Epistolæ d. Hieronymi, Stridoniensis, et libri contra hæreticos, ex antiquissimis exemplaribus, mille & amplius mendis ex Erasmi correctione sublatis, nunc primum opera, ac studio Mariani Victorii Reatini emendati, eiusdemque argumentis, & scholiis,

발행: 1564년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

3α HIERON. ADVERSUS IOVINIANUM

nus filio Domini mei. In eo enim loco, in quo ait: Virgo, quae egredietur, ut hauriat aqua, in Hebraico scriptum est halma, id est, uirgo secreta, di nimia parentum diligentia custodita. aut certe ostendant mihi, ubi hoc uerbo appellentur &nuptae;& imperitiam confit bor. Ecce uirgo in utero concipiet ,& pariet filium. Si non praesertur nuptiis uirginitas: Lue., spiritus sanctus cur maritatam , cur uiduam non elegitὸ nam illo tempore erat Anna, filia Phanuelis de tribu Aser, insignis pudicitiae, & semper uacans orationibus & ieiuniis in templo Dei. Si conuersatio tantum, & bona opera, & ieiunia absque uirginitate, spiritus san- ΣΩ. ιν merentur aduentum : potuit & ista mater esse Domini. Curramus ad reliqua: Spr ui te, inquit, di despexi, uirgo filia Sion. Quam filiam dixerat, appellauit & uirginem : ne, si tantum filiam nominasset, arbitrareris & nuptam. Haec est uirgo filia, ad quam alibi di-TA. 14 citur: Laetare sterilis, quae non paris; erumpe, & clama, quae non parturis . quoniam multi Hier. , filii deseriae magis, quam eius, quae habet uirum. Ista est, de qua per Hieremia loquitur Deus, dicens i Numquid obliuiscetur sponsa ornamenti sui, aut uirgo fisciae pectoralis suae Hier.3i Deliae in eadem prophetia grande miraculum est; quia semina circumdederit uirum;&uniuersitatis parentem, uirginis uenter incluserit. Esto, inquit; nuptiarum & uirginitatis si diuersa condicio: quid ad hoc potes dicere Si uirgo&uidua fuerint bapti ratae, &ita permanserint; quae erit inter utramque diuersitas Quod de Petro, & Ioanne, Anna, ct Maria dudum diximus, hoc praesenti loco proficiat. Si enim inter uirginem &uiduam baptizatas nihil interest , quia baptisma nouum hominem faciti eadem condicione &scorta, atque prostibula, si fuerint bapti ratae, uirginibus aequabuntur . si enim praeteritae nuptiae nihil nocent viduae baptizatae:& praeteritae in meretricibus uoluptates, expositaq. publicae libidini corpora, post lauacrum uirginitatis praemia consequentur. Aliud est, purissimam mentem, & nulla recordatione pollutam Deo iungere; aliud, meminisse am-Rier. i plexuum uiri, foedae necessitatis, &, quod corpore non agas, recordatione simulare. Hieremias, qui in utero sanctificatus est, & cognitus in uulua matris, ideo hoc priuilegio stultur , quia uirginitatis erat beatitudini destinatus . et cum omnes capti sint, uasa quoque teni Hier. o pii, Babylonio rege uastante, direpta; iste solus liber ab hostibus est,&captiuitatis nescit iniurias, &a uictoribus accepit stipendia; & Nabuzardan, cui de sanctis sanctorum Nabuchodonosor non praeceperat, praecepit de Hieremia. hoc enim uerum templum Dei est, α haec Sancta sanctorum, quae uirginitatis puritate Domino consecrantur. At econtrario Eze-Eaeeh. i chiel, qui captiuus tenebatur in Babylone, qui tempestatem ab aquilone uenientem uide-LEein. Σ rat, & turbinent cuncta rapientem, ait: Mortua est uxor mea ad uesperam, & seci mane sicut praeceptum mihi erat. Praedixerat enim ei Dominus, quod in die illa aperiretur os eius, de loqueretur ,& non taceret amplius. Diligenter attende. donec uxor uiueret, non habebat libertatem populum commonendi. moritur uxor, &coniugale uinculum soluitur,&i.Cor. ν absque ulla tropidatione semper in ossicio prophetali est. Qui enim liber uocatus est, uere est seruus Christi. Non nego, beatas esse uiduas, quae ita post baptismum manserint; nec illarum detraho merito, quae cum uiris in castitate perdurant : sed, sicuti hae maioris apud Deum praemii sunt, quam nuptae coniugali ossicio seruientes. ; ita & ipsae aequo animo patiantur uirginitatem sibi praeserri. si enim illas sera pudicitia, post despumatas corporis uoluptat tes, erigit contra maritatast cur non insta perpetuam castitatem esse se nouerint λ.Frustra, inquit, haec loqueris: quia&episcopi,& presbyteri, & diaconi, unius uxoris uiri,& h , Im.1 bentes filios, ab Apostolo constituuntur. Quo modo de uirginibus Apostolus dicit se non1.Cor. habere praeceptum: & tamen dat consilium, quasi misericordiam consecutus a Domino; de hoc agit in omni illa disputatione, ut uirginitatem praeserat matrimonio:&suadet, quod imperare non audet; ne iniicere uideatur laqueum, & plus imponere ponderis, quam potest hominum sustinere natura: ita&in ecclesiastico ordine c6stituendo, quia rudis ex gentibus con stituebatur Ecclesia, leuiora nuper credentibus dat praecepta; ne territi ferre non Act .is possent. Denique&apostoli,&seniores de Hierosolymis litteras mittunt; ut non amplius imponatur oneris his, qui de gentibus crediderunt, nisi ut abstineant se ab idololatria, &x Cor. 3 fornicatione, & a sanguine,& a sutacatis: de quasi paruulis atque infantibus Iac potu dant, non solidum cibum: nee praecipiunt de continentia: nec de uirginitate significant: nec adieiunia prouocant: neque dicunt illud, quod in euangelio ad apostolos dirigitur, ne ha- Mari , t v beant duas tunicas, ne peram, ne aes in zonis, ne uirgam in manu, ne calciamenta in pedi Natth. I9 bus; aut certe illud: Si uis perfectus esse, vade, & uende omnia tua,&da pauperibus; deueni sequere me. Si enim adolescens ille, qui se iactauerat cuncti fecisse, quae lesis sunt , audiens hoc tristis abiit, quia habebat possessiones multas, de pliarisaei huiuscemodi Domini

32쪽

LIBER PRIMVs

subsannabant: quanto mNis tanta gentium multitu , trapere, non habebat necesse praeceptum de castitate de

multitudo, cui summa uirtus erat continentia perpetua,quieta. abuerit uxorem,&filios in omni subduos disciplina. Certe confiteris non posse

P 'pum, qui in episcopatu filios faciat. alioquin, si deprehensus fuerit, non quasi

R itur, sed quali adulter damnabitur. Aut permitte sacerdotibus exercere opera nu, ut idem sint uir ines, quod mariti taut, si sacerdotibus non licet uxores tangere, , , eo λδ dii sunt, quia imitantur pudicitiam uirginalem . Sed de hoc inserendum. Si laicus,tario Cumque fidesis orare non potest, nisi careat oscio coniugali: sacerdoti, cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia, semper orandum est. Si semper orandum est, ergo semper carendum matrimonio. nam & in ueteri lege, qui pro populo hostias offerebant, non solum in domibus suis non erant, sed purificabantur ad tempus ab uxoribus separati, ct ui- Leuitii onum&siceram non bibebant, quae solent libidinem prouocare. Elisuntur mariti in sace dotium . non nego: quia non sunt tanti uirgines, quanti necessarii sunt sacerdotes. Numquid, quia in exercitu sertissimus quisque eligendus est, iccirco non affumentur & infirmiores, cum omnes sortes esse non possint Si exercitus uiribus tantum constaret, & non etiam numero militum ; abiicerentur imbecilliores: nunc & secundarum de tertiarum uirium gradus assumitur ; ut turba, & numero exercitus compleatur. Et quo modo, inquies, frequenter in ordinatione sacerdotali uirgo negligitur, & maritus assumitur Quia forte cetera opera non habet uirSinitati congruentia: aut uirgo putatur, de non est: aut est uirginitas infamis; aut certe ipsa uirginitas ei parit superbiam dum sibi applaudit de sola corporis castitate, uirtutes ceteras negligit: non mura pauperes: pecuniae cupidior est. Euenit interdum, ut tristior uultus, adductum supercilium, incessus pomparum serculis similis, offenda opulum, & quia nihil habet, quod reprehendat in uua, habitum solum oderit, & incessum . Multi eliguntur non amore sui, sed alterius odio. in plerisque suffragium meretur sola simplicitas, de alterius prudentiae& calliditati quasi malitiae opponitur. Nonnumquam errat plebis uulgi q. iudicium;& in sacerdotibus comprobandis , unusquisque suis moribus sauet; ut non tam bonum, quam sui similem quaerat praepositum. Euenit aliquoties, ut mariti, quae pars maior in populo est, maritis quasi sibi applaudant, & in eo se arbitrentur mi- ῆnores non esse uirginibus, si maritum uirgini praeserant. Dicam aliquid, quod sol sit an cum multorum offensa dicturus sum: sed boni mihi non irascentur, quia eos peccati conscientia non remordebit. Interdum hoc de pontificum uitio accidit, qui non meliores, sed argutiores in clerum allegunt & simpliciores quosque, atque innocentes inhabiles putant, uel affinibus&cognatis quasi terrenae militiae ossicia largiuntur, sue diuitum obediunt iussioni rquodq. his peius est, illis clericatus donant gradum, quorum sunt obsequiis deliniti. alioqui, si iuxta sententiam Apostoli non erunt episcopi nisi mariti, ipse Apostolus episcopus esse non debuit, qui dixit: Volo autem omnes sic esse, sicut ego sum. Et Ioannes indignus 1 .cor.γhoc gradu existimabitur, & omnes uirgines& continentes, quibus quasi pulcherrimis gemmis Ecclesiae monile decoratur. Episcopus, & presbyter, re diaconus non sunt meritorum nomina, sed officiorum. Nec dicitur: Si quis episcopatum desiderat, bonum desderat gra a m Idum: sed, Bonum opus desiderat; quod, in maiori ordine constitutus, possit, si uelit, occasionem exercendarum habere uirtutum. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse; ut nulli uitio mancipatus sit iVnius uxoris uirum; qui unam uxore habuerit, non habeat rSobrium , sue, ut melius in Graeco dicitur, uigilantem, id est, νηφαλε-: Pudicum; hoe enim significat σώφρονα, ornatum de castitate, & moribus i Hospitalem; ut imitetur Abraha,&cum peregrinis, immo in peregrinis Christum suscipiat: Doctorem; nihil enim prodesteonscientia uirtutum frui, nisi & creditum sibi populum possit instruere, ut ualeat exhortari indoctrina,&eos,qui contradicunt redarguere: Non uinosentum; quia, qui semper in san Leuie. ioctis sanctorum est ,&qui offert hostias, uinum & siceram non bibit, quia in uino luxuria est. Sic bibat episcopus, ut, an biberit, ignoretur: Non percutarem; id est, qui conscientias non percutiat singulorum . neque enim pugilem describit sermo apostolicus, sed pontificem instituit, quid facere non debeat. Docet nunc e regione, quid faciat: Sed modestum,

non litigiosum, non cupidum, domum suam bene regentem, filios habentem subditos eum omni castitate. Vide, quanta pudicitia exigatur in episcopo, ut, si filii eius impudici sue rint , ipse episcopus esse non possit; & eodem uitio offendat Deum, quo offendit Heli ponti- t .Reg. sex

33쪽

34 HIERON. ADVERSUS IOVINIANUM

sex, qui eorripuerat quidem filios, sed, quia non abiecerat delinquentes, retrorsum ceci- Reg 3 dit, de mortuus est, lucerna Dei antequam extingueretur. Mulieres similiter pudicas, & r liqua . In omni gradu, & sexu, tenet pudicitia principatum. Cernis igitur, quod episcopus, presbyter, & diaconus non ideo sint beati, quia episcopi, uel presbyteri lint, aut diaconi, ted si uirtutes habuerint nominum suorum, & ossiciorum. alioqui, si diaconus sanctior epi, scopo suo fuerit, non ex eo, quod inferior gradu est, apud Christu deterior erit. aut Stephanus diaconus, qui primus martyrio coronatus est, minor futurus est in regno caelor si multis episcopis, & Timotheo, ac Tito ; quos ut subiicere non audeo, ita nec anteponere. quo modo in legionibus & exercitu sunt duces,sunt tribuni, sunt centuriones, sunt serentarii, ac leuis armaturae & miles gregarius & manipuli ;c5missaq. pugna, uacant nomina dignitatum, di sola sertitudo quaeritur: ita in hoc eampo, & proelio, quo contra daemones dimicamus, non quaeruntur nomina , sed opera; & gloriosior ille sub uero imperatore Christo, non qui nobilior, sed qui sortior est. At dices: Si omnes uirgines fuerint; quo modo stabit humanum genus ξ Par pari reseram . Si omnes uiduae fuerint, uel in matrimonio c5tinentes; quomodo stirps mortalium propUabitur hac ratione nihil omnino erit, ne aliud esse desistat.

Verbi gratia: Si cuncti philosophi sint, agricolae non erunt. quid loquar de agricolis non

oratores, non iurisconsulti, non reliquarum artium praeceptores. Si uniuersi principes, quis erit miles si omnes caput, cuius uocabuntur caput, cum cetera membra desuerint Vereris, ne , si uirginitatem plures appetierint, cessent lupae, cessent adulterae, ne in sentes in urbibus uillisq. non uagi ant. Quotidie moechoru sanguis effunditur: adulteria damnantur; & inter ipsas leges ,&secures, ac tribunalia, flagrans libido dominatur. Noli metu Matth. io re, ne omnes uirgines fiant. dissicilis res est uirginitas,& ideo rara, quia dissicilis: Multi uocati, pauci electi. incipere, pi urimorum est; perseuerare, paucorum. unde & grande praemium eorum, qui perieuerauerint. Si omnes uirgines esse possent, numquam & Dominus Matth yy diceret: Qui potest capere, capiat:&Apostolus in suadendo non trepidaret: De uirgini-- Lψς 7 laus autem praeceptum Domini non habeo. Et cur, inquies, creata sunt genitalia, desica conditore sapientiis ino fabricati sumus, ut mutuum nostri patiamur ardorem, & gestiamus in naturalem copulam Periclitamur responsionis uerecundia,&, quasi inter duos scopulos, & quasdam necessitatis & pudicitiae moria γεδH, hinc atque inde uel pudoris, uel causae, nausea tum si istinemus . si ad proposita respondeamus; pudore sessundimur. si pudor imperarit silentium; quasi de loco uidebimur cedere, & aduersario seriendi occasionem dare. melius est tamen clausis, quod dicitur, oculis, Andabatarum more, pugnare, quam dirceta spicula clypeo no repellere ueritatis. Poteram quidem dicere: Quo modo posterior pars corporis, & meatus, per quem alui stercora egeruntur, relegatus est ab oculis, & quasi

post tergum positus; ita di hic, qui sub uentre est, ad dirigendos humores, & potus, quibus

vcnae corporis irrigantur, a Deo conditus est: sed quoniam ipsa organa, & genitalium labrica, & nostra seminarum q. discretio, de receptacula uuluae, ad suscipiendos & coalendos foetus condita sexus differentiam praedicant; hoc breuiter respondebo. Numquam ergo cessi mus a libidine. ne fili stra huiuscemodi mebra portemus. Cur enim maritus se abstineat ab uxore Θ cur casta uidua perseueret, si ad hoc tantum nati sumus, ut pecudu more uiuamus aut, quid mihi nocebit, si cum uxore mea alius concubuerit Z Quo modo enim dentium ossicium est mandere, & in aluum ea, quae sunt mansa, transmittere ; & non habet crimen , qui coniugi meae panem dederiti ita, si genitalium hoc est oscium, ut semper stuantur natura sua ; meam lassitudinem alterius uires superent ; & uxoris, ut ita dixerim, ardentissima illam sortuita libido restinguat. Quid sibi autem uult Apostolus, ut ad continentiam co-M ' hortetur, si contra naturam est quid ipse Dominus, qui eunuchorum praecipit uarietates ξ Q 7 Certe Apostolus, qui ad suam nos prouocat pudicitiam , debet constanter audire, cur portas ueretrum o Paule cur a sexu seminarum barba, pilis, aliaq. membrorum qualitate dius inglieris cur tuae non intumescunt papillae, non dilatantur renes, non pectus arctatur

uox obseletior est, sermo ferocior ,& hirstitius supercilium. frustra saec omnia uirorum habes, si complexu non uteris seminarum. Compellor aliquid loqui,&insipiens fieri: sed Philip., uos me, ut loqui audeam, coegistis. Dominus noster, atque saluator, qui, cum in forma Dei esset, sormam serui dignatus est assumere, factus obediens patri usque ad morte, mortem autem crucis,quid necesse erat, ut his membris nasceretur, quibus ullarus non erat λ qui certe, ut sexum ostenderet, etiam circumcisus est. Cur Ioannem apostolum, &Baptistam

sua dilectione castrauit, quos uiros nasci fecerat ξ Qui ergo in Christum credimus, Christi sectemur exempla. Et si noueramus illum iuxta carnem, sed i a non nouimus eum secunda

carnem.

34쪽

LIBER PRIMVs.

. F iniri urte in resurrectione eadem erit corporum substantia, qua nune utimur, licet auo riamo: saluator in tantum ipsum corpus habuit post in seros, in quo&crucifi-

Manus persoratas clauis, & lateris uulnus ostenderet . Porro si clausis ingressus Ioan. , o a Iod humanorum corporum natura non patitur: ergo & Petrum, & Dominum Matth. i f. aquas; quod contra naturam 1 ς Treetione mortuorum, non nubent, neque nubentur, sed similes erunt angelis.

Postea in ea lis si ituri sunt hcie uir ines in terra si credieri rit

Postea in caelis futuri sunt, hoc uirgines in terra esse coeperunt. Si angelorum no Mitudo promittitur; inter angelos autem non est sexus diuersitas: aut sine sexueri- angeli sunt; aut certe, quod liquido comprobatur, resurgentes in proprio sexu , fungemur ossicio. Verum quid agimus argumentis,&pror sitiones aduersarii calva, cupimus responsione superare vetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua. Cur- x.Coris rim apostolorum sententias: & quo modo in Solomonis exemplis breues expositiunculas subdidi, ob intelligendi facilitatem; ita & nunc castitatis & continentiae Christianae ex ε-pla replicabo ;& de multis testimoniis quasi unum corpus ericiam; quo & nihil, quod ad pudicitiam pertineat, praetermittam; & nimiae prolixitatis declinem fastidium. Scribit inter cetera Paulus apostolus ad Romanos: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in qui. Rom. 6bus n unc erubescitis nam sinis illorum mors est. nunc uero liberati a peccato, serui autem Dei facti, habetis Hictum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. Puto quod & nuptiarum finis mors sit. Fructus autem sanistificationis, qui uel ad uirginitatem, uel ad continentiam pertinet, uita pensatur aeterna. Ac deinde: Itaque fratres mei &uos Rom. mortificati estis legi per covus Christit ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit: ut fructificemus Deo. cum enim essemus in carne, passiones, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti: nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua d tinebamur , ut serviamus in nouitate spiritus, & non in uetustate litterae. Cum inquit, essemus in carne, & non in nouitate spiritus, sed in uetustate litterae, Aciebamus ea, quae carnis erant,&fructificabamus morti: nunc autem, quia mortui sumus legi per corpus Christi; fiuctificemus Deo, ut simus eius, qui ex mortuis resurrexit. Nec non & in alio loco, cum praedixisset: Scio, quia lex spiritualis est: & cum de uiolentia carnis, quod crebro nos im- Rom.ν

pellat ficere quod nolumus , Iatius disputasset, ad extremum intulit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius 3 gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum. Et iterum: Ipse igitur mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. Et nihil da. RQm smnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus in Christo Iesu, liberauit me a lege peccati, de mortis. Ac manifestius in consequentibus docet, Christianos non ambulare secundum carnem , sed secundum spiritum, dices rQui enim secundum carnem sunt, quae sunt carnis, sapiunt: qui uero secundum spiritum , quae sunt spiritus, sentiunt. nam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus, uita di pax: quoniam prudentia carnis, inimicitia est in Deum: Iesi enim Dei no subiicitur: nec enim potest . qui autem in carne sunt, Deo placere non pollunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu; si tamen spiritus Dei habitat in uobis. Et reliqua usque ad illum locum, in quo alti Ergo fiat res debitores sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. si enim secundum carnem uixeritis, moriemini. si autem spiritu ficta carnis mortificaueritis, uius eis. quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Si prudentia carnis, inimicitia est in Deum; & qui in carne sunt, Deo placere non possunt: arbitror eos, qui seruiunt ossicio coniugali, quod prudentiam carnis diligant, & in carne sint . a qua nos retrahens Apost ius,&iungens spiritui, deinceps loquitur: obsecro uos stat res permisericordiam Dei, ut Romis exhibeatis corpora uestra hostiam uiuente anctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Et nolite conformari huic saeculo , sed reformamini in nouitate sensus uestri,

ut probetis quae sit uoluntasDei bona ,& beneplacens, ct periecta. Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter uos: non plus sapere, quam oportet sipere, sed sapere ad pudicitiam: non ad sobrietatem, ut male in Latinis codicibus legitur, sed sapere, inquit, ad pudicitiam. siquidem Graece scriptum est, ἐκάμφωνῶν. Consideremus sententiam Apostoli. Resermamini, inquit, in nouitate sensus uestri, ut probetis, quaestuoluntas Dei bona, & beneplacens, & persem. uod dicit, huiuscemodi est. Concedit quidem Deus nuptias, concedit digamia, &, si necesse suerit, semicationi & adulterio praesert etiam trigam iam: sed nos, qui corpora nostra exhibere debemus, hostiam uiuam, lanctam, placentem Deo, rationasile obsequium nostrum, non quid concedat Deus, sed quid uelit, cons deremus: ut probemus, quae sit uoluntas Dei bona, & beneplacens, & persecta. Ergo, quod

35쪽

Quod concedit, nec bonsi, nec beneplacens est, nec persectum. Reddit q. causas, cur hoc Rom. 3 suadeat: Scientes tempus, quia hora emam nos de somno surgere. Nunc autem propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox processit, dies autem appropinquauit. Et in extremor induimini dominum Iesum Christum,&carnis curam ne seceritis in desidcriis.1xor. 3 Aliud est uoluntas Dei, aliud indulgentia. Vnde & ad Corinthios scribens ait: Ego fratres

non potui loqui uobis sicut spiritualibus; sed sicut carnalibus, sicut paruulis in Christo, lac

uobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed neque nunc potestis: adhuei Cor 3 enim carnales estis. Quia 'iii animalis est, & non recipit ea, quae spiritus Dei sunt, stultitia enim illi esti nec potest intelligere, quia spiritualiter diiudicatur, iste non persecto ca-1.Cordy stitatis cibo, sed rudi nuptiarum lacte nutritur. Sicut per hominem mors, sc& per hominem resurrectio mortuorum. Quo modo in Adam Omnes morimur, sic in Christo omnes uiuificabimur. Seruiuimus in lege ueteri Adam: serviamus in euangelio nouo Adam. F eius est enim primus homo Adam, in animam uiuentem, & nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. Primus homo de terra terrenus: Secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales & terreni: & qualis caelestis, tales & caelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus di imaginem caelestis. Hoc autem dico fratres, quia caro & sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio in corruptionem possidebit. Hoc tam clarum cst, ut nulla expositione queat manifestius fieri . Caro, inquit, & sanguis regnum Dei ponsidere non possunt, neque corruptio incorruptionem . Si corruptio ad omnem coitum pertinet ; in corruptio autem proprie castitatis est: praemia pudicitiae nuptiae possidere non pon .Cor I sunt. Scimus enim, quoniam, si terrena domus huius habitationis destrueta fuerit, aedificationem halicamus in Deo, domum non manufactam, sempiternam in caelis. In quo ing mi icimus , habitaculum nostrum , quod de caelo est, superindui cupientes. Cupimus enim

redi de corpore, di habitare cum Christo: propter quod & studiosissime nitimur, siue in

corpore, sue extra corpus, placere Deo. Et ut plenius exponeret, quales nos esse uellet,a.Cor. 3 in alio loco docet, dicens: Despondi enim uos uni uiro uirgine castam exhibere Christo. Quod si ad totam Ecclesiam credentium uolueris referre, & in hac desponsione Christi de maritatas, & digamas, & uiduas, & uirgines contineri, hoc quoque pro nobis facit. nan dum omn 's ad pudicitia, & praemium uirginitatis inuitat; ostendit, cunctis gradibus uirgiGava nitatem dise potiore. Rursu inq. ad Galatas, Ex operibus, inquit, legis, non iustificabitur omnis caro. Opera legis & nuptiae sunt, unde & maledicuntur in ea, quae non habent filios. Quae si conceduntur etiam in euangelio i aliud est, indulgetiam infirmitati tribuere; aliud, uirtutibus praemia polliceri. Dicam & ego nuptiatoribus meis, qui post castitate,& diuturGal. 3 naim continentia subant ad coitum, de pecudum more lasciuiunt: Sic insipientes estis, ut, cum coeperitis spiritu, nunc carne consumamini Tanta passi estis sne causa Apostoliis, quod csit mentiae quibusdam nodos relaxat, & dimittit frena currentibus, propter infirmita Gal. I tem carnis hoc iacit. Contraquam scribens denuo loquitur: Spiritu ambulate, & desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, & spiritus aduersus carne. Non necesse est nunc de operibus carnis dicere: quia longum est, & facile potest de Apostoli epistola sunt ere, qui uoluerit. dicam tantum de spiritu, cuius fructus sunt, caritas, ga dium , pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Omnes uirtutes spiritus, quasi solidi stimum fundamentum, & sublime culmen, continentia sustentat, & protegit. Aduersum huiuscemodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem sua Cal. 6 crucifixerunt cum uitiis, & concupiscentiis. Si uiuimus spiritu, spiritu & ambulemus. Qui cum Christo carnem nostram, & palliones eius, desideriaq. crucifiximus, quid rursum ea , quae carnis sunt, agere cupimus Quodcumque seminauerit homo, hoc & metet. Mi seminat in carne sua, de carne metet corruptionem 1 qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet uita aeternam. Existimo, quod. aut uxorem habet, quadiu reuertitur ad id ipsum, ne tentet cum satanas, in carne seminet, & non in spiritu. .i autem in carne seminat, no ego, Eph. 3 sed Apostolus loquitur) metit corruptionem . Elegit nos in Christo Deus pater ante mundi constitutionem, ut essem us sancti, & immaculati coram eo. Ambulauimus in concupiscentiis carnis, facientes uoluntatem eius, ct cogitationum: & fuimus filii irae, sicut di ceteri . nunc autem conresuscitauit, & considere nos secit in caelestibus in Christo Iesu; ut deponamus secundum priorem conuersatione ueterem hominem, qui corrumpitur iuxta desideria erroris;&aptari nobis illa benedictio possit, quae missam ad Ephesos epistolam tali fine Eph. 6 concludit: Gratia uobis cum omnibus, qui diligunt Dominii, in incorruptione. Conue

Philip. 3 satio nostra in caelis est, Unde cisaluatorini expectavius Dominum nostrum Iesum Christo,

36쪽

nostrae, c6Brine fieri corpori gloriae suae. Quaecumque Philip.

cito x licii ci 'PΝ Δ Ca, quaecumque iusta, quaecumque ad castita id pertinentia, Hsco'i miles . Reconciliauit nos Christus in corpore suo Deo patri per CoLi., mortem: ctahibuit , di immaculatos, & absque ulla reprehensione cora se: in quo& circumcisi simus cibo mcisione non manufacta, in expoliationem corporis carnis, sed circumcisione isti , MPUlii ei in baptismo , in quo de consurreximus. Si ergo consurrexi col , mus cum Christo: ea , quae sursum sunt, quaeramus, ubi Christus est in dextera Dei sedens ;ea sapiamus, quae suriam sunt, non quae super terra. mortui enim sumus, & uita nostra abscondita est cum Christo in Deo. cum enim Christus apparuerit uita nostra, tunc & nos apparebimus cum ipso in gloria. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut possit ei placere, qui se eligit. apparuit enim gratia Dei saluatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut, abnegantes impietatem & saecularia desideria, caste, & iuste, & pie uiuamus in praesenti saeculo. Dies me deficiet, si uoluero omnia castitatis de Apostolo praecepta memorare. Ista sunt, de quibus ad apostolos Dominus loquebatur: Adhuc multa habeo uobis Ioan. is dicere ; sed non potestis ea portare modo. Cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, doc bit uos omne ueritatem. Post crucem Christi, statim in Actis apostolorum una domus Plii Act. rilippi euangelistae, quadrigam producit uliginum filiarum: ut Caesarea, in qua ex ge ntibus Act. io ecclesia per centurionem Cornelium fuerat dedicata, etiam uirginum puellarum praeberet exempla. Cum q. Dominus in euagelio dixerit ; Lex de prophetae, usque ad Ioannemi istae, LRς λεquia uirgines erant, etiam post Ioannem prophetasse referuntur. Neque enim poterant umteris testamenti lege retineri, quae uirginitatis fulserant claritate. Transeamus ad Iacobum,

qui stater Domini dicebatur, tantae sinctitatis, tantaeq. iustitiae, & perpetuae uirginitatis, ut Iosephus quoque, historicus Iudaeorum, propter huius necem Hierosolymam subuersam reserat. Hic primus episcopus ex Iudaeis Hierosolymae credentis ecclesiae, ad quem Paulus Actas cum Tito, Barnabaq. pergebat, loquitur in epistola sua: Nolite errare fratres mei dilecti . Gal. Omne datum bonum, & omnis persecta donatio desursum est, descendens a patre lumi- I cob,

num, apud quem non est disterentia, aut conuersonis obumbraculum. Volens genuit nos uerbo ueritatis, ut smus primitiae creaturarum eius. Virgo mystice uirginitatem docet.

Omne persectum donum desursum descendit, ubi non sunt nuptiae, & descendit, non aquolibet, sed a patre luminum , qui dicit ad apostolos: Vos estis lux mundi, apud quem Matth.s non est differentia Iudaei, siue gentilis: nec illa umbra, quae uersabatur in lege, premit eos, qui de nationibus crediderunt: sed uerbo nos genuit ,&uerbo ueritatis: quia umbra,&imago,&species quaedam ueritatis praecessit in lege, ut simus primitiae creaturarum eius. Et quo modo ipse primogenitus ex mortuis omnes in se mortuos suscitauit: sic ipse uirgo primitias uirginum suorum in se uirgine dedicauit. Petrus quoque quid de uocatione gentium sentiat, contemplemur : Benedictus, inquit, Deus& pater Domini nostri Iesu Christi, qui, secundum magnam misericordiam suam, regenerauit nos in spem uitae, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptam, & immaculatam, & imma cessibilem, quae seruatur in caelis; in uos, qui uirtute Dei custodimini per fide; in silutem , quae praeparata est reuelari in tempore nouissimo. Vbi incorrupta praedicatur hereditas, &immaculata ,& immarcessibilis, & praeparata in caelis, & in tempus nouissimum reseruata ,& spes uitae aeternae, quando non n ubent, neque nubentur, ibi aliis uerbis uirginitatis pluuilegia describuntur . nam ct in sequentibus hoc ipsum docet: Propter hoc accincti lumbos mentis uestrae, uigilantes perfecte, sperate in eam gratiam, quae uobis deserenda est in reuelatione Iesu Christi. Quasi filii obedientia non consor memini prioribus ignorantiae uestrae desideriis, sed secundum eum, qui uos uocauit sanctum, & ipsi sancti estote, in omni conuersatione. Scriptum est enim: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Neque enim corrupti- LςMt is bili auro & argento redempti sumus, sed pretiose sanguine immaculati agni Iesu Christi, ut 'ςς- castificemus animas nostras in obedientia ueritatis, renati non ex coitu corruptibili, sed ex incorruptione, per uerbum uiuentis Dei, & permanentis; & sicut lapides uiui aedificemur in domum spiritualem, sanctum sacerdotium, offerentes spirituales uictimas, per Christum

dominum nostrum . nos enim sumus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquistionis. Christus pro nobis carne mortuus est. Armemur eadem conuersatio- I.Pe ne, qua Christusi quoniam, qui passus est in carne, quieuita peccato; ut nequaquam in desideriis hominum, sed in uoluntate Dei reliquum in carne tempus exigamus. susticit enim nobis praeteritum tempus, quando ambulauimus in luxuriis, & desideriis, ceteris q.

uitiis. Grandia nobis,&pretiosa uirginitatis promissa donauit; ut per hanc eisciamur

D d diuinae

37쪽

38 HIERON. ADUERSUS IOVINIANVM

diuinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est, cocupiscentiam corruptionis. .Pςt- Nouit Dominus pios de tentatione eripere, & iniquos cruciandos in diem reseruare iudici praecipue eos, qui post carnem in desideriis pollutionis ambulant, & dominationes despiciunt, audaces, & procaces . illi enim, quasi irrationabilia iumenta, in uentrem, di libidinEproni sunt, blasphemantes; qui & in corriratione sua corrumpentur 1, recipient q. mercedem iniquitatis luxuriam; qui putat delicias esse, iniustitiam, sordes, & maculas, & nihil aliud nisi de uoluptatibus cogitantes; qui habent oculos plenos adulterio, ct insatiabili libidine,&decipiunt animas necdum Christi caritate robustas. loquuntur enim uerba tumentia,&indoctos lacile illecebris carnis irretiunt, repromittentes eis libertatem, cum ipsi serui uitio ruin sint, atque luxuriae, & corruptionis. unusquisque enim ei subiacet passioni, a qua ui citur. Quod sit, fiagientes coinquinationes mundi per scientia saluatoris nostri Iesu Christi, iisdem rursum superantur, quae ante superauerant: facta sunt eis nouissima peiora prioribus imeliusq. eis erat, non nosse uiam iustitiae, quam post agnitione retrorsum conuerti,&relinquere sanctum mandatu, quod eis traditum fuerat. Completum q. est in eis uerisiimu illud ltrouerbiu : Canis reuersus ad uomitum suum: et, Sus lota in uolutabro luti. Nolui omnEocum secundae Petri epistolae ponere, ne longum facerem; sed tantummodo ostendi, spiriti .Pςt 3 tus sancti vaticinio huius temporis & dociores, & haeresim praenunciatam. Denique manifestius eos denotat, dicens: Venient in nouissimis diebus illusores seducentes, iuxta propria desideria ambulates, &c. Descripsit sermo apostolicus Iovinianu loquentem buccis tumemtibus, de inflara uerba trutinatem, repromittente in caelis libertatem, cum ipse corruptionis seruus sit, atque luxuriae, canis reuertens ad uomitu suum. nam cum monachum esse se iactitet; & post sordidam tunicam ,& nudos pedes, & cibariu panem, &aquae potum, ad candidam uestem, & nitidam cutem, ad mulsum, & elaboratas carnes, ad iura Apitii, & Paxa mi , ad balneas quoque, ac fritillas, ct popinas se conferat: manifestum est, quod terram

caelo, uitia uirtutibus, uentrem praeferat Christo, & purpuram coloris eius putet regna caelorum. Et tamen iste formosus monachus, crassus, nitidus, dealbatus, & quasi sponsus semper incedens, aut uxorem ducat, ut aequalem uirginitatem nuptiis probet: aut, si non duxei Io Π rit , si ustra contra nos uerbis agit, cum opere nobiscum sit. Sed & loannes in eadem uerba concordat: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum , non est caritas patris in eo. quoniam omne, quod in mundo est, desiderium camis

est , di desiderium oculorum, &superbia huius uitae, quae non est de patre, sed de mundo est. Et: Mundus praeterit,& desiderium eius: qui autem ficit uoluntatem Dei, manet in aeternum. Mandatum nouum scripsi uobis i quod est uerissimum & in Christo, & in nobis:

I.Ioan. 3 quia tenebrae praterierunt,&lux iam lucet. Et rursum : Carisiimi nunc filii Dei sumus,&necdum apparuitqii id futuri sumus. Scimus autem, quia, cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam uidebimus eum, sicuti est: Et omnis, qui habet hanc spem, castificat semet 1. Ioan. ipsum , sicut&ille castus est. In hoc periecta est nostra caritas, si fiduciam Labeamus in die Iud. i iudicii, ut, quo modo ille est, sic & nos simus in hoc saeculo. Epistola quoque Iudae tale quid Apoc.7 fgnificat . Odientes & carnis pollutam tunica. Legamus Apocalypsim Ioanis; & ibi reperiemus agnum super montem Sion, & cum eo centum quadragintaquatuor millia signat rum , habentium nomen eius, & nomen patris eius scriptum in frontibus suis, qui cantant canticum nouum :& nemo potest dicere canticum illud, nisi hi, qui empti sunt de terra. Isti sunt, qui cum mulieribus se non coinquinauerunt: uirgines enim permanserunt. hi sequun a tur agnum, quocumque vadit: Empti sunt enim ex hominibus primitiae Deo ,&agno;& in ore ipsorum non est inuentu mendacium; di sine macula sunt. De singulis tribubus, excepta tribu Dan, pro qua reponitur tribus Levi, duodena millia uirginum signatorum creditura dicuntur, qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Ac ne putaremus de iis dici, qui scorta non norunt, statim intulit: Virgines enim permanserunt. Ex quo ostendit, omnes, qui uirgines non permanserunt, ad comparationem purissimae&angelicae castitatis de ipsius

Domini nostri Iesu Christi esse pollutos. Hi sunt, qui cantant canticum nouum, quod nemo potest canere, nisi qui uirgo est. Hi sunt primitiae Dei, & agni ,& sine macula. Si uirgines primitiae Dei sunt: ergo uiduae,& in matrimonio continentes erunt post primitias, i est, in secundo & tertio gradu; nec prius perditus populus siluari poterit, nisi tales hostias castitatis Deo obtulerit, & immaculatum agnum purissimis uictimis reconciliauerit. Infini Matth. as tum est, de cvangelio decem uirginum exponere sacramentu , quinque stultarum, & quinque sapientum . hoc solum nunc dico, quod quo modo absque ceteris operibus uirginitas sola non saluat, sic omnia opera absque uirginitate, puritate, cotinentia,castitate, imperfecta

sunt.

38쪽

a. v d 16M 1, poterit impedire, quod aduersarius obiicIt suisse D in Inrid, GaId . di Ptiar si festa celebrasse, quando aquas uertit in uinum . Hoc Ioan . enim iussisti et popψς0Ρ , quod , qui octava die circumcisus est, & pro quo par turturuta livoy EI, Quin, an Purgationis Oblati sunt, cum ceteris, antequam pateretur, Iudaicam contactudinem ς0m probauit, ne illis occasonem iuste se interficiendi tribuere uideretur, quasilagem MRτ cns, damnansq. naturam. Quamquam de hoc pro nobis siciat. Qui enim semct uenit ad Huptias, semes docuit esse nubendum. Et tunc uirginitati posset ollicere, si nuptias post uirginitatem &uiduitatis castimoniam non in gradu tertio poner mus . nunc autem, cum haereticorum sit damnare coniugia, & Dei spernere condicionem ;quidquid de laude dixerit nuptiarum, libenter audimus. Ecclesia enim matrimonia no damnat, sed subiicit; nec abiicit, sed dispensat; sciens, ut se pra diximus in domo magna non Tim solum esse uasa aurea, & argentea, sed& lignea,&fictilia;&alia esse in honorem, alia in contumeliam εἰ di quicumque se mundauerit, eum futurum esse uas honorabile, & necessarium in omne opus bonum praeparatum. Satis abundeq. Christianae pudicitiae & uirginitatis angelicae de diuinis libris exempla praebuimus: sed quoniam intellexi in comentariis aduersarii, prouocari nos etiam ad mundi sapientiam, quod numqua hoc genus in iaculo stprobatum, & nouum dogma contra naturam religio nostra prodiderit; percurram breuiter Graecas, & Latinas, barbarasq. historias; & docebo, uirginitatem semper tenuisse pudicitiae principatum. Referunt Ebulae, Atalantam Calydoniam uirginem semper in uenatibus, semper in siluis, non tu mentes uteros feminarum, fastidiaq. conceptuum, sed expeditam ct castam amasse uirtutem . Harpalicen quoque uirginem Thracia, insignis poeta describit, ct regi nam Volscorum Camillam, quam Turnus, cui auxilio uenerat, laudare uolens, non

amplius habuit, quod diceret, nisi uirginem nominaret, O decus italiae uirgo. Chucc cus quoque filia illa λέω, uirgo perpetua, pestilentiam patriae scribitur spontanea morte soluisse,&Iphigeniae uirginis sanguis aduersos placasse uentos. Quid referam Sibyllas Eri thraeam, atque Cumanam, & octo reliquas nam Varro decem fuisse autumat quarum insigne uirginitas est, & uirginitatis praemiu diuinatio ξ Quod si Aeolici genere sermonis Sibylla θ καὶ appellatur: recte costium Dei sola scribitur nosse uirginitas. Cassandra quoque,&Chr,tan, uates Apollinis, ac Iunonis, uirgines legimus. Et sacerdotes Dianae Tauricae, de Vestae, innumerabiles extiterunt. quarum una Minutia propter suspicionem stupri uiua defossa est, iniuila, ut reor, poena, nisi grande crimen putaretur laesa uirginitas. Certe, Romanus populus quanto honore uirgines semper habuerit. hinc apparet, quod consules, de imperatores,&in curribus triumphantes, qui de superatis stentibus trophoea reserebant, di omnis dignitatis gradus eis de uia cedere solitus sit. Claudia, uirgo Vestalis, cum in suspicionem uenisset stupri,& simulacrum matris Idaeae in uado Tyberis haereret, ad comprobandam pudicitiam silain sertur cingulo duxisse nauem, quam multa millia hominum trahere nequiuerant. Melius tamen, inquit Lucani poetae patruus, cum illa essct actum, si hoc, quod euenit, ornamentum potius exploratae fuisset pudicitiae, quam dubiae patrocinium. Nec mirum hoc de hominibus ι cum Minertiam quoque, di Dianam uirgines deas finxerit error gentilium ; & inter duodecim signa caeli, quibus mundum uolui putant, uirginem collocarint. Magna iniuria nuptiarum, ut ne inter scorpios quidem,&

centauros, ct cancros, &pisces,& aegocerotas, uxorem maritum q. contruserint. Tri

ginta Atheniensium tyranni, cum Phidonem in conuiuio necassent, filias eius uirgines ad se uenire iusserunt , & scortorum more nudari, ac super pauimenta , patris sanguine cruentata, impudicis gestibus ludere: quae, paulisper dissimulato doloris habitu, cum

temulentos conuiuas cernerent, quasi ad requisita naturae egredientes, inuicem se complexae praecipitauerunt in puteum, ut uirginitatem morte seruarent. Demotionis, Ai

pagitarum principis, uirgo filia, audito sponsi Leosthenis interitu, qui bellum Lamiacum

concitarat, se interfecit; asserens, quamquam intacti esset corpore, tamen, si alterum aecipere cogeretur, quasi secundia acciperet, cu priori mente nupsisset. Spartiatae ,& Messenii diu inter se habuere amicitias, in tantum, ut ob quaedam sacra etiam uirgines ad se mutuo mitterent. quodam igitur tempore, cum quinquaginta uirgines Lacedaemoniorum Messenii uiolare tentassent, de tanto numero ad stuprum nulla consensit, sed omnes linbentissime pro pudicitia occubuerunt. quamobrem graue bellum, & longissimum concitatum est;& post multum temporis Mamertia subuerta est. Aristoclides, Orchomeni tyrannus, adamauit uirginem Stymphalidem: quae cum, patre occiso, ad templum Dianae

confugisset, di simulacrum eius teneret, nec ut posset auelli, in eodem loco consessa est r

39쪽

o HIERON. ADVERs Vs IOVINIANUM

ob cuius necem, tanto omnis Arcadia dolore commota est, ut bellum publice sumeret, de necem uirginis ulcisceretur. Aristomenes Messenius, uir iustissimus, uictis Lacedaemoniis,& quodam tempore nocturna sacra celebrantibus, quae uocabantur Hiacyn thina, rapuit de choris ludentium uirgines quindecim; &, tota nocte gradu concito, fugiens excessit denibus Spartanorum. cum q. eas comites eius uellent uiolare; monuit, quantum potuit, ne hoc facerent ; & ad extremum quosdam non parentes interfecit, ceteris metu coercitis. r demptae postea a cognatis puellae, cum Aristomenem uiderent caedis reum fieri, tamdiu ad patriam non sunt reuersae, quamdiu iudicum aduolutae genibus defensorem pudicitiae suae cernerent absolutum. Quo ore laudandae sunt Scedas filiae in Leuctiis Boeotiae, quas tradiutum est, absente patre, duos iuuenes praetereuntes iure hospitii suscepisse qui multum indulgentes uino, uim per noctem intulere uirginibus: quae, amissae pudicitiae nolentes superuiuere, mutuis conciderunt uulneribus. Iustum est & Locridas uirgines non tacere: quae cum Ilium mitterentur ex more per annos circiter mille, nulla obsceni rumoris, Spollutae uirginitatis ullam fabulam dedit. Quis ualeat silentio praeterire septem Milesias uirgines quae, Gallorum impetu cuncta uastante, ne quid indecens ab hostibus sustinerent, turpitudinem morte sugerunt, exemplum sui cunctis uirginibus relinquentes, honestis mentibus magis pudicitiam curae esse, quam uitam. Nicanor, uiciis Thebis, atque subuersis, unius uirginis captiuae amore superatus est . cuius coniugium expetens, & uoluntarios amplexus, quod scilicet captiua optare debuerat; sensit pudicis mentibus plus uirginitatem esse, quam regnum ;& interiectam propria manu, flens& lugens amator tenuit. Narrant scriptores Graeci,&aliam Thebanam uirginem, quam hostis Macedo corruperat, dissimulasse paulisper dolorem ,& uiolatore uirginitatis suae iugulasse postea dormientem, seq. intersecisse gladio; ut nec uiuere uoluerit post perditam castitatem, nec ante mori, quam sui ultrix existeret. Apud gymnosophistas Indiae, quasi per manus huius opinionis auci ritas traditur, quod Buddam, principem dogmatis eorum, e latere suo uir o generarit. Nec hoc mirum de barbaris; cum, Mineruam quoque de capite Iouis,&liberum patrem

de seniore eius procreatos, doctissima finxerit Graecia. Speusippus quoque, sororis Platonis filius, & Clearchus in laude Platonis ,&Anaxili des in secundo libro Philosophiae, Perictionem , matrem Platonis, phantasmate Apollinis oppressam ferunt; &sapientiae principem non aliter arbitrantur, nisi de partu uirginis editum. Sed&Timaeus scribit Pythagorae uirginem filiam choro uirginum praefuisse, &castitatis eas instituisse doctrinis. Diodorus Socraticus quinque filias dialecticas insignis pudicitiae habuisse narratur; de quibus& Philo, Carneadis magi sier, plenissimam scribit historiam . Ac ne nobis Dominum saluatorem de uirgine procreatum Romana exprobraret potentia: auctores urbis & gentis suae Ilia uirgine de Marte genitos arbitrantur. Haec de uirginibus saeculi, currens per multiplices historias, & properans sermo perstrinxerit. Veniam ad maritatas; quae, mortuis, uel occisis uiris, superuiuere noluerunt, ne cogerentur secundos nosse concubitus; & quae mire unicos amauerunt maritos; ut sciamus digam iam apud ethnicos etiam reprobari. Dido, soror Pygmalionis, multo auri & argenti pondere congregat , in Africam nauigauit, ibi q. urbem Carthaginem condidit i & cum ab Iarba, rege Labyae, in coniugium peteretur, paulisper distulit nuptias, donec conderet ciuitatem: nec multo post extructa in memoriam mariti quondam Sichael pyra, maluit ardere, quam nubere. Casta mulier Carthaginem c6didit, &rursum eadem urbs in castitatis laude finita est . nam Hasdrubalis uxor, capta, &incensa urbe, cu m se cerneret a Romanis capiendam esse, apprehensis ab utroque latere paruulis filiis, in subiectum domus suae deuolauit incendium. Quid loquar Nicerati coniugem ὸ quae impatiens iniuriae uiri, mortem sibi ipsa conscivit; ne triginta tyrannom, quos Lysander, uidiis Athenis imposuerat, libidine sustineret. Artemisia quoque, uxor Mausoli, insignis pudicitiae fuisse perhibetur. quaecum esset regina Cariae, di nobilium poetaruatque hili oricorum laudibus praedicetur; in hoc uel maxime effertur, quod defunctum maritum sic semper amauit, ut uiuum ; & mirae magnitudinis extruxit sepulcrum, in tantum. ut usque hodie omnia sepulcra pretiosa ex nomine eius Mausoloea nuncupentur. Teuta, Illyricor uin regina, ut longo tempore uiris sortissimis imperaret, & Romanos saepe stangeret, miraculo utique meruit castitatis. Indi, ut omnes pene barbari uxores plurimas haltat. apud eos lex est, ut uxor carissima cum defuncto marito cremetur. Hae igitur contendunt inter se de amore uiri : & ambitio summa certantium est, ac testimonium castitatis, dignam morte decerni. itaque uictrix in habitu ornatuq. pristino iuxta cadauer accubat,

amplexans illud, & deosculans, de suppositos ignes pudicitiae laude contemnens. Puto, quae

40쪽

. non requirit. Alcibiades ille Socraticus, uictis Atheniensibus, dei ad . qui, accepto pretio a Lysandro, principe Lacedaemoniorum, iugit eum tox mq. tuffocato caput esset ablatum,& missum Lysandro intestimonium caedis 'πὶ inqua pars corporis iacebat insepulta. sola igitur concubina , contra crudelissimi hostis uri perium, inter extraneos, & imminente discrimine, funeri

iusta persoluit, mori parata pro mortuo , quem uiuum dilexerat. Imitentur matronae,&matronae Christianae, saltem concubinarum fidem; de praestent liberae, quod captiua seruauit. Strato, regulus Sidonis, manu propria se uolens consedere, ne imminenti sus Pessis ludibrio foret, quorum foedus Aegyptii regis societate neglexerat; retrahebatur formidine, &gladium, quem arripuerat, circumsperins, hostium pauidus expectabat aduentum . que iam iam q. capiendu uxor intelligens, extorsit acinacem de manu, & latus eius transverberauit: compositoq. ex more cadaueri se moriens superiecit, ne post uirginalia foedera alterius coitum sustineret. Xenophon in Cyri maioris scribit in Antia, occiso Abrado te uiro, quem Panthea uxor miro amore dilexerat, collocasse se iuxta corpus lacerum, &, consesso pectore, sanguinem fusi mariti infudisse uulneribus. Iustam causam regis occidendi putauit uxor, quam maritus nudam amico suo & ignorantem monstrauerat . iudicauit enim te non amari,

quae & alteri posset ostendi. Rhodogune, filia Darii, post mortem uiri, nutricem, quae illi secundas nuptias suadebat, occidit. Alcestin fabulae serunt pro Admeto sp5te deiunctam r& Penelopes pudicitia Homeri carmen est. Laodamia quoque poetaru ore cantatur, occiso apud Troiam Protesilao, noluisse superuiuere. Ad Romanas seminas transeam,& primalionam Lucretiam: quae uiolatae pudicitiae nolens super uiuere, maculam corporis cruore de euit. Duellius, qui primus Romae nauali certamine triumphauit, Biliam uirginem duxit uxorem, tantae pudicitiae, ut illo quoque saeculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia monstrum erat, non uitium .is iam senex,&trementi corpore, in quodam iurgio audiuit e

probrari sibi os foetidum ; & tristis se domu contulit: cum q. uxori questus esset, quare numquam se monuisset, ut huic uitio mederetur; Fecissem, inquit illa, nisi putassem omnibus uiris sic os olere. Laudanda in utroque pudica & nobilis semina,& si ignorauit uitium uiri, & si patienter tulit, & quod maritus infelicitatem corporis sui, non uxoris fastidio, sed maledicto sensit inimici. tarte, quae secundum ducit maritum, hoc non potest dicere. Marcia , Catonis filia minor, cum quaereretur ab ea, cur post amissum maritum denuo non nuberet ; respondit, nsi se inuenire uirum , qui se magis uellet, quam sua. quo dicto ostendit, diuitias magis in uxoribus eligi solere, qua pudicitiam; & multos non oculis,sed digitis uxores ducere. optima sane res, quam auaritia conciliat. Eadem cum Iugeret uirum ;& matronae ab ea quaererent, quem diem haberet luctus ultimum; ait, quem & uitae. Arbitror, quae ita uirum quaerebat absentem, de secundo matrimonio non cogitabat. Brutus Porciam uirginem duxit uxorem, Marciam Cato non uirginem: sed Marcia inter Hortensum Catonem q. discurrit: & sine Catone uiuere Marcia potuit, Porcia sine Bruto non potuit. magis enim se unicis uiris appIicant feminae:&, nihil aliud nosse, magnum armoris indulgentiae uinculum est. Anniam cum propinquus moneret, ut alteri uiro nuberet: esse enim ei & aetatem integram, & ficiem bonam: nequaquam, inquit, hoc iaciam. si enim uirum bonum inuenero,nolo timere ne perdami si malum, quid necesse est post honum pessimum sustin re Porcia minor, cum laudaretur apud eam quaedam bene morata, quae secundum habebat maritum, respondit: Felix & pudica matrona, numquam praeterquam semel nubit. Marcella maior rogata a matre sua, gauderet ne se nupsisse, respondit: ita ualde, ut amplius nolim. Valeria, Messallarum soror, amisso Seruio uiro, nulli uolebat nubere: quaei terrogata cur hoc ficeret, ait sibi semper maritum Seruium uiuere. Sentio in catalogo seminarum multo me plura dixisse, quam exemplorum patitur consuetudo,&a lectore erudito iuste posse reprehendi: sed quid faciam, cum mihi mulieres nostri temporis Ap stoli ingerant auctoritatem ;&, necdum elato funere prioris uiri, memoriter digamiae praecepta decantent Θ ut, quae Christianae pudicitiae despiciunt fidem, discant saltem ab ethnicis castitatem. Fertur aureolus Theophrasti liber de nuptiis, in quo quaerit, an uir sapiens ducat uxorem. et ca definisset, si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus, si ipse sinus, aediues, sic ientem aliquando inire matrimonium, statim intulit: Haec autem

in nuptiis raro uniuersa concordant. Non est ergo uxor ducenda sapienti. Primum enim

impediri studia philosophiae, nec posse quemquam libris & uxori pariter inseruire. Multa

esse, quae matronarum usibus necessaria sint, pretiosae uestes, aurum, gemmae, sumptus,

ancillae, supellex varia, lecticae, de esseda deaurata. Deinde per noctes totas garrulae coquγ

SEARCH

MENU NAVIGATION