Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ro DE INsCRIPTIONElomeum Geogr. lib. 3. cap. 3. male vertente Petro Bertio . Sardopatoris fanum , Nam , ut notat Salmatius exercitationum in Solinum pag. 99. est Σάμο παρορ scilicet Sardias Pater. Concinit nos cr Nummus , ubi diserte legitur Sard. Pater , I alius quem Holstentus in annotat. ad Ortelium pag. I 68. se vidisse apud Jac. Sirmoadum testatur , cuni inscriptione : CAPΔΟΥΠATPOC. Filius hic tradebatur Herculis Lybici, a quo narrat Pausanias in Phocicis pag. 838. inter alios jam indicatos Scriptores , Sardos populos nomen accepisse , subditque suo evo Delphis stetisse ejus statuam ex ere, quam Sardi illuc in Templo Apollinis pridum transmiserant. Hinc quoque Atius Balbus ejus Provincie , in qua Praetor fucrat , religionem induens simulacrum Sarai patris nummis expressit. Eo modo quo Cornuficius , ut observat Fulvius , quia Asricae Provinciae praeerat, Iovis Ammonis , qui in Africa colebatur , imaginem c usit denario , qui apud eundem primus est in ta b. pag. 93. Cum itaque Sardiniae populi priscam originem per annorum seriem traductam, di templo

ac religione veluti consecratam , Sardo retulerint, auctoremque eum gentis, Patris nomine indito, testati fuerint imirum est profecto Bochartum unius vocul e , sane detorte,

praesidio, Se longius quae lita analogia , tamquam si ab ove ovum ducere fas esset , aliam omnino originationem tibi fingere potuisse. At vero ad Deos Penates nostri denarii redeo. Haud equidem velim , quis mihi dicam intentet , quod Fortunam , majorum gentium Numinibus ad riptam, inter P nates reiecerim , quos Deos incertos , ignotos , & vel animas majorum , vel heroum , aut genios putauit antiquitas,

privatoque cultu , di religione inter lares domesticos coluit . Nam statim profero testimonium Arnobii , qui libro 3. adversus gentes prop8 finem, ex Cssio prisco auctor , Fortunam ipsam inter Deos Penates collocat. In Nummo Pertinacis apud Oiselium tab. 4 a. num. 3. visitur Fortuna s

32쪽

M. A QN ILII. CAP. I. IIeornucopiae sinistra , dextera navis gubernaculum tenens,

eum inscriptione DIS CUSTODIBUS , quo indicatur

Fortunam locum inter Deos custodes & familiares habuisse. Hujusmodi ea quoque, ni fallor, erat Fortuna aurea , quam Imperatores in cubiculo detinebant, eam qu mos erat, ut morituri ad eum transmittcrent, qui esset sue- cessurus. Meminit Capitolinus in Antonino Pio cap. I 2., de in Marco Philosopho cap. 7. ac Spartianus in Severo cap. 13. qui cum eam geminare statuisset, ut utrique filiorum relinqueret, sed perurgeri se videre ub hora mortis, jussisse, narrat historicus, ut alternis diebus apud filios Imperatores in cubiculis poneretur. Suetonius quoque tradidit Fortunae simulacrum aeneum , in parte edium consecratum, Galbam coluisse, in vita cap. q. Hujusmodi imagines cubiculares vocabant veteres , quia eas in cubiculo una cum Laribus colebant, illudque idcirco dictum Lararium , cujus est mentio apud Lampridium in Severo Alexandro cap. 29. Fortunam ergo inter Lares repolitam , idem est acs dicas , ex Diis Penatibus unam fuisse. Ceterum & Deos alios magnos quidem , seu μεγαλους , Penates vocatos aliquando memorat Macrobius lib. 3. Sat. cap. q. & Arnobius, loco proxime adducto, inter Penates acceptos ait Iovem, Minervam , Apollinem , Neptunum, ct Cererem. Hoc ipsum intellexit Brato miles veteranus , qui rem aliquam dicavit I. O. M. DOMESTICO , lapide apud Smethium antiquitatum Neon ag. pag. 96. Ejusdem JOVIS titulo CUSTODIS , lucernam exhibet Licetus do Lucern. antiq. pag. 39s. Lucernae diis Penatibus dicabantur, quod jndicat & Canis simulacro ipsius Jovis supposi-

culem testatur Horatius lib. q. Od. s. loquens de Augusto.

et Laribus tuum Miscet nomen , uti Gυcia Casoris Et magni memor Herculis.

Ne rem nummariam in qua versamur, deseramus, familia B a Ru-

33쪽

ir DB INsCRIPTIONE Rubria Herculem, & .Uercurium, ut ex eorum appictis insigni is colligo, denariis expressi, apud Fulvium pag. aq8. Julia caput Mercurii, aliorumque deorum Symbola pag. 136. Cordia duo capita juvenum, quos ex astro utrimque superimposito Casorem & Pollucem esse arbitror pag. 83. Non equidem ignoro Deorum nummos alia significatione sepius exsculptos : at hos praesertim , quos intactos Ursinus praeteriit, nil vetat ad Penates , ipsis familiis in praesidium& tutelam adoptatos , revocare . Quod igitur Antia gens ab AEntio prosecta sit , Deosque majores ipsamque Fortunam inter Penates habitos, nummisque obsignatos constet, cur eandem gentem Fortunas AntiaIInas, ut memoriam &religionem patrii numinis retineret, Diis Penatibus adscripsisse non liceat coniicere , earumque simulacra C. Antium denariis suis procusisse Θ

invaluit opinio, in Fortunc, de quo agimus, Templo apud Aretium responsa petentibus reddita fuisse perso res , uti & Praeneste ; ideoque Antiatinas dictas , quod vel unus Suetonii locus palam facere videtur. Etenim de Caligula ait: Monuerunt et fortes Antiatina, ut a Cassio caveret , in vita cap. 37- Mihi, quoniam semel audere coepi, ea sententia refellenda est . Sortes erant taleolae , aut surcilli, vel schedulae , quibus litera, sive notae, ad divinandum insculptae . Hae, cum responsum edi oporteret, vel ex arca, ubi reconditae, tollebantur, uti de Praenestinis tradit Cicero de divinat. lib. a. cap. I. vel ex tabula, apud oraculum Herculis Buriaci, ex Pausania in Achaicis , vel ex iurna, in Jovis Dodonaei templo, teste eodem Tullio lib. I.& a. de divinat; aut demum ex quocumque alio loco, semper trabi , tolli . vel educi diccbantur. Unde oraculum Gerionis Patavinumfrte ira I.; respondisse , refert Tranquillus in Tiberi cap. 14. Et fortes proprie vocatas quae ducuntur, ait Cicero de divinat. lib. a. cap. 33. At in Templo Fortunae Antiatis responsa nullo ex hisce modis sunt reddita. Macrobius oculatus testis, Dei Heliopolitani si-

34쪽

M. A Q v I L I r . C A P. I. I 3 simul aerum a proceribus Provinciae serculo vectum ita nariarat lib. t. Saturnal. cap. a 3.ut videmus, inquit, apud Antium promoveri mulacra fortunarnm ad danda responsa . Vides , ab ipsis simulacris oracula reddita, non per schedu-dulam , talos, membranas , vel quid sim nefrtibus propriὰ conveniens. Quod fieri potuit, ut duna simulacra promois

veremur, & circumferrentur, responsa emitterent, seu verius Sacerdotes pone ipsa latentes , ad modum quo vulgo oracula edebantur. Sane Tullius cap. I. indicato , clarissimarum Sortium quς tradatur juventio perquirens , Prq-nestinarum originem describit & deridet , nulla prorsus mentione facta de Antiatinis . Jmo subiicit ad finem capitis r ceteris vero in locis , praeter Praeneste , fortes planὰ refrixerunt . Ergo tunc nullae Sortes apud Antium. Et tamen Fortunam Antiatem ipso evo Ciceronis celebrem fuisse, Horatius, loco iam adducto, testis est locuples , & nummos Rustii sub Augusto cuius ostendit, quo tempore, ingentem in ejus Templo collectum fuisse ex denariis thesaurum refert Appianus lib. s. bell. Civit. Quod indicio

est, eam per Sortes proprie dictas omnino responsa non edidisse . Praeterea comparat Macrobius Fortunas Antii cum Heliopolitano Deo. Is vero per Sortes non respondebat, sed ad modum oraculi, absentibus autem rescribebat ordine ad ea quς consultatione addita continebatur. Tantum abest,ut schedulas sortium redderet. Quod confirmat factum Traiani, eidem ibi narratum , Deum Heliopolitanum , ad fidem religionis eκplorandam , de sua in Parthos expeditione consulentis. Pareat amicissimus Blanchinus, si hoc Helia poli gestum monuero, non apud Antium, quod ipse ex Macrobio tradiderat, in sua eruditiis mi dissertatione jam laudata num. 7

At quid de Suetonio , qui disertδ Sortes Antiatinas

commemorat An ne locum corruptum fas sit dicere, deIevi literarum permutatione Sorores reponendum , tu sic

Tranquillo cum Martiali conveniat 3 qui eodem vocabulo usus

35쪽

usus est Rectius vocem illam expungendam intrepide ajo, di legendum: Uonuerunt FORTUNAE Antiatinae . Ex quindecim MSS. codicibus Bibliothecae Vaticanae , quos

consului, duo tantum habent Sorus, ceteri omnes Fortunae.

Tres qui extant in locupletissima Otthoboniana, alterquo March. de Maximis concinunt. Torrentius hoc ipsum preferre Gallicos perhibet. Quo testium numero convulsam fidem impretarum nemo dubitaverit. Imo inter eos antiquissimus , quem edidit Mombritius anno 1 73. sub ipsis typographiae incunabulis,nostram lectionem retinet. mobreni si Suetonius Sortes non dixit, eas loco cadere necesse est, nullum enim alium ex antiquitate patronum laudare possunt , di proinde Sortes apud Antium nu quam

fuere.

Quod si adhuc, invitis tot contra argumentis, suam vulgatae lectioni auctoritatem manere velis , de Sorus ipsas monuisse Caligulam contendas , nihil porro ad convellendam nostram sententiam profeceris, cum id ad Sortes non

propriE dictas referri possit. Nam Sors *pe ponitur pro

oraculo: quo sensu hanc vocem usurpat Hyginus fab. 69. Adrasus memor fortium suarum, id est oraculi, ut est apud Euripidem rem eandem enarratem in Pli Eniss. .vers.qI 2. Virgilius lib. 7. AEneid. vers. a 69. ait: Non patrio ex ad toforres , ad quem locum notat Servius , Sortes abusue pro oraculo dici; & Lycia ortes idem lib. q. v. 343. & statius lib. 3. commemorant , clim constet ex Festo Pompejoverb. Deli, illud oraculum fuisse . Utramque significationem unica sententia complexus Valerius Max. lib. I .cap. 6. de prodig. num. 3. ait: Legati ad Delphicum oraculum mi pretulerunt prycipi fortibus. Vides manifesto Sortes pro oraculo acceptas: Nam constat Delphis Pythiam Sacerdotem Dei afflatu correptam, ipsam responsa reddidisse, fere metris Graecis , nuiquam per Sortes . Hoc igitur sensu stant

Sortes apud Tranquillum , si eum ita loquutum fu i si

36쪽

M. A Oa i L I a. CAI . I. I Interim moneo sortium prodigium,quod refert Livius lib. Ita. his verbis: In Antiate metentibus cruentas in Corbem

Spicas cecidise : Et in Faleriis Caelum di vi m fortes su a ponte attenuatas, unamque excidisse it criptam r. Iavors telum Dum concutit , perperam referri ad fortes Antiatinas ab Antonio Van-Dale de oraculis dissertati a. pag. 3 7. Nam de Faleriis loqui contextus verborum planum facit. Et quidem apud Falerios antiquitus fortes extitisse docet Plutarchus in Fabio. Qui etiam Uan-Dale em ις malas optime Lypsium emendasse censet lib. 2.elect. c. I a. tibi duo alia loca esusdem histor ci restituit, & utrobiquo non extenuatas, vel attenuatas sortes , sed exuniatas legendum putat. At nostras eruditissimus Hieronymus Aleander jurator, nil mutandum opinatur, peculiari dissertatione inter ejus M S S., de quibus alibi mihi sermo erit. Porro si queras, cur Antiates Fortuna gemis habitae fuerimi, appellabo Raphaelem Fabretium Canonicum Basilicae Vaticanae , praeclarum illum fugientis antiquitatis vina icem, tum ob solertiam in perquirendis, cum ob eruditionem in explicandis veterum monumentis, qui in libro inscriptionum nuper edito cap. 9. pag. 66q. ideo geminas dici, atque essingi Fortunas credibile assetit, ut altera b norum eventuum auctrix sit, malorum altera, & propterea in lapide Antiati, quem exscripserat pag. 632. monumentum dicatum subdit FORTUNAE FELICI, scilicet Deae

tantum beneficae. Huic sententiae praeluserat Ioseph Maria Suaresius de Fottunis Praenestinis loquens lib. I. Praenestes antiq. cap. Iq. Si mavis, dabo alium totius antiquutatis , praecipue Nummariae scientissimum, Philippum B na rotam Florentinum , quem honorifico munere auctunia nuper Urbs patria nobis eripuit. Hie in opere Italico inscripto, Osse aetioni Istoricheispra aliunt Medaglioni, ad numisma XI. Macrini Imp. pag. aa 3. suspicatur, gemina Fortunas Antiates referri ad duas Nemeses, Nemesim scilicet ipsam bonorum remuneratricem, & malorum vindi

37쪽

iε DE INsCRIPTIONE Cem ,& Adrasteam , hoc est inevitabilem ultionis Divinae necessitatem. Utram velis doctissimorum Uirorum opinionem sequi , per me licebit. Non tamen Cluverio subscribam , qui in Ital. antiq.

lib. I. cap. 7. hanc eandem Fortunam equesrem cognominatam putat ex his Taciti verbis lib. Annast cap- TI. Incessit deinde Ruligio quonam in Templo locandum foret δε-

num , quod pro valetudine Augustae Equites 'mani voverant equesri Fortunae . Nam et idelubra ejus deς multa in Urse, nullum lamen Iali cognomento erat. Repertum es ςdem

esse apud Antium , quae sic nuncuparetur. Ita donum apud Antium satuitur. Putat , inquam , Cluverius Temptui hoc fortunae equestris idem esse ac illud , de quo hucusque differuimus, eandemque ipsam Fortunam vario cognomine . Rem tamen distinctam credere, mihi est vero similius. Nam Templum Fortunae Antiatis satis sua celebritate notum , nec opus fuisset perquisitione , quam adhibitam innuit Cornelius. Et Deos prisca superstitione,quot cognomenta tot Templa habuisse, palam est . At Tacitum male hoc loco habent eruditi. Cuno enim Romae fuisse Templum Fortunae equestris meminerint prioris posteriorisque qui Scriptores , Livius, Valerius, Julius Obsequens, & P. Victor, non parcunt ipsi vel ignorantie , vel incuriae gravissimum Auctorem insimulare . Ut nodum solvant, sequeseri Fortunae, legunt Gruterus, Robertus Titius , Pichena , & Gronovius , varieque id nominis explicant. Quod non placet, cum Equites donum v vi sis equestri non sequestri Fortunae, res ipsa se adeat. Lipsius retinet equestri, at Tacitum pene indefensum deserit. Cuius honori nemo aptius, quantum in re dissicultatis pene nobis deploratae obtineri possit , consuluit, quam Fre in-sheinius, qui conjicit , potuisse Roniae antiquitus extructam fuisse edem Fortunae tali agnomine, quae postea absumpta incendio , demum post Tiberii tempora fuerit restituta. Hunc tamen expunSit Theodorus Rychius in animaduers.

38쪽

M. A ccu I LII. CAP. I. IImadvers. ad Tacit. primisque accedit, quod sibi paruntaverisimile videatur, si tale quid accidisset, summum historicum dissimulaturum fuisse. At is debuit, quod notia

erat, memorare, caussam cur non esset, potuit silere. Quod Plinius alicubi dixit , Fortunam rerum humanarum utramque paginam facere , non immerito videtur alio sensu hic posse usurpari. Nam ea ipsa pagellas has nostras, quibus religio κntiatum exponcnda erat, omnes prorsus exhausit. Saltem in extrerna cera locum aliquem

sibi poscit AEsculapius. Hujus Templum apud Antium stetit , celebri fama anguis sacri , qui dum Epidauro adveheretur, e navi prolapsus in proximum illius fanum . irrepsit, & denuo ad navim se Romam ducendum restituit, ex Livio lib. 3. & Valerio Max. lib. I. cap. 8. Ae Ouidius Templum illud, quo ea res accidit, non PE sculapio dicatum fuisse ait , sed Apollini, Metam. lib. I. Integra inter filium & patrem ejus fabulae lis maneat. Praeterea Strabo lib. s. meminit delubri Dioscurum in Colonia Antiate eo Iocati . Cultum quoque plurima religione Mithram fuisse, ejus tabula symbolica inibi reperta testatur . Sed eum hee alteram partem nostri operis faciat , illic Aatium in jura sua erit reponendum.

39쪽

te Gente Aquilia apud Romanos. Ea variis cognominibus disinua. Aquilii Flori denarius, aliique, familiarum Cognomina praeferentes . An inde tesserae Gentilitiae, vulgo

Arme partanti. Sorores Phaetontis in Larices arbores, non Populos, ut vulgo creditur, mutatae . Acisculus explicatus,

cdi nummi Gentis Valeriae . De his Fulvii Ursini interpretatio rejecta . quid, ct quotu ex . Acisclus Mart3r Cordubensis. Unde Aquiliorum nomene Stephanus Pighius notatus. βui nam fuerit M. Aquilius , de quo in lapide Anitate, inquiritur Ad tempora inferioris Imperii repo.. . nendus. Iterum Consul, ct bis conful, an aeque ad pura Latinitatis regulas scribi possit ξ Nonnulla de Tribu Fabia, in qua census Aquilius.

M. AQUILIO. M. F. FABIA. FELICI.

Marco Aquilio Marci Filio Fabia Felici.

QUILIA Gens, quae familias habuit Patricias, &Plebejas, dignitatibus , honoribus , rebusquo gestis in Republica Romana floruit. Illustres jam ab ejus infantia Lucius, & Marcus Aquilii, Tarquinia sorore Collatini geniti, memorantur e at conjuratione facta cum Vitelliis, & Tarquiniis, capite ob id damnati, generis nobilitatem infelici exitu labefactarunt . Inde quinque Consulatus ouationibus, &triumphis insignes , Proconsulatus , Praeturas, caetera quo dignitatum egregia nomina posteri eorum in familiam intulerunt. Hos inter eminent M' Aquilius, qui reliquias belli Asiatici confecit, alterque Manius ob triumphum e Sicilia clarus, 3c C.vel M'Aquilius,que Mithridates vinculis ac supplicio cruciatum necavit. At domi quoque juris scientia celebris C.Aquilius Gallus fuit, familiaris & collega

40쪽

M. A Q v I LII. CA I. I9 Ciceronis in praetura, quem ipse in oratione pro A. Caecinanum. 77.dc pro Q Quinctio in princ. summis laudibus prosequitur .

In plures familias gentem Aquiliam discretam fui s.

se, distincta cognomina produnt. Inter patricias Corvi, &ffusi numerantur: plebejas cognomenta Galli, & Flori demonstrant. Hujus postremi nummus est apud Ursinum de famil. oman. pag. 36. editionis Caroli Patini, singulari

nota commendatus . In altera enim ejus parte Flos impressus eminet, quo cognomentum ipsum Flori designari nemo ambigat. Ejus elegantem typum in nostra tab. videas nu. vi. In ea equidem sum opinione vanam esse eorum operam , qui Stemmatum seli insignium familiarum, quae sex pene abhinc secula usurpari coeperunt, usque ab heroum aevo , ne dum a Graecis & Romanis, originem accersunt. At vestigium porro aliquod & veluti rudimentum hinc duci posse eorum Insignium,quae Arme parianti vocant, quAd imago scuto gentilitio impressa cognomen ipsum familiarindicet, & veluti loquatur, facile admiserim. Sane nec Franciscus Menetrerius, nec alius, quem viderim , Artis symbolicae familiarum scriptor, id animadvertit. quare pretium fortasse apud hos saltem mihi erit, si alia quaedam, ex rei nummariae penu deprompta, ejusmodi exempla hic congessero. In Pomponii Musae denariis ad cognomen designandum simulacran omnium pene Musarum exsculpta videas , quarum quaelibet insigne proprium , prout a Poetis traditur, manu gestat,egregio spectaculo ita mob eruditionem , tum ob typorum varietatem & elegantiam. Eos tribus tabellis comprehensos profert Ursinus a pag. 223. qui tamen, licet sine dubio Pomponium Musam cognominatum , & subinde in cudendis his denariis illud cognomen respexisse a sserat, sibi nihilominus constans non est, &fieri potuisse subdit, ut Pomponius Gentilis alicujus sui in Poetica facultate laudem celebrare voluerit, & Musarum simulacra huiusmodi in nummis signauerit. In quam Opim C a nlO-

SEARCH

MENU NAVIGATION