Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 2.2

발행: 1747년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

asperae arteriae decurreret, sed in mediam Dirisus viam incideret, tunc statim tussim excitari cs . Unde etiam ad ulcera asperae arteriae remedium a supino homine sensim deglutiendum commendavit. Experimentum autem illud Hippocratis a Celebinima μυ cum sueeestu institutum fuisse legitur I . Levamen a Iinctibus emollientibus in tussi ab exasperatione harum partium illud confirmare videtur. Tamen negari nequit, parcam tantum Copiam ingesti liquidi hae via transire poste . adeoque non multum boni inde exinspectari posse. Praeterea admodum probabile videatur, non semper liquid rum deglutitorum partem ingredi, nam vinum, aeetum &c. impune po. tantur ; cum minima horum guttula in tracheam dilabens tussim summam

excitaret tua acrimonia.

4. Quantum ultim habeant clysmata in sedando nimio librili impetu , ad s. olo. dictum fuit, unde & hoe respectu locum habere poterunt, cum ad benignam inflammationis resolutionem requiratur sedatus humorum motus I vide g. 336. I. Tanti iacit clysmata Arisaeus III, uti illa substituerit venae sectioni , si aliquod impedimentum prohiberet, nee illa in hoe morbo instia tui posset. Acriora quidem commendavit clysmata , quia quarumcunquipanium corporis irritationem utilem credebat in periculo lo hoc morbo rsuffiei et tamen blandissimorum antiphlogisticorum usus, v. g. mellis unciae binae, cum nitri media drachma, & decem unciis decocti hordei , eum indicatio curatoria non requirat, ut per alvum subducantur liquida I sed potius, ut per omnes corporis vias talia subminimentur sanguini ; quae illum diluere, & inflammatoriam qussitudinem resolvere, valent. In anum autem iniecta liquida venis resorberi, & sanguini misceri posse, in Com. mentariis Ri3. probatum suit, atque ibi datae fuerunt cautelae, quae in horum applicatione observari debent. s. Quinam victus in hoe casu conveniat, ad 6. 8ueo. diinim fuit. Leno toris enim vel copiosioris chyli molestiam pulmo illico sentit etiam sanus rionse magis ergo, si morbosus fuerit. Decoctum oryzae, hordei, aVenae , panis eum melle, rob sambuci, & similibus, omni scopo hie satisfacit. Radi eum scoracinerae, tragopogonis, chondrillae Se. decocta similem usum praestant ; de quorum efficacia in salvendo viscido febrili ad s. 434 diactum fuit. Leve autem, & dilutum nutrimentum in hoe casu lassicit; eum morbus, si hoc modo sinari possit, nunquam in longum tempus excurrat.

I. 8s s. inflammatio magna, cum sebre, & reliquis symptoma. I tibus validioribus duravit ultra triduum , & lana adsintlaflammationis jam in suppurationem tendentis 8ῖῖ. 334. 83s. , semper multum discriminis adest, quamvis diutius jam excurret morisbus, & spatium dabit eruationi: tum l. Venae sectione nulla, vel,

372쪽

PERIPNEUMONIA VERA

si aliquid urget, parca utendum. a. Victu leni, sed pauIulum in.

crassante, & ex maturantibus confecto, utendum. 3. Balneis pulmonicis, emollientibus, maturantibusque utendum ad quintum ab

inchoato malo diem. 4. Die quinto , de sexto iisdem utendum, additis sorbitionibus tussim moventibus leniter , simulque replentibus , ut septimo forte die locus levari queat pure cocto, vasis

attenuatis, vita sustentata . Sola εlla euratio peripneumonἰae, quae sit per resolutionem, aut citam excretionem materiae morbosae lolutae, & mobilis redditae vides. 83o. . tuta est. Uerum non semper illa obtineri poterit, sive non satis cito idonea medela adhibita fuerit, sive ex sua indole pertinacior morbus obstiterit. Ininter reliquos autem inflammationis exitus optimus ille est , qui in suppurationem tendit. Quaenam signa sint peripneumoniae in suppurationem vergentis, paragraphis hic citatis explicatum fuit; atque in Commentariis L 333. t. demonstratum fuit, resolutionem exspectari non posse, si ad qua tum diem usque febris, & reliqua symptomata, valida permanserint. Licet autem benigna suppuratio in aliis corporis locis, ad quae manibus accessus datur, plerumque satis commode curari possit; in vitali tamen hoc viseere nata vomica purulenta semper multum discriminis habebit; cum rupta talis vomica in pectoris cavum pus effundere possit, Sc empyema lethale facere; vel totam sanguinis massam purulenta cacochymia sic inficere , ut lanina sequatur phthisis. Nec minus periculum imminet, ne abscessus, mole quo

ii die auctus, vicina vasa adhuc libera comprimens suffocet aegrum, ante. quam maturatio persecta, & muturi abscessus ruptura, uti ad g. 836. dictum suit. Omni ergo ope nitendum est , ut quam Ocysii me fiat matur lio; & deinde maturatione facta collectum pus citissime educatur. Quae. nam autem in hoc casu observanda sint, ex sequentibus patebit. t. Ubi de abscessu , inflammationem sequente, agebatur . VI.&sequen. tibus , constitit, ad maturationem crudi inflammatorii conducere paullo maiorem motum & in parte affecta & in toto corpore; tali moderamine tamen, ut nec nimis citatus motus subito rumpat vascula tenerrima, sicque gangra nam loco suppurationis producat; neque nimis torpens non valeat separa re extremos vasculorum inflammatorum fines , & in bonum pus cum huis moribus effusis convertere. Non ergo conducet in hoc morbi stadio se guinis missio, eum vires debilitet, adeoque maturationem retardet. Si aualem summa pectoris oppressio illam etiam hoe tempore poscere videtur ,

vel nimis impetuosa febris compesci debet, parca suffciet, & tali tantum copia, ves levandis symptomatibus , & justo febris moderamini satis est ,

non ultra.

a. Loco externo corporis suppurando applicantur mollissima eataplasmata ex farinosis, & emollientibus herbis parata , ut cita fiat maturatio. Ob hanc causam oportet curare, ut alimenta talia ingerantur , quae similes dotes hahent, ut ehylus inde paratus, ad pulmonem delatus, emolliente,& maturante vi praeditus, si purationem promovear. Verum quidem est, lentiorem

utcun

373쪽

utcunque ex talibus parari chylum, adeoque periculum sere, ne inde a geantur pulmonis angustiae e tali autem cum cautela haec danda sunt, ut alec nimis glutinosa lint , neque nimia eo, a simul sumta pulmonem gra4vare possint. Ob hane rem Hippocrates mὶ quarto, quinto, & sexto die sorbitiones pingues commendat, quia ad sputum per superiora exscreandum

conserunt. Sorditiones multas, ptisanae eremorem coctum eum melle, aquam

mulsam &e. laudat alibi sis In Materia Medica ad hunc numerum habentur praecipua, quae in soc morbi statu conducunt. 3. Puri, dum maturus abscessus erit, conciliari debebit exitus, di quidem

quam citissime, ne mora acrius factum erodat teneram pulmonis fabri eam. Sola autem haec via tuta erit, per quam in cava aerea pulmonis pus erum.

pit; cum aliter in ea vum thoracis , vel melliastini dilatata vae vide S. 836. decidet, lethali sere semper eum eventu. oportebit ergo , s a. tim ac signa suppurationis inceptae apparent, balneo vaporis, una cum aere inspirato sausto se emollire totam aeream pulmonis superficiem, ut liberrime hue versus ire possit collectum pus; simulque eadem opera effettur, ut citius, & facilius rumpi possit membrana per factum eontinens. Solius aquae calentis vapor hie sussicit, emollientium enim herbarum emeaeia non consistit in volatili adeo parte, una eum hoc vapore ascendere possit; unde ab illis non multum boni exspectatur, licet tamen saepe illis utantur Μediei, ne remedii simplicitas aegris, & adstantibus contemtum pariat. In omnibus autem illis pergendum est , ad quintum usque diem ab inchoato malo. Simul etiam apparet ex dictis, pleraque remedia, quae praecedenti paragrapho ad resolutionis euram laudata suerunt, etiam disponere morbum ad benignam suppurationem, si resolutio obtineri nequeat. 4. Simul ac lpes est, crudum inflammatorium in pus coctum, Zc bonum conversum esse, quantoeyus exitus ipsi cone iliari debet: pergitur hine in ilia dem, sed simul arte excitatur tussis, ut sic agitato pulmone rumpatur abscessus. Acetum eum melle, oxymel dictum in ossicinis , si calidum sumatur, ves solum, vel decocto emolliente dilutum, uti etiam vinum calidum, tussim excitare solet, plerumque satis validam, qua concussus pulmo saepe sic agitatur, ut erepet vomica, & tollectum pus per sputa repurgetur. Formula talis ita Materia Medica ad hunc numerum habetur, quae scillae, bulbi amarissimi, insusum in aceto recipit, quo remedio nullum habetur efiica eius ad pulmo.nem detergendum; unde tanti usus fuit apud Veteres Μedicos. Omnibus his adhibitis sorte poterit levari locus pure eocto excreto , septimo die , quem insignem vim habere in criticis evacuationibus antea in Commenta .riis γε i. probatum fuit. Non tamen semper hoe succedere illo tempore, patebit sequentibus paragraphis. Nisi enim cita maturatio facta suerit ,& materies maturanda haeserit in tali pulmonis loco, ut Deillime in bron. chia exire possit, longior temporis mora intercurrit, antequam rumpatur a scessus. Convenitui inrisu omni artis molimine promovere crudi inflammatoriist a g mist m 3 De Μorbis Lib. III eap. 14. Charier. Tom. Vir. pag. 89. . ι m, De Affectioribus cap. 4. Ibid. pag. 64I.

374쪽

maturationem, & maturati evacuat Ionem ; aliter enim justus metus est , ne natus abscessus, collecto pure tumens. vicina vasa comprimat , sicque novam inflammationem producat; quae pariter suppurata novum abscessum faciet, vel prioris molem augebit. Unde sequentia Hippocrates sol monuit : Si peria pseumonia correptus non fuerit purgatus in diebus principibus. sed Dutum, oepistulta in pulmone remaneant, suppuratus Ν, qui si confestim curatus fuerit, plerumqua effugit. Si vero neglectum relinquatur, quod in pulmone es, corrump/rMNquo incumbente, ac puιrescente Micoatur pulmo, pus cottigis, neque amplius intro ad se arti dignum alιmemum trahit, neque ab eo quidquam Iursum repurgatur,

sed cum fuscatur, tum semper dissicilius spirat, respirando senis, andeque

a superiore pectore respiram, tandem vero sputιs obturatur, ac moritur.

S. signa docent, factum esse in pulmone abscessum 83s.

acceleranda ejus disruptio in asperam arteriam , eaque facta, depuratio subita, & tuta uicerosi loci.

Primis duabus, vel tribus septimanis peripneumoniae in suppurationem vergentis, vel jam suppuratae, spes est , collectam materiam sensim per sputa evacuari, & depuratum pulmonem consolidari facile posse; illo enim tempore nondum profunde in substantiam pulmonis tale ulcus penerravit. Unde etiam inter signa suturae suppurationis , 83 . 3. numerabatur , si criti eis diebus ad decimum quartum diem usque nulla fuisset facta per sputa cocta evacuatio. Unde & Hippocrates de his agens ρ dixit: Haec autem eouringunt Hebus ut minimum qtiatuordecim, ad summum vero viganti tino. Et hoc tempore Nebementer tussis, m semul cum tuo repurgaturo primum

rapissum, GV spumosum spinum c. exspuis ς septimo vero, o octavo die, quam d. febris in vigore fueris, s humida exstiterit peripneumo uia, crassius praeeitzsin minus, nou. Nono, decimo die aliquantum cum virore pauescens o IMMcruentum e duodecimo ala decimum quartum diem usque copiosum o purulantum. Ubi vero illud tempus elapsum est , signaque, g. 8a . enumerata , docuerint suppuratum pulmonem esse, nullaque per sputa hactenus fit evacuatio, novimus, pus collectum in magno satis sacco in ipsa pulmonis substantia haerere quo rupto non sensim per sputa, sed undatim prorumpere pus olet, quandoque cum suffocationis periculo, dum uno impetu pus in asperam arteriam se exonerat s vide 836. a. 7. Indicatio curatoria tunc iubet, accelerandam esse talis vomicae rupturam, ne pus diutius relictum corrum. pat totum pulmonem. Post puris vero evacuationem requiritur ulcerosi

loci depuratio subita & tuta, & deinde consolidatio. Quibus autem haec obtineri possint, sequentibus paragraphis videbimus.co De Morbis Lib. I. eap. 6. Charier. Tom. TII. pag. 337. νγ De Morbis Lib. Im. cap. I . Charier. Tom. Vii Pas. 189.

375쪽

g. 8s . T Isruptio tentatur, si, post mesta alimenta mollia ἰ

s subpingua cum vino molli , pulmo, supPuratus 836. , N praeparatus 8ss.) vapore calido, clamore, tussi, excreatoriis,

concussione in navi, vel rheda, agitatur. Postquam constitit, vomicam pure plenam In pulmone haerere ,& balneis pulmoneis emollientibus s*.83s.lsie laxatus fuit, & maceratus quasi pulmo

in parte aerea, ut admodum probabile videatur, tumorem purulentum huc versus vergere, & potius in .illo loco, quam alibi rumpendum esse, tune tentatur ejus ruptura. Uni eum , quod ars hic habet, est pulmonis concussio, quocunque demum modo fiat. Ut autem eo melius succedat ruptura , prius alimenta mollia, & pinguia assumuntur majori copia, ut plenus 3c tursens ventriculus diaphragma sursum premat, & pulmonem comprimat; simulque copiosus chylus, & pinguior puImonem gravete quo enim magis tenduntur omnia hoc tempore in pulmone, eo citior rupturae spes erit. Risu autem valido, clamore, tussi vapore aceti vel vini ealidi excitata, vomituque, pul Ino tune agitetur, vel aeger in rheda velociter per strata lapidea vehatur, aut etiam in navit solet saepe tune rumpi vomica, δe magno cum impetapus exire. Verum quidem est, periculum adesse, ne subito in asperam arte. riam erumpens pus su tacet aegrum; vel Se alio in loco rupto adscessu in cavum perioris dilabatur. Sed hoc vitari nequit , & quo diutius manebit ille locus clausus, eo majus erit idem discrimen: & praeterea dum Iam extenua is, decumbentibus pus erumpit, non multum ivis levantuν, sed pereunt q). Quamvivis autem haec omnia tentari possent saepius, si prima vice non sequeretur ruptura, optimum tamen est illa adhibere, mim signa docent, vomicam jamjam rumpendam esse . Vario tempore vomicas tales rumpi monuit Hippocrates fru' Plurimas quidem vigesimo die, alias trigesimo, alias quadνage o, alias adsexaginta dies pervenire ἰ addiditque I), a prinei pio suppurationis ineeptae tempust ruptionis futurae numerari deberet adeoque praestaret, omnia saectentare circa haec tempora. Praeterea aliis in loeis signa quaedam dedit , quae docent, pulmonis abscessum iam minitari rupturam. Primum indi. cium est plen studo pectoris. Ex pulmonis suppuratione, ρο eirca ventrem imperdum m euυiculam dolores, ct eum auxietate flertere, designat Duii copiam δεν pulmone r P si haec adsint ergo, novimus sic tendi omnia , ut jamjam ruptura exspectanda sit. Alio autem in loco plura eollegit . , quae hue spectant: At ex bis, quae celerius aut tardius rumpuntur, bis cognoscere oportet e s dolor quidem per initia oriatur, er spirandi discultas tussis , Dinatio perseverans ad vigesimum diem obtineo, exspectare ruptionem oportet, veι etiam prius . Si vero quietior sis dolor, er caetera omnia secundum νationem, His expectare ruptionem poserius. Necesse autem es er dolorem Dirandi discultatem, Durationema a obo q) Hipp. de Morbis Lib. I. eap. 8. Charier Tom. VII. pag. s v In Promost.

376쪽

PERIPNEUMONI A VERA.

oboriri ante puris erupti m. His signis monitus Medicus determinare sapiIepoterit illud tempus, quo conducet varia haec artis molimina adhibere, ut latens in pulmone vomica rumpatur. Pluribus apud Hippocratem locis probari poterit, quod ad rupturam abscessus pulmonalis tentaverit similia. Ita, dum de pulmonis tuberculo fwJ agit, videtur vomitorio usus fuisse, ut validis vomendi concussibus pus erumperet. Sic enim habet: Quod δε morbo libera. tiam Honoea prebendat, dum ad locum erectum pergit, aut alias femnat, pu

gans dato, a quo alvus inferior nou moveatur. Et se uua eum vomitu pus μquatur, si sese pur fueris album, in eo Ibrae subcruentae fuerint, effugitas vero lividum, cum virore pathuum ' gravesens, moritur, Alibi autem, decimo die, a quo ex peripneumonia purulentus factus fuit aeger, ari radicem eum salis grano, & mellis parum ex aqua, & oleo, extracta prius lingua. insundi iussit, dein humerum eone uti, ut pus erumpat. Si non succes serit, cyclaminis, & ciborum acrium succum eum lasere Sc. similiter apoplicabat: irrito eventu raphani corticem eum aeris flore adhibuit oleo diluta. Si nequidem his pus prodiret. testas ignitas injiciebat mixturae ex partibus aequalibus Uini Tornii, lactis bubuli aut caprini, & succi sit, & per

fistulam hunc vaporem attrahi jussit. Patet autem satis, ab omnibus his validam tussim excitari debere, a qua rumpi poterit abscessias. Rupto autem quamvis abicessu, dubius adhuc morbi exitus eriti suppuratio enim haeret in viscere vitali, aeri exposito, & omni vitae momento assidue moto. Unde nequidem in tali casu, ubi omnia ad curae selieitatem videbantur conspirare, de aegrorum salute certo pronunciare audebat Hippo. crates sin J, Sic autem habet e D se quidem quam citi me maturueris, emporis, sursum vergat pus, ac totum ex puatur, oe cavum, in pus, concidat, ac resecetur, prorsus fam/s evadit. Si vero quam citiusme ruptum fueris, m puruerit, ac repurgarum fuerit, neque tamen penitus resecari pos , sed ipsum

tuberculum ex se pus edundat, 'miciosum id es &c. Ex quibus apparet , quod dissicultatem curae ulceris aperti pulmonis satis agnoverit. Praeterea seniores, si ex peripneumonicis morbis suppurati facti fuerint, magis interire; ex reliquis vero suppurationibus juniores potius mori, alibi set Jm nuit. Reliqua autem, quae ad Prognosin fasti, vel infausti eventus in hoc casu spectant, in Commentariis 836. 3. dicta suerunt.

g. 838. Imul ac dein signa edocuerint, apostema ruptum esse, utendum victu lacteo, vegetabili lenissimo, nec facile putrescente , tum de die aperientibus , detersivis, vesperi levibus optatis: vaporibus emollientibus; equitatione, vel vectione ii

rheda , aut navi. Apostea

pag. 376.

377쪽

5. 338.

Apostema pulmonis ruptum esse, se ut in tracheam se evacuaverit, certa novimus ex sputis purulentis eductis, & levamine pectoris; adeoque de haere nullum dubium esse poterit. Ubi ergo hoc constitit, scimus, in pulmone haerere cavum saccum, qui antea pure plenus fuit, nunc collapsus, &vacuus: ex illis autem , quae in Capitulo de Abscessu dicta fuerunt, constat, parietes cavi talis sacci, pure diu contento maceratos, sordidos esse, & semi.

mortuis vasorum maceratorum extremis obsitos undique; unde ad sanationem requiritur, utis o a. dictum fuit, mundatio illius cavi, ut ad conditionem puri vulneris reducantur, sicque iterum ad se mutuo accrescere possint cavi hujus latera. In abscessibus apertis partium externarum eorporis varia apinplicare possumus, prout sensibus explorati Ioci conditio diversa postulati verum hie nihil adhiberi poterit, nisi quod sorma halitus una cum aere in i pirato potest attrahi, vel una eum sanguine per pulmonis vasa pellitur. Cum autem chylus, ingestorum dotes saepe diu retinens, sanguinem ingressus

statim per pulmones transire debeat, maxime cavendum est, ne talia asstris mantur, ex quibus paratus chylus acrior irritare posset ulcerosum pulmonis locum, novamque inflammationem producere; sicque augere suppurationem,

quam sensim potius minuendam indicatio jubet. Lac animalium, solis ve- fetabilibus viventium, pulcherrimum hic dat alimentum, & remedium smul.

n animalis sani enim eorpore praeparatum jam habet talia in se, unde re. staurari possunt optime illa, quae de corpore perierant, sive per morbos praegretas, sive per innitatis ipsius actione se unde in debilibus corporibus tanti usus est, uti alia occasione in Commentariis 18. dictum fuit . Verum blanda vis graminei sue ei, quo animalium lae dives est, optimum detersens hic dat, ad depurandum pulmonis ulcus. Unde non sine ratione Μedici antiis qui, uti Galenus sal monet, existimaverunt. Ulcus in pulmone habentes posse sanari, sola lactis usu , duntaxat antequam magnum illud , ac callinum factum fuerit. Ita & Aretaeus b de cura ulceris pulmonalis agens lactis dotes recensuit sequentibus: Lao vero assumtu suave , potu facillimum, nutritu solidum, qualibet esca a pueritia familiarius es. Praeterea visu colore deletu.

bili, medicamen arteriam non asperans , guttur laevigans, ad eliciendam pituitam

facilem spiritum reddens, inferiorem exitum rubricum inciens . ulceribus dulce sub tum, er quolibet alio benignius es. Si enim quis multum lactis potet , nuIlo alio eget alimento Sic. Lae erso aqua dilutum pro potu, lac merum pro cibo, vel Ibium, vel eum decoctis oryzae, hordei, avenae, fagopyri &c. mistum sufficere post dit. Olera mollissima, ut endi via, latu cha, spinachia&αjusculis carnium animalium, quae vegetabilibus vivunt , incocta pariter adhiberi possunt. Vitantur omnia, quae in putredinem cito vergunt, cum sputorum graveolentia in hoc morbo adeo mali ominis sit , uti in Com. mentariis 836. 3. dictum fuit. Omnia tamen haec parca quantitate sis mul, & saepe repetitis vicibus, sumuntur, ne chyli copia nimia gravetur morbosus pulmo.

a) De Nobis pra isque alimentorum can. . Charier. Tom VI. Pag. 426. ba De curatione mosbmum diuturuoium Lib. I. cap. 8. pag. in .

378쪽

S. 838.

Μedieamenta autem hie in primἰs laudantur talia, quae eopiosae aquae insula leni aperiente, & detergente vi pollent. In Μateria Μedica ad hunc numerum ea talagus Labetur similium, ex quibus pro re nata Hipi possunt varia; habentur & formularum ex his paratarum quaedam exempa. Prout iam sputa magis minusve tenaeia apparent, major, vel minor illorum copia prodit, major, vel minor pectoris oppressio adest, elisuntur talia, quae variam incidendi, & attenuandi vim habent,' semper etiam respiciendo ad amri aetatem, temperiem &e. In senioribus, & frigidae temperiei hominibus, enaismaedryos, erysimi, foeniculi, hederae terrestris, hytapi & similium insulac coctione enim fragrans harum plantarum vis dissipatur optima sunt: in junioribus, & calidae temperiei adianthi, agrimoniae, belli dis pratensis, bona.

ginis, scabiosae &e. decocta potius conducunt. Dum sputa multum minui incipiunt, neque ulla pectoris gravitas, & oppressio metum facit, retineri sputa excernenda, mollissima consolidantIa remedia adhibentur, ex iussit a. gine, pulmonaria, hyperico &c. parata. Pulehrum simul usum habent ex myrrha, olibano, sarcocolla , opopanace &e. eum terebinthina , balsamo Peruviano &e. parata catapotia, aliquoties de die deglutita, superbibendou cias aliquot talium decoctorum: lenissima enim haec. & nativa balsama optime detergunt ulcerosa loca, & detersa ad consolidationem disponunt. Similes formulae etiam ad hunc numerum in Materia Μedica habentur . Nativa autem haec balsama jure praeseruntur artificialibus, inprimis illis, quae ex oleo lini, oleo terebinthinae , sulphure &e. parantur, in quibus Ompibus empyreumaticus nidor, & inflammans acrimonia adest, licet adeo laudata suerint a Chemicis . Fatebatur ingenue, uti solebat semper, Cum herrimus merba ius, se quondam talia frequenter exhibuisse in pulmonis, aliorumque viscerum vomicis curandis; usu tamen didicisse , quod nocuerint potius, quam profuerint. Dum autem diurno tempore, detergentibus illis usurpatis , depurationi pulmonis ulcerati opera adhibita fuit , optimum est vespertino tempor lenia optata exhibere, quae molestam saepe tussim sopiunt, & blando misno vires refocillant. Nisi hoc fiat , aspera tussis noctes diesque pulmonem

quassat; idemque tune obtinet, ac si ulceris externi superficies omni mois mento perfricaretur , unde sanatio plurimum retardatur necessario, cum mollissima, & pulposa renascentium vasculorum stamina sic destruantur , atque cruda, dolens, & inflammata reddatur ulceris tota superficies. In Commentariis as. Io. , ubi de abscessus cura agebatur, notatum fuit, puris ipsius moderata copia relicta, post abscessus aperturam, foveri, & deo purari cavae vomicae parietes, semimortua vasorum extrema separari , m. niaque disponi ad Optimam consolidationem. Illud autem obtinetur, dum tota nocte sopitur tussis; unde pus illud manet, coquitur, & aegris evi pilantibus facillime, & summo eum levamine educitur. Quantum usum habeat prudens optatorum usus in phthisicis, postea dicetur, quando pecu liari eapitulo de hoc morbo agendum erit. Ubi autem maior sputorum tenacitas facilem eorundem expectorationem .impedit, atque inde metus est, ne a retentis sputis omnia mala augeantur,

tune

379쪽

PER I pNEUMONIA VERA.

Summum pariter emolumentum exhibet, ad detergendum pulmonem,&firmandum simul totius corporis robur, equitatio , si vires aegri fossiciant; vel in debilioribus vectio in rheda aut navi. Omni enim momento se novuSaer pulmonem ingrediens avertit ulcerosum locum, simulque corporis conincussibus, inprimis si equo vehatur aeger, expediuntur illa, quae pulmonem fravant, absque tussi, vel leviore tantum. Gantum prosuerit equitatio, In tabe tantum non deplorata, pulcherrimis Observatis docuis SVdenbamur,

uti alia oecasione ad 3. 28. dictum fuit. Tantus autem videtur effectus suisse vectionis in navi in his aegris, ut Aretaeus sol crediderit, solam illam non posse in tantum prodesse. 1 ed maris salsuginem secum qui Mam. his ulceribus

communicare.' unde non tantum voluit, ut in mari veherentur, sed & vitam

ibi degerent aegri . Sic & Ddenbamus dJ pulcherrimum equitationis esse.

ctum vidit, dum ad multos menses in illa exercenda perseverarent aegri, auctis sensim equitationis velocitate, & duratione. Dum autem equo vehun. tur aeῖri, requiritur talis aeris tempestas, ut acri frigore nocere nequeat,

unde hyemali tempore vectio in carpento clauso conducit potius. Dictum suit in Commentariis g. 4ro. , abscessus aperti curationi nocere aeris liberum accessum; atque in vulneris curatione g. et 4. monitum svir, uti & ad 24:., aerem frigore, & exsiccatione , plurima damna sacere. posse, uti etiam, quia liber aeris accessus putredini favet: unde videretur concludi posse, aeris continuo renovati per equitationem Sc. usum noxium esse. Verum si consideretur , aeris ingressiim liberum in pulmonem ad vitam necessarium esse, adeoque prohiberi non posse; atque etiam aerem inspiratum calescere iam, nisi gelidissimus suerit, in transitu per os, nares, asperam arteriam, simulque repleri humido vapore ex his partibus exhalante, patebit satis, nihil mali metuendum esse ab aeris toties renovati

actione, eum nec frigore, nec exsiccatione nocere possit.

tinere , nulla tamen hactenus certa prognon quonam materies verget, tum levi, fluido , blande aromatico, paullulum vinoso utendum victu ; quietum sit corpus οῦ medicamenta vero sint emollientia: & ex genere levissimo aperientium , pulmoni prospiciatur usu emollientium: sic vel determinabitur, vel ulterius dissoluta excernetur mali materies. Quando materies inflammatoria , pulmonis vasis in Arcta haerens, se incipit solvi, ut in venas transire possit, liberatur pulmo, & aequabilis per vasa illius redit humorum circumductio. Ubi autem illud , quod in pulmone haeserat immeabile, sic resilutum est, ut eum reliquis humoribus per omnia vasa

e) De Curat. Morbor. diuturnor. Lib. I. cap. 8. pag. 126.

380쪽

g. 8sq. 86o vasa moveri possit absque ullo impedimento aequabilis circulationis, tune

optima eura facta est, per benignam resolutionem nempe. Uerum ubi earidem illa morbi materies sic quidem soluta fuit, ut obstructio vasorumeeffet, simulque ita degeneravit ab indole humorum nostrorum sanorum , ut aequabilem circulationem turbet, tune illa expelli debebit de corpore, ut redeat sanitas. Haec autem expulsio materiae solutae, & mobilis redis ditae, vel fit statim per sputa, alvum, urinas &e. vide 3. 33o. , vel prius in locis quibusdam corporis collecta sormat abscessiis s vide S. 837. J, quibus dein apertis educitur. Si ergo signa docuerint, materiem morbosam jam sol tam , & mobilem esse , neque ulla adsint indicia in excretis de corpore , quae monstrant per has illasve vias exitum moliri , simulque nulla signa indicaverint, versus quem locum corporis vergat eadem materia , quaeri.

ur, 'uid agendum sit '

. Indicatio euratoria postulare videtur, ut aegri sustineantur tali victu, qui pulmonem tenaciori, vel copiosiori chylo gravare nequeat, simul qua vires a geat, ut eo selicius procedat coctio, & expulso materiae morbosae. Cum autem in hoc casu pulmonis vasa iam liberari in ei piant pro maxima parte , nihil obstat, quo minus dentur talia, quae vitalem humorum motum parum augeant: unde blandorum aromatum usus, & vini moderata copia tunc proderit. Quies autem eorporis commendatur, ne debilis a praegreta morbo fatigetur aeger, sicque melius vires resumere possit. Omnia autem quae V lide corpus turbant, ut vomitoria, sudorisera, purgantia &α vitanda sunt , ne intempestivo aeris molimine impediatur inceptum naturae opus. Sola tunc laudantur remedia, quae mollissima sunt, & diluente, Se leni solvente vi omnes humores attenuant, & vasa expediunt; quales sermulae in Μateria Medi ea ad hune numeram habentur. Vapores autem emollientes pulmoni adhibentur, ut his laxata vasa pulmonalia facilius dimittant illa, quae adhuc in his haerent nondum satis soluta & mobilia. Dum autem haec omnia fiunt, vel apparebunt signa exitus materiae morbosae de corpore vide g. 83α ὶ , . vel brevi aderunt indicia s vide g. 838. 839. 84o. 343. I, quae docent, verosus quae corporis loca determinabitur morbi materies, abscessiim ibi seris maturat illa autem, quae tunc eondueunt , sequenti paragrapho dicentur. Cum autem ad S. 339. monitum fuerit, utilissimos esse illos abscessus , qui

in peripneumonicis ad crura fiant, proderit statim, simul ae suturi abscessus suspicio est, illa loca fie disponere, ut iacilis materiae morhosae derivatio versus haec fieri possit; de qua re sequenti agetur paragrapho .

quibus determinatio significatur, fiant modo dicta 8ss., simulque iocus praevisus Sas. 8 o. γ suctu , Iaxatione , stimulo,

aperiemibus ita tractandus , ut minus revi, Phis trahat. Ubi praegressis signis saturὶ abscessus seeuta fuerunt talia indicia , per

ruae novimus, materiam morbosam versus erura, vel ad parotides tendere,

e quibus g. 33q. 8 o. dictum fuit. Primci omnia eadem adhibentur, quac

' praece.

SEARCH

MENU NAVIGATION