Antonij Kerkoetij Aremonici Mastigophorus primus tertius, siue Elenchus confutationis, quam Claudius Salmasius sub ementito nomine animaduersis Kerkoëtianis opposuit Antonij Kerkoetij Aremonici Mastigophorus tertius, siue Elenchi confutationis, quam

발행: 1623년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Tu tas iubesia os inter pretari, qua clauum nullum habeat. Quid si negem ; dc vilem, atque ignobilem esse dicam 3 Ita enim Interpres , & recte. Sic Netae, quam Diogenes Laertius Aristotelem indutiasse refert, insignem, & spe stabilem , non clanatam esse defendo ; quod in Notis ad Aug. Hist. P. Mo. α ιρμως dc imperite doces.

Salma sit calumnia.

3 Ergin' obsoletam illam & rancidam le- ctionem defendere 3 Quid hoc monstri est: quadrata iustitia Z Sed & reliqua perple-Xa, , inextricabilia in expositione tua sunt. Institis caruisse tunicas. Carthaginiensium cur negas 3 Nam planus est vulgatae sensus, & facilis. Tunicas ait veteres sine ullo cinctu expedi ias,& instita,ssiue lata fascia quadratas fuisse. N am expedita, & quadrata rectὶ Iunius. Porro ceim tunica perinde virorum ac mulierum vestitus esset ι hoc priuatim habebant viri, ut pallio uterentur, non mulieres. Hare sententia dc Tertulliani, & nostrorum verboruni fuit: quam tu nimis pueriliter, &affectat ridiculum in modum deformare studes; &Salmasianos scilicet sales aspergis. Est enim Salmasius homo ad urbanitatem & facetias facius.

52쪽

. ..

Consul. CL Salmasii. ITunicati Carthaginiensis interdum, se palliati : eo imperita haesitatio Salma - .

i, eiusdemque dycophantia.

ITame Deus amet , ut quid tibi in pleraque

Scriptorum tuorum balbutie velis, diuinare nequeo. Minime omnium eo in capite; quo de tunicatis Carthaginiesibus ambigue obscureque nugaris. Quaesitum erat abs te in Notis Tertullianeis, cur tunicata Carthaginiensium iuuentus ab Ennio dicta sit, &a Plauto tunicatus Hanno Carthaginiensis : cum alioqui pallium constet ex Tertulliano proprium illorum amictum fuisse. Hoc quia extricare non poteras, operam tibi suam nauauit Κetacoetius, admonuitque, tunicatos dici Poenos, non

quod perpetuo in sola tunica essent ; sed quod

ita interdum apparerent. Siquidem ibi ubi honeste esse vellent, iis, inquam ,locis,& temporibus, quibus ex usu, de consuetudine, sine amiculo , quodcumque demum iniiceretur, esse non decebat, praeter tunicas id habςbant: alias ubi indecorum non erat, cum solis tunicis procedebant. Dissicile est temporum ac locorum opportunitates illas concipere ; quod popularis Carthaginiensium usus ignotus sit; neque ad hodiernum Gallorum ritum exigi debeat. Quare satis impetit e dc odiosedc argutatis more tuo. Sane peregre cumibant, plerumque tunicatos fuisse vel Hanno

ille te docere potuit. Quid 3 An non hodie viti

53쪽

honesti, quibus certis in locis, ac publicis actionibus, sine forensi toga versari nefas est, clim extra Urbem pedibus ambulant, tunicati spatiantur, & eorum pallia ponὸ secutor aliquis gestat 3 quod& in longiori itinere usuuenit. Et miraris Carthaginiensem hominem tunicatum incedere At ridicule facis; imo insci-' te, dc absurde. Poenos iam tum olim super tunicas iniecisse pallia ; postea etiam togas, docet Tertullianus. At iidem in itinere, & peregre tunicati; ut Hanno ille persuadet. Verum

est ergo nonnunquam & pallia sumpsisse Poenos, & sine palliis fuisse. Falsum , tunicatos

ita vocari, ut nihil unquam praeter tunicas ve

ci tunicati processerintZ Vtrum publice domi, extra forenses conuentus , quod nostra illa verba reserunt, ρublice inforo, in Senatu, sine tunicis conspecti sint, neque pro nunclaui, neque diuinare attinet. Hoc satis habui, aliqua-do & palliatos, & tunicatos fuisse. Et mentiris scilicet, scripsisse me, palliatos semper prodiisse. Nusquam ita semper prodiille dixi.In quo etiam

festiuus esse studes hoc collectionis acumine: Si nunquam apud suos in publico tunicatico spiciebantur; qui tandem tunicati terrarum orbem peragrabant 3 Hoc friuolum est. Quis tibi dixit; nunquam in publico tu uicatos ei Ieconspectos Z Scripsi enim id publice in foro, ac Senatu contigisse, non ubique publice. Sed esto. Ciues nostri nonne saepius eadem veste domi utuntur, in qua longinquum iter faciunt,

cum, ut ςxpeditiua ambulent, pallium suum

54쪽

aut pedissequo tradunt, aut in equo , vel vehiculo relinquunt Quidni, inquis, coenatoriis induti Z Fatua percontatio. Vnde scis Carthaginienses coenatorias vestes habuisset Deinde si tibi ad eum modum instem: Quidni ciues illi nostrates honesti cum mantelibus, vel mappis iter faciant, quando non alia Veste, quam ea, in qua domi sunt,ambulant, num sanus tibi videbor Et te nobis videri putas, qui tam stolide nos interroges 3 Sed nec illud , quod assingis, a me profectum, Carthaginiensibus

eandem fuisse cum domestica viatoriam v sten . Hoc tantum docui, in itinere tunicatos fuisse, non ut penulam, aut aliquod aliud viatorium vestimenti genus haberent nullu; sed quod aestus leuandi gratia, vel aliis de caussis ad tempus ponerent. Sic Hanno ille Carthaginiensis penulam habere potuit; sine qua tum repertus fingitur. Sed neque domi necesse est tunicatos perpetuo fuisse: Nam& hodieque super tunicam honestiores plerumque domi laenam,quam vocant, domesticam , iniiciunt; alias tunicati sunt. Quis tuam in istis nugis contentionem, ac ia'nsa non rideat 3

Romani ciues ubi, ct quando tunicati, O in eo Siamsi error.

Romanos etiam tenuiores negas tunicatos unquam in publico, in foro conspectos fuisse. Ergo ne in municipiis, in coloniis,

55쪽

nullum erat publicum,forum nullum,ubi Romanos ciues solis tunicis magna temporis parte contentos fuisse non ignoras 3 Vnde & tunicata quies a Martiali de vita municipali dicitur. Nunquamne illos ipsos,qui in municipiis degebant, Romanos ciues arbitraris togam induisse ζ Non eth verisimile. Nam publicae quaedam functiones honeste absque toga, aut alio quodam amiculo, obiti non poterant. Itaque de istiusmodi dixit Iuvenalis: Nemo togamfumumsi mortuus. Quanquam vi ακυβως id esse verum put mus, saltem tota Italia id fuisse consuetudinis, ex eo colligi non potest: cum in parte magna duntaxat Italiae morem illum extitisse Satyricus iste doceat. Quocirca Romani ciues alicubi tunicati erant ; ita nihilominus ut interdum togam amicirent. Hoc mihi fatis ad Carthaginiensium exemplum fuit. Quod velo etiam, in Urbe plebs tunicata fuerit , non tantum

infime sordida, sed & paulo vilissimis istis

beatior, adeoque in officiis, & alias denique togata, equidem non dubito; neque tu, qui secus pronuncias, authoritate ulla Veterum, aut ratione niteris : sed opinione sola , quae

abs te proseista, hoc ipso leuissima est, & ves falsa, vel falsae proxima.

56쪽

Ε eracoetius a Salmasii calumnia defensῖs.' Tertulliani cum Plauto conciliatio declarata.

A Ltera dubitatio tua qui tandem Tertul

lianum inter & Plautum coueniret; quo rum ille tunicas Carthaginiensibus breues ac substrictas; iste longiores,& ad talos usque demissas attribuit. Duplex ad id in Animaduersis nostris excogitata ratio : quarum priore m pessime accepisti, nec tam id tua fortasse culpa, qu1m breuitate factum orationis; quae & alioquin operarum hallucinatione me-dosa est, uti mox constabit. Eam tibi plane ac dilucide proponam. Quod igitur Tertullianus Carthaginiensium tunicas adeo breues Operis initio fuisse dicit, ut trans crura prodige non descenderent, hoc ad antiquissima tempora pertinere docui, antequam ullam cum Romanis consuetudinem haberent; ac cum solo pallio utebantur. Quod vero Plautus demissitias, & longiores easdem illas tunicas inducit, si quidem talares, ut facis, intelligas, hoc ad inserius aeuum retuli; quo cum Romanis, Ro- noque cultu commercium habere coeperunt : nempe post secundum saltem Punicum bellum. Tum enim credibile est, etsi nondum omnes, certe aliquos ex Poenis togam imitatos esse. Quod ipsum Uticensium Poenorum exemplo confirmaui. Nam illi hactenus pallia

ti, post secundum Punicum bellum public

57쪽

togam induerunt ; quod aliquot annis ante Scipionis aduentum, atque adeo tertium Pu nicum bellum contigisse probabile est ; ut Marsilius merito suspicatur.Scribit enim Florus Epito me Lib. x Lix. anno Vrbis D cI, quo Punicum bellum tertium coepit, Vticenses legatis Romam missis, se suique omnia dedi. dille. Ex illo tempore coniicimus Uticenses Carthaginiensium vicinos publice omnes togatos fuisse. Quemadmodum igitur Vticenses, qui antea palliati fuerunt, togam publice sumpserunt: ita Carthaginenses,antequam Romanos penitus nossent, palliati suerunt ; postea illorum exemplo, & consuetudine togae paulatim assueverunt, non tamen, quemadmodum Uticenses, publice, sed quidam dunta at ex illis. Nam togati omnes multis post Uticenses annis esse coeperunt, nimirum quando instaurata Carthago Romanorum facta colonia est. At Utica etiam ante. quam colonia ellet suo id arbitratu,& quidem publicE, fecerat, ut Tertullianus indicat. Bellum Punicum secundum confectum est, anno ab Urbe condita DLitI, annis ante Plauti mortem duodeuiginti. Mortuus est enim Comicus ille P. Claudio, dc L. Porcio Coss. qui est annus DL xx. Hoc interuallo,& sorte etiam antea, togae usus paulatim Carthagine,&in Africa obtinere coepit: quando & longiores secere tunicas iidem illi, qui togam usurpabant. Harum tunicarum longitudinem etiam illi, qui togam non sumebant, pedetentim imitatiuuat, ut in selici, & opulenta ciuitate fieri so-

58쪽

Iet. Hanc probabilem esse coniecturam Tertulliani locus, quem ideo protuli, validissime

confirmat. Scribit ille Poenos ex eo tempore, quo togati esse coeperunt, tunicas habuisse l5giores , ctim antea breues induerent. Atqui longe ante instauratam Carthaginem; imo interuallo illo, quod inter secundum, & tertium Punicum bellum intercessit, longiores Poenis tunicas fuisse Plauti authoritas persuadet. Sequitur iam tum illo tempore Poenos togae v 1um asciuisse. At vero nondum id publice ,&uniuersos fecisse Tertullianus assirmat: Igitur verisimile est id nonnullos saltem ex illis factitasse, & eosdem tunicas produxisse ι tum eorum imitatione reliquos , qui palliati nihilominus fuerunt. Haec nostra coniectura ex Plauti & Tertulliani comparatione necessaria consecutione deducitur: quam quia non vidisti, pugnare inter se ambos illos perperam iudia casti. Ac vide quid inter temeritatem tuam,& opinionem nostram intersit: tu quia ex authore nullo alio constabat, ecquod amiculum tunicae superiniicerent Poeni. Tertulliani fidem in dubium vocasti: ego clim hinc Plautus longiores aetate sua, &, ut vis, talares Carthaginiensium tunicas fuisse doceret, Tertullianus inde, quandiu pallio usi sunt, breues habuisse diceret,utrumquhita conciliaui,ut Ter tullianus de vetere illa aetate loqueretur, qua nondum togam nouerant; Plautus de citeri ri, qua nonnulli saltem Poenorum togam adsciuerant. Haec coniectura, nisi alterum Scriptorum mentitum esse velimus, non solum

59쪽

probabilis, sed etiam necessaria est. Atenim Tertullianus togam non ante tempus Augusti receptam apud Carthaginienses auerit. De ea togae usurpatione loquitur, quae publice, &ab omnibus, & cum iuretaliquo Romanae ciuitatis, hoc est coloniae , iuncta fuit; non de ea, quae solo priuatorum arbitrio, sine iure ullo

ciuitatis, contigit. Hac ratione conciliari Plautus, si talares tunicas facit,&Tertullianus inui- . cem possunt ; alia non possunt. Tu improbe ac malitiose sic opinionem interpretatus es nostram; quasi antiquissima illa tempora ad aetatem Augusti referremus: ex quo illud

ν sequitiar, Plautum Augusti aeuo recentiorem fuisse. Non vel extrema haec absurditatis species admonere te poterat, ut vel obscurius saltem conceptum esse locum , vel etiam mutilum putares Θ Haec enim: Nonet ecce Tertullianus ante ansfum Scipionis pallia et sos esse: sub eius aduentum ad toga e contulisse, de Carthaginiensibus intelligi nequeunt. Neque enim hoc de illis Tertullianus aflirmat; sed de Vincensibus. Proinde ita scribedu erata. ΛIonet ecce Tertultianus ante appulsu Scipione pallio Vticenses myos si . Quod in exemplum attuli, ut ex con-1uetudine Romanorum togae usum Carthaginem influxiise monstrarem. Item illud: Poeaeum luxu oetu vicas etiam longiores adsiluere, non rogas, legendum esse, nemo nisi caecus non videt , nisi improbus non agnoscit. Ideo postrema ista sic conclusimus : Poenum illuml'lautinum eo tempore inductum in Scenam,

et ad carthaginienset fetaperuenerat eruenisse

60쪽

togam ad Carthaginienses non est publice ab omnibus admissam esse, quod longe posterius est; sed ab aliquibus duntaxat. Si quid in te hominis foret, quae nostra esset opinio prius intelligeres. quam adeo stolide ac pueriliter insultares, prςsertim cum illud editionis nostraepostea sublatum sit , & in qui

busdam exemplaribus ad eum, quem exposui, sensum verba nostra concepta sint. Dices illud de toga a Carthaginiensibus tanto ante tem pore sumpta, nullo vetustatis testimonior iti. Fateor. Sed Vticensium primum exemplo firmatur. Tum, quod ad institutum satis est, ex Tertulliani verbis directe, ac necessarib sequitur. Aut igitur Tertullianus ex mente tua loquens falsus est, aut vera sunt, quae dixi.

Altera, ct probabilior Tertullianei loci cum

Plauto concordia tentatur.

Libet igitur aliam tibi coniecturam nostra exponere, quae ad dissidium illud pacandum multo mihi visa est aptior. Tertullianustum, chm breues fuere Carthaginiensium tunicae, infra genua ad usque crura productas esse scribit: Plautus tunicas longas ,& demissitias Vocat. Hoc .. oeno pime explicatu facile est.

Romani quorum usui etiam in palliatis comoediis seruire Plautus in quibusdam solet tunicas adeo breues olim habuere, ut citra hu-

SEARCH

MENU NAVIGATION