장음표시 사용
831쪽
attributus. Triplex illa dentis utilitas tanti veteribus Belm aestimata est ut in templo AEstulapia mi-γωγω plumbeum appenderent, significantes non esse euellendos dentes nisi tam vacillantes cariosos & corruptos ut haerere suis sedibus amplius non possent. formalis causa est anima qua generantur simul cum reliquis ossibus , aluntur augenturqbe. Materialis causa duplex est, Vna veris dentibus omnibus communis, semen scilicet , ex quo in utero cum reliquis partibus omnium finguntue rudimenta,sicuti & brutis omnibus: sed iis in ortu
manifesta r homini siepius obscura & in alveolis sub gingiua tegente latitantia , cuius rei caussa est distri inen temperamenti quod in brutis siccius, in hominibus humidius est, unde horum dentes non nisi probe siccata ante ipsorum substantia
peruadere gingiuam nequeunt. Altera materia epiphysibus dentium anterio rum propria est ab excremento viscido tertiae coctionis adhaerescente siccatoque. Itaque epiphyses illae excluduntur sine ullis radicibus,quae vcris dentibus accedunt: de his igitur epiphyssibus audiendus est Hipp. lib. d e carnibus cum ait,In utero dentes
ex menstruo,extra uterum lactentibus ex lactis calidiori & sicciori portione,ablactatis ex ciborum solidorum materia vesci. . Caussa effieiens calor natiuus est , consormationis mutritionis aecretionis , ut & reliquarum partium author, cuius varietas dentium exortum in diuersis pueris variare solet, vi citius tardiusve pro eius modo emerganti, Quin etiam accretio
832쪽
76 Io AN. HUC HERI perpetua est dentium ob ipsorum usus necessitatem
ne mutuo eonflictu ante animalis interitum deterantur prorsusque exolescant. Differentiaς dentium tres notantur ex offici j, figurae & compositionis varietate.Prima est octo incisorum qui Grε- eis τομει.&γελασινci Latinispra moles diculur, quod inter ridendum diductis labris appareant. Secunda est caninorum quatuo iἹκειοδεντες Graecis dicuntur,
comminuendis frangendisque durioribus cibis de stinati: alij vocant ocularios quod oculis e regione respo adeant: sed tamen sine ulla inter se peculiari sympathia imperito vulgo leuius credita & decantata. Tertia est molarium, viginti ut plurimum, . qui ita dicuntur,quod cibos molant& alterent,quo . facilius in ventriculo concoquantur. Singulae differentiae congruam myneri suo figuram sortitae sunt: incisores quidem latam basim & extremitate tenuem: canini basim quoque latam sed extremita. Iem acutam: molares ruperficiem latam sed asperam & inaequalem. Denique compositio varia singularum disserentiarum est. Nam incisores una radice praediti sunt,ut& canini, longiore tamen multo de robustiore. Ex molaribus superiores radicibus tribus *pius,aliquando etiam quatuor: inferiores saepius duabus, & aliquando tribus nitun
Haec varietas figurae dentium homines decuiti ad maiorem sanguinis & spirituum elaborationem principibus humanae mentis ianctionibus 'seruientium, cum alioqui reliqua animali unam dentium figuram sortita sint. Numerus dentium est triginta duorum ut plurimum utrique huma no sexui : molares tamen aliquando pauci ressant
833쪽
sent,duoque desunt utrique maxillae ob earum breuitatem .Rarissimum exemplum olim legitur uniu dentis toti gingiuae aequalis ut Prusiae regis filio. . Dentes quidem veri omnes simul generantur, non simul emergunt dc extant: Incisores enim vel P tius eorum epiphyses quinto aut septimo fere mense: canini nono, decimo aut duodecimo: molares tres utrinque primo biennio et reliqui omnes septenario primo annorum , exceptis vitimis in unaquaque maxilla duobus , qui genuini latine, Graece σωφρονισηρες, id est sapientiae dei tes Vocantur , quorum ortus esse solet tertio aetatis annorum septenario , aliquando tricesimo aut quadragesimo anno, aut etiam tardiores vicentesimo Lanesi cuidam Samothracio. Rari sunt casus dentatorum nascentium semperque inauspicati ominis in sceminis, auspicati & fortunati in hominibus crediti sunt. Locus alveoli sunt an maxilla utraque quibus per gomphosim infixi , vel pendent , vel insident, iisque tam amete cohaerent, ut sepe una avellantur magna Interim haemorrhagia. Atque cohaesio haec liga meato radices dentium cum vasis subeunte confirmati: r.
Est igitur.dentitio tum eruptionis dentium totum spatium,tum ipse exitus ex ginguia,quae cum naturalis sit morbum tamen duplicem infert: solutionem continuitatis gingiuarum & inflammationem earundem ex spiritu & sanguine prae dolore illectis. Symplomata sunt grauissima ab Hippocrate aphorism. 21. proposita sectione te tia, Vt pruritus gingiuarum , qui mediocris do-
834쪽
et 8 Io AN. HvCHERIIor est Incipientem dentium eruptionem , primamque in obuiam gingiuam incursionem c mitatus t dolor vehemens, dente iam gingiuam perrumpente, configente & diuellente , mox quo exituro foras; vehementior tamen est caninis acutis & rotundis erumpentibus , eo quod vel . eius gingiuam penetrant, minor est ex molari hus, ob lentum magis eorum exitum, qui tamen
maior est quam incisorum. Proponitur tertio febris orta ex dolore, vigiliis & inflammatione gingiuarum. Quarto conuulsio , vel ex sympathia cerebri cum dolente proximo deuiis neruu- Io, vel ex defluente aquosa pituita ab eodem, quae a febre liquata sit, unde etiam tusses graues , dynPnceae, asthmata e commouentur appetitis fluxu
thoracis partibus. Meminit & diarrhoeas,quae nascitur vel ex copiosa lactatione ob sitim, lactisque per febres corruptione, vel ex auctione excre mentorum cerebri. Istis Hippocraticis dentitionis symptomatis, haec quoque iungenda sunt i eiu- Iatus, vigiliae, somnus subitis clamoribus interturbatus, prae dolore: papillarum constrictio frequensilue morsus ob doloris' impatientiam sitis orisque incendium, pie inflammatione gingiuarum, ex qua etiam saliuatio multa, attracto a gingiuis inflammatis sero, manuum ad os delatione crebra, aptitae denique ex seri acrimonia.
Prognosticum est ex Iibro Hippocratis de dentitione, primum quod ea per hyemem tutior sta dolore aliisque symptomatis grauibus, qua state , qua humores sunt acriores. Alij tamen con-
835쪽
DE DIAE T. PUER. 779tra gingiuarum substantiam hyeme duriorem, Scconsolidationem difficiliorem: ideoque dolorem vehementiorem dent tionis: sed vere citissimam minimumque molestam esse putant. Secundum est quod dentitio cum diarrhoea a conuulsione tutior est, sicuti quae cum labre acuta est, a qua humores fluxuri liquatique digeruntur. 4 crtium cst, quod dentitio cum tussi superueniente tardior magisque insesta est. Quartum , quod dentitio obesorum & somnolentorum puerorum magis est conuulsioni opportuna. Quintum, quod conuulsio ex dςntitione non est semper lethalis.
Morbus hic solutio continuitatis curan
dus non est,cum naturae motu excitetur: sed
symptomata tantum Ienienda, & in primis dolor , ex quo reliqua defluunt: extinguenda quoque intemperies phlogosis doloris comes. Lenientia sunt modice calida humidaque gingiuam Iaxantia ut denti prodeunti facilius cedat. Talia sunt oleum amygdalarum dulcium , liliaceum , violat. adipes' hcedi, gallinarumi, butyrum recens, vel lotum cum succo maluae vel violae, cerebrum cuniculi Pleporis, hoedi, gallinarum vel illitum gingiuis vel mansum : lac nutricis aut caniculae. Ex iis linimenta fiant, ut ex butyri & mellis paribus portionibus. Item medullae ossiculorum. In pedibus vervecinis eadem vis est. Physica sunt remediar dens apri, lupi,
viperae, vulpis, leonis, de collo pueri suspensus,
836쪽
8s IOHAN. HUC HERI radix quoque sylvestris colocynthidis,ex canaIi aureo vel argenteo suspensa. Item rubi radix, iaspis lapis de collo super stomachum gestatus. Item si infans equi rostrum basiarie dolorem dentium non sentit,scuti qui Iupi aut lupae dentem dextrum cir
SEd enim eruptio ipsa dentium momentanea
non est,ut ei's dolores aliaque symptomata protinus conquiescant. Ideoque dum anody nandolori febrique & vigiliis idonea opponuntur remedia,quae paulo ante exposita sunt,diarrhoeae quoque occurrendum. vel potius lienteriae, quae dentitionem ut plurimum subsequitur, quae diarrhoea vel a salsae pituits in ventriculu descensu prς dolore dentium est,uela corrupto per febrem lacte. Occurres- dum inquam: primum quidem post suppressum catarrhi. impetum per topicaquq capite de humiditatibus aurium proposita sunt derivantia & vacuantia , deinde ventriculo a serosis & phlegmaticis excrementis expurgato per mellis rosat. colati s si vel puluer. rhabarb.cum lacte miscendi bibendique Θ j vel 3 si vel per strupi de cichor. compositicum rhabarb. J si vel 3 vj: postremo per eiusdem ventriculi&intestinorum astrictionem,leuem tame & sine insigni caliditate,ne libris inde inualescat vehementius: soris quidem per litum ex oleo cydoniorum , lentiscino, mastichino & absinthino,addita cerae albae parte tertia: vel per unguentum ex iisdem oleis & tertia parte puluerissantalorum omnium, rosarum, mastichis, seminis,
837쪽
poriandri & plantaginis. Tale est unguentum comitissit.Essicacissimum etiam est quod ex pariabus portionibus mastichis , cerati stomachici de cydoniati inter se iunctis eum oleo absinthino concinnatur. Intus autem syrupi myrtini vel me- Iini cochlear unum saepius iteratum, longe a lactatione aptissimu est,sicuti puluis corall. rubet,cornu cervini & terrae sigillatae ad Θ j eum lacte exhibitus. Quae a lactis corruptela est diarrhoea, vel potius lienteria siue ob febrem adurentem , siue obcOpiosam lactationem , siti sebrili excitatam , ea quidem : sed omissa catarrhi suppressione iisdem remediis vacuantibus & astringentibus intus forisque comprimenda est. Circa dentitionem tamen praecipitanda ventris compressio non est, ne cruditas& cacochymia dolore & febre diutius perseuerante nimis multiplicata febre ipsam ingeminet , putredine auct aut conuulsionem adsciscat cerebro nerui udi affectis. Quaecunque au- . tem causae puerilem diarrhoeam proferant , co trarius nutrici victus & modice astringens decernendus est.
IAm diarrhoeam longam nimis, aut dissicilem
ani procidentia subsequitur. Ista vero vocatur intestini meatus inferior cohibendis & transmittendis suo tempore non tamen expellendis . faecibus destinatus. Est enim eius intestini finis duobus instructus misculis, uno quidem circulari & rotundo , siue pari, Per transuersum extremitati eius intestini
838쪽
781 - 1 o AN. HvCHERI circumfusus, idque tam constanter occludens ut nihil intempestiue& praepropere ex illo excidat ideoque tripιγκτηρα ab altrictionis ossicio Graci vocant donec premente copia vel acrimonia vellicante relaxetur ad transmissionem quidem non excretionem ut dictum est. Anus dicitur
quasi vetula a rugarum senilium similitudine. Alter musculus tergeminus est , qui oblique supra sphinterem effusus anum sursum reuellit. ille moribundis hiat animali facultate extincta hic
ex magna egerendi contentione & conatu perdiarrhoeam acrem praesertim , tantopere Cia Guatur vianum prociduam & prolapsam relinquat , neque in locum suum reuocet aut retrahat et quanquam eadem prolapsio ex mollitie aliquando sola , sine praegressa diarrhoea accidit, infantibus & pueris magis quam senibus. R rior causa est parat Isis ex perfrigoratione immodica, siue . ex natatione in frigida , sue se Lsione supra saxum frigidius. Hoc quoque modo uteri procidentia accidit sicuti & illo in partu dissicili. Ergo procidentiam ani ex violenta per diarrhoeam deiectione curat , primum quidem blanda intestini per manum nutricis &indolens repositio. Quod si ex mora extra locum & refrigeratione ab aere extumuerit , tum primum fouenda est vino in quo coxerint folia sa- Iiux, Origani, calaminthae , summitat. lavr. hederae lauendulae semina anisi &sceniculi, a meos & carui, fores chamae m. anethi. Reposita anus confirmanda est per astrictionem, tum musculi eius,tum membranarum quib. ossi sacro
839쪽
DE D I AE T. PUER. 783cro lumbi sque annectitur. Topicorum formae suntiatus,puluis, suffitus. y. foliorum salutae, plantag. lapsi barb. absinth. summitat. myrci & oleastri ana m.j. rosar. rubri pug. j. balaust. nucum cupress. Sallar. ana D. ma-1iich.& seminis coriandri praeparati, eoquantur in aqua serrata & vino rubro tortiuo: foueatur inde anus cum spongia.Fotum supplebit insessus in e
c. mastich. corticis thuris,nucum cupress. charabe, baccarum myrti & boli armenae, balaustiorum ana 3 ij. gallarum ustaru in corall. rub. & se minis coriandri ana 3 j. fiat puluis, qui a fotu asi pergatur parti: firmiuη tamen haereat oleo astringenti ut iasyrtino lentiscino, aut mastichino iunctus.
Ex eodem puluere cui picis aridae& resinae colophoniae pars tertia addita sit cum terebinthina, trochisci ad suffitum comparentur, quem per sellam perforatam excipiat. Sin cadem ani laxitas ex mollitie partium ea rundem obtigerit, topicis praedictis praemittenda erit ventriculi & intestinorum levior abstersio crassae& viscidae, vel aquosae pituitae ex melle rosat.aut rhabarb. puluerisiti momento, aut certe per clysteres ex hydrometite. . Denique si a paralysi nerui in eum nussculum inserti prae casu, idtu,refrigeratione,aut dcstillatione externa in regionem ossis sacri contigerit,tunc topica attrahetia & cii geretia sunt adhibeda,qualia sunt oleum laurinum, coslinum, de spica, terebinthinum,unguenta quatuor calida vocata cum aqua
vitae diutius applicanda.Emplastra denique quale
840쪽
simili facultate constantem ex decocto florum anthos starchados centaurii minoris baccarum lauri, iuniperi, foliorum hederae, lauri, lauendulae, salutae, verbenae,polij montani.
Diarrhorae contrarius affectus est alui tarditas, ignauia, & suppressio: ispe quidem ex craiasiori sicciorique lacte & mclancholico : sed aliquando etiam ex intemperie sicca intestinorum siue nativa sit, siue ex vicini hepatis sympathia, cuius ardore faeces omnino exsiccentur. Lachis nutricis crassities siccitasque corrigatur multis ius culis herbisque incoctis humidioribus, ut beta, spinacio, lactuca, multaque potione vini dilutis limivsuque copioso fructuum recentium prima mensa assumptorum. Temperies autem intestinorum puerilium siccior post victum nutricis humidiorem lenientibus quoque remediis abigenda est, ut clysteribus pinguioribus, ex decocto emollientium herbarum, multoque oleo vcl butyro, aut medulla castiae. A quacunque tamen causa haec supressio faecum inducta sit , dum sensim praedii iis reri mediis emendabitur, earumdem subductio sollicitanda est acutioribus glandibus di melle saepe deglutiendo.
IN ter dentitionis symptomata acerbissima
est conuulsio: non ea quidem ab inanitione , sed a repletione neruosi generis; eius enim causae prin-