Renati DesCartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei exsistentia, & animæ humanæ à corpore distinctio, demonstrantur

발행: 1644년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Typographias Lectori s.

CVm istae CL. V. Renari Cartesii de prima Philosophia Meduais

tiones , occasionem dederint Dis quintioni Metaphysicae CL. Q. Petri Gassendi , S ad faciliorem sitim sinet entiam mustum conferre possint , rem tibi Palam me facturum existimavi si eas his adjungerem. uua ris enim suarum gemma jam exstet editio, hane tamex nonram ad collaIMnem inter utrumquescrurum instituendam commodiorem , ta quin te nec mole nec pretio groatura ea, speravi te non aspernaturum. Hale, tanostrum studia tua juvandi propositum boni consule.

2쪽

MEDITATIONUM.

N prima cause exponuntur propter tribu de rebus omnibus , praesertim materialibm passemus dubitare; quandiu sicilicet non halu mus alia scientiarum fundamenta , quam ea quae antehac habuimus. TIs autem ιEius tantae dubitationis utilisas prima stome non appareat , es tamen in eo maxima quod ab omnibus praejudiciis nos liberet, viamque facillimam sternat ad men- rem a siensibus abducendum e ac denique essiciat, ut de iis, quaepos ea vera esse comperiemus, non amplius dubitare pomimus. Insecunda, mens quae propria libertare utens Aeponit ea omnia non eos ere, de quorum exictentia vel minimum potest dubIIane,

animadvertis fieri non posse quin ipsa interim exsistat. Suod etiam. fmmae est utilitaris, quoniam hocpacto facile distinguit quaenam ad . se, Focεν , ad naturum intellectualem, o quaenam ad corpus per

Crineant. Sed quia forte nonnulli rariones de animae immortaluare Isio in loco expectabunt, eos his monendos puto me conatum esse nisu scribere quod non accurate demons rem: ideoque non alium ordinem qui potuisse quam illam qui eis apud Geometras usitatus , ut

nempe omnia praemitIerem ex quibus quaesita propositio dependet, antequam de ipsa quidquam cones derem. Primum autem se praecipuum quod praerequiritur ad cognosicendam animae immorralitatem, esse ut quam maxime persicuum de ea conceptum, est ab omni comceptu corporis plane distinctum formemus; quod ibi factum est: Praeterea vero requiri etiam ut siciamus ea omnia, quae clare ct d sincie intelligimus, eo ipse modo quo ilia intelligimus, esse vera: 'quod ante quartam meditationem probari non potuit; o habendum esse aestinctum naturae corporea conceptum,qui partim in ina ficu A a da,par

3쪽

ia, partim etiam in quinta o Imrasormatur ; atque ex his debere conc Ad ea omnia, qua Hire o disincte concipiuntur ut subsantia diverse,sicuti concipiamur mens se corpus, esse revera sub antiis. reactier a se mutuo dininctas , hocque in sexta concludit idemque etiam in ipsa confirmari ex eo quod nusium corpus msi His bile intestigamus: contra autem nullam mentem nis indivisibilem neque erum pessumus ullius mentis mediampartem concipere, ut possumus cujus set quantumvis exigui corporis ; adeo ut eorum narura non mori ae Uae, sed etiam quodammode contrariae et sicantur. Non

autem usterius ea de re in hoc'ipto me egisse; tum quia haec sufficiunt ad offendendum ex corporis corruptione mentis intertium

non sequi, atquesic adalterius vitae θω m ualitas faciendam tum etiam quia praemissae, ex quibu1 ipsa mentis immortalisas' conciari potes , ex totius Rhinae explicatione dependent: primo ut sciatur omnes omnino subsuntiasse res, quae a Deo creari debent ut eae flant, ex natura flua esse incorruptibiles, nec pose unquam desinere esse , nisi as eodem Deo concursem fluum iis denegante ad nihilum reducantur ae deinde ut a verratur corpus quidem in genere sum- 'pium esse ubstantiam, ideoque nunquam etiam perire sed corpuου humanum, quatenus a reliquis ae fert corporibus, non ius ex una membrorum coninguratisne, assis ue ejusmodi accidensitus esse com flatum; mentem vero humanam non ita ex ullis accidentibus cousare ; se puram esse si santiam e etsi enim omnia esus accidemia, mutentur, ut quod alias res intelligas, alias velit, HY- sentiat, o c. non idcirco ipsa mens atia evassit: humanum autem corpus aliud ex hoc sto quod gura quarumdum eius panium mutetur: ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem autem ex natura sit a esse immortalem. La tertia meditatione meum praecipuum argumentum ad probam dum Dei res enitam satis fuse ut mihi videtur, expiscui. Rerumtamen, quia , ut Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem , nullis ibi comparationibus a rebus corpore speritis volui uti,

mustae sertase obscuritates remoserunx, sed quae, Mystero, poste im

4쪽

. in responsionibus ad obsectiones mane tollentur ; ut inter caeteras quomodo idea eniis Amme perfecZi, quae in nobis es, tantum habear realitatis ohectivae, ut non m it non esse a causasumme perfecta, odibi illustraetur comparatione machina valde perfectae , cujus idea es in mente alicujus arti cis ; ut enim ori tum ob in mum huyus ideae debet habere aliquam causim , nempe sicientiam h us artificis , vel alicuius alterius a quo illam accepit , ira

idea Dei, qua in nobis es, non potes non hasere Deum ipse pro cause. In quarta probatur ea omnia qua clare est aestincte percipimus esse vera e semulque in quo ratio falsitatis consi at explicatur: qua necessario stri debent iam adpraecedentia manda, quam ad reliqua intelligenda. Sed ibi inserim est advertendum nullo modo agi de peccato, vel errore qui ct mittitur in persecutione boni se mali, sed de eo tantum qui contingis in di dicatione veri osse Nec eas ctari quae ad dem ρertinent, vel ad vitam agendam,fid tantum 'eculativas, o setius laminis naturatas ope cognitas

veritates. .

In quin aeraterquam quod natura corporea in genere sum a explicatur,nova etiam ratione Dei exsistentia demoninatur sed in qua rursus nonnullae forte occurrent dissicustares, qua posea in reb=-sione ad obgectiones resolvemur: ac denique ostenditur quo pano verum M ipsarum Geometricarum demon attonum cenitudinem is cognitione.Dei pendere.

In sexta denique intellectis ab imaginatione siecernicin; Hritim

cytonum signa describuntur: mentem realiter a corpore distingui, probatur: eandem nihilominus tam arcte ita me conjunctam, ut unum quid cum ipsa componat , Venditur ; omnes enores qui a sensibus oriri fora recensentur , mori. quibus vitari possint exponuntur; se denique rasiones omnes ex quibuου rerum materialium

exsistentia positi combussi, a feruntur; non quod ein valde utiles esse putarim adprobandum id ipsum quod probant, nempe reverares aliqmem mundum, cst homines habere corpora, ct similia, is

5쪽

quibus nemo unquam sana mentis sterio dubitatis; sed quia istis rem seriundo agnoscitur non esse tam firmas, nec tam perspicuas, quam sunt ea, per quas in mentis nostra se Dei cognitionem deven . mus adeo ut hae ni omnium certi ima , ct evidentis imis, qua ab humano ingenio stiri possint. Cuius unim rei probationem in his meditationibus mihi pro scopo proposivi. Nec idcirco his κου- censeo varias alias quaestiones, de qui ι etiam in ibis ex occasione

6쪽

MEDIT ATI ONVM

De prima

In quibus

Dei exsistentia & Animae a corpore distinctio demonstrantur,

PRIMA. De iis qua in dubium revocari possunt.

Nimadverti jam ante aliquot annos, qu mmulta ineunte aetate falsa pro veris admiserim , & quam dubia sint quaecumque istis postea superextruxi , ac proinde flanditus omnia semel in vita esse evertenda , atque a primis fundamentis denuo inchoandum , si quid aliquando firmum, & mansurum cupiam in scientiis stabilire r sed ingens opus es, se videbatur , eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut capessendis disciplinis aptior nulla sequerotur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa, si quod temporis su-rerest ad agendum, deliberando consumerem. Opportunε igitur odie mentem cutis omnibus exsolvi, securum mihi otium procuravi , solus secedo , serio tandem & libere generali huic mearum opinionum eversioni vacabo. Ad hoc autem non erit necesse, ut Omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi pose sem ; sed quia jam ratio persuadet non minus accurate ab iis quae non plane certa sunt, atque indubitata, quam ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo ci-Jam singulae erunt percurrendae, quod operis esset infiniti e sed

uia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum est, sponte collabitur, aggrediar statim ipsia principia,quibus illud omne quod olim

7쪽

8 MEDITATIO

olim credidi nitebatur. Nempe quidquid hactenus ut maxime vorum admisi , vel a sensibus , vel per sensus accepi, hos autem interis dum fallere deprehendi; ac prudentiae est nunquam illis plane conis fidere qui nos vel semct deceperunt. Sed forte quamvis interdum sensus circa minuta quaedam cic remotiora nOS fallant, pleraque t men alia sunt de quibus dubitari plane non potest , quamvis ab iis. dem hauriautur; ut jam me h1c esse , foco assidere, hyemali toga esse indutum , chartam istam manibus contrectare, & similia r manus vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qui ratione posset negari ' nisi me forte comparem nescio quibus insanis , quorum cerebella tam contumax vapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges , cum sunt pauperrimi, vel purpura indutos, clim sunt nudi, vel caput habere fictile, vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos ; sed amentes sunt isti, nec minias ipse demens viderer, si quod ab iis exemplum ad me transferrem. Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, & eadem omnia in somnis pati, vel etiam interdum miniis verisimilia , qukm quae isti vigilantes et quam frequenter Te ro usitata ista, me hic esse, toga vestiri, soco assidere , quies nocturna persuadet cum tamen positis vestibus jaceo inter strata ;atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam , non sopitum est hoc caput quod commoveo , manum istam prudens &1ciens extendo, & sentio; non tam distincta contingerent dormientie quasi scilicet non recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis futue delusum et quae dum cogito attentius . tam planὰ video nunquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut obstupcscam, & fere hic ipse stupor mihi opinionem somni

confirmet. Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint, nos oculos aperire, caput movere, manus extendere . nec sorth et-jam nos habere tales manus, nec tale totum corpus; tamen Profecto

fatendum est visa per quierem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad similitudinem rerum verarum tingi potuerunt; Idebque saltem generalia haec, culos, caput, manus, totum qu corpus res quasdam nou imaginarias , sed veras exsistere : nam 1ane pictores ipsi, ne tum quidem, cam Sirenas & Satyristos maxi-mὸ inustatis formis fingere student, naturas omni ex parte nOFas iis possunt assignare , sed tantummodo diversorum animalium

8쪽

& falsum; certh tamen ad minimum veri colores esse debent, ex quibus illud componant: nec dispari ratione,quamvis etiam generalia haec,oculi, caput,manus,& samilia imaginaria esse possent,necessario tamen saltem alia quaeda adhuc magis simplicia , & universalia vera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus veris omnes istae seu verae, seu falsae, quae in cogitatione nostra sint, rerum imagines e Enguntur. Cujus generis esse videntur natura corporea in communi, ejusque extensio ; item figura rerum extensarum; item quantitas, sive earundem magnitudo, & numeruSοῦ .

item locus in quo exsistant, tempusque per quod durent, & similia. Quapropter ex his forsan non male concludemus Ρhysicam. Astronomiam , Medicinam, disciplinas ne alias omnes, quae ii rerum compositarum consideratione dependent, dubias quidem esse; atqui Arithmeticam. Geometriam, aliasque ejusmodi,quae nonnisi de

simplicissimis 8c maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae lint in rerum natura nec ne, parum curant, aliquid certi atque

indubitati continere e nam sue vigilem , sive dormiam, duo & tria simul juncta sunt quinque , quadratumque non plura habet latera quam quatuor; nec fieri polia videtur ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsitatis incurrant. Verumtamen infixa quaedam est meae menti vetus opinio Deum esse qui potest omnia , di a quo talis , qualis exsisto , sium creatus : unde autem scio illum non fecisse ut nulla plane sit terra, nullum coelum , nulla res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nullus locus, & tamen haec Omnia non aliter quam nunc mihi vi)eantur exsistere ρ imo etiam quemadmodum judico interdum alios errare circa ea quet se persectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo & tria simul addo, vel numero quadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest λ At forte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summὰ bonus; sed

si hoc ejus bonitati repugnaret talem me creasse , ut semper fallar, ab eadem etiam videretur esse alienum permittere ut interdum fallar; quod ultimum tamen non potest dici. Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quam res alias omnes credere esse incertas; sed iis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictilium ; at seu fato , seu casu, seu continuata rerum serie , seu quovis alio modo me ad id quod sum pervenisse supponant; quoniam falli & errare imperfectio quaedam esse videtur, qu5 minus potentem originis meae au-Lhorem assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse

9쪽

ut semper fallare quibus sane argumentis non habeo quod respondeam , sed tandem cogor fateri nihil esse ex iis quae olim vera putabam , de quo non liceat dubitare, idque non per inconsideranti am , vel levitatem , sed propter validas & meditatas rationes , ideoque etiam ab iisdem , non minus quam ab apertὰ falsis accuratὰ deinceps assensionem esse cohibendam , si quid certi velim invenire. Sed nondum sufficit haec advertisse, curandum est ut recorder, assidue enim recurrunt consuetae opiniones, Occupantque credulitatem mea tanquam longo usu ic familiaritatis jure sibi devinctam fere etiam me invito; nec unquam iis assentiri, & confidere desu stam, quamdiu tales esse supponam quales sunt revera, nempe aliquo

quidem modo dubias, ut jam jam ostensum est, sed nihilominus

valde probabiles, & quas multo magis rationi consentaneum sit Credere quam negare. Quapropter, ut opinor, non male agam , fi voluntate plane in contrarium versa me ipsum fallam, ill sque aliquandiu omnino falsas, imaginariasque esse fingam, donec tandem velut aequatis utrimque praeludiciorum pondcribus, nulla amplius prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione d torqueat. Etenim scio nihil inde periculi, vel erroris interim is quuturum, & me plus aequo diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis tantum incumbo. Supponam igitur non optimum Deum sentem veritatis , sed Genium aliquem malignum , eundesnque summe potentem,& callidum omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret e putabo coelum, acrem, terram, colores , figuras, s nos , cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes si mniorum , quibus insidias credulitati meae tetendit: considerabo

meipsum tanquam manus non habentem , non OgulOS, non carnem,non sanguinem , non aliquem sensum , sed haec omnia me habere salse, opinantem et manebo obstinate in hac meditatione defixus , atque ita siquidem non in potestate mea sit aliquid veri co-fnoscere, at certe hoc quod in me est ne falsis assentiar, nec mi-i quidquam iste deceptor , quantumvis potens , quantumvis callidus possit imponere, obfirmata mente cavebo. Sed laboriosum est hoc institutum , & desidia quaedam ad consuetudinem vitae me reducit, nec aliter quis captivus , qui fortὰ imaginaria libertate fruebatur in somnis , quum postea suspicari incipit se dose mire,timet excitari,blandisq; illusionibus lente connivet: sic sponte relabor in veteres opiniones, vereorq; expergisti, ne placidae quieti

10쪽

S E C v N D A. II laboriosa vigilia suecedens non in aliqua luce, sed inter inextricabiales jam motarum dissicultatum tenebras in posterum sit degenda.

MEDITATIO ILDe natura mentis humana et ipse si

notior quam corpuου. IN tantas dubitationes hesterna meditatione coniectussiam, ut

nequeam amplius earum oblivisci, nec videam tamen qua ratIoue solvetidae clat, sed tanquam in profundum gurgitem ex im provilo delapsus ita turbatus sum,ut nec possim in imo pedem figere,nec enatare ad summum. Enitar tamen & tentabo rursus eandem

viam quam heri fueram ingressiis, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit,nihilo secius quam si omnino falsiam esse comperissem, pergamque porro donec aliquid cer ii, vel si nihil aliud, salie hoc ipsum pro certo nihil esse certi cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum& immobile, ut integram terram loco dimoveret; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit dc inconcussum. Suppono igitur omnia quae video falsa esse, credo nihil

unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesentat, nullos plane habeo sensus;corpus, figura,extensio, motus,locusq; sunt chi-

merae ; quid igitur erit verum p fortassis hoc unum nihil esse certi. Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quae jam jam re censui, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi λ Nunquid est aliquis Deus, vel quocunq; nomine illum voce, qui mihi has ipsas cogitationes immittit quare vero hoc putem,cum forsan ipsemet illarum author esse possim p Nunquid ergo saltem ego aliguid sum λsed jam negavi me habere ullos sensus, & ullum corpus ; haereo tamen, nam quid inde sumne ita corpori,sensibusque alligatus,ut sine illis esse non possim sed mihi persuasi, nihil plane esse in mundo,

nullum coelum, nullam terram, nullas mentes,nulla corpora, nonne

igitur etiam me non esse imo certe ego cram si quid mihi persuasit sed est deceptor nescio quis , summe potens, summe callidus , qui de industria me semper fallit ; haud dubie igitur ego etiam sum si me fallit, Sc fallat quantum potest, nunquam tamen essiciet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabor adeo ut omnibus satis superq: pensitatis deniq; statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego exsisto, quotlcs i me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum. Nondum vero satis intelligo, quisnam sim ego ille,

b a qui jam

SEARCH

MENU NAVIGATION