. statim uirginitatem sitiunt, & in crapulam castitatis eructant, & expletur illud uaticinium Zachariae, dumtaxat iuxta Hebraicam ueritatem de Ecclesiae uirginibus prophetantis: Complebuntur infantibus, & puellis ludetibus plateae eius. Quid enim bonum eius est, & quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, di uinum germinans uirgines Istae sunt uirgines, de quibus in quadragesimo quarto psalmo scriptum est: Adducentur regi uirgines post eam . proximae eius afferentur tibi in laetitia,& exultatione. Adducentur in templum regis. Sequitur: Hortus conclusus soror mea sponsat hortus conclusus, fons signatus. Quod clausu ni est, atque signatum, similitudinem habet matris Domini, matris & uirginis. unde&in sepulcro saluatoris novo, quod in petra purissima fuerat excisum, nec ante, nec postea quisquam positus est. et tamen haec uirgo perpetua multarum est mater uirginum .sequitur enim: Emissiones tuae paradisus malogranatorum cum fructu pomorum . in malogranatis de pomis omnium uirtutum significatur in uirginitate concentus. Fratruelis meus candidus & rubicundus . candidus in uirginitate, rubicundus in martyrio. Et quia rubicundus & candidus est, iccirco statim additur rGuttur eius dulcedines, & totus concupiscentia. Sponsus uirgo laudatus a sponsa uirgine,
laudat uicissim uirginem sponsam, & dicit ei: Speciosi iacti sunt gressus tui in calciamentis filii Aminadab ; quod interpretatur, populi sponte offerentis. uirginitas enim uolunt alia est, & ideo gressus Ecclesiae in castitatis pulchritudine collaudantur, Non est huius temporis , in morem commentarii omnia de Cantico canticorum uirginitatis pandere sacrame ta: quia & haec ipsa fastidioso lectori nares contractura non ambigo. Loquatur Esaias, ei nostrae fideiq. mysterium: Ecce uirgo in utero concipiet, & pariet filium, & uocabis nomen
eius Emanuel. Scio Iudaeos opponere solere, in Hebraeo uerbum, , non uirginem s nare, sed adolescentulam. et reuera uirgo proprie bethula appellatur, adolescentula autem
uel puella, non halma dicitur, sed naara. Quid est igitur, quod significat halma Abscon ditam uirginem, idest, non solum uirginem, sed cum lino uirginem: quia non omnis uirgo abscondita est, nec ab hominum fortuito separata conspectu . Denique & Rebecca in Genes, ob nimiam castitatem & Ecclesiae repum, quem in sua uirginitate signabat, halma scribitur, no bethula: sicut manifestum esse poterit ex sermonibus pueri Abraham, quos loquitur in Mesopotamia, de dicite Domine Deus domini mei Abraham, si tu dirigis uiam meam, per quam ego ingredior, ecce dum stetero super sontem aquae, uirgo, quae egredietur, ut hauriat aquam, & dixero ad eam: Da mihi paululum aquae, ut bibam de hydria tua; di responderit, &tu bibe, & camelis tuis hauriam: haec erit uxor, quam praeparauit Domia