Antonij Kerkoetij Aremonici Mastigophorus primus tertius, siue Elenchus confutationis, quam Claudius Salmasius sub ementito nomine animaduersis Kerkoëtianis opposuit Antonij Kerkoetij Aremonici Mastigophorus tertius, siue Elenchi confutationis, quam

발행: 1623년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Revera in hoc capite, quo de Rhetorieis di .cendi generibus , deque onm, di antiquitatis charactere plenis paginis, & morosa oratione disputas, sentinam mihi tuarum omnium sordium ac retrimentorum collocasse videris: adeo quae in caeteris Confutationis partibus

fusa ac dissipata sunt lumina illa, quae dixi, ingenii orationisque tuae, ea sent illo ipso loco

congesta, in unumque contracta. Missa facio leuiora illa, quae in verbis & vocabulis identidem peccas ; velut, quod τι πινος saepius usurpas, quasi non esset ο πινος , Vel ac zz πινος neutro genere Graece diceretur : quod tu nimium saepe , & ea quidem constructione facis , ut Librario imputari facinus illud nori debeat. Facinus enim &in homine Grammatico non leuius est, lyllabae, atque Voci, quam parenti manus inserre. Caussam dices apud alios, cur hoc De dixeris pag. IIJ i item pag. 176: Quod autem scribis austeritasem , ac πινος

patistrae minime conuenire. Tum pag. ISO , ωνος in oratoribus antiquis quum toties laudat Diona sus Halicam. nec non pag. i8I, citra vllam excusationem; curi, illud Piυν ascribit. Ad haec pag. I 8 , --νω, & ὼυπινές.& pag. 187 , Psi σου -λα ικου ori νους. Horum tibi nos, qui Grammatici non sumus, gratiam facimus. ilia sunt multo atrociora & foediora, quorum a me postulandus es: quae antequam profero, τοκρι ομον, dc quaestionis statum exponam breuiter. Erraste viros doctos in N otis

112쪽

pag. 23 scripseras, qui m orationis aiebant antiquitatis illum esse situm, &squaliorem, ac veluti χ ιυν, & mucorem seu lanuginem, quaesit eius, unde est orta, vetustatis index. E contrario vero tu ab oleo palaestrico, de I xysticis sordibus, quibus inunisti palaestritae cutem soli coquendam, & colorandam exponunt, πῖνον ad orationis I Ahis tranassatum autumas. Quoniam igitur πινοι, vocabulo maximὸ omnium usus est Dionysius Halicar. eiusque vim ac notionem prae caeteris expressit, postquam nonnulla, quae ad rem pertinent, ex eo praemisero, tum ad tuas sordes, & illuuiem palaestricam Veniam, ac te pueriliter & αυὰθ-ne longa in disputatione ista versatum esse plane conuin

cam.

Dionysius Halicarnassensis Lib. mmi m 2 - ως, pag. Edit. Vechel. 22 triplex genus distinguit orationis, triplicemque uructuram, de ψ-

μονίαν ονομα -ν. Prima est secunda γλα- φυ , siue , tertia κοινη. Structura , sue rudinc Abis ad austerum, &archaicum eloquentiae genus refertur, quod scabrum, asperum, dc plerumque impolitum est. Huius enim est τραχίους ψ ιυτνωπις ταῖς

σ δε αργυ δίπνες , s αυτοχ δοι. Proinde structura, nominumque compositio inaequalis, &aspera ; cuiusmodi impolitorum est lapidum. Numerus debet esIe grandis, de maiestatis plenus ; membras λοῦ s-libera &simplicia, citra fucum, & artem, φυμε

113쪽

qua arti similia sint, oe exsectu grauiore gis a magis, quam ex leni aesedato, videantur. Pergit idem, & structuram generis istius ait esse ἰλi-

άχι υ ν , ἀν visiσμον, ψ το ἀνον cor. τινὰ ἔχ' re υλλος: Paucas in oratione copulad esse,articulis carere, abruptam use, Cr consequentiam negligere, minim floridam; magnisicam ineueram ac rigidam, siue fuco; cuius decor es archaismus antiquitatis ille situs. Huius generis principes fuere ex Epicis Poetis Antimachus , & Empedocles ; inter Melicos, Pindarus s inter Tragicos AS schylus; inter Historicos Thucydides , inter Politicos oratores, Antiphon. Cuiusmodi porro dicendi genus illud fuerit , praeclaro Cicero aliquot in locis exposuit: v ti in Bruto. Quibus temporibus, inquit, quod genus dicendi iuuerit, ex Thucydidit scriptis, qui ipse tum fuit,

intelligi maxime ροtest. grandes erant verbis, crebri sententiis, compressione rerum breues, . ob eam ipsam caussam interdum subobscuri. Idem docet lib. II. de Orat. ubi oratores istius generis fuisse refert subtiles, acutos, breues, siententiis mas gis , quam verbis abundantes. Alterum genus orationis est γλαφυρον , ψαύ- ρηρον, elegans, di floridum ; cuius structura &compages exquisita & elaborata debet esse, M

artificii studiique plenissima ; vocabula ipsa

mollia, iucunda, εο φωνα, λεια , , -lθεω

- id est ad virginalem castigata verecundiam.

114쪽

Nihil ibi asperum, hiulcum, & scabrum: nihil audax, de cum periculo dictum. Periodis

constat affabre tornatis, & ad amussim exa- istis, apteque cadentibus. χι in τε ου GP α -

ψ θεατρικον. Figuras non antiquitatem maximὸ redolentibus utitur , aut in quibus maiestas quaedam

ω grauitas , aut situs inest, o squaliorsseddelitatis, oe mostibus; quibus lenocinium inest, oe quiddam ad theatra, oisentationes aptum. In eo genere primas ex Epicis sibi vendicat Hesiodus; ex Melicis, Sappno, post hanc Anacreon, &Simonides; Tragicorum Euripides; Historicorum praecipue Ephorus, ac Theopompus, ex Oratoribus Isocrates. Tertium genus intermedium ex utroque conflatum, quicquid eximium ac praestans inest utrique, colligit,& exprimit. Princeps in eo inter Poetas Homerus extitit; inter Melicos, Stesichorus,& Alcaeus; e Tragicis Sophocles; Historicorum Herodotus , Oratorum Demosthenes: e Philosophis Democritus, Plato, Aristoteles. Haec Dionysius ; quibus simillima sunt, quae Hermogenes Lib. I. ψὶ δείν disputat, praesertim ubi agit

Ex iis euidentissimum estis,o, illum, de quo quaeritur, proprium esse grandioris illius & antiquioris orationis, cuius character erat ποι - ως, perisas, & austeritas illa, quaeque artificu expers ac naturalis videri vellet, quasi exim-

115쪽

Consul. CL Salmasii. Iorpetu profusa, non arte, & studio perpolita: contra verb ab eo genere, quod comptum et gans, ac venustum fuit, in abhorruine.

Salmassi Arcadica, o pidissima hastari

natio in Dionysii Halicarnasn- is verbIS. HAE c longius, praeterque morem nostra,

tuo autem ex instituto disputata mirificam, prodigiosamque tuam inscitiam , &iu dicij inopiam ultimam luculenter ostendunt. Hoc insuper arguunt, te Dionysium neque antea consuluisse,&cim te aduersum nos accingeres, raptim ac celeriter summa quaeque libasse; neque integram illius orationem, aut antecedentia, consequentiaque vel legi isse, vel intelligere potuisse.

Prima illa, & asinina tua stupiditas est, quod p.

Dionysium scribis mis, illum antiqua Metoricae, quae fortis erat, mascula, multumque arti, exertitationi debebat, cum illa suorum temporum Metorica conferre,quae nulla arte constabat,sedΡ-lo impetu. extemporalitate quippe tunc plurimum gaudebant. fundebant itaque, non dicebant. Teipsum appello, Salmasi per fidem tuam; haeccine cum scriberes, Dionysium legeras ,aut apud te eras, aut vigilabas denique Ergone Dionysius πινον illum ,& genus ipsum Rhetoricae, cui congruit, opponit suorum temporum Rhetoricae 3 Dic mihi, quo tandem Rculo

116쪽

eenses vixisse Dionysium ρ Nonne Imperatoris Augusti temporibus ς At -- illum, eiusque proprium genus orationis, quod Thucydidi tribuit, opponit ei generi, quod Isocrates, Ephorus, ac Theopompus, Euripides, Anacreon, Simonides, Sappho, Hesiodus adsciuerunt Z Num istos putas Dionysii, vel Augusti Caesaris aetate vixisse 3 Quid ei stupori simile aut secundum Z Dic aurite & clitellarie quo tempore vixit Hesiodus, ut de Sapphone, Euripide, & Isocrate taceam Sunt qui aequalem illum Homeri faciant, plerique supparem .Et hic, & eorum multi,quorum dissimili stylo diis opposuit Dionysius, ante Thucydidem , AEschylum , & Pindarum floruerunt, Juorum proprius est mi ος. Deinde tu genus

lud, cuius proprius erat mise, multum arti,

exercitationi debuisse censes, contra alterum, a quo πινος alienus est, nulla arte constitisse , imo ex tempore profusum. Piget asinitatis. Amabo te, Grammatice, Euripides sine arte ulla scribebat, aut ex tempore fundebat' quem quidem anxie &aegre plerumque versus scripsisse, ita ut uno die paucissimos ederet, author est AElianus. Quid Z Isocrates, cui ex oratoribus primas defert Halicarnassensis in eo genere, quod 1ωνω recedit, & priori opponitur, num artem nullam & laborem adhibuit, aut ex tempore dictauit Z Atqui in una, nec adeo longa oratione decem, vel, ut aliis placet, quindecim annos consumpsit. Is est Panegyricus 1, in quo, ut & caeteris illius Orationibus,

numerorum , praesertim diligens , α nimia

117쪽

enucleata ratio, quantum in ea re studii operaeque collocarit, ostendit. Itane porro perfunctorie Dionysium legisti, ut non animaduerteres, ei generi, cui πινος non congruit,propterea quod austero illi, in archaico contrarium est, hoc velut proprium attribui ut laboriosam in numeris, ornatuque reliquo oratio innis &scrupulosam diligentiam requiratὶ οὐ μο

dunt & αρμονιωνα κρίβου. Credo quibus singulae propemodum appendendae voces erant, &tam superstitiose componendae; quibus in orbes ac periodos numerose & orientes, & cadeses dirigendae sententiae; quorum in reliquo contextu orationis tam limata subtilitas fuit,s aut sine arte illa prςstabant, aut euomere extempore orationes istiusmodi tam affabre factas , tam perpolitas poterant.

Eiusdem caetera de eodem argumento ridicula satis pro concinnitate. ATenim palaestram habuit, & exercitatio-p.i7 6. ne illud ipsum genus, in quo , &χνους Tum palaestra ad mollitiem de

iucunditatem minime conuenit. Nam econ- strario vires, ac robur corporis moime augebat pa

rastra. Hinc illa pullic valere, pro optimὸ alere. Haec sunt quibus probas Rhetoricae generi il-

118쪽

li,quod mo rac o suo res , dc ου Vredolet, palaestram nitoremque conuenire,& vel artificio, sissimum suille. Miseret me inscitiae. Tu quid palaestrast, quid naturale, quid artificiosum genus cum haec dicis animo concipisς Pal strae VOX, ω μαμωακουθε, varia S diuersa significat. Primo ludum ipsum, & gymnasium, vel magisterium, atque disciplinam. Hoc sensu genus illud austerum, & archaicum non iliae magistro , disciplina, δc exercitatione constabat. Alias palaestra nitorem quendam, elegantiam,concinnitatem, & in gestu motuque corporis venustatem significat. Vt qui pila ludunt, ait Cicero lib. i. de Orat.) non utuntur in ipse lusione artificio proprio palaestrassed induat ipse maius didicerintne paustram an nessant. Idem in

Oratore ad Brutum, Vt enim athletas , nec multo pecus gladiatores iidemus, nihil nec vitando facere caute , nec petendo mehementer, in quo non motus

hic habeat pa iram quandam : it quidquid in his rebuου fiat itiliter ad pugnam, idem ad abstectun, etiamst minustum. Hoc igitur palaestra significat , venustatem & concinnitatem in mouen- eo conformandoque corpore. Hinc & ad ora- . tionem transfertur. Itaque spergit ibidem Cucero qualis eorum motus, quos ex πιλα υς Graecimocant, talis horum mihi videtur oratio , qui non elaudunt numeris sententias. Antea vero de numero loquens: Itaque ferius salt) aliquanto nota- tu ,i cognitu s quasi quandam pavi iram' extrema lineamenta orationi attulit. Vides palaestram pro lepore, & concinnitate sumi; cuiusmodi ab archaico illo , cui πινος competit, generet abhorret.

119쪽

Consul. CL Salmassi. Io s

abhorret. Itaque vix dici potest, quam ridicule, imperiteque miratus sis,& in nos etiam calces eliseris,quod generi illi nitido & polito palaestram tribueremus. Nam doceri te postulas, quissit ille character , culpa fra 'cm-λα se. an aliquis fit dicendi character pala iracud proprie diactus. O brutum stupidumque pecust Quaere a

Cicerone, & per Deum immortalem obtestare, ecquid palaestram esse putet,quam orationi numerum illum artificiosum sero tandem consci utile dixit. Neque vero mirum te quid palaestra in oratione esset ignorasse, qui ia esis, inurbanus ac vastus; &, quo nihil aptius itite dici possit lycanthropicE, ac sine ullo lepore& humanitate scriptites. Proinde αρχα- γένος, quod ornamentis iis ce dicendi ac lenociniis careret; ac minus affectatum esset, naturale quodammodo nominatur : non quod omnis penitus artis esset expers , quod tu crasse nimis, & imperite colligis. N am & artem , ut illis temporibus, habebat aliquam, & praeceptis utique, rudibus saltem, inchoatisque constabat, ut sunt artium omnium initia minus persecta. Sed si cum altero compares, cuius longe exquisitius erat artificium, operosiorquestructura, prius illud naturale ac sponte fusum, hoc artificiosum appellari meruit. Quod ape tissime Dionysius nos docuit illis verbis, quae supra retulimus ut cum scribit antiquum ge

At etiam falli nos putasti, quod ipsummet genus orationis, cui palaestram, & artificium illud, ac lenocinium tribuimus, crediderimus

120쪽

esse. --ο illud c θεαπι , τρυφερονκ, μαλα-ν, raod Dionysius appellauit. Quς tua castigatioena vecordiae, dc uvιπια ac , υυς tuae index est certissima. Dionysiius enim, ut paulo ante docui, istud ipsum genus γλαφυρον, & etνει-, floridum elegans, arseitum, quod artificii lenocinium, eamque,quam Cicero vocat, e numeris pal stram, & concinnitatem desiderat,vocat ά- λον , θεατριών, πυφερον , κ, μαλακον, quod αυ ρω,&πων tarn ex aduerso respondet; atque ideo οἰνον, & χειν repudiat. Pergitur in aliis ad eandem vim εαν hallu- , cinationibus Salmassi. QVod te Dionysij Halicarnassensis librum illum, quem citas, nego legisle, sed paucarantam verba, quae ad rem tuam pertinere so la credideras, ex Indice quaesita percurrisse dico leuiter, planissime probant ea, quae tu mihi deinceps obiicis.Sed bestiam audiamus sua verba resonantem. Tu qui hac mace nempe πινου auferitatem, G 'ualurem ignificari tantum putar, scisine de quibus oratoribus, aut de qua oratorum atale Dion sius intellexerit, dum πίνον αργυών possim nominat limo id plane ignoras. atquin scias non de metustioribus Rhetorum temporibus loquutum Halicarna eum , quam qua Platonem, Isocratem, Demsbenem, reliquos decem oratores tulerunt. his ipsis Oraroribus ',' ωIνια illud idem tribuit. Nouequaro abs te, a' censeaι, aunero illo, oe siquallido,

SEARCH

MENU NAVIGATION