Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

go DE IN s C R I P T I o N Estravit , mea quoque Urbs patria Forum Iulium accedit, inquam olim Colonia ex eadem tribu fuit deducta. Dum lapides antiquos , qui apud nos extant , congesseram, sty- Ius in his diutius perductus , longe ab instituto distraxit. Quare, ne meritum , qualecunque apud Cives sit hoc futurum , labori depereat , consultitis duxi , dissertatiuncu-Iam jam adornatam in alium locum seponere.

Cooule

52쪽

M. Α Q u IOI. CAP. III.

CAPUT III

cur vocabulum Acensus immutatum. Accensorum quot genera apud P manos . Singula explicantu . De Accensis Velatis latius disseritur . Sacri antes velati . Scaligernotatus . Vela cubiculo Imperatorum obtenta . Magiue

Admissonum , ct Admissionales qui . Praefectus cubiculo male qui nunc Mastro di Camera . Minini ad fores, velarii, qui forte ct velati. Vela obducere hodis Alzar Iaportiera . Tribunalia Iudicum olim velo claus . Statores qui apud D. D: Chryso omum. Iidem Opparitores , ct Accensi. Accensus es adscriptus , qua alia nosrae inscriptionis interpretatis . Tertia demum, qua vocabulum Acensus vertit in a Censibus , proponitnr ct explicatur . Censorum dignitas ct nomen ab Augusto abolisum : res, ct auctoritas mansit. Nomen etiam quibusdam Imperaioribus usurpatum. Dio Ca us arguitur. Censura quid avo inferiori. Munera Censoria priυatis tributa. Quid esse a Censibus Equitum Romanorum, euo incio Aquilius functu uit de ordine equestri aliqua delibata . Equites adlecti, decuria Equitum . Lipsius reprehensus. Equitum transvectio, ct probatio . Suetonius illus ratus.

A CENSUS EQUIT. ROMAN.A Censibus Equitum Romanorum

T A T I M quis mirabitur , cur vocabulum A CENSUS licet in nostro lapide nullo litera

rum vitio corruptum appareat , nihilominus

immutaverim, atque in A CENSIBUS abir jusserim . Nam Accensorum nomen & ossicium notum apud Veteres , quo functum fuisse AQUILIUM pronum sit interpretari. Ita sanE: sed & vocabulo vis enset facienda , & rei ipsi , si eam explicationem admittere-

53쪽

3a D L IN sCRIPTIONEmus. Qub enim sensus locutionis legibus grammaticae consentiat, Acensus nominandi casu in lapide exsculptus, in dativum migrare cogendus esset, poscente id AQUILIO , qui hoc eodem casu prefixus est inscriptioni , & proinde legendum : Accens Equitum Romanorum . Vel subsidium relativi nominis esset quaerendum, quo subintellecto , verba , hoc modo efferri deberent: qui fuit Accensus Equitum Rom. accersito utrobique uno elemento, ne Accensus de jure suo duplicis C, quo Scriptorum omnium & lapidum testimonio semper usus est, decederet. A re ipsa vero abhorret, AQUILIUM inter Accenses referre. Q od ut ostendam , singula eorum genera percurram . Nec operi pretium deerit , nam & eos antevertam , quibus contraria opinio arridet , & dignitati AQUILII consulam . Hinc aliam interpretationem , quae merito suo ceteras antecellit, dissicutiam: demum nostram asseram & explicabo. Romanos in Magistratibu ,sitim ad vim de potestatem Imperii exerendam , tum ad dignitatis honestamentum &decus , turba ministro tum usos fuisse compertum est. Hos

inter numerantur Accensi, quorum munus erat populum ad concionemseu conventionem vocare , non solum Consulis , O

Censoris , sed etiam a foris , ut ait Varro de lingua lat. lib. s. prope fin. unde Accensus Confulis in lapidibus apud

Gruterum pag. 9q. II. & q6o. I 3. vel ut legendum ess Salmasius de re militari Romanor. cap. Iq. contendit, Accensus Consili. Plinius hunc Accensum Confulum pronunciasse horam meridiei, cum inter rostra , & Graecostasimis prospexisset Solem, refert lib. 7. cap. 6 o. quo illustratur verius comoedie, quem citat Varro loco mox laudato : ubi primum Accensus clamavit meridiem . Subdit idem Auctor quod in aliquot rebus idem ut praeco Accensus acciebat , ἀquo Accensus quoque dictus . Exemplo esse potest indictio silentii, quam fieri ab Accens innuit Cicero ad QtFratrem Epist. I. lib. I. at Livius Praeconi attribuit lib. 7. Tum Scipio Alentioper Praecone acto. Adde quod de singulae Tribus

54쪽

M. A. Q v I L I i CAI'. II. 33 habuisse Aecensum videntur, fortasse ut eas ad concionem,

quisque scilicet suam, advocaret; in lapide enim Auxim anci683. C. Oppius dicitur IN TRIBU. CL. PATRUM. ET. LIBERUM. CLIENTIUM. AD CENSUS. nisi adcensus stet pro adscriptus. Nec tantum in Urbe, sed in Provinciis quoque, Consules, aliosque Magistratus stipabant Accensi , absque ullo tamen honoris, aut imperii insigni, quod permittebatur lictoribus, fasces suos ubiq; preferentibus.Cicero lib. 3. familiar. epist. 7. A Pausania Lentuli liberto Accenso meo audivi. Tunc Imperatorem agebat Tullius , & Laodiceae morabatur, ut ex ipsa epistola. apparet. Livius lib. 3. , di Magistratibus in Provincia loquens ait : Collegis novem

singuli Accensi apparebant, penes Praefectum juris fasces duodecim erant, fasces enim a licioribus.defereban

tur .

Quisquis ergo Accensum velit Aquilium, ut sicut Consuli, Praetori, ipsisque Tribubus Accensi ad munia, quae retulimus, inserviebant, ita etiam equestris ordo suos Accenses ad eadem ossicia obeunda, detinuerit, quos inter unus fuerit ipse Aquilius, eum profecto ipsorum conditionem & statu non advertisse necesse est. Accensi plerumque ex genere Libertorum erant, ut L. Mummius in lapide pag.632. a. C.

Oppius 68.3. de liquet ex Tullio locis indicatis. Hique ex infima libertorum sorde, quippe qui Lictoribus , Apparitoribus, & Praeconibus pari gradu , & aequa conditione censerentur, quos servos fuisse , & vilibus, abjectisque ossiciis ad diistos scimus. Videas absolutissimum Laurentii Pignorii opus de servis. Qujs vero inter haec sordida & proletaria hominum nomina projicere audeat AQVILIUM, quem statim Praefectum Classis Ravennatis , de tot praeclaris dignitatum titulis perfunctum prodit nostra inscriptio Nec, fieri potuisse, dicas, ut exinde ad majora, qui non insolens fortunae jocus est, Reipublicae munera conscenderit; nam anteactam conditionis vilitatem potius silentio obvoluissent E An-

55쪽

3 DE INsCRIPTIONE Antiates, quam publico testimonio ante omnium oculos protulissent. Haec eadem nos vetant, AQUILIUM secundo generi Accensorum, qui in militia Romana versabantur, adscribere. Hos duplici vocabuli significatione appellatos reperio . Alii ex quinta & infima Classe Civium Romanorum delecti extra legionem erant , lapidibus fundisque instructi, quare minimae fiduciae manum eos vocat Livius lib. 8.eoque in postremam aciem reiectos fuisse ait , quo Rorarii& Ferentarii locabantur. Adscriptitii Festo dicuntur , quia supplendis legionibus adscribebantur, & in locum demortuorum militum subrogabantur. Hinc nec legionarii, nec vere milites erant . Sub extrema Republica ordo hic militiae obsolevit, una cum Velitibus, Rorariis, & ceteris levis armaturae nominibus, qui primum Antesignani, & Vexillarii, postremo Armaturae, & Exculptores sunt vocati, ut Salmasius in opere post humo de re militari Romana cap. I9. pluribus ostendit. Quae etiam ratio est , cur

A RU ILIUS, qui arvo Impetorum floruit, inter hos Accensos nequeat reponi . Alii in militia Mecensi dicti , qui deputabantur ad obsequia Iudicum, O Tribunorum, teste Uegetio lib. a. cap. I9. imo Consulum, O Praetorum, ex Varrone apud Nonium de propriet. sermon. verb. Accensi: ut Consules , ct Praetores qui sequuntur

in easra Accensi dicti , quod ad necessarias res sepius

aeciantur veluti accersiti. Notabis Varronis inconstantiamin etymo hujus vocis. Rursus Accensorum ministerium latius patuit. Nam Decurionibus ,& Centurionibus erant attributi, ut iidem auctores tradunt, & sequiori arvo Optiones dicti sunt, ex Festo. Plura de hoc postremo nomine in rem dicenda essent, sed ad alia properamus . Jam vides utramque hanc Accensorum speciem infimae inter milites, di in castris notae fuisse, indignumque AQUILIO vocabulum . Tertium genus est occensorum Velatorum. De his plu-

56쪽

M. A DI I L I L CAP. Iii. 3s plurima mentio in inscriptionibus antiquis; invenies eteis nim apud Gruterum pag. 79. I. inscriptum saxum L. Valerio Accens Velato, pag. 83. 3. L. Varronio Capitoni pag. 8 s. o. M. Veserio Jucundiano, & 62 q. a. T.Statilio Apro, qui omnes sunt Cives Rom. adscripta enim est de more inter no Inen , & cognomen sua cuique Tribus . Contra, Libertos proferunt quatuor lapides apud Cl. Fabretium cap. 6. pag. 33. postremi operis inscriptionum,quod nuper maximo literarum bono in lucem emisit , ubi & Accensos Vel ios in Collegium coaluisse primus omnium observat. Aeeorum ossicium & munus nullus veterum tradidit. Festus Pompejus verbo Adscriptitit, eumque sequutus Salmasius de re milit. Rom.cap. Iq.& II. inter milites asciscunt, quos jure & merito coarguit idem Fabretius, & Accenses Velatos ad sacra pertinuisse arbitratur. Hanc sententiam, quam sane eo nondum viso animo versabam , ut paucis exornem 3,

permittat doctissimus vir ea humanitate, qua me in limine ejusdem operis honorifice appellatum voluit. Ita tamen , ut alio etiam transgredi liceat, quo pluribus locis pertentatis, alicubi latentem antiquitatem fortast E expiscemur . Interim AQUILIUM inter hos Accensos nemo putaverit, cum in nostro lapide absit ea Velati nota , quam ubique ipsis affixam comperimus. Itaque Accenses, licet nusquam in sacris memoratos, tamen ratio ipsa suadet iis fuisse adhibitos; cum ministerium, quod in magistratibus agebant, necessarium etiam in re sacra fuerit. Cieri quippe oportuit populum ad sacri cium, horam designari, & silentium, quo religionis majestas constat, indici. Quae munia non aliis quam Decensis tribuenda, qui haec eadem, ut vidimus, magistratibus commodabant. Sane Consuli, Praetori, ac Quaestori Lictores, P cones, & Accensi aderant. Primos reperimus etiam Sacer doti apparuisse, quod testimoniis non eget, quare nec A censis destitutum par est credere. Seneca in fragmentis quae refert S. August. de Civ. Dei l. 6. c. io. haec a Paganis publi-E a cate

57쪽

36 DE IN s C Rr PTIONE cata dementiae ossicia diis suis praestita recenset: Alius numina Deo subjicit, alius HORAS 'υi nuntiat, alius Lictores cte. Quis ille Iovi horas nuntians, nisi Accensus, quem

eodem munere functum in re prophana, ex Varrone & Plinio jam diximus e Profecto & ei jungitur Lictor, ut communia ossiciorum nomina scias. Hoc praeterea suadet ipsum Velatorum nomen quo Accensi vocantur. Nulli enim id magis congruit, quam rei sacrae ministris. Quod cum ostendero, simul & caussa appellationis ipsa se prodet.

Sacrificulos antiquitus operatos capite adoperto, passim in nummis, in Columna Trajana num. 76. & lapidibus apud Choul a pag. 26 a. conspicimus : & quidem vestibus ipsis ad aures abductis, quod & Servius notat ad locum Virgilii statim producendum . Ejusmodi ritus originem AEneae, Gentis & Religionis principi, reserunt, qui cum

sacrificaret, & vereretur ne ab hoste cognitus periculum subiret, itemque rem divinam interrumpere summum nefas duceret,caput velamento obduxisse narrant,atque ita pleno ritu sacra perfecisse. Inde posteris traditus mos ita sacrificandi. Id ipse in , AEneam ab Heleno hausisse innuere vult summus Poetarum 2Eneid. lib. 3. versεo . cum hunc loquentem inducit.

Purpureo velare comas adopertus amictu,

Ne qua inter sanctos ignes in honore Deorum Hosilis facies occurrat, se omina turbet. In quem locum Servius ait: Sacri antes capita velare consuetos ob hoc, ne se inter Religionem aliquid vagis erret obtutibus . Vellem , nostri vero Deo sacra peragentes discerent licentiam oculorum coercere. Alia Poetarum testim Onia lubens praetereo . Illud vero operimentum non semper toga ad caput obducta constabat . Sed magis propria vocabuli notione Velum erat tenue,& textile , quod Flameum appellabant . Seneca in Ocitavia, si modo is auctor Tragae diae,

58쪽

M. A Q v I LII. CAP. III. .... Thura cum superis dares, SacrUque grato spargeres aras mero Velata fummum sameo tenui Caput. Ab hoc ritu capita fl .imeolo velandi, tegumentum,quo Operiebantur Sacerdotes, Rica fuit vocatum, quod scilicet Romano ritu feming cum faciunt, capita velant, ut tradit Varro lib.4.de lingua Lat. De hoc vocabulo plura Andreas Dacherius in notis ad Festum pag.ς6y. Male vero Scaliger in conjectaneis ad eumdem Varronem pag. 37. putat Velatos dictos , qui caput cinctum licio laneo habebant. Velare enim est a Velum , quasi Velo tegere, ut deducit Uossius in etymolog. & licet Flamines aliquando filo laneo caput religare consuessent, ut legatus ille apud Livium ab ipso Scaligero in testem adductus, id potius per licentiam factum, quia scilicet ob estum nimis illis molestum foret, pileum seu velamentum ferre. Et ipsa ritus origo jam tradita, docti viri sententiam convellit, Quo enim fieri poterat, ut AEneas hostibus sese occuleret, si filo tant tim caput pretcinxisset Adde quod velare etiam de alio quovis membro, immo &toto corpore dicitur, exemplis mox recitandis.

Que de ritu capita velandi hucusque disseruimus, licet verE ad Sacerdotes spectent, cum alii ministri coronati incederent,ut videre est in antiquis monumentis, & prscipue in

insigni lapide anaglypho apud Calatium de Imperio Romano. de sacrificiis cap. I. attamen velatos etiam alios, praeter Sacerdotes comperimus,ut Trojani apud Virg.lib. I. v. ἴψ . Et capita ante aras Phruio velamur amictu,

Et mulier pro Citharaedo diis vota fundens, apud Juvena-

Iem Sat. 6..... Stetit ante aras, nec turpe putavit Pro cithara velare Caput is

Immo, & manus velatas supplicantes gestabant, unde vela tis manibus orare, habet Plautus in Amphitruone. Et Romanos ideo libros Sybillinos velatis manibus inspexisse a te Vopiscus in Aurelian. cap. r9. quam lectionem ita restituit

59쪽

38 DE INsCRIPTIONE Salmasius, cum vulgo legatur veteranis manibus . Demum nummus Lentuli Flaminis Dialis e xhibet Camillum puerum ei praeministrantem capite adoperto, ex Gutherio de vetJure Ponti c. lib a. cap, I 3. Et eumdem Camillum videre est υelatum seu vittatum in Columna Trajana num. 74. Eum vero morem in adulationem principum traduxit quicumque eos vel ut Deos colere volebat. Primus id instituit Vitellius cum reversus ex Syria C. Caesarem , non aliter adire ausus es , quam capite velato, inquit Suetonius in Vitellio cap. a.

Ad quem ritum forte respexit Plinius in praefatione historiae naturalis, ubi alloquens Vespasianum te quidem, ait, in excelssissimo humani generis fasigio positum fumma eloquentia , fumma eruditione prςditum religiose adiri etiam a salutantibus scio. Quare fieri potuit, ut&Aecens sacrificiorum, si non velum capitis , quod proprium Sacerdotum , vestem aliam ministerio peculiarem , ceterisque distinctam gesserint, eoque Velati appellarentur. Velati enim vestibus sacris quoquo modo induti dicebantur.Ovid. lib. 3. Amor. eleg. II. ore patrum fan' velatae vesibus albis, Et lib.x. Metamorph. Fesa pla Cereris celebrabant annua matres Illa quibus nivea velatae corpora vesci Demum Virgilius AEneid. I a. vers. Iao. describens ministrantes sacris, ait:

Velati lino , O merbena tempora vincti vel ut alii apud Servium legunt Velati limo , quod genus est vestis qua ab umbilico usque ad pedes Popae tegebantur . Popae ministri erant sacrificiorum . An vero Accenses Velatos ita in templis certe deprehensos credamus Sane ut rem adhuc obscuram arbitror, sic eosdem etiam in palatiis quaerere constitui. Cubiculi imperatorii foribus praetexta Mela, siue ut oculos arcerent, se ii ad majestatem & venerationem , veterum testimoniis

aperto liquet. Lampridius de Heliogabalo, seu mavis Ala

60쪽

M. A Da i Li I, C A P. m. 39gabalo, scribens in vita cap. I . qui subito inquit militum repitu exterritus, in angulum se condidit, objectuque velicubicularii , quod in introitu erat cubiculi, se texit. Etiam Caligula timore caedis perterritus inter prςtexta foribus vela se addidit, teste Sueton. cap. x. Apud Persas quoque regii ccenaculi januae obditum fuisse velum memorat Athenarus lib. .cap. Io. pag. I S. edit. Graecolat. Casau boni. Vela

igitur ad interioris cubiculi,quo aditum ad Principis consistorium patebat, fores praetendebantur. At proxima antea ipsum statio cancellis septa, clausaque erat. Intra hos cancellos admissis, adhuc velis a Principis aditu excludebatur; unde Sidonius lib. I. epist. a. turba, ait, fitellitum immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis. Hoc spatium, intra cancellos & vel a , interioris admissionis fortasse vocavit Seneca de Clement. cap. Io. lib. I. & alio loco de domo privata loquens, in qua deinceps, ait, multa funt ostia ρος receptos quoque excludant lib. 6. de beneficap. 23. Hinc Lampridius Severi Alexandri facilitatem lautat,q Valutaretur quasiunus de Senatoribus patente velo, admisonalibus remotis , aut folis qui ministri ad fores erant, cap. q. dmi Ionales ad principis colloquium confluentes admittebant, unde

nominis appellatio. Resert Plinius lib. 33. cap. I. Claudii Libertos admissionem pro arbitrio dedisse. De admissonalibus extant leges 3. & 7. Cod. Theod. de privilegiis eorum,

qui in Sacr. Palat. Eorum quatuor fuisse decurias scribit Salmasius ad Vopiscum in vit. Cari cap. 8. in fine adnotation. Omnes autem suberant Magi ro admissionum, praeclarum,& nobilissimum in aula Cassaris ossicium ' dignitas . Ejus fit mentio in lib. I a. Cod.Theod. de Senator. apud Vopiscum in Aurelian cap. I a. in fin. & Ammianum Marcellinum lib. I S.lcap. I. ubi notat doctissimus Valesius , eum viros honoratos in consistorium Principis introduxisse : ait enim Ammianus, Ursicinum vocatum suisse per admissonum Magistrum, qui mos es honoratior. Sane reperio Senatores, & Legatos exterarum gentium ab hoc Magistro deductos ad

SEARCH

MENU NAVIGATION