Antonij Kerkoetij Aremonici Mastigophorus primus tertius, siue Elenchus confutationis, quam Claudius Salmasius sub ementito nomine animaduersis Kerkoëtianis opposuit Antonij Kerkoetij Aremonici Mastigophorus tertius, siue Elenchi confutationis, quam

발행: 1623년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mera,& dibapha faturatior sit conchylio3 Per inde est enim, ac si quis diceret: Veneris cygnos nive candidiores esse , imo creta, vel farina . Item, Helenam pulcriorem fuisse Venere; imo Hecuba. Nam ii purpura a conchylio differt, ut scribis pag.136.quod conchylium multo pallidius, ac dilutius silpurpura; tu Tertullianum ita disputantem facis; paui collum, quod mera purpura fulget, quavis purpura dibapha saturatius est, imo quouis conchylio saturatius. Atqui, o stolide, purpura ipsa quouis conchnio pressior est: quid ergo mirum pauonis collum, quod minus pallidum ac dilutum est, quam ipsa purpura, etiam conchylio,quod purpura pallidius est, minus esse pallidum. Nam correctio figura est, quae ctim ad amplificandum apponitur, id quod subiicitur augererem debet. At minus est, pressius esse conchylio paui collum,quam purpura. Ineptissima est igitur ista ratiocinatio, & iudicij, communinque sensus inanissima. De hac tam inaudita,tam prodigiosa interpretationis absurditate, in Co-futatione siles admodum imo intermortuis quibusdam vocibus non excusis tu quidem inscitiam tantam, neque defendendi tui caussa quicquam adhibes; sed leuiter ac titubanter nescio quid obgannis: vi appareat confusum te,& ad incitas redactum, dolore & verecundia P. 136. propemodum enectum fuisse. Tandem vero

sub finem capitis, ne penitus nihil habuisse viderere quod diceres, timide ac balbutiendo istud aspergis: conchIlitim apud Tertullianum

illo in locri pro qualibet purpua capi, ut etiam

82쪽

Salmasim obseruauit. Sic omni conchylio pre toties omni purpura situratior. In paucissimis hisce, ac languidis mortuisque vocibus, quas velut tormento quodam tuus a te pudor expressit, impudentissime mentitus es,ut Latine,& simpliciter loquar. Nam conchylium illo ipso Tertulliani capite tertio dicis, non pro purpura, Vt interdum solet, late sumi,sed stricta& propria notione pro eo coloris genere, quod multo pallidius, dilutiusque est, quam purpura. Αdscribam verba tua ; ut eadem opera & hallucinationem tuam vel inuitus agnoscas ; & in- uerecundum tuum, ac putidiuimum mendacium Lector intelligat.

E Claudis Salmasii Notis ad Tertustianum de Prigio V.131. quibus eius asininus

svor, o mendacium Lagitioseum

conuincitur.

Nam conchylium coloris genus multo pallissius , diluti sisque purpura: ut mirum non sit, si colla pauonum, quae mero purpurae lumino

83쪽

florent,omni conchylio vegetiora dixerit Te tullianus, chiri conchylia omnia saturitatem illam floris, ac luminis non habeant, quam habet purpura. Purpuram a cochylio, hoc est purpuream vestem a conchyliata, Plinius semperdiscernit. Tum in fine annotationis Pag. I 2. Haec de conchylij, ac purpurae differentia di

lium autem hele est conchyliata vestis, quae 4 purpura distinguitur. Haec dciis plura Salmatius. Ex iis elidite Lector caninam frontem Cynici literatoris agnosce. quam minus pros cto miraberis, si reliquam homuncionis importuni leuitatem, & Caluinisticae, quam profitetur, sectae perfidiam ac falsitatis in ea ludum& disciplinam recordari volueris. Ri Redeo ad te, Salmasi, & frontem tuam it rum pulso. Non solum in Confutatione tua mentiris, dum Gaiagur scribis, obseruasse te co-chylium apud Tertullianum pro qualibet purpura capi. Nam tu notionem istam vocabuli conc γω, repudiasti, & alteram strictiorem,pro dilutiori de pallidiori colore, secutus es. in Sed non soldm νε υων istud, & piaculare mendacium admisisti; sed in tuenda altera illa conchylii significatione idem te in absurdum implicasti.

GD . Verba tua sunt: potest etiam oe concistium p. i37. conchIliata moti accipi, qua a purpura distin uitur. eum enim mari' gradiu eo νών sint pro- 'prie sumpti, G aliud alio pres sit, cuan ratim

84쪽

purpuram,quae in collo pausnis lucet, omni conchiis etiamfaturatissimo presiorem, ac fusciorem esse dixit. Finge ijs in verbis: ima omni conchylio pressior; conchylium proprie sumi, prou t a purpura differt ; si purpura, Vt vis, mera, & satura in collo sit pauonis , consequens erit, ita ratiocinari Tertullianum purpuram, quae est in collo pauonis, esse qualibet mera , & saturatissima purpura fusciorem, & saturatiorem; imo vero de omni conchylio. Cuius absurdissimi commenti stoliditatem ex hoc exemplo disce: Clim in cerae, vel chartae genere aliae sint candrdiores aliis; si quis ita diceret; Cygnos Veneris candidiores esse nive, imo cera, vel charta. Item cum stellae aliae sint aliis splendidiores, si ita pronunciaret; Christi corpus in Transfiguratione Sole lucidius fuisse; imo vero stellis: obsecro te, Salmasi, hic cine tibi hominis ore loqui,an pecudis,ac iumenti voce videreturὶ Hoc igitur age: huic occurre: doce te vel illa non scripsisse, quae dixi; vel quomodo defendas, atque excuses sedulb cogita. Quid hie mihi lora, quid flagra commemoras3 Profecto si in te, pro eo ac tanta stupidi as meretur, officium facerent, olim tuum tibi tergum abst*

iissent.

85쪽

o Antonis Ter petasElenchus ,

Salma 8 impudens calumnia. Κ σκοπου defensio sive maretino colore,

praecipuum, te in ipso quaestionis capite turpiter hallucinatum esse, & im pudentius, quam callidius dissimulare voluisse, nunc ad reliqua disputationis tuae non minus flagitiosa

mendacia, & me conferam.

Primam illud esto, quod non in capite isto solum, sed ubique fere declamas,& atrocissime

calumniaris; scripsi sieme, smaragdinum virorem eundem esse cum colore conchylij. Si aut conuiciari tibi vellem, aut non conuiciis omnibus, & maledictis turpior esses, quibus te pro hoc effraenatissimo mendacio dictis, dc imprecationibus ulciscerer Oro ce, Cynicorum delitiae Salmasi,qui tanti mendacium olidoruque canum greges, quan-

ti Christum ipsium facis; quanquam frontem perfricando detrivisti ; tamen si rictum adhuc hominis habes, eloquere sodes, quo in loco, quibus verbis hoc, quod scripsisIe me dicis, vellitera conceperim. Si vel apicem unum ea de te Kerxoetius exarauit,esto,id quod maximὶ d testatur, Salmasius Cynicus. Mea haec oratio fuit pag. Animaduersorum s cum tu in N otis pag. i 27 duos in pauone colores esse do

cuistes , aureum, & Purpureum; purpureum

86쪽

in collo,& quidem merum ac siiturum;aureum in tergo; ut ridiculam & infantilem illam ineptiam refellerem, ostendi primum in collo pani non merula illum purpurae florem, sed conchylium apparere: hoc est dilutiorem,quam in

purpura violacea colorem: tum praeterea viridem, & smaragdinum , quod ut probarom. Phaedri versum illum protuli: Nitor fuat agri eo Io praefulget tuo.

Λt 6 peponis sinciputi ubinam scripsi smaragdi

colorem eundem esse cum conchylio Z Nonne palam est, te, ut horribilis illius urutεριωσεία, dc erroris infamiam quoquo modo tegeres, iocularem illam sycophantiam arripuisse, in quariiμφοληπτος ως, Sc intemperiis percitus furiosos ore canino latratus cderes Iterum te ut alias

saepe mentitum esse dico: conchyliatum me in collo pauonis & smaragdinum colorem simul agnouisse, smaragdum cum conchylio minime confudisse. Age ostende me mentitum esse:

verba mea, si quid respondere paras, itidem uti ego tua, describe.

Salmasii praeter omnium Mem imperitis a de colis pausententia, quod esse conchyliatum, o viride, Mon Furcum

ostendi uri

Vnc te neque pavum unquam vidi sie, n que oculos habere, neque phantasiam vulam, aut in crini, tui cauo cerebrum inesse,

87쪽

71 Antonitar oetis Elenchas

perspicue monstrabimus. In pauone duo duntaxat colorum fastigia notas ad Tertulliani pallium; aureum, & purpureum. Duobus autem

praecipuὸ c uribus bis pag. in I. Uuperbit pauo,aureo, G purpureo; horum purpureum, & quidem pressum, atque eximium in collo florere sentis pag. 136.137.& i 2. Ibi enim Tertullianea ista imo omni concissio depressior, qua coltiforent, de purpura illa mera & saturata capis: item illa qurerga fulgent, ad aureum colorem refers. Florere,

inquis, heic propriὸ de purpura dictum, ut fulgere

deauro. Praeterea: colla autem pauonis purpureo colore florent: ut terga eius aureo fulgent. N ego te

aut paui collum vidisse unquam, aut prae glama, vel heluco colores illius potuisse discernere. Tibi dico, Salmasi, collum paui conchyliatum simul est & viride. Vterque, inquam, in eo color elucet; conchyliatus, qualis est irati maris, & austerus in glauco,ac longe purpura vio

Iacea dilutior: tum smaragdinus. Consile ἰσι Metro piis omnes. Nemo tibi purpureum purpura illa satura collum auis istius esse concedet. Duplex purpurae merae genus est: alterum Tyrium colore finguinis concreti nigricans aspectu ,

idemque ' pectu refulgens, ait Plinius libr. ix.

Cap. xxxv m. in quo austeritas, nitorque cocci quaeritur : alterum amethystinum eximium,

quod 3c violaceum & ianthinum dicitur: de quo Virgilius Georg. I v. miolae 'blucet purpura nigrae. Praeter hos conchyliatus est color, qui nonna- quam & purpureus vocatur late usurpato purpurae nomine, qualis est in viola serotina,quam leucoium

88쪽

Consul. CL Salmasii. 73

leuco tu purpureum Dalecam pius appellat, aut i in malua ad purpuram inclinans, aut in heliotropio, de quo postea. Hac Plin. lib. xxi. Cap. viii. In collo paui dilutus, Ut iterum repetam, color ille floret, viridi, & smaragdino mixtus,

non purpureu S merus, & saturus; minime omnium Tyrius, nitorisque coccini 1 cuiusmodi tu purpur pauonis collum comparasse videris, ex iis quae de stragulis purpureis disputas, pag. IGF.&ia. . Sed haec prodigiosa caecitas est. Cum igitur unicum tu collo paui duntaxat colorem , eum quo purpurae saturae ac merae tribueres, nonne duplicis illius absurditatis admonendus fuerasὶ nonne docendus conchylia tum primo colorem in collo paui non purpureum inelle: ne in boni lenius inanem illam ratiocinationem incurreres, quam tu Tertulliano per oscitantiam a fingis; uti dixerit collum linaui purpura satura presuus esse; inno conchy-ioψSane haec agyrtica impudentia cit, tam crassum errorem tertinaciter tueri. Nonne & illud discere te a nobis oportuit, v iridem in eodem collo pauonis, & imaragdinum inesse nitorem,ne simplicem colorem agnosceres Z Haec chi tam clara sint, ut ab omnibus, qui Animaduersia nostra legent, obseruari possint, tamen uti furtor e ,οφωm deprehesus, ut impune per tumultum, ac trepidationem euaderes, miras in s maragdi vocabulo tragoedias concitasti. Sed frustra es. Nam illa tua κti ψις, & latitatio non nimis nequam , neque adeo callida ingenios

que fuit, ut a Mastigophori nostri habenis ac flagris scapulas tuas eximeret.

89쪽

Torpissma sicum ipsius Salma Dugna

s inconstantia.

T Euis & nihili Grammaticus noua porten- p. 13r. L. ta stupiditatis eod ein capite peperit. Pret. cipua sunt duo. Primum quod in N otisTertullianeis docuerat,hic euertit, secumque pugnat. Meministi te, Salmasi, duos in pauone colores, purpureum & aureum ita distinxisse,ut in collo floreret purpureus, aureus in tergo fulgeret. Scribis hoc pag. i 2. Colla autem pauonis purpureo colore florent; πιι terga eius dureo fulget. Et an

tea: Furere hAc proprie de purpura dictum ; ut fulgere de auro. Tertullianus pavoni vestem de cataclitis tribuit, hoc est, interprete Salmasio, purpuram dibapham, qua colla florent ; aurum eidem, qua terga fulgent. Tu ex iliae Tertulliani verbis soli tergo pauonis aurum assignabas. Nunc in Confutatione, pag. I I.

secus doces , Tertullianus, inquis, heic aurum e conchylium in pauone tantum agnoscit: per concis-lium omnem pauonis sapphirum, . purpurum 3Π-tellexit a per patagium vero inauratum, quicquid in panone smaragdini vel aurei coloris est. Igitur aureum & purpureum in pauone colorem ex Τertulliani loco illo misceri,& inter se temperari iudicas. Non amplius ergo purpura in collum relegatur ; aurum in tergum. Vana est

ergo proprietas illa verborum, sorare, quod purpurae soli ; fulgere, quod auro conuenit. Nam si promiscue aurum dc purpuram habet,

90쪽

virique ambo illa ex aequo congruunt. Viro verbo, inducentasunt omnia, quae tu ad illum locum Tertulliani loquaciter effutisti. Volo mihi respondeas; clim Tertullianus i ta scribit,p.iuo ni testem esse de cataclitis omni purpura se enim interpretaris ) prsiorem, qua colla floret,

utrum aureum colorem iis verbis in collo pauonis inesse significet. Si ita est: perperam igitur in Notis ad Pallium existimas, purpuram

solam a Tertulliano in pavonis collum coniici ; aureum vero colorem in tergum : quod de ex sententia tua necesse est Tertullianum dixisse. Ibi enim vestem de cataclitis quam tu vis esse purpuram meram ac solam, collo definit; tergo vero inauratum patag um. Sin desola purpura praecise verbis illis accipiendus est; ridicule, & Consul. pag. I I. scribis, Tertullianum per patagium inauratum intelis xise, quicquidis pauone maragdini mel aurei coloris es. Si id verum est, sequitur patagium a Tertulliano non tergo soli, sed collo etiam ata tribui. N am & ea pars, ut ais, aureo & sapphirino colore fulget. At Tertullianus per patagium inauratum intelligit QI I C Q v I D in pauone smaragdini, vel aurei coloris est. Duo sunt orationis Tertullianeae membra, quibus purpureum & aureum colorem separatim describit. Primum est: pauoni vestis, σ quidem de cataclitis omni conchylioprsior, qua colla florent: quibus sola, ut in Notis affirmas, satura purpura continetur: Alterum: omni Diagio inauratior, qua terga fulgent ι quod de aureo solo colore accipis. In iis neque conchylium tergo;

SEARCH

MENU NAVIGATION