Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

LIBER I. Quod si gonorrhoea represso ardore &tentigine nihilominus protrahatur diutius unde morbi Gai lici periculum impendeat sparsa a parastatis per vasa deserentia in hepar, totumque corpuS venenata labe,tu praemissa purgatione vehementiori& phlebotomia labis huius seminaria sudoribus dierum Isaut Eo exhaurienda sunt ex decocto guaiacino vel salsaeparillae. Topica quoque validius tergentia,sc- cantiaque per penem altius inserenda & per os Gliam admittenda. . sol .agrim. absinth. hord. integ.rosarum &ccntaurij minor.an .p.j. coquantur & in colat. 1b.j. dissol. mellis mercur. j ij unguenti apostolorum aut AEgyptiaci j j fiat iniectio quinquies aut sexies iterada singulis diebus, & in pene diutius contineatur corpore resupinato constrictaque manu Vrethra. cineris siliquarum fabacea in E iiij infundat tur in m j aquae pariet. vel decocti eiusde per duo decim horas, deinde colentur & colaturet addantur

syr .viol .vel adiantini j iiij capiatεiij vel iiij horis

tribus ante coenam sudoris tempore,eodem tepore unguenta & emplastra mercuriata ut de ranis pubi,& perinio tuto apponantur contagiose qualitatis delendae caussa. initio autem metuendum essetne ab illis augeretur phlogoss. Gonorthoeae virulentae grauiora symptomata sunt. Subest ulcus in ceruice vesicae & in urethra v

de Ischuria, de quibus deinceps in penis affectibus curandis. Dolor autem acerbior ardorq; inter me-iendum qui in ceruice vesicae & glande penis potis. simum sentitur demulcendus e1t inter metendum penis demersione in Iac recens, tepidumque, vel iri decoctWm leniens cuiusmodi mox expolitum en.

102쪽

II a s T a R I L. VIRILI. ς Is etentigo molestior demerso pene in aquam fi gidam vel impositis linteolis eadem imbutis repri menda eit ne scissurae fiant. j Gonarrboea simplicis curatio.

O Vae ab inflamatione orta est retenti seminis, ea quide tenui frigid6q; victu & medicametis lenietibus primum quidem minus sed tande validius abstergentibus, siccantibusque tum iniiciendis, tum admouendis curetur, de quibus omnibus paulb ante. Eadem est eius curatio quae ab instammatione & fluxione excitatur prae equi laetione , ' criumque nimio usu, sicuti & quae ex congressu importuno cum casta muliere genita est. Si vero ad fiel solus ardor urinae ex inanitis & resiccatis prostatis tum alteratio sola,id est refrigeratio & humectatio' per topica molienda est. Penis historia anaIomica.

P Si is pars est organica partium testicuIi subseria

utentium ultima,propriumque in maribus urii nae & seministransimittendi instrumentum, utrum in j que enim per communem meatum foras exponit non expellit. Pars corporis est pendula, praelonga, fistulosa, e ligamentis duobus meatu urinaris, qua tuor musculis, venis & arteriis quaphirimis & ma-i ximis neruisque,membrana neruosa, cute, glande, i & praeputio constituta. Ligamenta autem ex ins t riore ossis pubis parte qxerta sunt numerose venas rum & arteriarum pleribus,3c sanguine crasso, niat groque plena, superne quidem immota, infern ὁ dicit iuracta, quantum meatui urinario deducendo sufficiet ad glandem Nam inter hetc duo ligamenta urethra, '

103쪽

68 LIBER I. id est meatus urinae seminique emittendo comunis conspicuus est,ex neruosa tunica intus fistulae instar caua. Nihil enim aliud est quam vesicae ceruix ad extremam usque glandem exporrecta, qua parte quam in reliquo ductu suo voluptatis caussa multo arctior est. Musculi quatuor sunt ex quibus duo a

lateribus ossis pubis orti per latera penis feruntur eius erectioni & dilatationi adminiculantes. Alij duo a superiore ossis isti, ij parte secundum eius lG-gitudinem & posteriorem partem seruntur qui penem erectum continent & amplificant, venae & ar-- teriae magnae, multaeque a sacris utrinque expropiae

sanguinem, spiritumque vitalem affatim & copioseaoitus tempore impertiuntur quo flaccidus penis tendatur & attollatur. Nerui motores musculorumi a spinali medulla sacra sentifici voluptatis a sextae coniugationis ramis ad costarum radices desume-tibus.Ad ligamentorum fines, penisque extremum adnata glans est e carnea prorsus subitantia glandis specie efficta,comunem urinae, seminique meatum' complectens.Totius denique penis substantia structuraque membrana neruosa cute dc epidermide obvallatur sine ullo adipe,ne aut mollior,aut grandior euaderet.Glans quoque cute tegitur,praeputiudicitur quod glandi annectitur inferne vinculci dicto canis Glandis surculus corona vocatur sicuti spatium peni & ano interiectum sperineum quod supra pubis os est sumen Est autem colis Vsus traς missio semiuis & urina . Actio propria est erectio distensioque infundendo in uterum semini necessaria non tamen excernendae urinae quod in alienum corpus non exponatur. Porro distensio haec

non naturalis prorsus, aut animalis sed mixta qua dam

104쪽

DE STERI L. VIRILI. 69eiam actio est. Naturalis quod sit caussae omnes demonstrant tum instrumentariae ut ligamenta duo sutulosa & spongiosa tum efficiens quae insita a natura est & vernacula huius partis facultas ut diste di possit, tum adiuuans calor scilicet, & spiritus per

hiantia multarum , magnarumque arteriarum ora

turgente libidinis pruritu affluens. Finalis denique propagatio nempe speciei quae ad procreationem

refertur. Eandem actionem animalem quoque esse nec modo comitem: sed naturalis etiam veluti ducem declarant tum imaginatio praevia , attentaque Eogitatio rerum venerearu & coitus cupiditas voluntasqtae, quae in vigilantibus magis clara, in dormientibus obscura magis est tantumque a speciebus commota diurnorii sensuum , vel seminis nocturno calore spirituque turgentis vaporibus in cerebrum ematis ut in brutis, tum mulcuu quatuora quibus Erectus a natura penis continetur porusq; vreticus dilatatur, tum denique voluptas huius actionis socia neruorum sextae eoniugationis ope suscitata .Ergo erectio penis quae secundum natura

est, illa quidem ab affluente spiritu iuuatur, sed in

ea quae praeter naturam est prius implentur ligamenta a flatu quam a natura distendantur. Ide cordi , arteriisque pulmonis accidit, ut secundum naturam prius distendantur quam impleantur: sed in motu contra naturam prius impleantur. Est igitur penis organum ex compluribus particulis adornatum quarum princeps est ligamentum duplex ten- sonis & erectionis author, cuius reliquae particulae administrae sunt & adiutrices usumque tantum

conserunt.

105쪽

De morbis penis.

ΡEnis morbi a quibus actio eius heditur, id est

vel tollitur omnino , vel imminuitur . vel Peruertitur, omnium sunt generum, tum simila- pes ut intemperies frigida humidaque . vel sicca .' tum organici ut breuitas, prolixitas, exilitas, crassities, obliquitas, curuitas, conuulsio. Par

lysis, praeputij breuitas, astrictio adhaes5que cum glande, phimosis, paraphimoss, glandis inepta, vel nulla perforatio, meatus urinarij obstructio ab imp cto lapillo, aut tuberculo carnoso; tum deni

que communes ut ulcu3 inxernum, eΣternumquc,

priapismus,satyriasis. Mollities penis, tum cum erigi,distendi, inflarique nullo modo aut perbrevi spatio possit,quando ex idiopathia Iaborat symptoma est . nempe abolita erectio, & coeundi impotentia nata ex intemperie plus satis frigida , vel calida ligament rum ipsius aut ex eiusdem mustulorum paralysi. AEgri dicuntur frigidi disseruntque a maleficiatis de quibus postea, Inteperies autem frigida ut c loris & sanguinis tractricem debilitat ; sic calid eandem quidem, roborat sed tractum spiritum continuo disperdit, ob partis substantiae laxitatem pororumque amplitudinem: frigida quidem intemperies alias secundum naturam est, vel ex sor- matricis debilitate a seminis parentum frigiditate v et ratione aetatis in senioribus & iunioribus: sed in illis sicca insuper es , in his humida. Alias prae

xer naturam est ex immodico partis Otio& vene xss abstinentia: sme propter vitae institutum ut i

propter vota & religiones, ut in monactus, BER L

106쪽

' nachis, siue propter sapientiae studium ut in phi-Iosophis. Alias denique contra naturam est , ab externa aliqua vehementique perfrigeratione sue aeris siue medicamentorum calido affectui ut phlegmone,carbunculo erysipelati oppositorum. Paralysis musculorum penis oritur neruulo illo qui ab osse sacro per foramen ossis pubis ad penem contendit , vel obstructo, adestillatione externa capitis , lumborum regionem irrigante, vel astricto a tumore aliquo per casum ictumve excitato, vel denique inciso ex vulnere,vel punctura. Eadem mollities aliquando oritur ex sympathia Vel totius cor- Poris,obesioris, tenuioris,vel aliorum visceru praesertim principum intemperatorum & frigidiorum: illinc enim seminis inopia, hinc eiusdem fiigiditas: vel denique vasorum spermaticorum sue obstrua tur siue astringantur sic enim seminis aut generatio aut ei aculatio intercipitur.

Curatio.

Obinium sympathiae specierum diagnosis &

therapia antea enarrata est. Nunc id iopaesthiae curatio inchoanda est a fiigida intepetie cuius signa sunt penis rugae, exilitas, decoloratio & glabrities si insita a natura sit pubis & perinaei. Na in adscititia pilositas no deest, quae autem ab aetate est senili incurabilis habeatur, quae a puerili non eget curatione. Ali s curabilis sere est idque cum diaeta calida, humidaque & omnino analeptica,qui tamemixtis quibusdam acribus aromatis & statuosis cibis ut radicibus & leguminibus condita se qui

107쪽

7δ LIBER Limpetus irritetur,de quo diaeti genere plura ariter .

pharmacia externa internaque medicamentis Cori stet calidis,statuosis,dc odoratis vi.

ticae an. 3 ij moschi optimi B j ainbr. gria. B si cham strupo de pomis, fiat optata de qua capiat 3 ij vcliij utrisque diluculis superbibendo cochlear unum vel alterum vini hippocratici. Item, seminis fraxini, erucae, menthae, pastinacae, urticae,&caepularum an .3 ij lumborum sci ncor unis si avellan. amygd. dulcium, pistaciorum, grano rum pint,medullae nucis indicae an.S 1 testiculorum vulpis & leporis,eti Zib. virid. conditi an. J si co tundantur omnia & excipiatur pauco melle despumato, addendo moschi optimi 3 j ambr. griaeae Si j fiat optata utatur pariter. Topica calida, humidaque acria quoque & odorata, latus, unguenti, linimenti & emplastri specie toti coli, ossique pubis & perinari regioni apponenda sunt ut ex oleo costino , laurino , de spica, muscatellino, sinapi no& caryophylloruim addito

pauco moscho, ambra, aut ciueta ex quibus etiam unguentum fiat ut,

N.olei costini & de castoreo an j j olei caryoph. Isseuphorbij seminis finapi, baccarum iunipori an . 3 j moschi gran. vj cerae parum , sat Vn

guentum.

Crebrae quoque & validae frictiones ex manu vel linteolis calidis penis sopitum calorem exsuscitant ut spiritus & sanguinem validius deinceps ad

108쪽

DE STERI L. VIRILI. 73

ad sese protraha quorum tractum frigidior intem-Perira indeque attractricis facultatis imbecillitas impedire solet. Calida quos validius attraxit spiritus promptissime discutit ob vasorum latitudinem

propriaeque colis substantiae laxitatem, quae tamen quod rarior sit peculiarem curationem vix exigit nisi ex Topicis rcfrigerantibus modiceque astringetibus, & electariis frigidioribus intro assumptis. Mollities a paralysi & obstructioneinausculorum renis curada est diaeta calida siccaque,& pharmacia

alterante & vacuante. Vacuatio autem ex pitulisphlegmagogis aut electariis suntlibus tentanda est post sedulam pituitosi humoris coctionem & alterationem per detergentia,attenuantia, tum apoZemata,tum strupos & electaria ut theriacam & mithridatium. Phlebotomiae autem in hae obstructionis specie rarior sit usus, nisi alterutrius plet horae manifesta adsint indicia. Deriuationis multo crebrior opportunitas est per errhina,apophlegmatismos & sudoces ex decocto Gua iacino aut simili prouocandos. Topica calida, siccaque sint S resoluentia humore neruorum propagini infixum, ideoq; perinaeo,p bi , & ossi sacro e quo neruorum spiritum animale in musculos colis deferentium exortus est inducenda, qualia sunt unguenta & olea modo praescripta pro cole frigido,multaq; alia istis vehementiora ut embiochationes & stillicidia aquarum sulphurea rum ex halneis naturalibus, dropaces compositi,s napismi &phoenigmi de quibus antea. At tumCrex contusione in eadem ossis sacri regione dele lus

est ab initio quidem post revulsionem per phlebotomiam & purgationem topicis attenuantibus &

109쪽

7 BER I. discutientibus tanto validioribus quanto partis substantia densior est & neruosior quod si fluxio

nis metus aesit multoque ante tempore excitatum

tumor fuerit, solis praedictis topicis locus futuruς est nulla proposita revulsione, nisi fortasse pex Purgationem quae suspectam fluxionem a calore

topicorum excitanda anteuertat, mixtis tamen etiam malachicis quibusdam ne exsiccata nimis xesoluentium usu materia in duritiem scirrhosam.

h. olei de eastoreo de costo an is j olei amygd. dulc. vel lilior.j ij adipis suilli rec. axungiae gal-tinae vel cuniculi an.J g sem .sinapi, nasturth, sulphur. & stercoris columbini an . a ij cerae citrinae Parum , fiat unguentum , applicetur parti post forum qui constet ex decocto similis materiae emol- Iientis, attenuantis, resoluentis. Incisionis eorundem nemorum vel musculorum ab inflicto vulne- Te nulla curatio expectanda est. De magnitudine penis. '

mis & immoderata penis virilis foecunditatem duobus nominibus interpellat, Primum quidem eo quod muliebre pudendum ut & uteri cervix immaniter dilacerantur, unde cicatrix reli quitur, quae maris semen ante effluere foras sinae quam id ipsum uterus prolectarit sic foeminam unam urinae incontinentia , alteram perpetua diarrboea laborantem videre mihi contigit, diuulso ab eiusmodi violento concubitu, vesicae aluiquo sphinctere Deinde quia interno uteri ostulo grais uiter

110쪽

DE s T E R I L. VIRILI. IS inter impulso per coitum contusoque, ita prae dolore mulieris voluptas interturbatur, ut neq; proprium semen emittat, neque virile admittat, exci-.piatque. Nam in tantula v iae prolixitate quata ure

thrae esse potest, maris semen vix adeo restigescat, quod tamen Aristotcli persuasum est, locis praefertim muliebribus calidioribus vi in ecundum fiat Ista autem penis magnitudo insita & naturalis curationem quidem habet valde difficilem, tentanda tamcn haec estan iuuenculae praesertim virginis marito,vel adultae etiam pudendo angustiori

terdque depressiori.

Curatio,

Vrationis scopi duo sunt,unus ut alimentum

ab ipso pene reuellatur: alter ut ab eodem Pellatur,extrudaturque. Prioris scopi instrumenta tria sunt. Vnum est diaeta ut si victus attenuans frigidus & siccus,totum corpus exerceatur uno p ne excepto qui Veneris viam intermittat, neq; pC-dulus sed suspensus neque multis calidisq; vestibus sed pauci edc tenuibus vestitus,tectusque sit. Alterum chirurgia est,ut sent frictiones sublimaru partium & deligationes externarum , cucurbitulae hypochondriis & lumbis applicentur,crebrae quoq; sed leues phlebotomiae & haemorroidu profluuiu. Tertiu deniq; instrumentu pharmacia est ut purgatio frequens & sudor per laconica aut decocta Gualacina. Posterioris scopi unicum est instru-1Nentum pharmacia e vi sunt topica ex frigidis siccisque astringentibus & repellentibus medicamentis constituta , sine frigore manifesto a

SEARCH

MENU NAVIGATION