장음표시 사용
21쪽
α DE INsCRIPTIONEma , ut ait Halicarnasseus initio lib. 8. quondam fuit Volscorum Urbs , quae exinde sub Tarquinio Superbo in commune veteris Latii nomen concesserat , crebris bellis cui Romanis pro libertate consectis varia fortuna , demum in eorum potestatem devenit , Civiumque Coloniam semel iterumque recepit. Legimus apud Livium lib. 8. mictata
hanc novam Coloniam , cum eo ut Antiatibus permitteretur ,
F ct ipsi adscribi vellent. Quod in honoris atque existimationis argumentum factum fuit. Non enim semper veteres Cives, in Coloniarum deductione, mixtim sacra , &leges cum Romanis habere permittebantur. Tunc id concessum, cum jura Quiritium tributa, Coloniis scilicet Romanis, non Latinis. Itaque Antiatibus uti jure Quiritium, si vellent, permissum , uti explicat Sigonius de veteri jur Ital. lib. a. cap. 3. Sane & supra ceteras aucta privilegiis ,& honestata Antiatum Colonia fuit. Nam cum dissicillimo Reipublicae tempore etiam Coloni , qui scrofanctam
vacationem dicebantur habere , dare milites cogerentur ,
nullius praeter Antiatem OsiensemIue vacatio obserυata es , apud eundem Livium lib. a 7. At postea infrequentia Colonorum , ut indicat Tacitus lib. I . annal. c. 27. , laboranti
subvenit Nero, adscriptis veteravis e Praetorio , additisque per domicilii translationem ditissimis primipilaribus , ex Suetonio c. 9. Quamuis insolens est Romanis , in eam Coloniam , quae esset auspicato deducta , Coloniam novam inducere, attamen ubi casu aliquo diminuta, vel exhausta reperiretur, novi in eam subinde Coloni iterum adscribebantur. Quod in Coloniis militaribus maxime obtinuit, quas, tradito primum exemplo a Sylla , Caesar & Augustus post bella Civilia, ut emeritos milites agris donarent, frequentissimas , & sequuti deinceps Imperatores traduxerunt . Hujusmodi haec ex veteranis ad Antium collocata Colonia luit. Deductam vero ex legione IV. Italica conjicio ex numismate ejusdem Imperatoris apud Harduinum de Nummis populorum , & Urbium pag. II. cum inscriptione τ
22쪽
COL. ANTIAT. LEG. IIII. ITALICA. Quod ea oecasione percussum facile intelligo. Novos hos Colonos
fortasse addidit Nero , ut Patriam suam , infrequentia detritam , illustriori Civium accessione celebrem florentemque redderet. Ideo enim, & veteranos e Praetorio, quod nobi lillimum militiae genus est , & ditiis mos primipilares trans- milit, quamvis irrito successu , dilapses, ut ait Tacitus. pluribus in Provinciis in quibu tipendia meruerant. At Urbis Patriae utilitati, & splendori magnificentius hie Imperator consuluit , exstructo Portu , quem nisi operis fumtuosissimi tradidisset Suetonius cap. 9. satis superque ingentia , quae adhuc extant , vestigia testarentur. Nunc Iiberalitate & providentia SS. D. N. INNOCENTII XII. in imaginem pristinae magnificentiae excitatus , denuo commercia populis , nautis securitatem restituit. Natum porro Antii Neronem scribit idem Auctor, ideoque & hunc Io cum , ubi i egeneratus erat, puerperio Uxoris Poppee deia lectum , ibique ob natam filiam ludicrum Circens Claudiae Domitiaeque genti institutum , subdit Tacit. lib. II. annal.
Verum Imperatorum natalibus huic Urbi claritas iam effulserat. Nam de Cajum Caligulam Antii ortum ex actorum, & publici Instrumenti auctoritate , contra Pliniunia qui eum in Treveris natum scripserat, propugnat idem mei Tranquillus in vita cap. F. Lipsius tamen ad Tacit. lib. I. num. t r. in Plinii sententiam concessit , foria ut proximae genti Tre virorum hoc decus assereret. At Cajus Antium omnibus semper locis atque secessibus praelatum , non aliter quam natale solum ita dilexit, testante eodem Suetonio, ut etiamferim, ct domicilium Imperii taedio Urbis eo tran ferre destinaυerit. γPridem vero Principum, & Senatorum otio, & secessui delecta fuerat lisc Colonia. Do verba Strabonis lib. s. qui scripsit aevo Augusti t Antiate vidum Principum otio a que vacationi ab Civilibus occupationibus dicatum es, Me
23쪽
DE INsCRIPTIONE que magni a ct splendida inibi sum adscia extructa permulta , excipiendis eorum fecessibus. At sane habet hodi Antium in nobilissima Villa Em. Cardinalis Costa guti , quo
hanc veterum magnificentiam , & amoenitatem in invidiam provocare possit. Ita exinde & sequutis Principibus Antium in deliciis fuit. De Caio , & Nerone jam memoravimus. ranciscus Blanchinus Veronensis Canonicus Basilicae S. Laurentii in Damaso, egregiis scriptis jam editis plurimum de remotiori antiquitate benemeritus , in erudita dissertatione de lapide Antiati L. Coccei , quam anno elapso emi-st , suspicatur, Trajanum cum oram maritimam a Centum Cellis ad Bajas , qua portubus , qua viis , qua ductibus aquarum , qua Coloniis additis, vel restitutis exornaverit , etiam Urbi Antiati nobilitatem restituisse. Ostendit praeterea Hadrianum , prae ceteris, Antii secessum excoluisse , atque inibi magnificentissimam Regiam, ad quam lapis Coccejanus pertinet , habuisse. Et ex Philostrato in vita Apol- Ionii Tyanei docet,in eam regiam confluxisse plures amicos& familiares ipsius Apollonii, qui incolas praeceptis philosophiae imbuebant. Addiderim his Imperatoribus , qui vel Antiati secessu delectati , vel eam Urbem studio & beneficiis sunt prosequuti , Titum & Domitianum fratres. Primi indicium prodit nummus ipsi cuius ab Antiatibus , cum epigraph : OL. ANT. Hunc Golletius in Thesauro pag. ι37. COlOniae Antipoli tribuit, ab Harduino reprehensus pag, S ., cum Antipolis Colonia non fuerit. De Domitiano testatur
Martialis lib. I. epigr. I. ubi loca recenset, quae maxime secessibus suis frequentavit hic Imperator. Versus Oppor tuniori sede mox reponam .
At fama & celebritate hanc Urbem in primis illustrem
reddidit apud veteres Fortunae templum , atque Sorte1, ideo A tiatinae appellatae. Horatius lib. I. Od. 3I. o diva gratum qua regis Antium liquo loci vetus Commentator, hujus Fortuna Templum maxime celekre multorum etiam Principum ' - δε viro -
24쪽
M. A Q v I L II. C A P. I. sviro rum donis exornatum fuisse tradit. Alii fortunas Antiates plurali nomine efferunt, easque vocant Sorores . Mamtialis describens loca Domitiano ad delicias quaesita ait lib. s. ep. I. Seu tua fatidicae discunt resono sorores Plana suburbani qua cubat unda freti. Quas Sorores male ad Praenestinas Fortunas detorquet Beroaldus , nam a Praeneste longe abest mare . Geminas sane prodie nummus familiae Rustiae, cujus iconem aeri incisam exhibeo in tabula numism. nu. I. Anticae partis inscriptio es: Q. RUSTIVS FORTUNAE ANTIAT. & quia in aversa parte expressa est Ara cum inscrip t. FOR .RE. hoc est fortunae reduci , & circa marginem CAESARI. AUGUSTO. EX. S. Q ideo duo ista simulacra Fortunae nempe reducis,& Antiatis sive Antiatinae hic exhiberi putat Ursinus , qui eundem nummum profert in Lam. Rustia pag. a. eaque in
Augusti gratiam impressa a Q Rustio, qui sub Augusto
triumvir cudendae monetae fuit. Verum Jacobus Oista ius in Numinis select. Tab. q. num. I. potius arbitratur, & merito , duas illas figuras , cum Torrentio ad Horatium loco memorato, accipiendas ambas pro simulacris Fortunarum Antiatium, quae nempe duae fuerunt. Unde in veteri inscriptione apud Gruterum pag. 72. num. 3. FORTUNIS AN
TlATIBUS M. ANTONIUS. RVFVS. AXIUS. donum
dicat. Sic apud Tacitum ubi Neroni, ut retulimus, natam Antii filiam ex Poppaea scribit, legere est decretum a Senatu, ut Fortunarum eriles aureae in folio Capitolini Tovis αἰ- Iocarentur . Sic Martialis Sorores vocat, & Macrobius Fo tunarum apud Antium meminit, quae demum Sortes Antiatinae Suetonio dicuntur, locis postea expendendis. Has vero duas fuisse ostendit hic ipse in Rustii denarius . Huc usque ferme ex o iselio. Fortunas quoque Antiates in C. Antii nummo, cujus typus est in ta b. num. I I. ex Ursino pag. I 8; expressas videre mihi videor. In parte antica duo scalpta sunt simulacra
25쪽
6 DE INsCRIPTIONE cum inscriptione DEI PENATES , in altera effgies Heseculis clava, Leonis exuviis, & armorum spoliis insignis, addito C. ANTII nomine. Fulvius expressas Penatium imagines putat, vel quod Antia familia Lanuvio, ubi simulacra
Penatium servabantur, oriunda fuerit, vel quod legem Antius tulerit, quae ad augendam Religionem deorum Penatium pertinuerit. At ego Deos illos Penates ipsas esse duas Fortunas Antiates existimo. Gentem Antiam quamvis Lanuvio oriundam suspicetur Fulvius, rectius , uti opinor, Spanhemius dissert. o. pag. 33. ab Antio profectam, & appellatam tradidit. Nam de nomen ipsum id suadet, & mos pluribus Romanis familijs acceptus , quae ortus sui memoriam non semel aut loci natalis appellatione, aut deorum Patriae prassi dum simulacris , voluerunt ad posteros propa gari, ut congestis exemplis ostendit idem eruditissimus Auctor, aliaque profert Sigonius de nomin. Roman. pag. 372. editionis Basil. an. Is 39. Quod observatum & Britanniae incolis, qui testante Gesare lib. I.de Beli. Gallic. ommessere iis nominibus Cisitatum appellati quibus orti ex ciuitatibus eo pervenerunt, or bello illato ibi remanserunt. Hinc conji-eias licet, Hortensiam florentissimam in Republica gentem ab Horta veteri Etruriae & celebri opido, quod nomine derivativo , uti censet Cluvcrius , Hortanum Plinius lib. 3. cap. I. Vocat, traductam de appellatam fuisse . Ab Hotta enim Hortensis est, sicut a Verona Ueronensis,& a Vienna Viennensis, & inde Hortensius , ex Romanarum genti uno recepto more, quibus nomina perpetuo in IVS desiisse docet Sigonius de nomini b. Romanor. pag. 367. Hunc reprehendit Spanhemius pag. a 3. quod perpetuo id servatum dixerit, cum videamus Allienam, Betilienam , Caecinam, &alias Romanorum gentes. At sane acerbior haec est in Si-gonium nota : nam amico suo summo viro auctore, se eam sententiam protulisse ait, nec dissitetur tamen extra eam regulam nomina aliqua esse. Imo scribens emendationes in librum ejusdem tituli, de nominib. Romanori Francisci Ro
28쪽
M. A Oi I LII. C A P. I. Thertelli Utinensis, qui idem ille est tunc amicus, postea infensissimus adversarius, cap. 3I. aperte tradit, non omni nomina Romanorum in Ius terminata fuisse. Verum exiguus horum numerus non est, quod nos, frequentiorem & pene Perpetuam consuetudinem sequutos, a derivatione Hortensiae gentis deterreat. Praeterea & in Hortali cognomine, quod Hortensiorum fuit gentile , ex Cicerone ad Atticum lib. q. ep. II. & Tacito lib. 2. Annal. cap. 37. hujus forte originis ab Horta vestigium aliquod latet. Quiae dicta velim, tit gratiam ineam ab Illustrissimo Ferdinando Nuptio , Se-CrCtario, ut vocant, Congregationis Sacr. Concilii, & post haec scripta ad illustre Adsessoris S . Ossicii munus evecto,
qui non tam Hortam patriam suam, quam Urbem cumulati ssimis virtutibus exornat. Itaque gens Antia no mcn ab Antio , a quo profecta fuit, traduxit. Forte Valerius Antias vetustissimus rerum
Romanarum Scriptor, toties Livio laudatus , & non semel etiam reprehensus , hujus profectionis auctor fuit, primu seque qui familiam Romam inuexit . Simul ergo ac get: s Au-tia Romam migravit, religionem quoque laribus domesticis detulit, Fortunasque Antiates inter deos Penates familiae praesides reposuit, dein cusis etiam numismatibus expressit. Pone id demonstrat adversa nostri denarii pars, in qua Hercules cum suis insigni is scalptus est . Nam & hunc Deum coluit Antium, ut docet alter nummus ipsi uis et Coloniae
Antiatis in nostram tab. insertus num. ID. ex Goltzii magna Graecia tab. I 7. num. Io. In anteriori parte depicta est
imago Herculis, in postica clava & duo Apri capita Parcant antiquarii de nummis coloniarum Italiae hic litem movere)in igitui C. Antius parte una denariis sui expressit Herculem, quod numen patrium Urbis Antii esset, ita in alia, quasculpta duo mulierum simulacra sunt, geminas Fortunas An-Dates repraesentasse, non ambigendum videtur . Mulierum ea simulacra dixi, ex specie oris & cultu capitis , non admodum diis miliab aliis quae non semel apud Ursinum oc
29쪽
currunt. Nec quis ea componat cum fortunis Antiatibus alterius nummi, quem supra dedimus, quia non eadem aut figura aut ornatus, praesertim in nummis, uni alicui Deo ubi que stetit. Ipsam fortunam varia forma veterum monumentis expressam spectamus . In una eademque tabella
gentis Caeciliae apud eundem Fulvium , videas quama dispari habitu Romae caput repri sentetur. Nisi velimus, C. Antium immutasse fortunarum peculiarem cultum, ut eas in speciem Penatium indueret. At vero Deos patriae praesides , unde ortum duxerant, familias nummis consignasse , ex Span hemio jam indicavimus. Illustre exemplum ad rem nostram exhibet nummus Copponiae gentis, quae, quod a Tibure ortum traheret, ubi Hercules praecipua religione colebatur, Deum hunc denariis signavit. Ita Petronia Sabinis oriunda Feroniam ejus regionis deam , &Mettia, Cornuficia, Pappia, Procilla, Roscia Lanuvij municipio traduces, numismata cum Junonis Lanuvinae simu lacris exsculpserunt, ut videre est apud Ursinum . His addideram nummum Atii Balbi quem Sardum cognomine putabam , fretus auctoritate Patini , qui illum in indice cognominum a se auctu obtrusit: suadebatque ipse nummus hanc notam SARD. in latere postico praeferens, quo, ut ipse suspicatur, Sardus Sardiniae numen repraesentatur. Hinc enim originem ejus familiae a Sardini . numenque patrium Romam traductum reputaveram. Verum postquam apud humanissimum virum , & rariorum numismatum studiosissimum collectorem Marcum Antonium Sabatinum ipsum denarium conspexi, ab ea sententia statim discessi. Hie denarius non SARD. ut Patinianus , sed expressis literis & maxime conspicuis, SARD. PATER. profert, ut ejus typus in nostra tab. nu. . demonstrat. Unde exsufflavi fictitium cognomen Patini; & cum in parte antica notam PR. absque intermedia punctatione, quae importune irrepsit in Patinianum, observassem, non amplius incertus haesi, ea Atium Balbum Praetorem designari. Praeturam vero ges
30쪽
M. A Oi I LII. C A I . I. 9sisse in Sardinia omnino verisimile arbitror,idedque in averso latere, quod Patinus isnorare se fatetur, numen ejus provinciae tutelare expressisse , ut inseritis demonstrabo. Quod hujus lapsum adscribentis genti Anti e cognomen Sardus amguerim, non semel id peccasse diligentissimum alioquin, &eruditum antiquitatis Virum in eo Indice augendo scias. Nam Domitiis Oscam familiam imposuit, cum Urbs ea sit in Hispania, ut Ursinus ipse, quem ignorare non debuerat, diserte notavit. Calpurniis, & Pompeiis Nuin et cognomen obtrusit ex denariis utriusque gentis , in quibus Numae caput scalptum est , quia originem ab eo traductam profitebantur. Atque id generis alia ab eo errata observat Jacobus Perigonius ditari. I. de variis num . pag. 2 S. Neque hic praeterea, quoniam Sardiniae nummus ii , manu est , mihi temperare possu in , quin succenseam Samueli Bocharto, qui parte secunda Geograph. Sacr. lib. i. cap. 3I. pol habitis veterum testimoniis Silii, Pausaniae , Solini, Martiani Capellar, & Isidori, qui Sardiniam insulam , ab Sardo de quo meminimus vocatam , uno ore tradiderunt, nescio quam appellationem a vestigio pedis humani perduxit, a quo quidem prisci Scriptores Ichnusiam appellatam dixere nusquam Sardiniam : quod nomen postea , eo depulso, adepta est . At ipse ea libidine , 'qua nomina regionum , populorumque origines ubique ab Hebreorum Phoenicumque lingua accersere consuevit, quod
invenerit in Hebraeo Saad eta gressum vestigium, indosormatum Sardiniς nomen commentus est. Non is ego
sum , qui pronus induam confictas plerumque , & turbidiscenosisque sontibus haustas nomenclaturas populorum &migrationes; at non abnuerim priscis Scriptoribus auctoritatem& fidem , cum apud gentes aliquas propriae originis traditam opinionem,seu veram seu fabulosam, prodiderunt. Apud Sardos satis constat, maxima religione cultum fuisse Sardum ,.voeatumque Patrem. Quippe in ea Insula Iocus fuit hoc nomine , ιερον apud Pto-B IO-
