장음표시 사용
41쪽
ao DE INsCRIPTIONE nionem profuse delabitur Jacobus Perletonius in postrema
triadis dissertationum , quae est de variis antiquor. nummis pag. a 33. pro certo habens, cusos denarios effigie Musarum non alia de caussa, quam quia vel ille ipse Pomponius, vel quispiam ex majoribus ejus, Poesi, & Musarum cultu praecipue delectaretur, cujusmodi viros Gens illa multos tulit, ex Macrobio lib. 6. cap. 9. Velleio lib. 2. Plinio lib. I 3. cap. I 2.& Valerio Max. lib. . cap. . Quid in hac re potius sit censendum, cruditi antiquitatum videant, dum ego certi Orata, ad nostrum argumentum persequor. L. Lucretius quod cognomen Trionis gereret, septem stellas, quae Triones dicuntur , expressit duobus nummis pag. I 6 o. Q oconius Vitu Ius descripsit Vitulum pag. 299. P. Accol ejus cognomento Larisolus denarium cusit , quo expressae tres mulieres Phaetontis sorores, quae in arbores ejus nominis vertuntur . Nam eas Phaetontis sorores , ut obiter adnotem cum Ursino, in Larices arbores conversas fuisse, vel ex hoc ipso denario cujus alteram partem exsculpsi in tab. num .ix.discimus . Scio id aversis auribus acceptum iri ab his, qui ad vulgi opinionem facti, in populos mutatas , cum Virgilio Eneid. Io. vers. I 0 o. non dubitant. Hic tamen alibi eum casum. lno adscribit, Eclog. 6. v. 63. Ovidius solidam fabu- Iam enarrans, genus arboris praeteriit, inletam v. At sane in Larice lacrymas Phaetontiadum invenimus . Nam teste
Palladio ejus Resina liquida es, lacrimae s milis, & ex Uitruvio lib. a. cap. 9. habet Resinam liquidam mellis Attici colore. Quod dici nequit de populo aut alno, liquore carentibus : & fortassis fabulae ad Laricem aptandae ea sola fuit occasio. Dixerat paullo ante idem Vitruvius, s ut de hoc etiam litem omnem antevertam) Laricem notum nisi his municipibus, qui uni eirea ripam suminis Padi, ct littora maris Adriatici. Bene ergo Larisolus sorores Phaetontis in Larices conversas nummis expressit. quo etiam indicare voluit , majores suos ex aliquo prope Padum fluvium loco
oriundos, quae Ursiai conjectura est. Rursus Furii Crassipe-
42쪽
M. A Q v I L i I. C A P. II. IIclis nummo Pedem adumbratum conspicimus pag. III. &Potilicii Malleoli signatum Malleum pag. 2I I. Iis vero M Scarpum adjicio Pinariae gentis cognomen ,cui denotando in nummis pag. ao 7. Manus depicta est. Nam Graeco Vocabulo καρπ2. vola manus significatur. Demum & in
nummis familiae Valeriar cognominis expressam imaginem re PCrio,quibus, cum ab explicatione doctissimi Antiquarii mihi sit recedendum, parum immorari liceat. Sex denarios exhibet tabula illius familiae pag. 28 r. impressos nomine L. Valerii A culi. Horum quinque de- Iineatum ostendunt instrumentum quoddam fabrile , quod ipse Ursinus Malleum esse putat. In nostra tabula numismatum superius cap. I. pag. 6. alterum eorum excus mus, in quo
ipsum instrumentum , inter cetera magis conspicuum &grandioris formae , repraesentatur, circumscripto , in medio Cozonae querceae, vocabulo: ACISCULUS. Sirenem ,
quae in secundo ex iisdem nummis visitur , a L. Valerio linpressam existimat idem Auctor, ut ea significaretur, Acisculos Acidis fluvii, atque ejus in Sicilia regionis, quam Sirenes tenuerunt, accolas aliquando fuisse, indeque profectos, Sabinum agrum primo tenuisse, dein do Civitatem Romanam adeptos esse. Ex Mallei vero signo conjici posse arbitratur, Valerium hunc Praefectum Fabrum fuisse, cum illud ejus officii symbolum in veteribus monumentis observaverit. At haec cognominis originatio longe satis petita est, imo & durius detorta , ut videtur. In Gloia sis Isidori est Asciculus, Asciola Dolabra. Joannes Meursius
Par. a. exercitat. critici l. I.cap.ro. recte legit Acisculus. Hinc
Acisculanus in glossis a Stephano editis dicituris nempe qui saxa in lapidicinis excindit. At vero eidem Isidoro paullo post Ascisoluo, vel ut pariter emendat
Meursius, A solum, est Malleolum structorum e quamuis haec verba omnino absint ab Isidoro,quo utor emendatissimae editionis Coloniensis anni 16i . Quod si Acisculus idem est ac dolabra , quomodo malleolum esse possit, ne
43쪽
aa DA IN sCRIPTIONE scio. Ab Aseria utique nomen derivatum . At Ascia vel fabrile instrumentum est ad ligna polienda & laeviganda; vel ad macerandam & subigendam calcem. Priorem significationem deprehendimus in lege Io. duodecim Tabularum
' cap. . Rogum ascis ne polito. Utramque usurpat Vitruvius lib. 7. cap. a. his verbis. Sumatur asia , c, quemadmodum materia dolatur sen dolabram ad ligna polienda j fleealx in lacu macerata asiatur : Neutra igitur malleo conuenit. Asciar figuram Cl. Raphael Fabretius exhibet , exsculptam veteri saxo cap. 3. Inscriptionum, quas nuper puplicavit pag. 2o3.eam exscribo in ta b. num. .ad latus nummi vii. Asciae hanc formam reperies etiam apud Gruterum Inscript. Io. pag. 664. 9. 673.& 9. 682.& forte ascia lignaria, non securis, ut placet ipsi Grurero , est illud instrumentum quod primum in tabula a. pag. 6 q. depictum conspicimus, cum proxime imaginem reddat illius , quod hodie etiam a cia vulgo appellatur, convenitque descriptioni Isidori
originum lib. I9. cap. I9. Itaque instrumentum in nummis
gentis Valeriae expressum , Acisculus est, seu parva sciapoliendis vel dolandis lignis deserviens . Sane idcirco Acisculus solitarie scriptus fuisse videtur in nostro denario,
ut designaret nomen adiecti instrumenti. Perperam vero malleum esse putavit Ursinus, qui si denarios jam indicatos gentis Pobliciae attentius observasset, figuram malleoli omnino ab acisculo diversam reperisset. Eam delinea vi in tabula num I. ut quisque cum acisculo comparare possit. Similis mallei forma passim Vulcano tribuitur in veterum monumentis. Et Cabiros, qui Vulcani filii sunt habiti, eundem plane gestare videas in duobus nummis Thessalonicae apud Patinum de numism. Imp. p. 29o.& aς I. Ab Acia suis igitur cognomen familiae Valeriae inditum, ideoque in nummis illud instrumentum fabrile exsculptum. Porro de Quintilianus lib. 6. cap. 3. Acisculum inter cognomina Romana refert. idemque illud est nobilissimi martyris Cordubensis, de quo Prudentius Peris han. hymn.7. vers I9.
44쪽
M. A Q v I LII. C A P. Ii. a ICorduba Acisclum dabit, ct Zoellum . Gratiam ab Hispanis aliquam me initurum spero, si hunc martyrem genti Valeriae, ex dictis , adscribi posse moneam. Sane verisimiliori conjectura,quam si ad Marcellam referamus, quod quibusdam inter i plos scriptoribus placuit , ut videre est apud Joannem Tamayo in Martyrolog. Hisp. ad diem II. Novembris to m. 6. pag. 2 7.
At in viam cognomina alia gentis AQUILIAE nos
revocant. Ea tamen cum studiose congesserit Glandorpius in Onomastico Romano pag. II i. & plura etiam unico intuitu videri possint in indice Gruteriano, recensere Omitto.
Tantum ex nostro lapide, FELICIS accessione ejus gentis, cognomenta locupletabo. Illud enim quod exsculptum post tribum Fabiam conspicimus, annectendum est nomini,& legendum : M. AQUILIO FELICI. Qui mos in inscriptionibus sollemnis, ut passim videmus in Thesauro Gru-teriano .
Porro Aquiliorum nomen deductum ab aquarum sum contendit Pighius in prodin .lib. 8.Annalium Rom. Hinc enim, ait, M. Aquilius antiquissimos asses aereos reliquit, in quibus seniorem Janum expressit, Neptuni utrinque capillata barbataque facie, in quorum altero latere prora navis extat cum anchora & tridente; in hunc modum Neptuni religioso cultui, Ianum, qui gentis suae peculiare numen fuit, applicans, & simul innuens ab aqua manante nomen suum derivari. Inepta sane & aquis suis frigidior interpretatio . Quid enim prora navis, tridens,anchora, Neptunus, ad fluxum aquae designandum Θ An non satis fuisset fontem , aut fluvium manantem, vel mare ipsum undis asperum expressisse ξ Quare rectius puto, eos nummos ad Manium Aquilium , qui ex Sicilia A. U. 6s . triumphavit, ut testantur Fasti Capitolini, & Athenaeus lib. . cap. Iq. esse referendos, illisque signis & symbolis bellum feliciter confectum in ea Insula , ad quam navibus transvehi opus fuerat , demonstrari, uti factitatum ab aliis, innumera apud
45쪽
a DE INsCRI ΡΤ i NE Antiquarios, ob maritimas expeditiones &prglia, cuia numismata ostendunt. Et vero in ejusdem rei memoriam percussum nummum ab eodem M' Aquilio cum inscriptione SlCl L. refert Ursinus de familiis Roman. pag. 36. Quod &rem mire illustrat, ac Pighii sententiam evertit. Ceterum nec Aquilii nomen ab aquis pro manat,cum Festus Pompe-jus, hoc verbo , aperth doceat, ab aquilo colore , ides nigro dictum esse. Sicuti & Aquilonem , nempe Aquilam ventum; Casco vocabulo nigrum appellatum, adnotavit Salmasius exercitationum in Solinum pag. Ia 8. primae edit. Nolo hic leviorem litem agitare,num hoc vocabulum duplici L,vel simplici scribendum sit. Nummi & Fasti Consulares Aquillium exhibent, lapides plerumque, uti & noster,cujus exemplum sequemur, Aquilium.
Ab hac igitur illustri Aquiliorum gente, MARCUM AQUILIUM FELICEM, qui lapidem Antiatem ampli Dsimis gestorum munerum titulis cumulavit, originem ducere, nullus, Opinor, in dubium vocaverit. Clim vero eam, familias habuisse patricias & plebejas, dixerimus, atque inter has medius ordo equestris consurgat, cuinam hic noster AQUILIUS adscribi debeat, nunc esset quaerendum. At quonia id alio argumento dignosci nequit, quam ex gesto rum munerum sorte & conditione,cumq;de ipsis singulatim suo loco agendum sit, tunc etiam, ut cuncta suo ordine constent, hanc potiis mam nostrae disputationis partem versabimus. Nec tamen ita incertos lectorum animos dimi tam , ut non etiam in antecessum, Equitem P omanum ex illustrioribus eum fuisse statim praemoneam . Quae de AQUILII dignitate eorum mentibus praejacta opimo, ipsi fortasse proniorem voluntatem ac studium, rebus dicendis gratiam conciliabit . Interim ad alia transeo. Nam tempus, quo lapis incisus est, & AQUILlUS vixit, & an in veteri historia mentio ejus aliqua reperiri possit, remanet disquirendum. Omnia haec incerta, & in obscuro, quae ten tando potius, quam conjectando timide percurram. Hoc
46쪽
Hoc ergo satis certum . AQUILIUM sub Imperatoribus vixisse: nam munera & dignitates , quibus functur fuisse lapis monet, post Augustum fere omnes institutae.Sub ejus imperio duos Aquilios patrem & filium ab ipso necatos memorat Dio lib. I I. At hos Flori cognomentum- , ut jam indicavimus , a nostro Aquilio distinguit: ita etiam Aquilium Regulum, quem Plinius lib. I. epist. I.bipedum nequissimum vocatum a Modesto refert, & apud Tacitum lib.
q. hist.cap. 2. Curtius Montanus truci oratione insectatur. Praeterea duos invenio Aquilios absque cognomenti praefi-xione , quorum alterum , addito Felicis vocabulo, fortasse
nostrum fuisse quis su spicari posset. Aquilium Centurionem missum a Didio Juliano qui Severum occideret, narrat Spartianus in utriusque vita cap. . & a. Sed hunc notum caedibus Senatoriis,vix est ut credam Antiates sibi Patronum adscivisse, totque illustres dgnitatum titulos promeruisse. Tacitus eodem lib. . hist. cap. I 3. ab hoc alium Aquilium
memorat, qui vigente inter Vitellium & Vespasianum bello, apud Batavos dux militum, & prim pilaris fuit. Sanes literae singulares P. P. quas effert lapis versu septimo, in
Primipilarem vertendae essent, non ultra videretur quaerendum . Sed hanc lectionem suo loco discutiendam dimittimus. Interim nec ea ratione noster Aquilius potuit in Batavia Primo pilaris sui sic. Nam legio aci., cui ipse cum aliquo imperio praefuit, per id temporis longe ab iis locis aberat. Obstat praeterea quod noster Aquilius Procurator Patrim nil privati in inscriptione dicitur, quod munus sub Severo Imperatore institutum tradit Spartianus in ejus vita cap. II. cujus testimonio si fides habenda sit, quod negat Salmasius , uti videbimus , ex superioris aevi gradu deturbandus est Aquilius . Non leves alias coniecturas sparsim in opere indicabimus , quibus Aquilium ad tempora inferiora , pertinere fit vero proximum. Ex forma characterum,quibus lapis incisus est, nil certi assequi possumus . Literae sunt grandiores , nitidae, & affabre scalptae, adeo ut & seculum Au-
47쪽
gusti, & multum illo inserius fateri possint. CL. Fabretius, qui versatissimus, ut cetera, in dijudicando aevo lapidum est, hic haesitat, nec quicquam explorati habet.
Vir summus me monuit, nostrum lapidem tempora corruptae latinitatis olere , quod procuratorem patrimonii bis fuisse Aquilium,ausus sit prodere : veteres enim iterum Consulem, non bis dicebant. De re non disputo, cum jam in confesso sim, lapidem ea tempora spectare ; at rationem tanti non habeo, ut pro ea vadimonium deserere oporteat.
Nam licet sanctioris latinitatis aevo dixerit Cicero de divinat.lib. I. initio cap. 3s. Flaminius Consul ITERUM, & in oratione pro Sextio, Saturninus ITERUM Tribunus , &alibi passim tam ipse, quam alii sermonis Latii Dictatores; nihilominus id non ita religioni habitum, quin & bis aliquando usurpaverint. Ipsemet Tullius de Amicitia pag. III. Editionis Venetae Aldinae is 83. haec ait: Vidimus Papum alias Paullum Emitium C.Luscino familiarem fuisse
BIS vna Consules. Alium ejusdem locum mox proferam. in lapide apud Gruterum pag. 23s.7. C.6 ctavius Pater Augu- si Tribunus militum, BISque AEdilis Plebis dicitur. Sive is vivo ipso Octavio fuerit exaratus,sive eum Augustus in Patris memoriam posuerit, utique ad aevum purioris latinitatis referendus est. At antiquius testimonium profert inscriptio pag. 37I. 8. in qua L. Betilienum ob egregia merita Aletrini Censorem fecere BIS . Si gens Betiliena eadem est ac Belliena, uti ex nummis asseruit docti stimus Spanhemius de prolantia , ct Uu numismat.differtat. a. pag. 9 I. Lucius hic Betilienus non alius censeri debet, quam L. Bellienus Praetor sub Mario in Africa, de quo meminit Sallustius in bello Iugurthino. Sane obsoleta vocum forma, quae passim in eo lapide conspicua est , vetustissimam ejus aetatem Prodit. Nam Giravit pro curavit, ubei pro ubi, es joussi pro esse jussit, aliaque id genus vocabula habet, qualia in Duilliana Columna, seu vera sed instaurata, observamus,& in inscriptione Scipionis Barbati, quam primum Jacobur
48쪽
M.,A Q v I L I D CAP. II. 27Sirmondus docto Commentario, dein noster eruditissimus Aleander iunior brevi ad illud additamento, illustrarunt. Promiscuὰ igitur iterum, de bis antiqui dicebant. Adhue utriusque formae exemplum unico aspectu deprehendimus apud Valerium Maximum, qui cum sub Tiberio scripserit, si non aurei, sane argentei aevi auctor audit, nisi postea, qui nunc extat,alienam manum passus fuerit. Igitur Valerius de Rutilio verba faciens in hunc modum loquitur: ITERUM
Censor creatus ad concionem populum vocatum, suam potuit gravissim.i oratione corripuis , quod eam potesatem sibi BIS detulives lib.q.cap. I. Quae cum ita se habeant, non tamen inconsulto & temere modo hanc, modo illam vocem veteres usurpasse arbitror , cum utrique propria insit, & diversa significatio, &sensus. Ra'd aliis haud observatum, hic explicabo : recta an secus, Grammaticorum sit judicium. Iterum proprie adverbium est temporis numero adjecti: ut cum dicimus, Caesarem iterum Consulem esse, vel narramus rem actam eo ite rum Consule, indicamus tunc temporis Caesarem secundum Consulatum gerere , vel tunc , cum ea res accidit, eum secunda vice fuisse Consulem. At bis numerum simpliciter signat, nulla temporis habita ratione, ut Caesar bis Consul fuit, hoc est duabus vicibus ea dignitate functus est. Ita
Cicero, quo nemo melius vim , & proprietatem verborumas quutus est , cum loco mox recitato Flaminium iterum
Consulem scripsisset, deinde alibi de eodem Flaminio ait, quod BIS Conful factus sit , Academic. quaest. lib.q. cap. . Quorsum haee diversa loquendi forma Nempe in primo
neglexi sse eum narrat signa rerum futurarum tunc cum secundum Consulatum gerebat, in posteriori vero postquam legem agrariam inuito SenaIti tulisset , duabus vicibus Consulem esse factiam. Hic numerus Consulatuum , illic tempus secundi Consulatus, quo ea res acta, denotatur. Si repetas iam laudata exempla , utramque significationer
statim offendes. At unum vel alterum adhuc prostro A D a ctoris
49쪽
ag DE INsCRIPTIONE istoris lieet inclinantis latinitatis, qui tamen , si quis alius, proprie & ad grammaticae amussim scripsit, ut omnes critici fatentur . Is est Suetonius , quem bis , & iterum eo sensus discrimine usurpasse, quisque collatis inter se his locis animadvertet. Tiberius,ait in ejus vita cap. ., natus es Romae
M milio Lepido ITERUM, L.Munatio Planco Coss. Rursus in Caligula cap. r.de Germanicor Consul deinde ITERUM creatus Oe. At vero mutata phrasi de Claudio tradit, quod eum equestis ordo BIS Patronum elegit, cap. I. &Messalinam Tauri BIS Confulis abneptem vocat in Nerone cap. 3I. Ab aliis nedum scriptorum, sed etiam Iapidum testimoniis abstineo, ne lectorem, hisce grammaticorum tricis plus equo fortassis distentum , diutius fatigem. Quod vero rei nostrae erat, satis constare arbitror, Antiates optune, & ad recti sermonis leges AQVl LlUM Procuratorem patrimonii bis dixisse , quod scilicet duabus vicibus
eo munere functus fuerit; nec eam rationem solam ess
posse , cui lapis noster ab aevo purioris latinitaris proscribatur. Parum immorabor in voeabulo FABIA , quod inter nomen cognomenque Aquilii Felicis prostat . Locum illum, ut superius indicavimus, semper Tribus , in qua quis censeretur, sibi vindicabat; efferebaturque ablativo casu . Exempla praeter lapides, ubi passim occurrunt, suggerit Cicero. In Philippica IX. decretum quod a Senatu sanciri petebat, ita exorditur: Ser. Sulpicius F. LEMONI A Rufus, & prooemio in Verrem num. 23. ait, o Verrem 'MO VILIA. Lemonia , O Romilia Tribuum sunt nomina . In inseriptionibus, plerumque Tribus significatur prioribus tanthm literis': in nostra omnes sunt expressae .
AQUILIUS igitur e Tribu FABIA fuit. Haec inter rusti-
eas censebatur, sic dicta quod in eam copiosissima ac nobilissima haee gens se coniecerit, ut scribit Sigonius de antiq.Jure Civitatis Romanae lib. I. cap. 3. Clim audis rusticam Tribum, ne eam nomine tenus estimes. Nam apud Romanos
50쪽
M. A Q ILII CAP. II. 29manos rusticae Tribus urbanis honoratiores habitae sunt, quod expressit Plinius lib. I 8. cap. 3. his verbis : Iam diasinctio honorque Civitatis sessus non aliunde erat. Rusticae Tribui lauaeatissimae eorum qui rura haberent e Urbanae vero , in quas transferri ignominia esset, desidia probro . Urbanae etiam ignominiosae esse coeperunt , vel ex quo Q. Fabius Censor hujus enim arbitrio Tribus assignatae, nisi ipse Civibus potestatem fecisset, in quam vellent, transeundi, quod Appio Ceco Censore permissum A. U. C. ς 9. humillimos homines omnibus Tribubus, in quibus dispersi
erant, excretos in quatuor Urbanas coniecit, ex Livio lib.
I x. in fin. vel quia Libertini, qui Civitate donati erant, in eas detrusi , ut ab ingenuis segregarentur. Atque ideo frequenter ab ipsis ingenuis in rusticas est migratum , &rusticis eo nomine plurimum decoris & ornamenti adiectum. Haec ferξ ex Sigonio eodem cap. 3. dc lib. a. cap. Iq.
Videas idcirco nobilissimas familias ru Ilicis fuisse adscriptas ; imo & earum aliquibus nomen dedisse , ut traditum reperimus de Papiria , Cornelia , IEmilia, Fabia , &aliis . Non tamen quod hς familis rusticis accenserentur, ideo rus incolere ipsis fuit necessum , sed in Urbe quaequo pro suo libito habitabat . Ut vero ad Tribum Fabiam redeamus, ei maxima dignitatis, & nobilitatis accessio facta fuit, quod tribulem suum Augustum Cesarem numeraverit . Refert Suetonius cap. o. in vita , hunc Imperatorem
Fabianis, ct Scaptiensibus tribulibus fuis die Comitiorum gula millia nummum divisisse. Adstipulatur lapis Brixi ensis apud Gruterum pag. 226. 3. C. JULIO. C. F. FAB.
SCAPT. CAESARI AUGUSTO. Duas Tribus retinuit
Augustus, unam scilicet gentilem familiae Octaviae, alteram Iuliorum , in quorum nomen per adoptionem transierat. Cujus moris exemplum aliud profert epigramma Cordubense pag. 33. I. inscriptum L. MANLIO. A. F. AN. GAL. BOCHO. Nempe ex tribu Aniens, & Galeris . Ia p rtem honoris . quo Augustus tribum Scaptiam illustravit,
