Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

DE INTERDICTO deploret: qui non horribilem&prodi,.siosam in Clero confusionem Corr ptioneq; Videat, &qui institutionem ac disciplina illa quae ad sacerdotum

quaestam&avaritiam omnino accom--modata fuit,frequentiorem & fideliorem , perquam necessariam esse. non

censeat. A multis jam saeculis,permes xi praestantissimi doctrina & pietate viri in hoc etiam regno,ut D. Bernardus N alii complures, libros in lucem editos querelis &expostulationibus ob stas labes & confusiones refertos no bis reliq uerant. Hqc omnia regis causis inserviunt, qui nihil aliud vehementius desiderat, quam illud venire

adesseque tempus,quum tot tantaque vulnera per legitimum Piumque Con' cilium sanentur, ac sancta totius Εcclesiae recociliatio summaq, omnium concordia fiat : testificans ex animo ac profitens primu se iis,quae illic summo omnium cosensu & sacrarum scripturarum auctoritate decreta constitutaq; fuerint, libenter obtemperat

xii. Nullaq; re omnino in his tam diuturnis

232쪽

REGNI FRANCIAE. 2 turnis &inostis, quibus vexatur,bellis aeque offendi &angi,atq; l6ga illa,quae tum percipiendae ex sacro illo concilio utilitati, tum perficiendanili, qua se regni sui statim initio ea de re obstrinxit, promissioni affertur, tardurate & mora. Quum haec omnia in rege considerabuntur, atque CX adVe

so dispicietur, quis sit habendus haereticus, uti quidem in sacris scripturis describitur, & a piis Ecclesiae doctoribus definitur: Ex iis profecto nec

constabit nec probabitur, regem ha reticum esse. Siquis error inesset,l, manus ille error esset, quo qui tenentur, nec deplorati nec ab Ecclesia abdicati censendi sunt: Ideoque apud eos ex D. Pauli doctrina adhibendae

sunt cum omni animi lenitate admonitiones , non autem ea,quae hodie imtentatur, Violentia.

Nec vero rex noster ex iis, quae Sixtus Papa illius adversarius edidit, ullo modo habendus est exeommunicatus, ut Jam antea docui. Et quidem

Patres nostri ex historiis, quae comκ

233쪽

memoratae sunt, satis ostenderiit quid de Paparum Excommunicationibus sentire debeamus. Resposiones adoctissimi ris ad Sixti contra Regem

aexcommunicationes, una cum mul

tarumNullitatum declaratione hodie extant, eaeq; ita erudite compositae de ad rem praesentem appositae, ut ad Regem non apud Deum tantum , sed apud omnes homines,qui modo since re iudicare volent, absolvendum, omnique culpa liberandum momenti satis habere videantur. Magna Deo

immortui habenda est gratia, quod in Papae potestate non sit, eos qui in libro vitae inscripti sunt,ex eo eXpungere. Quod si Papa idoneus Regis nostri Judex esset, suamq;jurisdictionem ad eum usque ac minimum etiam hujus regni incolam proferre posset, quod profecto non potest: si judicium in Seniorum , ut Deus praestituit, coetu factum fuisset: si austa eum damnandi caussa extitisset: si actionum ex verbi

divini regulis, & canonibus etiam an- ,

liquis via & ratio in Judicando obser- .

234쪽

REONI FR ANerAE risvata fuisset: si legitimς excommunic tionis fines propositi, rectaque &ejus qui peccavit salutis, & utilitatis Ecclesiae studia adhibita fuissent: si Ecclesia recte congregata rem assensi suo comprobasset: Postrem5, si Dei ve bum in tota illa actione praecipuum locum obtinuisset, fuissetque pro regula: ex his quidem Certe omnibus eXCommunicationem recte factam lato se constaret. Sed horum omnium nihil quidquamusurpatum observatumque fuit. Consilia adversus Galliam nostram quotidie inita: inveteratum adversus reges ac principes nostros odium : indignatio , in quam erumpunt, quod amplitudinem suam in Doc regno cum summa potestate nom dum stabilitam esse videant: Cotti nes & pactiones, quas cum externis

hostibus habent ad prodendum ipsistrandendumque hoc regnum: ut uno verbo dicam, furor & nocendi, perdendique omnia libido, solae fuerunt veraeque aliis ripis caussae eurhaereseos sententiam & exeommu-

235쪽

E INTERDICTO nicationem in superiores reges, &in ipsum etiam Henricum Regem 3 de functum, pronunciaverint, & ea quidem impudelia, ne impietate dicam, ut nihil lupra. Hodieq; aded illis ipsis caussis adducti,suas ad nos bullas emit tui. Hoc vero plane nihil aliud est qua stomachosum ac perversum & regiam gentem opprimendi,& regnum simul totum evertendi propositum .Religio autem quam illi admiscent,praeteXtus tantummodo est, ac mera simulatio. . SOndratus contumeliose nobis de rege loquitur, quasi eum nos in hoc regno melius cognitum non ha Mmus,qua ille in suo Capitolio. Ait esi,

quia datam fidem fregerit, perfidum esse,nec fidem illi unquam habedam. Vae tibi impure S ndrate, qui tibi)a-

jam impendente, qua totuS CXentCreris,ruina crepans, tam dirum tuae

cerbitatis virus in tantum principem eructes, & evomas : qui contra Dei M. ain mandatum populi Principi, atque ad-co Galliae regi maledicere audeas. Dicis eum fidem violasse. Idam Sc grassa-

236쪽

REONI FRANCIAE. 237tor aliquis diceret,si arrepto, cXertoq;

pugione promissum aliquod a quovis alio extorsisset,quod ille postea, quip-

pe aut contras eum,aut contra Rempublicam,aut contra bonos mores factum, perficere nollet. Non repetam

quod jam dixi, de vi, quae Regi incussis afuit. Promissis ita extortis nemo ullo aut pacto aut iure obligari potest: hi autem nulla est obligatio,fidei quoque violatio nulla est. Si Rex putavit se contra Deum facturum,id praestans quod metu coactus promiserat, numquid promisso suo stetisset, Deum co- victus conscientia ossensurusὶCuinam potius fide &promissi religione obligatus tenebat ,quam Deo ξ Longiori & accuratiori patrocinio non est hic opus.Regis fides & intcgritas satis spectata est & cognita: nec perfidus ullo modo dici potest, ut cum Papa nominat. Ex multis magnisque illius viri ribus, quarum omnes testes sumus &quas infestissimi etiam illius hostes fateri oc praedicare coguntur haec ma-Xime una elucet, quod in suis dictis

237쪽

138 DE INTERDICTO promissisque omnibus servandis, in iis

sit numerandus, qui candore, firmit te, constantia, & integritate maxime

. CXcelluerunt.

Ssendratus columeliis & calumniis quam Apostolicis virtutibus foecundior, addit regem Ecclesiae hostem eL se: Rex autem nullam unqua id suspicandi caussam dedit. Armis aliquando sese propugnavit: sed legitima quidem propugnatione id fecit adversus Oos, qui jam tum regiam stirpe adoriebat tur, attractis ad suam caussam sub relia gionis nomine regibus etiam ipsis, qui insidiosas eorum artes,occultaq;&impia consilia n5 satis tunc animadvertebat,ut ea postea,sed sero & magno suo

damno animadverterunt,compertaq,

penitus &perspecta habuerunt. V rumDeus sua providentia hostium regis animos aperuit,& quonam zelus ibie speciosiq; religionis praetextus jpectarent, omnibus patefecit &illustravit. Quare hoc bonorum omnium viarorum judicio certum &manifestum semper erit, regem suosque injustela

238쪽

REGNI FRANCIAE.' et cessitos juste quidem se interdu pro clesiae cosservatione arma cepisse. Nec

in tanta animorum Contentione, ir

rumq; aestu testatum probatumq; us, quam reperietur, Regem ullius homunis conscientiae vim attulisse. Ut hodio etiam, ex quo regna clavum tenere de gubernaculum Rei publicae tractare coepit, tanta humanitate & lenitate cum clero ubiq; locorum egit, ut satis hincprobet se de molestia ulli omnino homini ob religione exhibenda nullo modo cogitare. Accusetur, quod iacerdotiorum fructus iis qui pro ipsius dignitate & taute arma ceperunt, largiri soleat. At haec temporum Culpa est, non illius: qui non voluntate sua, sed belli necessitate coactus hoc agat: atque magis in eos, qui arma contra se gerunt, quam in reliquos, idque maxima prudentia & aequit te. Prisci Reges, ut accepimus, certum hoc & exploratu habuerusilicera

pugnasle, Eccleuam vero oppugnasio nunquam: hosque pro sui principis stalute, 6 pro sola Galliae, proindeq; Ec-

239쪽

st O DE IN TURDI ceto sibi horum fructuum partem in suste tandis belli sumptibus impendere, si ea esset regni, rationumque illius ner . cessitas, ut fieri aliter non posset. Publicae vero rei necessitas tanta est hodie, ut major certe antea nunqua seerit,' aut in posterum esse unquam possit.Si eam ob rem Ecclesiae hostis declarandus videtur esidem quoque desuperioribus Regibus habendum ac docendum erit. Si qua tamen culpa

hic est,ea profectb ipsius hostibus, qui

illum eo necessitatis compulerint, assifgnanda est. Quid sit Ecclesia, novit, . & quantopere Deus eam principibus

commendaverit, no ignorat.Εx multis illius optatis hoc non est postremu, ut his bellis copositis summa tempo'rum exoriatur tranquillitas, & animo-xu consensio, per quam coiiciliu comgregare tuto liceat, ubi aperte vereq; patefacere omnibusposit,quo amore. Christianam Ecclesia prosequatur, M. quo studio atque animo illius dignit tem &commoda curare,atq; adeo pro suaquidem facultate, augere velit.

240쪽

REGNI FRANCIIS. 241 Papa alio argumento in suis Bullis utitur, quo probet regem nostrum non esse legitimu regni successorem: It que a regni administratione repellendum. Argumentum e cladibus & cal mitatibus,quibus in hoc regno tandiu afflictamur, sumptum est. Argumenti fundamentum hac praecipue, quae his verbis ab eo co signata est propositione nititur. Ubi Deus colitur, adversias no habebit essectam, contra: Ubiadve

sitas locum es essectum habet, ibi Deus non

colitur. Dei autem cultui nullum internos locum esse ita vult inde intelligi, quod regem legitimu & Deo earum, probatumq; non habeamus. Usuvenit sane Siandrato nostro, ut hac in re in eandem temeritate inciderit, in quam alii complures,qui de calamitatibus & vexationibus quasDeus immittit, longe aliter senserunt quam deceret. At primum quum ait, Ubi res adversae vigent & urgent, ibi Deum non coli: Ea propositio, quae ex publicae calamit iis caussaru ignoratione proficiscitur, falsa est: ut & altera huic cotraria aequu

SEARCH

MENU NAVIGATION