Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

36 QBER T. cacochymiae pituitosae per pitulas coccias,de agariis eo,& sine quibus: tum particulari derivatione eius. dem e cerebro per apophlegmatismos, errhina,&phoenigmos capiti abraso applicandos: postremo intemperies ipsa capitis deletur lotionibus ex decocto plantarum cephalicarum, id est calidarum& siccarum in lixiuio cineris sarmentitij & vino albo saepius & mane repetitis, pulveribus cephaliacis vel capiti aspersis in introitu lecti, vel cucuphanoctu diuque gestata, pomis odoratis de collo suspensis & suffitibus: sed efficacissime quoque curatur electariis mollibus, durisque intro sumendis in

introitu & exitu lecti, ut electario pleres archonticon,theriaca, mythridatio, & conseruis radi c. acori,corticis citri, florum anthos & salutae & starchados. Sterilitas ex venarum & arteriarum pone aures praecisione incurabilis est, non ob interceptum quidem seminis materiae commeatum: sed ob capi tis restigerationem desinente sanguinis affluentia consueta: Eadem est ratio imbecillitatis relictae a

contusione vel vulnere.

Intemperies humida frigidaque cordis post praescriptam diaetam calidiorem eandemque cacochymiae purgationem discutitur electariis calidis siccisque & odoratis intus sumptis,ut di ambret, de gemis, dia moschi dulcis , diam arg.calidi, laetificante Galeni & confect.alherm .conseruis anthos & bo rapinis, denique opithematis regioni cordis appositis. Ventriculo frigidiori opitulantur, intus quideelectarium aromaticu rosatum, diagalanga, diatrita Pipereon,co serua corti c. citri, zingib. viridis, florum anthos,vinu absinthinum & syrupus, foris vero ceratum Galeni pro stomacho, litus ex oleo absinthinos

72쪽

DE STERI L. VIRILI. 37finthino,nardino, de mentha, musca telis no , ex quibus etiam cum puluere praedictorum electariorum aut simili paucaque cera alba fiat unguentum. Conserunt denique sacculi puluere stomachico farti . Renibus frigidioribus peculiariter medetur intus qui dein conseruar radi c. satyrionis & eryngij,& electar. diatrium pipereon, theriaca & mithridatium: foris unguentu in , quod regioni lumborum mane dc vesperi impingatur, Tale cst hoc N. olei costinim si olei do spica 3 pulueris rad. pyrethri, seminis staphisagriae, assae odoratae, mastich. storacis calamitae an. 3 si seminis erucae & nasturtij an. 3 il cerae albae. q. f. Pulvini quoque calido & odorato puluere repleti lumbis dormientium substernantur. Hopati frigido humidoque succurrit intus quidem elect.

aromat. rosatum,diagalanga, conserua corti c. citri,

mali limoni j, xingib. viridis,uinum absinthinu vel cinnamomites: foris vero lini metum ex oleo costino, mastichino, de spica, absinthino, nardino, laurino, muscatellino, ex quibus addita cera alba fiant li-nimentam admixtis pulveribus electarioru calidorum unguenta concinnentur. Obstructiones & tumores scirrho si hepatis propriis remediis, id est in cidentibus,tergentibus & roborantibus profligentur. Eadem prorsus thera pia est splenis inteperie rum, obstruetionum,tu motumque. Pulmonu qudque tabidorum & ulceratorum remedia ex tergentibus & consolidantibus mixta sint. Vasorum etia seminariorum noxa sterilitate inuehit. Sunt autem vena una,& arteria Vna ex utroq;

Iatere cum exili propagine nerui sextae coniugationis ad testes usque producta , ad quos seminis. materiam,id est sanguinem deferunt, a qua seminaria

73쪽

38 LIBERI.dicta sunt: sicuti ab ossicio deserentia siue latores. ιtaque sanguine rubere cernuntur nisi paulo supra testem ubi albescere incipit, tum ex propria vivasorum istorum varicosorum assimilatrice,in qui ibus flexuosis diutius cuuctatur, tum ex irradient C saeuir te testium spermatopoletica, estq; tum proinximi futuri seminis. rudimentum quod testibus excoquitur & perficitur. Est quidem munus idem vasorum istorum t sed ortus diuersus : dextrorum quidem a vena caua & aorta infra renem , sinistrorum a renatibus, siue emulgentibus venis & arteriis, unde vulgatum est a dextris & in dextris mares

proςreari, sicuti a sinistris & ex sinistris sceminas 'seutra substantiam subeunt testiculorum a qui bus illiesa integraque diuelli possunt: sed eorum

superficiem tantum amplectuntur super epidi dynaidas, Contingit autem ea vasa vel obstrui vel a stringi vel contundi,vel denique rumpi, sicque sterilitatem inducitobstructio enim astrictidque, sanguinis ad testiculos commeatum prohibet. Illa a copia : sed multo magis a crassitie & lentore humoris alicuius oritur, haec a contusione, ab ictu, c se,pressive grauioris armaturae a quo visa mihi est in nobili adolescentu utriusque testium atrophiati tabes incurabilis, aut a tumore aliquo grandiori ut bubone,aut a cicatrice inguinum arctiori post curat/m enterocelem. Alias ruptio eorundem vasorum sed rarius accidit ex casu sublimiori, ictu aut fallu , cuiusmodi ruptio a ferocioris equi equitatione comperta mihi est in milite funes a , efiiso in ventrem & per vesicam omni sanguine. O structio curanda est attenuante primum diaeta: mox medicamento vasuante cacochymiam pituitosana,

74쪽

Ac phlebotomia, postremo tulepis incidentibus,

aperientibus, & balneis, fotibusque tum laxanti bus , tum etiam incidentibus & digerentibus. A- strictio ex contussione externis remediis emollientibus, attenuantibus & resoluentibus fotibus, balneis &vnguentis. Quae autem a cicatrice nimis stricta prouenit, eiusdem cicatricis resolutione & diuisione curatur,nousque sed amplioris inductione.

Ruptio sicuti & sectio irreparabilis est. Testium historia anotomica.

TEstes siue testiculi dicti sunt tanquam virili

tatis indices, gemini a numero quem tamen variare in quibusdam familiis a Fernelio notatum est dexter maribus , sinister sceminis gignendis magis idoneus est. Vterque maribus foris extraque perin eum pendet ex musculo cremastore dicto oblongo scilicet & gracili a quo releuatur sine andagon ista, quia sua grauitate satis revellun-ter in senibus praesertim debilibus & qgris: Animalibus tamen multiparis auibusque omnibus intus conditi sunt ob vitae breuitatem , sicuti foeminis omnibus ob situm uteri cuius ad latera annexi sunt, ut in eius sinum semen suum deponant per utericornua. Figura donati sunt rotunda vel potius o-uali, temperie calida, humidaque, substantia glandulasa, alba scilicet, molli & friabili instar glandium & quod venulis arteriisque frequentibus varie implexis abundant, rara, Iaxa , atque cauernΟ-sa. sic enim semen copiosum continent & melius percoquunt quam si cauitas adesset.Quatuor membranis vestiti sunt, duabus communibus ut oscheo,

75쪽

4o LIBER I. id est scroto a cute, altera a panniculo carno v catur δαρ πος di duabus propriis una ερυθ ροειδει, id est rubea, altera intcriori, duriorique, neruosa. Epididymis auten: particula est capiti testium virilium adhaerens instar parui testiculi,qua muliebrea carent. Testiculorum naturalis propriaque functio est seminis foecundi generatio cui subscru uni, Va si spermatica& parastatae,deseredo eius materiam samque praeparando: tum vasa eiaculantia, id om se men postquam periectum est emittendo ad prostatas vesiculas ad ceruicem vesicae accubantes ubi psseruatur ad necessarios usus. Itaque in partium principum numero testes collocantur non quod ad

vitam praesentem sint necessarij, sed ad futuram seriem natorum propagandam, quae species quaedam ςst immortalitatis. Neque enim propasatio sp ciei sine procreatione, sicuti neque haec sine semine esse potest,quod a solis testibus absoluitur. Est e

rundem testium insignis usus in calore natiuo com seruando augendoque non tam ex insta eorum c

liditate siquidem exangues sunt, & glandibus sim

Ies, quam influente & astititia a seminis praesentia

multo spiritu caloreque turgentis,quem per vena a arteriasque in cor & hepar totumq; corpus reian dunt. Itaque testium morbi, temperamenti habitus morumque mutationem inferunt. Illi enim corpus mediate recalefaciunt, gor auxem & hepar immediate.

Testium morbi similares. SVnt aute testiculorum morbi omnium genepsi. Similares quidem sivit,intemperies tres,frigida

76쪽

DA STARI L. VIRILI.

1se ea, rigida humida,& calida sicca nam calida humida foecunda est 'pius Porro testiculoru intemperies aut insita & naturalis est,aut adstititia,haecq; duplex tum non naturalis ex victus ratione intemperatareum praeter naturam, idque tum ex symp thia totius,aut visceris alicuius, tum idiopathia S

propriis affectibus. Diagnosis intemperiei insita. ΙNsitae intemperiei morbola ealidae, siccaeque calida humida foecudissima est signa sunt: ven

rum scroti, penisque amplitudo, tenuitas cutis &caliditas , pili vicinarum partium ut pubis perinci& scemorum multi, densi,crispi, rudesque,libidinosa natura,frequensque de prompta mentulet erectio ex caloris spirituumque multitudine, paucum semen,sed acre parumque flavescens. Frigidae contraria sunt signa,cutis frigida rugosa, male colorata, pauci, rarique pili & larues, tarda vel nullae rectio,deficiente calore &

Diagnosis intemperiei adscitiria.

ADsci titiae intemperiei calidae signa sunt, cutis

scroti calida venosa rubea & aliquando tu, mida ex caloris & spirituum assiuentia. Frigidae signa sunt frigiditas manifesta, venae exiles, rugae &scabrities cutis eiusdem si iungatur siccitas, vel laxitas ab humiditate. 2 i

INtemperierum insi tarum maior est quam adscialitiarum aduersus seecunditatem vis & essicaritas.In utroque genere frigida siccaque, vel humida

77쪽

maxime nocet.Quoties enim frigiditatis comes est siccitas, pauculia & frigidum, quando vero frigi- da intemperies iuncta est cum humida, liquidum

semen eoque evanidum redditur, nisi forte concurrat calidius & uberius muliebre seme. Calida siccaque intemperies minus obest,dummodo tamen totum semen frequentiori coitu non exhauriatur, aut crudum adhuc & illaboratum emittatur. IntemPCrierum denique quam organicorum & comm unium orborum facilior est curatio. Intemperiei adsci-titiae per sympathiam totius corporis, aut Visceru, tres sunt curationis scopi,Primus ut sanguis temperatus deinceps eumuletur idonea diaeta. Secundus ut sanguis antea congestus temperetur, tum pex

phlebotomiam si eius indicatio adsit tum per purgatione excremeti iij humoris cu sanguine mixti Tertius ut ipsa viscerum & testiculoruin intemperies amoueatur. At eius intemperiei quae idiop thica est, tam insta quam aduentitia duo tantum scopi sunt necessarij, nepe ut victus sit intemperiei contrarius, sicuti & remedia quae parti affectae applicantur, quae topica dici solent. Intemperiei calidae curatio.

QVare in inteperie calida siccaque: diaeta frigi

da , humidaque qualis antea descripta es , deinde purgatio cholagoga instituatur ex rhei infusione, medulla castis,strupo rosato,electuario dia prun. solui.& de succo rosaru. Phlebotomia in cubito purgationi praeponenda: sed emollienti clysteri postponenda est. Postrema est refrigeratio per topica testium & scroti, pubis & perinei regioni admouenda,lantisper dum calor alienus restingua.

78쪽

tur incipiente partis leui liuore ne in contrariam intemperiem frigidam testes labantur, magisque,desperatam sterilitatem inuehant. Topica autem haec , fotus embrochationis, unguenti & cataplasmatis forma usurpentur .Exempli gratia. aquarum lactucae,nenu ph. solani, rosarum an.

S iiij aceti rosati 3 ij camphorae 3 j foueantur par

tes hoc liquore tepido cum spleniis, inebriatis, expressisque-appositis mane & vesperi, idque sae pius. Ex herbarum istarum decoctis validiores, ex succis earundem validissimi fotus fiant. Mox a so- tu unctio vel cataplasina huiusmodi administre

tur.

Olei nenuph. papaut& rolicet an . J ij aceti ros. 3 6 album en oui unius, camphorae 3 si misce diligenter,fiat oxyrrhodinum, quod multo efficacius euaserit addita unguenti populeonis j si vel nauci-

Similia prostant in pharmacopoliis .vnguentum

refrigerans GaI. ungue tum alb.camphoratum, populeum, ceratum lantat:& unguentum rosaceum.

Cataplasma autem fiat e succis frigidarum plantarum lactuca solani, papau. albi, & hyoscyani coctis ad ignem cum farina hordei, vel denique ex ipsis herbis contusis mixtisque cum eadem sarina. Sua etiam vis est refrigerandi internorum praesidiorum vi syruporum de nenu phare, de papauere,de acetositate citri,de limonibus squi vel per se,

79쪽

mane sumantur ut etiam conseruarum ros rub.

viollaenu ph. florum & electariorum frigidorum vetria iantali, dia marg. fri S. quale etiam est hoc. e. sem. papau .alb. hyoscnam. alb.& lact.an 3 ij seminis aceto far 3 j coralli rubri, santal.alb. rubrique an .3 si fiat puluis, qui exeipiatur saccharo aqua rosi dissoluto, & formentur tabellar ponderis 3 iij capiat unam duabus horis ante singulos pastus. Eiusdem intemperiei calidae symptomata sunt Iibido insatiabilis,nocturna pollutio,habitus e2t

nuatio,virium omnium ruina. Libido ardens sterilitate tande accersit, quia per hac elicitur crudius semen. Nocturna pollutio eandem sere noxa foecuditati infert, eiusque caussa proxima est facultatis expultricis irritatio ab imaginatrice ficultate percepta, per somnum non solum nocturnu sed etiam diurnum. Antecedens caussa est titillatio testium &vasorum spermaticoruin vel a copioso minis semine ut in sanguineis & iuuenibus laute victitatibus vel acri, eoque vel a victu calidiori, vela viscerum testiumque intemperie calidiori. Per somnum autusere incidit, sicuti & per vigilias ex attenta veneri cogitation e, quod tum collecto calore praecordia aestuent, renesque & vasa spermatica, maxime si in

cubili plumeo D calido super lumbos dormiatur,

quanquam accidit etiam ab imaginatione nocturna sermosae mulieris alicuius. Quare quae a victu calido est,frigidioribus epulis,obsoniis &potionibus

arceaturi quae a copioso nimis sanguine vel acri,eodem victu refrigerante prohibeatur,phlebotomia, purgatione, multoq; labore & studio, peculiari denique testiculorum refrigeratione. Ρraeceps quoque

80쪽

que per coitum & a Eoitu virium disii patio, lipo

thymia & syncope confestim reuocetur, electariis calidis, siccisque odoratis & vaporosis quibus spi-xituosa substantia instauretum, talis est confectio al- ς ermes, de hyacintho & de moscho, quae cofectiones cum aqua coelesti, aut imperiali, aut ardenti su matur,quanquam harum etiam aquarum per se eximia vis est adlipo thymia, odora meta quoq; prosunt naribus obiecta mos hi, di ambrae, ciuetae, aspersio denique faciei ab aqua frigida ne prae raritate habitus praetenues spiritus digerantur. At quae sensim incidit viri u omnium ruina & habitus extenuatio, sensim refocillanda est victu analeptico ante exposito qui calidus sit humidus euchymus& cupe-

Frigida intemperies testiculorum quae velavi diu trigido, vel per sympathiam viscerum aliorum frigidiorum orta est tribus scopis curatur, primo ut sanguis calidior victu idoneo multiplicetur, altero 't serosus δc pituitosus humor ab utili sanguine secretus vi purgantis medicamenti excernatur, tertio ut intemperies ipsa contrariis topicis deleatur. Q gae idio pathica est siue insita,sive adscititia prae refrigeratione peculiari ut aeris rigentis, aquae alsiosae, & medicamenti frigidi diutina appositio

ne, curatur tantum duobus aliis scopis excepta pumgatione. Diaria itaque sit calida humidaque vel sicca, euchynia, eupeptos, sed vaporosa etiam &acris: ut non solum sanguinis sed vaporum quoque acrium ι spisi tuum copia multiplicetur, a quibus tum vasa seminaria, testesque ad deiectionem sollicitentur , tum penis ipse distendaturdi erigatur. Huiuis odi est victus analepticus

SEARCH

MENU NAVIGATION