Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

aa ΑΤΕ CHISMI AD AROCHOS dum proponitur, Deum sepultum esse, quemadmodum ex fidei

eatholieae regula verissime etiam dicimus, Deum mortuum, et ex Virgine natum esse. Nam quum divinitas nunquam divisa suerit a corpore, quod in sepuler conditum est recte onstemur Deum sepultum esse. 'QUAESTI IX.

Qua,eire mortem et sepulturam christi sint maxime observanda.

A de genere quidem et loco sepulturae illa parocho

satis erunt, quae a sanctis Evangelistis dicta sunt. Duo vero in primis observanda sunt alterum, Christi orpus in sepulero nulla ex parte eorruptum esse, de quo Propheta ita vati-einatus erat i): Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Alterum est, quod ad omnes huius articuli partes a tinet, sepulturam scilicet, passionem etiam et mortem Christo Iesu, ut homini, non ut De convenire; nam pati et mori inhumanam tantum naturam cadunt, quamvis Deo etiam haee omnia tribuantur; quoniam de illa persona, quae simul perlaetus Deus perfectus homo fuit, recte diei perspicuum est. 'QUAESTIO X.

uua ratione contemplari oporteat passionis Christi henelleium.

His cognitis ea de Christi passione et morte parochus explieabit, ex quibus tanti mysterii immensitatem, si non comprehendere, contemplari saltem deles possint. A primum quidem considerandum est, quis ille sit, qui haec omnia patitur. Et quidem nullis verbis eius dignitatem explicare, aut mente comprehendere possumus. S. Ioannes ) Verbum esse dicit, ,quod erat apud Deum. Apostolus magnificis ve bis deseribit in hune modum δ): Esse eum, quem Deus constituit heredem universorum, per quem secit et saecula, qui est splendor gloriae, et sigura substantiae eius, qui portat omnia verbo virtutis suae. te igitur purgationem peee torum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. AN que, ut uno verbo complectamur, patitur Iesus Christus Deus

et homo patitur Creator pro iis, quos ipse Ondidit patitur Dominus pro servis patitur is, per quem Angeli, homines, coeli, elementa lacta sunt, ille, inquam, in quo i, per quem,

et ex quo sunt omnia. Quare mirandum non est, si eo tot

52쪽

passionum tormentis commoto, totum etiam aedifieium on-eussum est; nam, ut inquit Seriptura, Terrat mota est, et petrae scissae sunt tenebrae etiam saetae per universam te ram, et sol obseuratus est. Quod si mutae etiam res et sensu earentes Creatoris sui passionem Iuxerunt, cogitent fideles.

quibus lacrymis ipsi, tanquam vivi lapides huius aedifieii, dolorem suum deelarare debeant. QUAESTI XI.

Cur Christus,oIuerit extrema pati, quidque sentiendum de Us sit, qui Christianismum prosesst, in peecatis sordeseunt.

Iam vero causae etiam passionis exponendae sunt, ut eo magis divinae erga nos caritatis magnitudo et vis appareat. Si quis igitur quaerat, quae causa fuerit, cur Filius Dei acerbissimam passionem subierit, hanc potissimum fuisse inveniet, praeter hereditariam labem primorum parentum, vitia et pee-eata, quae homines a mundi Origine usque ad hane diem admiserunt, ac deinceps usque ad consummationem saeculi admissuri sunt. Hoc enim in passione et morte Filius Dei Salvator noster spectavit, ut omnium aetatum peccata redimeretae deleret, et pro iis Patri abunde cumulateque satisfaceret. Illud etiam accedit ad augendam rei dignitatem, quod non sο- tum Christus pro peecatoribus passus est, sed etiam poenarum omnium, quas pertulit, peccatores et auctores et ministri suerunt; de quo Apostolus nos admonet, ita ad Hebraeos seribens ): Reeogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semet ipsum contradictionem, ut ne satigemini animis vestris deficientes. Atque hac culpa omnes teneri iudieandum est, qui in peccata saepius prolabuntur; nam quum peccata nostra Christum Dominum impulerint, ut erucis suppliaetum subiret profecto qui in agitiis et sceleribus volutantur,

rursus β), quod in ipsis est, crueisgunt in ,semetipsis Filium Dei, et ostentui habent. Quod quidem scelus eo gravius in nobis videri potest, quam fuerit in Iudaeis, quod illi, eodem Apostol teste q): Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, nos autem et nosse eum profitemur, et tamen saetis negantes, quodammodo violentas ei manus videmur inferre.

53쪽

Christus a Patre et a semet ipso ellam traditus GL

Sed a Patre etiam, et a semet ipso Christum Dominum traditum esse, sacrae literae testantur inquit enim apud

Isaiam ): Propter scelus populi percussi eum; et paulo ante idem Propheta, quum Dominum, plagis et vulneribus aD sectum, Spiritu Dei plenus videret, dixit ): omnes nos quasi

oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. De Filio autem seriptum est ): Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum. Sed eandem rem Apostolus gravioribus etiam verbis expressit, quum tamen ex altera parte vellet ostendere, quantum nobis de immensa Dei misericordia et bonitate sperare ieeat inquit enim ): Qui etiam proprio sit suo non pepercit, sed ro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam eum illo omnia nobis do

'QUAESTIO XIII.

Christus tormentorum acerbitatem eorpore et animo vere sensit.

Sequitur nunc, ut quahia suerit passionis acerbitas Paroelius doceat quanquam si memoria teneamus si sesudorem Domini laetum ut guttas sanguinis decurrentis in terram, quum ille tormenta et eruciatus animo praeciperet, quibus paulo post afficiendus erat, acile ex eo unusquisque intelliget, nihil ad illum dolorem addi potuisse. Nam si malorum imminentiui cogitati tam acerba suit, id quod sanguinis sudor declaravit: quid ipsam perpessionem fuisse existimandum est 3 Sed tamen Christum Dominum summis tum animi tum corporis doloribus assectum esse constat. Ae primum quidem nulla sui eius corporis pars, quae gravissimas poenas non senserit; nam et pedes et manus clavis eruci astixae, caput spinis compunctum, et arundine percussum, acies sputis laedata, lapis

caesa, totum corpus flagellis verberatum est. Praeterea omnium et generum et ordinum homines ,convenerunt si in unum ad versus Dominum et adversus Christum eius. Gentes enim et Iudaei passionis suasores, auctores, ministri suerunt Iudas eum prodidit Petrus negavit, ceteri omnes deseruerunt. Iam vero in cruce ipsa acerbitatemne an ignominiam, an utrum-

54쪽

PARS ID CAPUT V. que simul queremur Ae profecto nullum aut turpius genus mortis, aut acerbius excogitari e potuit, quo me non nisinoeentissimi et sceleratissimi homines onsueverunt, et in quo summi doloris et cruciatus sensum mortis diuturnitas vehementiorem meiebat. Augebat autem poenarum magnitudinem

ipsa Christi Iesu orporis constituti et habitus quod quidem,

quum Spiritus sanet virtute sormatum esset, multo persectius et temperatius fuit, quam aliorum hominum corpora esse possunt atque ideo aeriorem quoque sentiendi vim habuit, et gravius tormenta illa Omnia perpessum est. Quod ver ad intimum animi dolorem pertinet, nemo dubitare potest, quin summus in Christo fueriti Sanctis enim hominibus, quicunque supplicia et cruciatus pertulerunt, non defuit animae solatium divinitus datum, quo recreati tormentorum vim aequo animo ferre possent, immo ver in crueiatibus plerique intima laetitia efferebantur inquit enim Apostolus in Gaudeo in passionibus pro vobis, et adimple ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia; et alibi ) Repletus sum consolatione, superabundo gaudio

in omni tribulatione nostra. Verum Christus Dominus amarissimae passionis calieem, quem bibit, nulla suavitato e intacta temperavit. Humanae enim naturae, quam assumpserat, sentire omnia tormenta permisit, non secus ae si homo, non

etiam Deus suisseti' QUAESTI XIV.

uuae potissimum commoda et bona Chriουtiano generi curisi passio

pepererit.

Reliquum modo est, ut commoda etiam et bona, quae ex passione domini percepimus, a parocho accurate explicentur. Primum igitur Domini passi peccati liberatio fuit; nam ut est apud S. Iohannem δ): Dilexit nos, et lavit nos a peceatis nostris in sanguine suo; et Apostolus inquit ' : Convivisi- eavit vos, donans vobis omnia delieta, delens, quod adversum nos erat, chirographum deereti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud eruet. -- Deinde a daemonis tyrannide nos eripuit; ipse enim Dominus inquit int Nunc iudicium est mundi, nunc prineeps huius mundi elieietur soras, et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad

55쪽

me ipsum. Poenam praeterea peccatis nostris debitam per solvit. Tum vero, quia nullum gratius et aceeptius De s erifieium offerri potuit, Patri nos reconciliavit, eumque nobis plaea tum et propitium reddidit. Postrem quoniam peceata sustulit, oelorum etiam aditum, communi humani generis pee-eato interclusum, nobis patefecit. Atque id Apostolus signis- eavit illis verbisti: Habemus duciam in introitu Sanetο-rum in sanguine Christi. eque ver in veteri lege huius

mysterii figura et imago quaedam defuit. Nam illi, quibus interdictum erat, ne in patriam ante summi sacerdotis mortem reverterentur, hoc significabant, nemini in quamvis iuste et pie vixisset, aditum in coelestem patriam patere, antequam summus ille atque aeternus sacerdos Christus Iesus mortem

obiret qua quidem obita statim coeli lares patuerunt iis, qui sacramentis expiati, deque spe et caritate praediti passionis eius participes sunt. QUAESTIO XV.

Unde vim habuerit christi passio ad ianta nobis bona promerenda.

Haec autem omnia maxima et divina bona parochus d cebit, ex Domini passione ad nos pervenisse primum quidem, quia est integra atque Omnibus numeris persecta satisfactio, quam admirabili quadam ratione Iesus Christus pro peeeatis nostris Deo Patri persolvit. Neque vero pretium, quod pro nobis persolvit, debitis nostris par solum et aequale fuit, verum ea longe superavit. Deinde sacrificium Deo acceptissimum suit, quod quum illi Filius in ara crucis obtulit, Patris iram atque indignationem prorsus mitigavit. Atque hoc nomine Apostolus usus est, quum inquit δ) ,,Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis blationem et hostiam, Deo

in odorem suavitatis. raeterea redemptio, de qua est apud Apostolorum principem ): Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis; sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati Christi et ineontaminati et Apostolus docet ) ,,Christus nos redemit de maledicto legis, laetus pro nobis maledictum. -- ea. rum praeter haec immensa beneficia illud etiam vel maximum consecuti sumus, ut in hac una passione omnium virtutum elarissima exempla habeamus; nam et patientiam, et humilitatem,

56쪽

et eximiam caritatem, et mansuetudinem, et obedientiam, et summam animi constantiam, non solum in perserendis propter iustitiam doloribus, sed etiam in morte oppetenda, ita ostendit, ut vere dicere possimus, Salvatorem nostrum, quaeeunque vitae praecepta toto praedicationis suae tempore verbis nos docuit, ea omnia uno passionis die in se ipso expressisse Atque hae breviter de Christi Domini saluberrima passione et morte dicta sunt. Utinam vero hae mysteria in animis nostris assidue versentur, ut una cum Domino pati et mori et

sepeliri discamus ut deinde, abiecta omni sorde peccati, ad novam vitam cum illo resurgentes, aliquando tandem ipsius gratia et misericordia digni simus, qui oelestis regni et gloriae participes eniciamur.

De quinto Articulo. Deseendit ad inferos, tertia die resurreaei a mortuis. QUAESTI I.

Pars prima huius articuli quomodo sit intelligenda. v

Maxime quidem reser nosse gloriam sepulturae Oinini nostri Iesu Christi, de qua proxime dietum est; sed plus interest fidelis populi cognoscere illustres triumphos, quos ex devicto diabolo et spoliatis inferorum sedibus deportavit de quibus simulque de resurrectione dicendum est. Qui locus, etsi

separatim per se eete tractari possit, nos tamen, sanetorum Patrum auctoritatem secuti, eum cum descensu ad inferos

coniungendum putavimus. ius igitur priori parte hoc nobis credendum proponitur, Christo iam mortuo, eius animam ad inferos descendisse, ibique tamdiu mansisse, quamdiu eiusdem corpus in sepulcro suit. His autem verbis simul etiam confitemur, eandem Christi personam eo tempore et apud inferos suisse, et in sepulcro iacuisse. Quod quidem quum dicimus, nomini mirum videri debet, propterea quod, ut saepe iam ο- euimus, quamvis anima a corpore discesserit, nunquam tamen divinitas vel ab anima vel a corpore separata est. 'QUAESTIO II.

uuid me inserorum voeabulo intelligendum sit.

Sed quoniam articuli explanationi plurimum lucis afferre potest, si paroehus prius Oeeat, quid hoc loco inferorum o

57쪽

CATECHIAM AD PAROCII OScabulo intelligendum sit, monere oportet, inferos hue loeo pro sepulcro non accipi, ut quidam non minus impie quam imperite putaverunt. Superiori enim articulo Christum Dominum sepultum esse, edocti sumus, nec ulla causa erat eur in fide tradenda alio et quidem obscuriori loquendi genere idem a sanctis Apostolis repeteretur; verum inferorum nomen abdita illa receptacula significat, in quibus animae detinentur, quae

coelestem beatitudinem non sunt consecutae. Ita vero sacraeliterae hane vocem multis in locis usurparunt. Nam apud Apostolum legimus i): In nomine Iesu omne genu secti, coelestium, terrestrium et infernorum, et in Aetis Apostolorum D. etrus testatur ): Christum Dominum suscitatum solutis doloribus inferni. 'QUAESTI III.

Quo sint loca quihus animae extra healitudinem constitulae post mortem detinentur.

Neque tamen ea receptacula unius et eiusdem generis sunt omnia. Est enim teterrimus et obscurissimus carcer,

ubi perpetuo et inexstinguibili igne damnatorum animae simul eum immundis spiritibus torquentur, qui etiam gehenna, abyssus, et propria significatione insernus vocatur. Praeterea est purgatorius ignis, quo piorum animae ad definitum tempus cruciatae expiantur, ut eis in aeternam patriam ingressus patere possit, in quam nihil eoinquinatum ingreditur. A de huius quidem doctrinae veritate, quam et Scripturarum testimoniis et apostolica traditione confirmatam esse saneta con-eilia declarant, eo diligentius et saepius paroeh disserendum erit, quod in ea tempora incidimus, quibus homines sanam doctrinam non sustinent. Tertium postremo receptaculi genus est, in quo animae Sanetorum ante Christi Domini adventum excipiebantur, ibique sine ullo doloris sensu beata redemptionis spe sustentati, quieta habitatione ruebantur. Ilorum igitur piorum animas, qui in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit. v QUAESTIO II .

Anima christi non potentia tantum, sed re ipsa ad inferos deseendii. v

Nee vero existimandum est, eum sic ad inferos descendisse, ut eius tantummodo vis a virtus, non etiam anima eo

58쪽

PARS I. CAPUT VI. a pervenerit; sed omnino credendum est, ipsam animam re et praesentia ad inferos descendisse, de quo exstat firmissi muni illud Davidis testimonium i): Non derelinque animam meam

in inferno.

QUAESTI V.

Aliquid dignitati Christi descensu ad inferos detractum non est.

Verum etsi Christus ad inferos descendit, nihil de eius

summa potestate detractum est; neque eius sanctitatis splendor maeula aliqua adspersus, quum potius hoc facto verissima esse omnia, quae I illius sanctitate celebrata erant, eumque Filium Dei esse, quemadmodum antea tot prodigiis declaraverat, apertissime comprobatum sit. Id quod facile intelligemus, si causas, cur Christus et alii homines in ea loca venerint, inter se conseramus. Ceteri enim omnes captivi descenderant; ipse ver inter mortuos i liber, et victor, ad profligandos daemones, a quibus illi ob noxam inclusi et constrieti tenebantur, descendit. Praeterea alii omnes, qui descenderunt, partim poenis acerbissimis torquebantur, partim vero, ut alio doloris sensu carerent, tamen Dei adspectu privati, et spe beatae gloriae, quam exspectabant, suspensi torquebantur. At Christus Dominus descendit, non ut aliquid pateretur, verum ut sanctos et iustos homines ex misera illius custodiae molestia liberaret, eisque passionis suae fructum impertiret.

duo igitur ad inferos descendit, nulla prorsus de summa eius dignitate et potestate diminutio facta est. 'QUAESTI VI.

uuibus de causis Christus ad inferos descendere voluerit.

His expositis docendum erit, propterea Christum Dominum ad inseros descendisse, ut ereptis daemonum spoliis, sanctos illos Patres ceterosque pios e carcere liberatos secum adduceret in coelum quod ab eo admirabiliter summaque eum gloria persectum est. Statim enim illius adspectus clarissimam lucem captivis attulit, eorumque animas immensa laetitia gaudioque implevit; quibus etiam optatissimam beatitudinem, quae in Dei visione consistit, impertivit. Quo facto id comprobatum est, quod latroni promiserat illis verbis δ): Hodie me-

eum eris in paradiso. lane vero piorum liberationem Oseas tanto ante praedixerat in hunc modum Ero mors tua, o

59쪽

ae CATECHISMI AD AROCHOS

mors morsus tuus ero, infernet o etiam signis eavit Zacharias Propheta, quum ait i): Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Id ipsum denique expressit Apostolus illis verbis ): Exspolians principatus et potestates, tradaxit confidenter, palam triumphans illos in semet ipso. Verum ut huius mysterii vim melius intelligamus, saepe illud memoria repetere debemus, pios homines, non solum qui post adventum Domini in lucem oditi erant, sed qui illum post Adam antecesserant, vel qui usque ad sinem saeculi suturi sunt, eius passionis beneficio salutem consecutos esse. Quamobrem, antequam ille moreretur ac resurgeret, coeli portae nemini unquam patuerunt; sed piorum animae, quum e vivis excessissent, vel in sinum Abrahae deserebantur, vel, quod etiam nunc is contingit, quibus aliquid diluendum et persolvendum est, purgatorii igne X- piabantur. Est illa praeterea causa, cur descenderit ad inseros Christus Dominus, ut ibi etiam, quemadmodum in coelo et in terris, vim suam potestatemque declararet, et omnino, ut in in nomine eius omne genu flecteretur, coelestium, terrestrium et infernorum. duo loco quis summam Dei benignitatem in genus humanum non admiretur et obstupescat, qui non modo pro nobis acerbissimam mortem subire, sed insinas etiam terrae partes penetrare voluerit, ut sibi carissimas animas inde ereptas ad beatitudinem traduceret 8 QD AESTI VII.

Alterius partis quinti articuli Aenη

Sequitur altera articuli pars, in qua explicanda quantum laborare parochus debeat, declarant illa Apostoli verba ): seMemor esto, Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis. Quod enim imotheo praecipit, idem etiam reliquis animarum curatoribus praeceptum esse dubitandum non est. Ea autem articuli est sententia Postquam Christus Dominus sexta seria, hora diei nona, in cruce spiritum emisit, et eadem die vespere sepultus est ab eius discipulis, qui Pilati praesidis permissu corpus Domini e cruce depositum in propinquihorti monumentum no nam intulerunt: tertio a morte die, qui sui dominicus, summo mane illius anima corpori iterum coniuncta est, atque ita is, qui triduum illud mortuus fuerat, ad Vitam, ex qua moriens discesserat, rediit et resurrexit.

60쪽

'QUAESTIO VIII.

Mn aliena virtute, ut ceteri homines, sed propria vi Christus resurrexit.

Sed resurrectionis voce non illud solum intelligendum est, Christum a mortuis excitatum esse, quod multis aliis communi suit; sed sua vi ac virtute resurrexisse, quod proprium in illosuit et singulare. Neque enim natura patitur, nec ulli homini concessum est, ut se ipsum possit virtute sua a morte ad vitam revocare. O vero summae Dei potestati tantummodo reservatum est, ut ex illis Apostoli verbis intelligimus i):-Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Quae quoniam neque a Christi corpore in sepulcro, neque ab anima, quum ad inseros descendisset, seiuncta unquam fuit, divina vis tum in Orpore inerat, qua animae iterum coniungi, tum in anima, qua ad corpus denuo reverti posset, qua et licuit sua virtute reviviscere atque a mortuis resurgere. Id vero

David spiritu Dei plenus praedixit his verbis ): Salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius. Deinde ipso Dominus divino oris sui testimoni confirmavit ): Ego pono

animam meam, ut iterum sumam eam, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Iudaeis etiam ad confirmandam doctrinae veritatem dixit εὶ:

Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod quidem tametsi de templo illo magnisce ex lapidibus structo intelligerent ille tamen, ut Scripturae verbis eodem in loe declaratum est, dicebat de templo corporis sui duamvis autem in Scripturis β interdum legamus, Christum Dominum a Patre suscitatum esse, hoc ad eum, ut ad hominem, reserendum est quemadmodum illa rursus ad eundem ut Deum, spectant, quibus significatur, eum sua Virtute resurrexisse. QUAESTI IX.

uuomodo Christus primogenitus mortuorum dicatur, eum viii ante ipsum resuscitati noscantur.

Sed illud etiam praecipuum Christi fuit, quod ipse pri

mus Omnium hoc divino resurreetionis benefici affectus est; nam in Scripturis et seprimogenitus' ex mortuis, primogenitus xmortuorum 'vocatur. Atque, ut est apud Apostolum'):-Christus resurrexit a mortuis primitiae domnientium quoniam

SEARCH

MENU NAVIGATION