Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 2.2

발행: 1747년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ς. 343.

PERIPNEUMONIA VERA.

Si spuTu M BILio su Μ &e. Mirum hoc, verissimum tamen Hippocratis observatum est . Sputum illud hiliosum cum pauco sanguine milio tanti Reit, ut inde curam persectam peripneumoniae expectaverit c vides. 83o. 1. . Contra vero damnavit sputum biliosum cum pure, post sextum diem si prodierit. Videtur enim docere tale sputum, quod illa inflammatio pulmonis, quae in initio morbi adfuerat, im in suppurationem abierit; dum interim nova inflammatio accedens , nondum cocta, & maturata , 'sputa illa flava producit: unde duplici tunc malo conflictatur aeger. Videantur illa, quaec an Commentariis 3. circa hanc rem notata fuerunt; ubi simul ha. bantur loca Hippocratis, quae hane Prognosin continent. AB INi Tlo v ALDE CRUENTUM . Pauculum sanguinis sputis bonis, & coctis perna isteri, pro optimo signo habetur in hoc morbo , uti ad g. 83 o. a. diactum suit : tune enim . per anatomosin dilatatis arteriarum osculis in tra. cheas hiantibus, exit obstruens materia, & pulcherrime liberatur pulmo. Verum ubi sputum admodum cruentum est, metus est, impetu vitalis liquidi, tota cordis adeo propinqui vi pulsi, rumpi tenerrima vaseula , &languinem fundere . Patet hine ratio, quare Hippocrates-J, de sputis

pleuriticorum, peripneumonicorum agens, non damnaverit absolute cruenotum sputum, sed tantum illud, quod valde cruentum esset λ II, ,& statim in principio morbi prodiret, dum nondum e Milo, & expulsio salutaris materiae morbosae expectari potest. Ita & Aretaeus ibi. pessima funestae peri paeumoniae symptomata recensens sequentia habet : Tussis adesi .plerumque sicca. Si vero quid fursum educitur , spumaus pituita es,

meι exqui ite bitiosum , veI cruentum admodum Iuridum. Imia vero eruentum

aliis peius es .FL4vuΜ si Nex RuΜ . Et illud ab Hippocrate, 8c Aretaeo in loeis modo citatis damnatur tanquam malum . Admodum autem distinguendum est illud spstium flavum sincerum a sputo flavo eum striis sanguineis , quod coctum, & spissum puri analogam utcunque naturam habet, Sc opacum est. Flavum vero illud uncerum sputum nihil aliud est, quam mucus in pulminnis vesiculis collectus, dilutior utcunque, flavedine tinctus, & pellucidussere. Videtur autem tunc prodire illud sputum, quando valida inflammatio in arteriis pulmonalibus omnem partem rubram sanguinis sistit, I lunia autem flavescens serum adhuc transprimitur , quod partim per venas ad cor sinistrum pergit, partim per arteriolarum oscula in tracheas exprimi tur , & pulmonis mucum naturalem diluit, & colore suo tingit. De notat ergo tale sputum , crassa in pulmone accumulari , tenuissima transprimitantum; adeoque pater , quare mali ominis sit . .

AL Μ -TUNDUM. Nihil aliud est, quam mucus pulmonis in tracheis collectus , mora,&calore sic in spissatus , ut rotundam figuram , quam.in pulmonis cavis acquisiverat, retineat, postquam eductus suit. Unde patet, per tale sputum nihil educi de morbi materia , quae pulmonem gravac z

Coae. Praenot. N.sso. Charur. Tom. VIII pag. 374. hὶ De Causu, de Signis Morbor. Acules. Lib. II. cap. I. pag. 1.

362쪽

album autem , viscidum ratu adum , inutile SpuΜosu Μ v ALDE. Dum sie lentescunt sputa mueosa, ut aerem, eum quo agitantur in pulmonis cavo aereo, retineant diu, spumosa dicuntur. Semper sere sputa mucosa utcunque spumosa sunt, adeoque non absolute

pessimum omen praebent . Ita apud Hippocratem ι legitur , quod periapneumonici in initio tenue, & mumosum sputum expuant e notat autem

smul, quod progressu temporis sputa haee in melius mutata suerint, tandemque talia ficta , ut morbum sinaverint vel levaverint saltem. Similiati alibi habet Lm . Damnatur ergo inprimis sputum , quod SPUMOSUMvALDE est, designat enim , summa vi urgeri humores per vasa vix pervia in pulmone, atque ideo per vasa, mucum secernentia, exprimi solito cra Lliores, & tenaciores humores, uti evidenter in moribundis apparet . In ultima enim ill lucta viscidus albi eans humor in tracheam exprimitur, seno simque per eam adscendens foedo spectaculo per os & nares defluit, spumescens totus. Confirmantur modo dicta pulcherrimo experimento, quod Celeberrimus Hales instituit in I . Sanguinem recens eductum ex vitulo, dum jugulabatur, diluit aqua calida nitrosa; deinde hane mixturam pertubum duos pedes altum, arteriae pulmonali ejusdem vituli affixum , in. fundebat, ut videret, an hac pressione liquidi, ad duorum pedum altitu. dinem in tubo haerentis, illud transire posset ex arteriis in venas pulmo.nales. Verum non potuit percipere, quidquam in venas transmitti, licet pulmones admodum dilatarentur, & rubescerent. Illo tamen tempore , dum liquidum urgebat fines arteriarum pulmonalium, per quos tamen transire non poterat, per trae heam alba spuma effluxit . Ηine non inepte dixit Benedictus o , sputum album,& spumans intereae solummodo sudatiunculae effectum videri . Ex quibus omnibus apparet ratio , quare sputum valde spumosum in peripneumonia adeo mali ominis sit. DOLOREΜ NON SEDANS . Videantur illa, quae in Commentariis I. 83o. 2. de hae re habentur. SI FUSC Μ, COENOsu Μ, AMURCosu Μ &e. Si eonserantur illa, quae

q. 388. dicta fuerunt de illo inflammationis exitu, qui in gangraenam tendit, patebit; haec sputa sere sempe designare, natam jam corruptionem gangraenosam in pulmone, adeoque pessima esse. Damnavit haee sputa H Drater sp J, & prae reliquis nigra. Dum earnes animalium in aere aperto

talido

In Prognostic. Charier. Toni. VIII. pag. 6 2.έι De Morbis Lib. HI. cap. x Charier. Tom. VII. pag. sam . ni De Internis aflectionibus cap. h. ibidem. pag. 6 o. n in Haemastat. Exeeriment. 12. pag. 7s. oὶ meat r. tabuι Exercit. Diar. I9. pag. 32.

363쪽

calido, & humido ut reseunt, videmus illas vividum colerem amittere . fuscas fieri, livescere, & in marginibus quandoque viridem, imo & aeruginosum colorem habere. Similia omnino contingere debent & pulmoni, dum mortifera gangraena vitale hoc viscus, humidum , caliduni, & aeri expoli. eum, depalitere ineipit, unde & similiter coloratus tabus per sputa educitur. In primis autem pessima prognosis ex his sputis deducitur, si omnia alia signa praegressa docuerint, validissimam fuisse peripneumoniam . Nam in -hoc morbo, licet non certo lethali, quandoque mala sputa prodeunt. Sic

V. g. notat Hippocrates s q l, quod sputum lividum a sanguine fiat, s palicus

ad multam fati m misceatur, neque confessim spvaιιιν, sed intus niaueat semia putrefactum. Unde quandoque ab effusis liquidis in traeheam, collectis. diu retentis , sputa satis mali eo loris nasci possent . licet ipsa pulmonis

substantia nondum contabesceret . . Videantur & illa, quae in Commentariis s. 432. , ubi de gangraena viscerum agebatur, habentur. St NEQUE FEBRis &e. Antea vidimus in eadem hae paragrapho, longe citius mori aesros, dum totus pulmo una cum corde inflammatur. Verum ubi gravis quidem morbus est, neque tamen adeo praeceps, diutius plerumque morbum serunt aegri. Μegici munus tunc est, singulis diebus atagente lustrare omnia, an sorte appareant signa , quae docent, materiam morbi solvi, moveri, ad exitum, vel metastasim salutarem disponi. Si nihil horum appareat, neque febris remittat, nee dissicultas respirationis, sed contra a geantur omnia sympt6mata, peripneumoniae exitus in mortem praevidetur:

qui tunc plerumque die eritico insigniori , septimo nempe . vel nono illum proxime sequente. sequi solet; de quibus videantur illa, quae de deereistoriis diebus in Commentariis 7 i. habentur . Nisi septima die libris dimiserit, suffocationem, & mortem eodem hoc die, vel & nono, instareia' peripneumpnia , monuit Hippocrates cr); si autem diutius protraheretur morbus, spem secuturae suppurationis esse . Ut autem , quantum fieri possit, cognoscere posset satalem diem Μed leus, monuit Hippocrates III, postquam & bona ι & mala signa enumeraverat, haec omnia inter se conis ferri debere, tu neque tantum haberi verissimum praesagium. MORS VERO ILLls CONTiNGIT &e. Quamdiu aliquid adhue per inser-ctas immeabili sanguine pulmonis arterias transmitti poterit, vita durat, licet debilis , & pulsus adhue mi eat. Cum autem paueulum tantum sanguinisse in cor sinistrum venire possit, non poterit una cum sanguine calor ad extrema eorporis di pergi; unde extrema frigent primo, tandem omnes sere corporis partes inferiores Cum autem tor dextrum, & magna receptacula venosa, illi adjacentia , sanguine dissentissima sint ,& totus pulmo in farctus, aestuat pectus praeeipue, atque ob eandem causam, & eaput di colum diu. tius calent, & genae rubent, uti in Commentariis *- 826. fuit explicatum. Stagnante tandem hmnino in venis superioribus sanguine circa mortem ,

genae De Μorbis Lib. I. cap. ultimo . Charier. Tom. VII. pag. 3 9. - νὶ De Loeis in homine cap. 7. Charier. Tom. VII. pag. s) In Prognostic. Charier. Tom. VIII. pag. 648.

364쪽

7 6 PERIPNEUMONI A UERA ..

genae lividae fiunt , ipsaque facies, quamvis turgida, & rubra, iam frugescere ineipit. Unde & notavit Hippo ales sit peo pessimo signo in hoe

morbo, si corpus a calore inaaqualiter affect m est, inore. O' IMeribus te-- menter calantibus, frons , manus pedesque refrixerixi . Ubi autem nihil amplius per pulmonem transprimi poteti, plenum manet cor dextrum , qui Icit.& mors adest. Uerum quidem est & in illis. qui aliis morbis pereunt, similibus eum phenomenis saepe mortem venire; sed postea ad *.874. ρο- rebit , proximam mortis causam . & ultimum serme omnium lethalium morborum effectum esse peripneumoniam.

S. 8 s. Uratio hujus mali varianda est pro diverso statu

a morbi, te symptomatum , adeo ut, quod unis tempore prosit, in eodem tamen morbo alio tempore datum obsit. Praemissis illis , suae peripneumoniae definitionem , causas , effectus, signa diagnostica , & prognostica , spectant ; uti & his, quae aiu varios

hujus morbi exitus in sanationem, alium morbum , vel mortem pertinem ssequitur iam, ut agatur de curati ne . Ex illis vero, quae hactenus dim fuerunt, satis patet, generalem c rae methodum tradi non posse, quae in omni casu sufficeret , cum adeo diverss viis in sanitatem abeat hie morbus . Vel enim Mnigna resoluistione sanatur, vel evacuatione materiae morbosae , & quidem per varia loca eorporis , tollitur morbus; vel per metastasim ad alias partes corporis

derivatur illud, quod pulmonem gravabat prius &e. Unde nihil aliud su. perest , quam omnia illa seorsim expendere , & videre , quid in singulis requiratur, ut euratio fiat . Nili enim si e procedatur, fortuita erunt omania ; dum, quod uno tempore hujus morbi prodest, altero pessime nocere possit , uti patebit ex sequentibus.

S. Peripneumonia omnia signa adsint descripta 83o. N. I. , utendum quiete corporis, dc animi; aere tepido humido: halneo vaporis aquae dulcis ad pulmones, nares, , pedes , crura; victu tenui, potu levi; medicamentis aquosis , nitrosis, farinosis, mellitis.

Eodem ordine , quo varii per neumoniae exitus enumerati suerunt, etiam tradetur euratio. Unde agitur primo de illis, quae requiruntur, ubi benigna resblutione eurabilis est hic morbus, de qua S. 336. a. dictum fuit; ibique simul enumerata fuerunt signa , quae docent , talem morbi . satum adesse . a Cum tutissimus si, adeoque quam maxime optabilis, ille peripneumoniae exitus, putet, retineri debere eandem illam conditionem, quae tunc temp

xta in fluidis, & solidis corporis partibus adest; adeoque nullam insignent

365쪽

PERIPNEUMONIA VERA.

mutationem per sanguinis missionem , purgantia &e. requiri. Adest quidem diathesis inflammatoria in sanguine, sed tam levis, ut resolvi facile passit: tvasa quidem obstructa sunt, led facillime cedunt , & paullo post transmit. tene illud, quod jam impactum haeret, per ultimas luas angustias. Indi.

catio argo curatoria tantum jubet , ut conserventur conditiones ad beniagnam resolutionem requisitae, quae jam adsunt, & suppleantur illae, quae

deficiunt; de quibus dictum fuit ad s. 386., quando de resolutione inflaminmationis ageba Iur.

Quies autem corporis & animi requiritur, ut motus humorum per vasa sedatus admodum sit necessaria omnino ad blandam inflammationis res lutionem conditio, vide 386. ; vidimus enim q. sq. , animi affectibus& musculari motu augeri circulationis velocitatem. Omnium autem citis. si me, & validissime pulmo ab aum sanguinis velocitate asscitur, quia omnis sanguis semel transire debet per solos pulmones illo tempore , quo per omnes partes distributus ei reuitum absolvit per singulas, uti antea jam monitum fuit. Unde metus foret, ne per auctam circulationis velocitatem nimis consolidaretur materia obstruens, atque profundius adigeretur in vasorum conniventium angustias , adeoque difficilior fieret resolutio. Cum autem & canali uni mobilitas inter requisita benignae resolutionis recenseatur i g. 386. J, conducet summopere, si curetur, ut aer inspiratus tepidus, & humidus sit , quo nil magis laxat. Unde mucinia, aqua tepente madida, naribus supponere oportet, totamque atmosphaeram, in qua aeger decumbit, simili halitu replere . Balnea vaporis pariter inserioribus co poris partibus applicantur, ut & aqua, venis bibulis resorpta . sanguinem diluat, & laxatae hae partes majorem copiam humorum in te retineant;

sicque impetum , & eo piam a pulmone , quantum seri poterit, subducant.. Cum autem chylus ex ingestis paratus , in vena subclavia sanguini mistus, illi eo per pulmonis angustias pelli debeat, curandum est, ut nec coapia , nec majori viscositate gravare pulmonem possit . Serum ergo lactis, lac aqua dilutum, hordei , avenae , panis decocta , & similia proderunt; quibus solis, cibi potusve titulo assumptis, satis sustineri poterunt vires, donee inflammati resolutio facta sit ; cum illa peripneumoniae exitus primis tantum morbi diebus sperari possit. Diluens vero vehiculum sui de g. 386.l ad resolutionem concreti requiri. tur; uti & illa, quae viscosum illud inflammatorium solvere valenti a quoasa hine, inprimis farinosis incoctis tali copia, ut nimio lentore obesse ne. queant, nitrosa, mellita, sapones nativi plantarum molles. & blandi, uti rob sambuci , plerique ossicinales syrupi &α summi usus sunt. Simplex certe hordei decoctum cum nitro . & oxymelle huic indicationi sustieit; qualia formula in Materia Medica ad hunc numerum habetur.

c I de medicamentis emollientibus, depurantibus, excreationem promoventibus , leniter reficientibus, vaporibus: vitanda tiim

venae

366쪽

PERIPNEUMONIA VERA

vaene sectio, purgatio, sudoris expulsio , aliave omnia', dictam'

excretionem perturbantia. Quando de euratione peripneumoniae per sputa g. syo. a. agebatur, notatum suit, pauculum sanguinis sputis misceri; illiudque fieri, non ob mi ,

turam vel erosionem vasorum, sed a mera tantum dilatatione extremorum finium arterios brum, qui in cava bronchiorum hiant; tuncque pulcherrimo cum successu educi materiam obstruentem . Omnia crgo eadem requiruntur, quae ad praecedentem parasraphum laudata fuerunt di per illa enim solvitur, ω mobilis redditur morbi materies, simulque expediuntur viae,

per quas exire debet. Decom hine emollientia, & levissime depurantia, omni scopo hie satisfaciunt . Talis decocti formula in .Μateria indiea ad hunc numerum habetur; & ad ejus normam plures aliae similes parari possent ex emollientibus, & lenissime aperientibus , una eum melle, sympo quinque radicum, althaeae μνnelii Se. Molli victu vires sustinentur facile, solumque lac, duplo, vel triplo aquae dilutum, hic sufficeret; eum 3: hoe modo satis brevi tempore soleat finiri hic morbus , si non tur. betur intempestivis remediis salubris haec materiae morbosae per sputa evaeuatio . Dum enim minus periti Medi ei sputa haec sanguine tincta vident, vano metu perculsi pessima quaeque ominantur, .& de periculosa Haemoplysi solliciti , venae t ectione , adstringentibus , incrassantibus &c. tentant supprimere sputorum evacuationem. Saepe etiam adstantium importuna sollicitudo extorquet similia a Medicis, satis quidem peritis, ne. que tamen tanta adhuc pollentibus auctoritate , ut huic torrenti obsistere valeant absque famae periculo. Si quid enim in ancipiti hoc morbo cono tingit sinistri postea , in culpa, habebitur indicus, ae si aegrum sua n glexisset incuria . Decet tamen ingenuum firmo potius animo obluctari, quam ignarae plebeculae auram captate aegrotantium damno. Omnia illa, quae purgando , sudorem excitando, aliisve modis corpus turbant, vitanda pariter lunt ob eandem rationem.

3.)-,-clysmata emollientia, lamenta lenia abdomini imponenda , decocta emollientia , & le

vissimo gradu laxantia, prosunt, simul reliquis peractis 8so. 8 si . .

Alia iterum via est, per quam morbi materia in peripneumonia exit docorpore. Quibus autem signis salutaris hie alvi fluxus a sym omatica & n cente in hoc morbo di arrhoea distinguatur, ad s. 83o. 3. dictum fuit. Omnia eadem requiruntur, quae binis praecedentibus paragraphis laudata fuerunt, ad materieras morbosam solvendam, & mobilem reddendam, atque vasa pulmo nis expedienda, ut dimittere illam possint. Praeter haec vero & proderunt illa, quae lubricant vias, versus quas natura materiam morbolam ducere molitur,& laxant vasa per quae transire debet. Clysmata hine lenissima ex lacte melolito, decocto hordei tum syrum althaeae s smilibus, parata, injiciantur, ut erassae in intestinis ultimis haerentes faeces educantur, & lubricentur has viae

367쪽

viae . Fomenta ex diaoctis emollientium herbarum parata, pannῖs Ianeis excere, calida abdomini applicantur; ut dueatur materia, quo sponte jam vergere incipit cavendo ibilitate , ne refrigeseant haec applicata , tunc enim nocerent. Decocta ex similibus parata exhibentur, addito melle, quod levi stinaulo alvum stavit utcunque, simulque primas vias lubricat. Purgantium aeriorum stimuli hic nocent potius, eum lenis tantum alvi solutio, non autem valida ejusdem perturbatio hic requiratur, uti ad s. 8 Io.

exHinincrata monitum fuit . .

g. statu alteros Sso. N. 4. sant eadem, ac 8so. 83l. 8s 2. , I sed addantur balnea pedum , fomenta renum per clysmata emollientia interna , & externa linimenta, bibantur decocta levissime abstergendo diuretica.

omnia iterum eadem sunt; differt tantum locus , per quem excernitur morbi materia. Si urina erassa, stransuriosa, cum levamine pulmonis fluere incipiat , novimus , naturam affeAare hanc viam , ut corpus libere . Similis ergo medela requiritur . Topica autem remedia nune applieanda sunt renum regioni. fomenti, vel & lini menti forma . Verum & elysmata emollientia hic egreste prosunt, dum intestina erasia his repleta renibus, quibus adjacent, optimum fomentum praebent; uti postea adhue pluribus salebit in Nephritidis historia . Simul etiam prodest usus talium deeocto. Tum , quae larga aquae quantitate augent urinae copiam , simulque leni stimulo diuretico gaudent et formula talis decocti in Materia Medica ad

hunc numerum habetur.

In omnibus ergo his tantum est indaganda via, per quam expulsionem materiae morbosae natura molitur r ubi enim hoe rite constitit, nulla amplius superest in cura dimeultas , uti sequenti axiomate , eujus alia oecasione in Commentariis g- do . t 3. memini , docuit Hippocrates tu I

dieens: 'Quae Eucere oporter, ducenda , quo maxime vergat natura I per Ioca conferemia .

s. 8s I inflammatio recens, magna, scra , in corpore robusto, paullo ante sano, exercitato , deprehenditur per signat gas. 826. , statim recurrendum , I. Ad citam, largam, pro gradu Inali moderandam, aut repetendam missionem sanguinis, ut moles crassi minuatur, & diluentibus spatium concedatur. r. Ad balnea vaporis emollientis, pulmonibus assiduo , reliquo corpori saepe ap- illicanda. a. Ad decocta diluentia, resolventia , emollientia, .laxantia , antiphlogistica , nitrosa , modyna, parva Copia , continenter repetenda calidissim sesbenda. Ad clysmata blandis in antiphio. gistica. s. Ad victum tenuissimum ex succis antiphlogisticis.

368쪽

Hactenus e sideravimus, quid agendum sit, dita in ben Ignam resola.

tionem tendit peripneumonia ; vel ubi materia morbosa soluta . & m bilis redita, inepta tamen, ut eum sanis humoribus fluat absque turbatio. ne aequabilis eirculationis , per sputa , alvum , urinas exit de corpore. Sequitur iam , ut videamus , quaenam requirantur , dum idem morbus neque sponte resolvitur, neque signa tamen docent, mobilem iam reddis tam esse materiam, & ad exitum disponi. Adest inflammatio, quae ergo omnes exitus inflammationis habere poteriti eum autem in vitali viseere haereat malum, sola illa curatio, quae resolvendo fit, optanda foret; eum periculosa admodum hie suppuratio sit, gangraena semper fere lethalis, sci rhus dissicillima mala relinquat, & praeter haee omnia pulmonis summa ad vitam necessitas iaciat, ut ingravescente morbo suffocentur aegri, anto quam inflammatio in suppurationem abire possit. Quantam essicaciam habeat misso sanguinis in euratione inflammati

nis, antea demonstratum fuit; unde di in hoe casu merito commendatur. Inter; m tamen notandum est, non in omni peripneumonia, neque omni empore hujus mcirbi, illam conducere. Monitum fuit in Commentariis f. 848. circa finem , omnes sere morbos lethales paullo ante mortem facere peripneumoni met saei te autem patet, in tali easu fractis iam viribus,& pauculo adhuc sanguiciis per vasa moto , venae sectionem n cessario moristem accelerare debere; cum sic tollatur illud, quod debilem vitam adhuc continuat. Unde prudentissime monuit s . I, sanguinis detracti nem vitandam esse in illis , qui ex aliis morbis in peripneumoniam delapsi sunt; maxime si jamdiu aegrotaverint , vel si in horum morborum initio iam venae sectio fuerit instituta. Idem verum est, si iam eo usque invaluerit morbus, ut extrema frigida, pullus debilis, & celer, & intermittens, doceant, pulmonem immeabili sanguine adeo in sarctum esse, ut tenuissimam tantum μrtem , & exigua quidem copia, in cor sinistrum transmittere possit. Hi ne intelligitur , quare in textu dicatur: SI INFLAΜMATIO RECENS,

Μ AGNA, s ICCA, IN CORPORE ROBUSTO, PAULLO ANTE SANO 'EXERCI.

TATO DEpREHENDITUR . Sicca autem cicitur peripneumonia , dum vel nulla omnino prodeunt sputa, vel tantum talia, quae solum mucum, pulmonis bronchia lubricantem, tussi abrasum habent, nihil autem continent materiae morbosae solutae, & hac via excreatae, qualia erant illa sputa,

de quibus 83 o. a. dictum fuit; tunc enim a venae sectione abstinendum esse , probatum fuit. Citam autem, &largam sanguinis evacuationem perieulosus ille morbus pcistulat a cum subitae suffocationis periculum hic immineat , adeoque de valida, morbique atrocitati earia, & matura subsidia requirat usi optime etaeus cae) monuit. Ad animi deliquium autem sanguinis missionem in stituendam noluit s=J, metuens, ne sutacationis periculum inde augeatur, neque absque ratione. Verum quidem est, largam venae sectionem , manimi deliquium usque factam, emacissimum in sanandis inflammationibus

revi

369쪽

PERIPNEUMONIA VERA.

remedium esse, dum . omni impetu vitalis liquidi urgente loca obstructa

sublato , vasa contracta repellunt obstruentes moleculas versus latiora locat vides. 4-.J: sed in Commentariis q. 3 7. probatum fuit, valvulas in corindis dextri orificio arierioso locatas impedire retrogradum illum sanguinis in arteria pulmonali motum, dum animi deliquium instar, vel jam adest, adeoque vix quid boni inde exspectari poterit. Interim, dum animi deliquium

patiuntur aegri, cetat cordis motus, adeoque omnia stagnant in pulmonis vasisy simulque , frigore constrictis partibus extremis , venosus sanguis in sinu venae cavae, dextra auricola , & cavo cordis dextri colligitur; undo

paullo post, dum ex hoc deliquio resuscitantur homines, sanguis ille jam

concrescens sere putaonem , in plurimis locis obstructum, pelletur, ade quo patet, periculum esse, ne inde morbus augeatur. Videmus enim h mines, a quacunque causa in animi deliquium lapsos , dum reviviscunt , angi, suspiria ducere, & de pectoris oppressione conqueri, donec pulmonis& vasorum actione iterum divisae suerint, quae jam adunari coeperant, sat guinis moleculae; sicque restituatur liber sanguinis per vasa motus. Praestat emo, ut decumbenti aegro in lecto mittatur sanguis; sie enim minus periculum est, ne in syncopen delabatur: larga quidem satis copia, & ex amplo vulnere, neque tamen ad summam debilitatem usque; potiusque repetatur postea, si opus fuerit. Unde Aretaeus licet ex utraque manu simul sanguinem mittendum commendaret , monuit , illico suppria mendum esse sanguinem, si respiratio melior reddita pulmonem levari d cuerit; atque denuo postea. mittendum, si symptomatum augmentum illud

indicaverit.

Compescetur sic per venae sectionem nimia circulationis vellaeitas: mianuetur moles liquidi movendi per pulmonem; tolletur crassior pars, rubra nempe luenae sectici enim tantum locum habet, ut dictum suit, dum nomdum penitus inuictus pulmo est J ; simulque depletis vasis spatium concede tuet diluentibus , forma balnei, elylmatis, potus &c. a sumendis. Si enim a famguine morbi causae provenotum , eas poliis venae sectio. Si vero pituita ,seu spuma, seu quaevis alia humiditas tumefaciat, venarum luanitiones ampliorem punmonas Deum facium ad respirationis transitum a . Si minus tuta videretur venae sectio, cucurbitulis applicatis cum scarificatione tantum sanguinis educi

jussit Aegineta tbJ, quantum vir. patiuntur. Sed & eucurbitas abique scaria ficatione laudat Aretaeus cc , dorso, praecordiis. pectori applicatas, monet que, semper aliquid levaminis pulmoni conciliari, si in quamcunque etiam corporis partem derivarentur hoc modo humores: ab omni enim parte imo pugnandum esse periculosum hunc morbum voluit, & summo quidem juret unde & extremorum deligationem , qua pressis venis sanguinis, & humorum major copia in artubus retinetur, commendavit c d . a. De his ad A. 8so. dictum fuit. Laxantur enim per balnea vaporis pulmonis Ἀραὶ nidem. ta Ibidem. Lib. III. eap. 3 e. pag. 4o. versa. cc Do

370쪽

monis vasa, ut satilius transmittere possint humores. Dumque toti eo orisimilia applicantur, faecescunt omnes partes, & majorem copiam hum rum retinent, quod hie requiritur. Praeterea sanus etiam & robustus homoeontinua balnei vaporis applicatione sie debilitari poterit, ut langueat totus; adeoque poterunt in hoc morbo per eadem pro lubitu vires vitae sie minui, ut nullum periculum sit, ne immeabilis sanguis profundius in vasorum pul monalium angustias adigatur, quod multum ad eurationem faciat. Simul etiam aqua eodem tempore se venis bibulis cutis insinuat, sicque optime diluitur sanguis. Solebant & Veteres Μedici non tantum severe pectoris externam cutim, verum etiam acrioribus applicatis irritare: Ita Celsus selin eura hujus morbi dicit: Prodes etiam impositus super pectus sed bene coua

tritus, cum ceraso massus', quia leviter cutem erodit que impetum materaae ,

qua pulmo vexatur, evocat. Similia & Aretaeus si laudavit. Similia requiruntur medicamenta, ae in Commentariis M. 8so. laudata fuerunt. In cura autem inflammationis pariter de omnibus his actum suit. Adduntur lenissima anodyna, uti v. g flores papaveris rhoe ad os, vel syru-pus ex horum succo paratus , ut nimius febris impetus, si adst, compescatur vides. 6io. J, & blandus conet lietur somnus, quod & ab Aretaeo g laudatur; simul etiam his molesta tussis lenitur. Narc ti ea autem , & stupefacientia nocerent potius, inprimis dum in vigore hic morbus est: . aegri enim his usi anxietatem illam impediti sanguinis per pulmones transitus co

mitem s vide S. 63i .l, minus perciperent, & suffocationis periculum incurrearent; dum vigiles erecto in Ierio situ, & valido respirationis molimine oblu.ctantur, quantum possunt. Parva autem copia simul sumuntur, ne largiori haustus distentus ventrieulus anxietatem augeat, neque subito ingestis his . aucta humorum copia, nimis gravetur in sargus pulmo. Frequens autem similium assumio facile compensabit quantitatis defectum. Calidissima autem sorbentur, quia per calorem augetur vis diluens aquae; simulque eadem opeaeta, dum per oesophagum transeunt, blando calore Aventur vicinae partes. Ante autem sperari potest, dum similia medieamenta parca simul copia sorbentur, partem illorum directe per asperam arteriam in pulmonem venire

posse λ Ita credidit Hippocrates s bJ. Dicit enim. potum quidem degluti tum affatim in stomachum transire; sed videtur simul in illa opinione suille; pa tem quandam deglutiti liquidi sensim delabi posse per glottidem & secundum

latera asperae arteriae decurrere. Di recte autem hoe prohavit experimento sequenti et Si quis enim aqtiam, eouo ais nimio ἐκ uiua eam , potandam dederit adis modum stiensi animali maxime vero sui boc enim animaI neque curam adhibet, Aeque mundisiem amar , deinde adhuc bibeisti iMulum feetierit, hunc potu coho tum reperira. Verum addit, non cuiusvis esse hoe experimentum sacere.

Galenus pariter in eadem opinione suit, nempe, naturaliter aliquid de potuin alperam arteriam venire, & uti aqua iuxta murum deseendit . sic sensim dilabi, tuncque Iussi tu non movere. Si autem quid non secundum latera aspeint ιγ Lib. IV. eap. pag. I x. 8a 3. tD De Curat Morb. Aest. LM II eap. r. pag. n. is, Ibidem. hὶ Ia Libioda Corde Ctiarier. Tom.' iv. pag. 269.

SEARCH

MENU NAVIGATION