Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

eo nobis constitutum honoremus, illiusq; vitam atq; auctoritatem adversias omnes conservemus. Hic bonorum omnium Patru exemplum propositum est, qui in re simili ad communem & regni & regis sui caussam, egregiam fidem alacri promptoq; animo adhibuerunt, nulla hominis cujusquam ac ne Papae quidem ipsius ratione habita. Aguntur hic nostrae opes,vita nostra, familiarum nostrarum honor, liberornm nostrorum consse vatio,& qua nihil in rebus humanis omnibus prius & carius esse debet, nostra libertas. Venditioni S direptionia Papa, & quod longe est gravius atq; indignius , a nostris ipsis expositi sumus. Status publici mutationem moliuntur,ex qua quidem, ut facile colligere est, universa partium omnium mutatio & conversio necessario com sequatur , per quam omnia horribili confusione permisceantur, funditusque intereant. Quos dominos in regis nostri locum substituere conantur, non sunt aut Scythae aut Turca

252쪽

RECN1 FRANCIAE. 2I sed qui omne totius orbis Barbariam immanitate & tyrannide longe superant: ut in omnibus regnis,ditionibus re imperiis, quibus dominantur, observare licet. Atq; hic est belli hujus ce status, causta, consilium & scopus. Quid vero in eo desiderari potest, quominus legitimum habeatur, atq; frigidissimorum &ignavissimorti quorumque animi ad belli hujus societa tem nobiscum ineundam excitentur, ut Dei qui nobis id praecipit, nomine ac numine freti, ha e omnes,quq nObis imminent calamitates a nobis pro pulsemus Z Religionis nomen obtenditur. Papa honorificos illos, quibus insigniterest ornatus, titulos pro Onit. Atq; hinc eo gravior & indignior, quae nobis infertur, ini uria videri debet, quod & sacrosanctorum Dei nomen ita profanetur, & sacra omnia iura perVertantur, ut adversus praescriptum Dei madatum ad nos ipsos pro- dedos,ad patriam ipsam perdendam,& durissimae omnium crudelissimaeq; servituti exponendam concitemur.

253쪽

11 DE INTERDICTO Patres nostri, seu quod reges a Papis durius appellati fuissent, seu quod P

par contempta regum auctoritate pe- - .

cuniam exigere ausi essent, seu quod summam aliquam potestatem in hoc regno usurpassent, caussa diligenter ex legibus divinis & humanis, ite que ex regni institutis & moribus dis.ceptata ac dijudicata, Papas sine ulla

dubitatione damnartit, ac relegarunt; eorum ministros ignominiOSe acce' pios e nostris finibus expulerunt, eo

dem suis edictis& senatuscosultis hostes declararunt,atq;justissime bellum iis inferri posse censuerunt. Sed node bullis jam agitur: alia longe gravio ii

urgent. Pontificiar adversus demo tuum regem excommunicationis vi tute , finitimi ditionem hanc invaserunt, extrema regni propugnacula oc- Cuparui, atq; in media etiam illius oppida suis & callidis consiliis & aureis Philippis se insinuarunt. Quin S n-dratus Sixti deces ris fili furores imia

latus, initam dudum rebellionem c firmat. omnem pacis inter nos concia

254쪽

REGNI FRANCIAE. 2Is liandae viam intercludit: vicinos, ut ad navis quasi laceratae direptionem ce tatim accurrat,enixe sollicitat: thesauros e nostris loculis eo animo hic enim putabatur & consilio, ut ad bellu contra Turcas gerendum c5verterentur, Corrosos, expromit & totos exhaurit, per quos armata manu nos invadat, &,

si modo potest, penitus etiam perdat. H uccine reru venimus, haec ne est limrum temporii ratio, hicne regni status, ut deceat Gallos aut medios esse, aut quibusdam rationibus repressos frigere, aut publicae defensioni aliqua in re deesse, & turpiter a Majorum suorum pietate, fortitudine, & fide degener re Non mediocris equide bonorum viroru,patriaeq, studiosorum civium Mnimis incutitur dolor, quum ad arma venitur: quae si ob religione capiantur, coduplicatur moeror, suspiriaq; magis ac magis invalescut Non sine maximo igitur animi angore bellu hoc suscipietur,in quo Dei nome in praetextu usumpatur. At Deus ipse sancte pcipit,ut regi pareamus: rei necessitas &perpetua

255쪽

DE INTERDICTO majorum nostrorum exempla ad ianos invitant & compellunt. Papa nullam conquerendi occasionem habet. Non nos Ecclesiam perturbamus aut

vexamus: ille ipse mali hujus est au- .ctor. Quam rcsbonsionem Elias Propheta Achabo faciebat, eandem ipsi nos facere merito possiimus. Ille ipse . tragoedia hanc excitavit, ille ipse hanc , nobis perniciem machinatur, ille ipse pro pace, quam suadere nobis debuit, classicu canit,ad bellum etiam civile&intestinum nos concitat. Ille ipse pro pacifico Evangelio, & cosolationibus,

quae in rebus adversis nobis peropus sunt, copias infestas,&excommunicationum tonitrua in nos emittit.Bonos

Ecclesiae Pastores maximi semper faciemus, & illum ipsum imprimis,si t lis esset. Ille quidem se talem, ac P trem sanctum in suis Bullis nuncupat, sed facta & mores repugnant. Patres in Benedicti I3 caussa nos docuerunt, quomodo de bonis pastoribus iudica- .re debeamus. Ille enim tunc eosdem

quoq; usurpabat titulos, quos & Sson-dratus

256쪽

REGNI FRANCIAE. 2 7 dratus sibi jam arrogat: sed illi verba sibi dari non sinebant. Judicii, quod faciebant, regula,status Prophetarum &Apostolorum, atque Benedicti conditionis coparatione nitebatur. Quum enim Samuelis, D. Pauli S alioru Dei servorum integritatem sibi proponebant , &cunt ea Benedicti mores act . que componebant, libere judicabant, Benedictum no eum esse, quem se diceret , pastorem scilicet & patrem sanctum: sed avarit, Ecclesiae vexatore mi ac tyrannum: hoc etiam verbum usurpantes. Id in Caroli v I edicto ita scripturn extat. Si hac majorum regula utimur, de S ndrati pietate & Zelo judicaturi , quid sentiemus, quid statuemus t Ecquid unquam aut in Apostolis, aut in ullis aliis Dei servis S fondratic5siliis & actis simile reperietur: ut nimirum cives in principes suos concitarint, ut etiam Ecgesiae aerari in quod satius & sanctius a d pauperis inopiam sublevanda in , & alias res o usmodi ne- cessarias conferretur) emunxerint ad colligendos exercitus, & co consilio

257쪽

DE INTERDICTO immittedos,quoru opera, cum alii suis opibus & honoribus , tum reges mari

me ip si dignitate otestate sua exspolientur ξ Hoccine Evangeliu Apostoliptaedicarunt Z Itane omne dominationem fugerut ξ Siccine ab omnibus hummanis negotiis abstinuerunti adeone salutem omnium procurarunt ρ Tan-t6ne studio dccura hominu offensione . vitarui, ut potius quam minima etiam infimis coquerendi occasione darent,

de suo aliis jure cocederentξ Nunquid senserunt, dixeruntve unqua, sua quibus maxime uterentur & niteretur,amma, aut in militu collectione, aut in o

pibus viribusq; humanis consistere 3 Si igiturs fondratus se nec lupu,nec Comjurationis ad nos funditus perdendos conflatae caput esse, sed potius veru p store & pium patre re ipsa comprobaret,nos omnium prim honorem illi &observantia libentissime deferremus.

Sed patres suo nos exemplo docuerui, ubi Dei mandatu proponitur, ubi publica salus agitur,nulli cuiqua quamvis praestantissimo &potentis imo cede

258쪽

REC NI FRANCIAE. 26 dum. Subjiciat quantum volet se in D. Petri cathedra sedere: successione sitam objiciat: se Apostolii ctiam veditet: veritas ipsa id omnino falsum esse cla- mat. Tota illa,qua Episcopi vendicare sibi possunt, auctoritas, una est culi' divini, Cui regcdo &administrado a Deo constituti sunt,no dominationis,nedu ranidis,auctoritas. Omniavestra sunt ait Apostol' sive Paulus,sive Apollos, sive Cephas &c.omnia insi vestra sunt: vos autem Christi: Christus vero Dei. 'Maximi quiq; in hoc Ecclesiae servorsi numero sunt,&in iis D. etiaPetrus,qui illic nominat Cephas.Atq; Academia Parisiensis in sua illa praeclara ad Carolu v I admonitione , hujus loci meminit, eumq;ad ea,de qua tunc agebatur, controversia stite & apposite accomodavit. Si qua igitur Papa est auctoritate praeditus, eam ad opprimedam Eccle- istam, vexadosq; Christianos adhibereno debet. Alioqui, si Apostolorum statum exuit, ut Monarchq exercitu conscribentis statum induat totus adeo ad 'regnu, quod in suis Monitoriis Bullis

259쪽

Σ6o DE INTERDICTO praecipuu Ecclesiae adminiculu nominare cogitur, penitus evertendu comparatus: si,in i, tale segerit,no item scr-Vum, pastorem & patre: nulla est)a illius auctoritas,merus est verus p lupus, quem oves aversari & sugere debent.. Quu patres nostri flagitiosos ejusmodi Papas habebat qui tame pravis assectiabus, odiis,&sceleratis cotra hoc regnuconspirationibus, ab istoru furoribus longissimo intervallo aberant )solenni judicioru ritu proclamabant ac decernebant , sibi ab iis discedendum esse, Apostoli c5silio freti, dum ait, Segregate vos ab omni fratre, qui se inordia nate gerit. Quinctiam eos ipsos, si provinciae suae finibus egressi,in regnu hoc. infestis armis irruere tentarent, hostes edixerunt, statuerutq; bellum cum iis j uste geri posse.Haec nobis esse debent sacrosancta, inviolateq; servanda judidicia, si hoc regnum esse salvum velimus. Publicae saluti omnis dignitas Mauctoritas, etia pontificia, quanquam dirumpatur & crepet Siandratus, C dat necesse est. Cum tot bonae fidei rectaequo

260쪽

REC NI FRANCIAE. 26Ictaeque conscientiae testimonia nobis

non desint, creare jam & labi non pos

sumus

Nec vero mali quidqua nobis hinc metuendu est,modb armis, quae Deus ipse nobis tradit, recte 'tamur. S n-dratus mira pollicetur, si quod imperat praestemus: contra dira minatur, si impertu detrectemus. Lenis quidem& benignus pater est,sed continuo fulmen arripit, arma & eopias, quae comsanguinei sui ductuS auspiciis regitur, insoleter jactat . Nunc sacri ad precandum vel imprecandu pontificis: unc armati ad bellum gerendu imperatoris , ut quondam Bonifacius, habitum& personam suscipit. Senemite suam stomachatur&coqueritur, perquam ipse rei gerendae adesse non possit. Vitam etiam suam se profusuru promittit, sed procul admodum, & periculi

securus. Alter estJulius 2,furoris & caedis plenus,qui libenter D. Petri claves in Tyberim projiceret, ensem & loricam arrepturus. Nempe ille Christi vicarius, ille Petri successor S frondr

SEARCH

MENU NAVIGATION