Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

sis OBAR I. ne ab hepate transmissa oriantur, thymi autem ex coitu sere,sicuti calli attritu. Ad primam speciem sessilium pertinent myrmecia clauus callus,ad alteram pensilem referuntur acrochordon & thyiraus sue thymium,ille quidem apice lato, duro, aspero, cuti concolore sed basi praetenui, ex qua quasi funiculo quodam pendet, & a similitudine apici chordae resectae nome inuenit, hic basi quoque est satis tenui,apice ampliori subrubro minusque aspero acrochordone minor, ex quo tamen vulnerato haemorragia inaior accidit quam paruitatem eius

deceat. Thymorum differentiae desumuntur tum a mole,ex qua alii mediocres proprie thymi, alij m ximi,qualis est,qui ficus vel συκωσ1ς dicitur, a similitudine subrubri coloris & asperitatis quae in ficu inversa cernitur. tum a more, unde alij mites sunt, alij feri & maligni: Illi a sanguine temperatos hi ab atrabitario ortum habent.Illi nihil aliud sunt quam carnes excrementitiae parum asperae, subrubrae & indolentes, hi magis scabri duri colore liuido & dolore pungente molesti, praesertim a m nuum contrectatione& medicamentorum appositione. Sumuntur denique differentiae a natura , ut alij simplices sint ex eoitu difficili cum muliere inunda, alij contagiosi ex consuetudine cum immunda tantum muliere, vel etiam quae lue vener infecta sit, utriusque enim putrida excrementa P nis partes acrimonia sua exulcerare solent, quibus ulceribus neglectis exiguae carunculae se percre

scunt & pullulant. Penis glandem potissimum pudendum mulietae & podicem saepius inuadunt thymi.

132쪽

THymorii curatio topica duplex est post causa

sartim antecedentium. remotionem a quibus

augeri Auctique possint ut plet horae alterutrius per phlcbotomiam, cacochymiae per purgationem contagionis venereae per sudores ex decocto Gua- iacino vel etiam unguento Neapolitano pro varie late substantiae moris & sedis ipsorum una se ilicet chirurgica, altera pharmaceutica. Illa rursus duplex est per ligationem dc per cxcisionem, ligatur enim balis eius nisi fortasse laxior sit cum silo serico aut pilo caudae equinae donec nigrescat suaque sponte decidat, imposito interim parti eidem linteolo aqua rosarum madido ut a calore, . dolorc& inflamarnatione vindicetur.Siqua autem radicis portio sua perest callis retico puluere deraditur de quo post ea) Secunda curatio est per excisionem : ut volsella apprehensus thymus forcipe succidatur nequeenim dolor in obtuso carnis excrementitiae sensu succisionem remorari debet & permittendum ut sanguis copiose fluat, maxime sit plures aut maiores thymi sint. copiosior tamen fluxus tandem inhibendus est puluere sarcotico ut metallicorum vastorum quidem : sed non lotorum, qualia sunt alumen ustum,atramentum sutorium,squama aeri S, aes

Vstum, antimonium, plumbum. Aetius post succi sionem cauterium adhibet actuale tam sistendi sanguinis quam prohibendae recidivae & consumendae prorsus materiae residuae gratia,deinde post escharae casum per emollientia ut butyrum & unguentum basilicum, ulcus ubi carne impletum est cicatrice tegatur per epulotica. Curatio thymorum pharma-ceutica leuissima constat vehementi exsiccatione α

133쪽

y8 LI EAR Lastrictione per medicamenta epulotica quae sint crassioris substantiae terrenae & frigidae & sine ullo calore, morsu & dolori* sensu,cuiusmodi sunt bolus

armenus,terra sigillata,cerusa lota,malicorium ba-

Iaustia, myrti baccae & folia, tuthia, cadmia, plumbum,amimonium,vitrioli species, squama qris,u1ta quidem omnia: sed saepius lota ad deponedam acrimoniam & tenuitatem substantiae sub sorma pulueris usurpantur super linamenta sicuti& unguenti forma cum cera alba & oleo myrtino vel omph cio. Quod si nec excisioni nec ligatum locus sit, quando scilicet occultas partes ut puta podicem de pudendum muliebre malem inuasit, neque vehemens illa siccatio , astrictioque satis valida sit ad

duros &inueteratos thymos consumendos,tum eorum absumptio cathqreticis medicamentis tentam

da est qualia sunt quarto gradu calida & quae insi-

gni substantiae tenuitate praestant: suntque omnino epulo licis contraria: ita enim iungosam putridamque ulcerum quorumlibet carne, thymosque mi, tes & feros & verrucas omnes necnon callos & clauos sensim tabefaciunt non quidem sine acrimonia& doloris sensu ut epulotica neque affatim ut caustica. Eiusmodi sunt metallica omnia quae ustione acrimoniam exedentem sortita sunt quam lotione non exuerunt, talis est etiam hydrargyrus praecipitatus. Illud exemplo sit. a

. Ammoniaci aceto dissoluti j j vitrioli Vsti Manti montrusti an . 3 j aeris usti 3 si fiat unguetum

quod quotidie mutetur, partem abluendo donec tota excrementitia caro extrita fuerit.Quod si interim pruritus ab acrimonia cxcitetur compescendus ille quidem est linteolo ex aqua rosaruin madido supe

134쪽

superposito vel potius ungueto de cerusa probe co fe icto, scalptuq; aeger dilige ter prohibendus est: pareit eu cadem curatio partis ex calore &dolore extu ine sectis. Si deniq; duritie & magnitudine thymo

rum vincantur medicamentorum cathqreticorum vires,tum ad caustica decurrendum est quae sint talia vel actu ut ferrum candens quod tamen ob doloris accrbitatem in glade praesertim eximij sensus metuendum est ne fluxionem proritet , vel potentia qualis est aqua fortis secunda aut oleum vitrioli, vel sulphuris guttula una apposita: &puluis ex auripigmento & arsenico crystallino praeparatis qui exigua quantitate, scalpelli saluta madefacti apice

exceptus unaq; tantu Vice appositus thymii exedit. Praeparatur aute in utrumque si super marmor sedulo contritum, & ter in aceto toties mutado maceratum soli exponatur,donec acetum cosumptum

sit & deinde totidem vicibus m aqua pura maceretur ad solem usque ab suinenda. Hactenus de Thymis eorumque curatione de qua lege Paulum lib. 6. cap. 8. sicuti & de reliquarum verrucarum cura tione lege eundem cap. 88. libriciusdem. De omnibus promiscue lege Aetium .ap. . lib. i . Sunt autem verrucarum aliae species pensilium,& sessilium colem quoque magno taedio obsidentium quarum duplex curatio est , una quidem ligatio, vel excisii ovi acrochordonum quorum radices amputari ponsunt: alia ustio vi myrmeciarum , clauorum, & callorum, sunt enim cathqretica imbecilliora per caustica remedia ut aquam sortem papyro dentibus attrita excepta n , vel per sublimatum p rq paratu, pulueratum di appositum vel aliud causticum: sed dum causticum appositum est pars ipsa vaguento retria

135쪽

gerante ut populeonis vel linteolo in aquam ros ceam merso tegatur doloris & fluxionis i nhibicaussa post ustionem & escharae casuin, sicuti ex cisionem cicatrix inducatur medicamentis ep loticis admixtis tamen paucis sarcoficis implendae cauitatis caussa. Tale est unguentum de plumbo &de minio.Ιnterea etiam dum ligatur secatur, vel seritur verruca pars etiam superior ut inguinum pubis & perinaei astringente & emplastico medic mento munienda est, quale est quod constat bulo armenia sanguine dracon. & albuminibus Ouorum ut ita sistatur fluxio quae a calore aut dolore excutari posset. x .i De Olceribus penis. Gera panis interna externaque sunt atque

haec quidem frequentissime in praeputio αglande mollioris scilicet rariorisque substantiae

in reliquo cole rariora ob densam magis detectam que cute. Horum origo est aliquando a caussa externa ut a coitu difficili & violento cu virgine uri foemina etiam angustioris pudendi siue a natura neque enim genitalium, neque aliarum partium sceminis omnibus eade est magnitudo sue ab arte meretricia per lotiones,sotusq; ex aquis &deco istis astringentibus: vel a coitu non difficili quidem,sed multiplicato nimis, penemque calefaciente, sicuti ab equitatione dura longaque, vulgus illam specta vocat se hiationem & excalefactionem.Alias orim tur a caussis internis ut a sorde simplici Zc non conistagiosa inter glandem & praeputium retenta ibique putrescente , consortio mulieris venerea lue non insectae. Hinc enim pustulae exiguae instar granorum

iDiuitiam by Cooste

136쪽

norum milij e superficie glandis emicare solent,

quibus maturatis ruptisque ulcuscula rotunda & in medio putactum aliquod albicans habentia expullulant alias dispersa, alias ita densa ut ex pluribus V num tandem fiat, atque istorum simplicium viceru& non contagiosorum facilis est & intra biduum absoluta curatio per topica refrigerantia siccantia- 'que neque enim in his caussae antecedentis ratio vlla habenda cil) ut per lotionem vel ex aquis solis plantag. solani & peculi rosarum : vel mixta etiam

aluminis portione quinta aut sexta, Vel ex oxycrato aqua lotione unguentum album camphora tum

parti ipsi viceratae aut excoriatae illinendum. Alias sordes, saniesve non simplex quidem est sed contagiosa ex impuro excepta scorto dum pudendum virumque libidinis incendio mutuaque collisione

uehementer exardescit siue ulcera in illo sint, siue excrementa tantum putria, sordida saniosa&viscosa. Vlcera autem haec non curentur nisi post caussae antecedentis praemissam vacuationem,uel per phlebotomiam alterutrius plet horae vel per purgationem cacochymiae peccantis,uel per se rosorum humorum ex habitu digestionem per sudores ex decocto gua iaci, vel salsae parillae, tum vero curanda sunt topicis tanto validi iis siccantibus vel tergentibus quanto sordes, saniesque contumacius haese rit, altiusque insederit. Porro exsccatio in & detersionis materia sutriusque enim indicatio est ab ulcere vel sordjdo,vel virulento seligenda est, tum exanimalium genere ut cornu cerui dc ebur ustum, &omnia ostrca usta, tum ex lapidibus ustis, lolisque cum aqua plantag. vi corallium, haematites, bolus armenia no uta,tum ex plantis ut cortex ligni gu

137쪽

νιν - . LIBER I. iacini, thuris, radix bis ortae, tormentillarτotund.cucumer. agrest serpentariae mino marrubijagrim. scabio , nicorianae, corti bitae ustus : tum denique ex metallis ustis, lintvt alumen, aes vitum flos aeris, squama aeris, pbum,antim tum,cadmia, cet usa lota & litn: rus; haec quidem materia tota, triplici forma patur lotionis, pulueris, & unguenti. Ac quidem in virulentis ulceribus desiccandisina lotionis in hunc exempli gratia modi .aquae cisternae,vel serratae,vel platag.lbj.

rae: cortic.ligni guaiac. j ij aluminis 3 si ros 3 j coquantur ad j ij consumptionem & co

Αbluantur ulcera linteolo imbuto hoc decodecem dies mane & vesperi. vel hoc modo 1 t.rad.tormentillae qrt.j.sol. plantag. lanian. m.j. balaustior.& aluminis an . J si coquantuniti vino albo,vel rubro.Similis est lutio ex aqua alum unosa quae constat exsucco agrestae, plantagin .po tulacae, album inibus ovorum & alumine, omnibus scilicet distillatis instar aquae rosarum.

Simili facultate fiat puluis ex ossibus,purpuri, labuccinis ustis alumine usto, tuthia, plumbo μα

ut & hic qui υ pulveris tormentithe 3 ij eboris

cornu cerui, coralli rub. ustorum an .3 j fiat puluis excipiatur melle rosato , vel potius: solus aspe*Mtur.Tandem comparabitur unguentum quod ex

pli gratia. I

N. Cineris costarum cucurbitae usta um, florum anethi, aluminis ,& squamae aeris ustorum & Iot , Tum an. partes aequales excipiatur cera alba &myrtino , fiatque unguentum post ablutionem

138쪽

DR STERI L. VIRILI.

partis apponendum. Quod si fuerint sordida non virulenta tantum ulcera tum siccantibus topicis tergentia miscebuntur, ut aloe , myrrha radix aristol. rotundae, gentianae, folia prassij, ni cottanae &c. sicuti ubi crueda cauitas est sarcoticoru aliquid ut thuris mastich. aloes, ire os iisdem topicis addatur.

Validissimae exsiccationis &detersionis vis quae indicatur ab antiquis putribus & depascentibus vlceribus materia idonea sumetur ex metallicorum ustorum non latorum cinere.Tale est unguentum AEgyptiacum,tale ungentum rosa t. cuius unciae uni

misceatur pulueris praecipitati 5j, talis est quoque

aqua rosarum , vel ferrata mixta aerugine aeris, vel

vitriolo ad 3 j pro libra aquae, validi stimum quom

est Lan phranci hoc collyrium. φ. vini albi m j. aquae rosarum & plantag. an. qpt. j. auripig. rub. 5 ij floris aeris 33 terantur haec subtilissime & misceantur cum aliis fiatque collyrium

quod authore Guidone mortifidat, sanat. haec autem validiora remedia ter, quaterve, raro quinquies repetenda & singulis vicibus breuiter auferenda donec vicera ipsa rubra & aequalia cernantur. Quod si denique cancro saeuaserint ulcera, pars ipsa nigricans & emortua amputetur & subinde uratur, vel serro candenti, vel caustico medicamento ut arsenico,atque tunc post escharae casum unicus supererit scopus carnis resarciendae & cicatricis indue edae talis sit sollina& materia. N. Tuthiae praepar. aloessarco collar, thuris, lapidis haem titis usti, totique radicis cannae combus , gallarum & bal austiorum an . partes aequales, fiat puluis & cu oleo rosato ceraq; alba, fiat unguetum.

139쪽

o 4 LIBER I.

symptomatam mitigatio.

DVm topica haec cath et retica usurpantur, ardor partis dolorque leni cndu ς est admoto v guento populeone vel succo solani & plantagin. excepto linteolis,vel in cataplasina cum farina lior- dei conformato,vel oleo violat. de album inibus o

uorum cum aqua rosita multo verberatu concor-loratis, quae omnia non solum pudendo ulceratoed inguinibus etiam perinaeo & lumbis sunt inducenda , prohibendae fluxionis & phlegmoncs

gratia.

Ischuria denique vitetur immissa in foramen glandis fistula plumbea utrinque pertusa per quam

aeger meiere consuescat si sorte phlegmones magnitudine vrethra nimis constringatur. De ulceribus internis. V Leera interna vfethrae variis ex caussis generantur : ex foeda scilicet, acri & virulenta gonorrhoea neglecta & diuturna. Itero ex a dore & acrimonia urinae nata vel ex simplici int perie calida: vel a praua nimisque acri victus ratione,y vehementi febre,a diabete, a partium vicinarum ut haemorrhoidum phlegmone,siue ab humoribus exeitetur ut pituita salsa, bile & pure, ex partibus sublimioribus , ut suppuratis renibus & pulmonibus per vesica in effluente: sue ab arenularum crassiorum At lapillorum angulosorum transitu difficit sue a caleulo grand ori vesicae, ceruicem eius contundente & atterente, suae donique a temerariati violenta catheteris incisione. Ulcerum eiusmodisgna petuntur ex dolore inter metendum & puris spontaneo fluxu, vel urinae exitum antecedente.

140쪽

Regionis ulceratae in urethra signum desumitur cx doloris situ,& mictionis tempore, modoque: nam in utraque regione supera inseraque nec non in media ulcerata mictio quidem cum dolore est: sed in vicere ceruicis vesicae frequeter & guttatim fit: unde stranguria dicitur,quando vescae facultas ex pultrix eaque robusta, & ab urinae acrimonia irritata , ad eius expulsione statim insurgit antequam ' copiosa colligatur. Aliquando tamen cotingit preteri debilitate retentricis: sed sine dolore ex intemperie praesertim frigida ut in senibus. At in vicere re liqui ductus tempestiua quidem est michio : sed cumagno quoque dolore haec dy suria cst Porro ceruicis dolor & totius ductus glandem etiam mire

torquet inter metendum ob continuitatem fibrarum rectarum urethrae, quae e vesica propagata est. Saepe etiam purulenta materia ex urethra effluit ab ulcere parastatarum diuturno, post gonorrhoeam virulenta, idque in plures annos totamque aliquando vitam sine ullo valetudinis incommodo : sine stranguria aut dyseria ex natura partis frigidioris yci ex seminali materia cruda & diluta a seminariis vasis diffuse .causarum denique discrimen a relatu aegri & familiarium quaerendum est. Prognostica signa sunt quod neglectis internis ulceribus tuberculu carnosum ingenerari solet cui isthuria tandem & integra urinae suppressio succe- dit, aliquando etiam phlegmone & gangraena acceditur morsque immatura acceleratur,tuni deniquct quod diutius neglecta tam alte partes viceratas ad summam usque cutem exedunt ut per varias partes vicinas Ut anum,scrotum , penemque ipsum Vrina

quasi cuniculis factis continenter effluat.

SEARCH

MENU NAVIGATION