Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

368 DE COLONIA FOROIuLIENSI. Forojuliensi erat, uti adnotavit Card. Norisius ad Cenot. Pisan. dig. r. cap. 3. Nam colonias & municipia hunc O dinem habuisse celeberrimum, non dubitat Sigonius de antiq.jure Italiae lib. a. cap. 8. Equitum Romanorum Puteolis, & Teani Apuli, & Lucretiae, & Arpini mentio in Ciceronis Cluentiana, Caeliana , de in epistolis invenitur. Alia exempla addit vir idem purpura & doctrina insignis,

ex Planciana num. 8. de a6. Caesare lib. I. de de bel civ. cap. 7 I. Plinio lib. I. epist. I9. Strabone lib. 3.p. II 6. de Suetonio in Aug. cap. 6. Hos equites propterea QMunicipales vocat Juvenalis Sat. 8. vers. a 37. Itaque in nostra colonia

ordo equestris praefulgebat; ejus enim civem fuisse Uettidium hunc Equitem, patri Uettidio tribus Scaptia in eodem elogio attributa manifestat. Illustrem alium Equi- rem prodit hoc quoque epitaphium , quo Caeciliam nobilissimam gentem Fori Julii incolam agnoscimus. CAECILIO. RUFINO. EQV. Q. CAECILII RVFIN. PRAEF. FI L. QVI. VIXIT ANN. X. D. XXIIII. AURELIA GEMELLINA. MATER. F. INCOMPARABILI. POS

Observatione dignum est, Rufinum decennem inter Equites adscriptum . In q. pag. Ioa 6. Sex. Gavium Proculum, qui vixerat annos XVI. equo publico transuectum intuemur. Et apud Capaccium lib. I. hist. Neap. c. Io. lapis est positus C. Vellejo honorato equo publico ab Imp. ntonino Aug. cum ageret aetatis an. V. & M. Antonino sexenni honorem

equi publici ab Imp. Hadriano delatum refert Capitolinus eodem cap. . Porro Caecilii pater Caecilius Praefectus dicitur: at quo genere Praefecturae fuerit functus, quadratarius nos ignorare voluit. Memorant pridem in Butrio, qui pagus est sexto ab urbe Forojuliensi lapide , detectam sepulturam quandam latericiam , in qua condita erat

urna

392쪽

CAECILIUS. Qui sane is est de quo loquimur. Hisce fortasse plus aequo prolixius disputatis , urbem nostram FOROJULIENSEM , coloniam fuisse demonstravimus. Praeter enim Ptolomaeum , summae inter veteres Geographos auctoritatis Scriptorem , ipsa lapidum aestimonia, gravis profecto & immotae fidei calcul ut adiiciunt. Siquidem eam urbem , in qua omnes Coloniarum Magistratus & Sacerdotia , Quatuor viros, Pontifices majores & minores, Collegium Augustalium,& Flammetncomperimus, quis a Coloniae Romanae juribus,& dignitate dejecerit ξ Neque haec sane humilis, vulgarisque dignitas atque honor, opidulis quibusque in Romano Orbe communis, & magistratus ipsi e viliorum hominum militumque turba coaliti, ut nonnullis parce antiquitatem versantibus placuit. Docti viri quam plurimi, qui urbes patrias scriptis illustrarunt, ab appellatione coloniae decus iis quaesitum

arbitrati sunt. Hos inter cum primis numerandus Marcus Vel serus , suam Augustam coloniam militarem facer non erubuit,lib. .rer. Vindelic.& Vincentius Borghinus eos qui militaribus coloniis , quas inter Florentiam collocat Frontinus , labem inferre conati sunt, justa dissertation Oconfutavit, tom. I. Originum Florentin- a pag.qa I. Piget nobilissimas Urbes referre , in quas Romanus populus , &sequuti Caesares colonias intulerunt; quae saepius , uti observat clarissimus Spanhemius in dissertatione centies laudata de usu & praest. numismatum pag. 7. eaedem Metropolas & Coloniae erant; passimque conjunctam videre est utramque prorogativam in nummis Antiochiae, Dri , Sidonis , Damasci, alijsque pluribus. Nec coloniis splendidissimis ea appellatio dedecori fuit, cum numismata percusserunt, quibus natales suos concelebrabant, insculpto colono, seu Sacerdote aratrum junctis bobus agente, quod deductae coloniae symbolum est. Ne putes tantummodo pe nes nomen & praerogativam colonias vocatas; nam vero A a a colo-

393쪽

; O DE COLONiA FOROlu LiENsI. colonos inductos eadem symbola demonstrant. Hujusmodi sexcenta exempla apud antiquarios spectare licet. Hinc

in memoriam Conditorum, ut collata ab iplis colonica jura& ornamenta testarentur, se Beatas, ac Felices in nummis 3e Iapidibus inscribebant, atque Caesarum conditorum cognomina affectabant; unde quam plures Coloniae Iulia, Augusae, Flaviae, AEliae, Ontoninae nuncupatae sunt. Summo honori refert Tacitus quod Puteoli jus coloniae quaesiissent lib. I q. an .cap. 27. At in Italia vetus Opidum Puteoli jus colonia ct cognomentum 2 Nerone adipiscuntur.

Profecto qui militarium coloniarum dignitatem labefactare nititur, is in antiquitate omnino hospes esse videtur. Quid enim si & obscuri nominis opida, cum militibus colonis aucta essent ad amplissimum dignitatis & splendoris gradum evecta censebantur Do testem locupletem Strabonem lib. I. pag. iqi Hispalis claret , i a quoque

Romanorum colonia. Ac nunc quidem emporium ibi durat:

honore autem, O recenti militum Caesaris eo missorum inhabitatione Baetis praecellit, quamuis non splendide condita. Neque Appulejus, quod Madaurae patriae tribueret , praeclarius elogium invenit, Apologia I. Veteranorum militum novo conditu, splendidissima colonia fumus . Et sane notae video quid splendoris aut honestamenti colonus, etiam militaribus, defuerit, quas Augustus jure ac dignatione Urbi quodammodo pro parie aliqua adaequavit, teste Su

tonio de ejus vita cap. 46. Unde illust te illud est elogium Agellii lib. t 6. cap. II. in fin. quo non majus aliud,aut praestantius ad earum dignitatem fingi potest , propter amplitudinem, majesaremque populi Romani, cuius sa colonia qua eriles parvae, simulacraque esse quadam vIdentur. Hinc coniicias, an Ordo Decurionum, atque ex his delecti ad magistratus obeundos viri, projecta fuerint conditionis & notae . Cum coloniae Romanae ducerentur, ex quolibet ordine cives descriptos satis constat. Militares cum signis ci aquila , O primis ordinibus, ρc tribunis dea

394쪽

Dt Coroesi A FORCiu LiLNSI . 3TIcebantur, ait Hyginus de limita pag. I 6 o. edit. GOesii. 2 mia verse scilicet legiones cum tribunis ct centurionibus, ex Tacito Annal. I 4. cap. 27. Milites omnes cives Romani,aut Civitate donati: Centuriones saepius ex ordine equestri,

nonnunquam & ex Familiis patriciis ; Tribuni eo digniores & nobiliores. Quod evolventi potissimum vetustos lapides patere potest. Ubi plures quoque donati equo

publico, quae equestris dignitas est, occurrunt. Cum ab Augusto milites in Sicilia missionem peterent, hic pollicitus est unicuique suis in coloniis Senatoriam, seu decurionis dignitatem, ex Appiano lib. . de bello civ. pag. 7ψε. Sane Decurionum ordo in coloniis sipius Senatus,& Decuriones Senatores dicti. In secunda & quarta Ciceronis Uerrina coloniae plures Sicilienses ea amplissima appellatione

decorantur. Senatorius ordo Puteolanorum est apud Tacitum Annal. II. c. qL quamquam eam vocem expungere

tentaverit Rychius in notis . Idem historicus memorat transiste Rhenum centum tredecim Treverorum Senatores, hist. s. cap. I9. & Corbulonem Pristis imposuisse Senatum, Annal. I t. c. I9. Apud Rhemos idem nomen , ex Caesare de bello Gall. lib. I .cap. s. Atque ut exemplum a proxima colonia & finitima advocemus, Latinus Pacatus in panegyrico ad Theodosium laudat apud Hemonam conspicuos Dese nioea SENATORES. Neque angustioris fortunae homines inter decuriones accensebantur, sed quibus centum millium nummum census erat,ex Plinio lib. I.epist. I9. Unde Imperator in leg. 3 3. de decurion.C.Theod. eos tantum cives deligi jubet, quos ad decurionum subeunda munera plendidio ortuna subvexit. Eam legem erudith exornavit Jacobus Gothostedus. In lapidibus saepe memoratur Senatus municipalis, ut Tiburtinus, Nolanus, Signinus. Evolue magnum Gruteri thesaurum: ubi etiam occumrit Amplissimus, de Splendidissimus , ordo coloniarum , quo titulo Aquilejensem ornatum vidimus. Jam equestrem Ordinem honestasse colonias, superius ostendebam . Porro

395쪽

magistratus primi ordinis ad dignitatis splendorem , &Romanae majestatis imitamentum, fasces praeferebant, saltem post primum imperatorum seculum, uti adnotavit idem Gothostedus ad i. i 7 . tit. eod. & togae praetextae usu dec

Ceterum ciam Aquileia urbium maxima & storentissima famam hominum, Scriptorumque studia occupasset, vicinae coloniae Foroiuliensis obscurior memoria, nomenque suit. Praeter lapidem illustri charactere Sacerdotii Flammici

ad tempora Augusti & Tiberii insculptum , de quo supra

p. 367., Foroiulienses transpadanos vix in transitu memorat Plinius lib. 3. cap. Is Ptolomaeus magnificentius Forum

qiulii coloniae titulo exornat. An Plinius junior lib. s. epist. i 9. Paulini praedia, quae Foroiulii possidebat, laudans, ad nostrum respexerit, merito quispiam quaerat. Joannes M. Catanaeus in notis ad hunc locum , Plinium loquutum fuisse de Forojuliensibus cognomine Concubiensibus irta Umbria, quorum est mentio apud Plinium majorem lib. I.

cap. Iq. nullo argumento aut coniectura innixus autumat.

Mihi nec studium erga patriam, nec Catanaei auctoritas tanti est, ut verear neutrum dicere, sed Forum Julii in Gallia . Hanc urbem patriam fuisse Valerii Paulini, qui bello Vitelliano Civitates Galliae Narbonensis in verba Vesipasiani adegerat, tradidit Tacitus hist. 3. cap. a. & qῖ Ratio temporum monstrat, hunc ipsum eum esse Paulinum, ad quem Plinius scribit. Praedia ergo Forojuliensia eidem memorata rectius conieceris ea fuisse, quae Paulinus in patrio solo possidebat. Praeterea in haec praedia destinaverat Plinius mittere Zosimum libertum suum,qui instanter pronunciando, dum , inquit, nimis imperat voci, meteris in- mitatis tussicula admonitus , rufus sanguinem reddidit, audieratque ab ipso Paulinoiesse ibi aerem falubrem, a Miac busti odi curationibus accommodatissimum. Huic morbo docent Medici frigidum esse inimicum: Hippocrates lib. Daphor. 14. aptum vero coelum densias, ex Cornelio Celso

396쪽

Dr Coro i A FORO Iu Lir NSI. 373 lib. 3. cap. 22. Unde veteres hujusmodi aegros mittere consueverant Alexandriam AEgypti , ut eo loco innuit Celsus, non solum propter navigationem, sed etiam propter coeli illius constitutionem , quod adnotavit Mercurialis lib. a. de affectibus Thoracis cap. 3. ipsumque Zosimum illuc antea miserat Plinius , unde nuper con matus redierat. Nequaquam igitur verosimile est, Zosimum destinatum ad nostros Forojulienses, aut in Umbriam; utrobique enim ob loca montana aer purus est & frigidus, Aquilonibusque perflatus; sed potius Forojulii in Gallia, quae urbs maritima ob navigationem , & densiorem aerem aptior erat curanda ejus aegritudini. in alia epistola ad Paulinum, ut hoc quoque obiter moneam, lib. 9. ep. 37. se excusat Plinius, quod Romae esse nequeat, ut illum Calendis Consulem videat. Io: Fridericus Gro novius in notis, Calendas Januarias has esse putat. Sed falso. Nam Calendis Ianuariis Consules ordinarii magistratum inibant. Nullus vero Consul ordinarius eo nomine ad haec tempora in fastis occurrit. Arbitror hunc esse M. Lollium Paulinum Valerium Asiaticum Saturninum , tot nominibus per adoptionem quaesitis , quem Consulem suffectum cum C. Antio Julio Quadrato A. V. 8 6. Chr. 93. sub Imperio Domitiani reponit Panu inius in Pastis lib. a. Quod par Consulum signatur in lapido Gruteriano pag. 37 . 6. Itaque Calendar, de quibus Plinius, alterius omnivo mensis, quam Januarii, sunt intelligendae. Porro Aquileia excisa A. C. εἴ a. cum teste Diacono, quem superius recitavi, in ejus locum caput regionis Forum Diu haberetur, e latebris suis paullatim emersit. Theodoricus rex honoratis post oribus O curialibus FΟ-ROJULIENSIBUS scribit, ut ad Albanum forte Alsa in fluvium prope Aquilejam trabes devehant, apud Cassiodorum variar. lib. q. epist. 3. qui dum Praefectum praetorio ageret, vinum ct friticum quod in apparatu exercitus ex

397쪽

; 4 DE COLONi A FOROIuLIENsi . bis .colligi iusserat, ob provinciae sterilitatem remittit,

lib. I r. epist. 26. Anonymus Ravennas, quem ante duodecim annos publici juris fecit Placidus Porcheron e Congregatione Parisiensi S. Mauri, notisque illustravit, lib. 4. pag. ros.& to . post Aquilejam reponit Foroquiis . Scrip li t hic auctor Geographiam suam a sexto ad septimum saeculum, ut coniicit illustris idem editor. Longobardis in Italiam irruentibus anno epochae Christianae 3 69. cum Albo inus novi Imperii exordia poneret, primo & nobilissimo Dueatui Foroiuliensi instituto Gi sulphum praefecit, sedemque principatus in ipsa urbe Forojulii stabilivit. Inde Ducum Forojuliensium celebris in Longobardorum historia, quam Paullus Diaconus prosequutus est, fama, atque ipsius Civitatis nomen inclaruit; quae ab ipso Paullo nunc Ciυ1tas Forojuliana, rursus Opidum Fori yulis, demu m &Castrum Forojuliens vocatur. Tunc quoque aucta est Civitas dignitate, cum a castro Juliensi sedes Episcopalis illve translata, postea illustriori accessione Patriarchas Aqui-lejenses recepit. Nam Callistus Episcopo Ainatore expulso, domicilium in ea urbe regionis principe statuit, &insequuti ad undecimum usque seculum Patriarchae . Per haec tempora tum Forum Iulii, frequentius novo vocabulo ciυitas Ausria appellata est, atque in avorum memoriam retinuit. Nominis originem, in qua indaganda nostri Scriptores immaniter aberrarunt, Justus Fontaninus in eleganti dissertatione epistolari desie Asa ade , quod genus servorum apud nostros Foroiulienses fuit, nuper fellei coniectatione detexit. Cum Longobardi sedem Imperii in urbe Ticinensi fixissent, eam regionem Italiae postremam, provinciam scilicet Foroiuliensem, quod ad plagam orientalem posita esset,AUSTRIAM nuneuparunt. Eo modo quo Auseria & Aufrasia ea pars Galliae dicta, quae

ad Orientem erat, unde etiam Orientalis Francia appellabatur . Consule absolutissimum Glossarium du Cangit vel b. Aufria. In Codice legum Longobardorum apud Lin-

398쪽

rex: Osi per dies triginta pignorat O , aut debitor, aut ejuso recolligere neglexeris, F in AUSTRl A, aut in I ria fuerit Oc. & tit. 3 s. g. I . dui de longinquo sunt, qtiomodo de Tuscia, ct de AUSTRIA per noctes a 4. quaerat alium Sacramentalem , quem in loco lassus ponat . quae loca Forojuliensem provinciam omnino indicant, quae Istriae contermina est , nec uspiam in Italia regionem aliam Austriam appellatam reperimus. In vetusto hymmo S. Hem magorae hae leguntur. Sublimet Aquilegiam Urbem, fouendo Aufriam. Atque in ejusdem actis Aquileja Museriae provinciae urbs dicitur. Quam vocem importune refixit Tillemontius , &His is legendum putauit, in Historia Imperatorum Gallice

scripta tom. I. nor. 3. ad Neronem. Addo egregium testimonium Paulli diaconi lib. I. cap. 3 9. Quod ille audiens, de Alachi Tridentinorum Duce loquitur,. . . per Placentiam AUSTRIAM rediit, sint a ue ciυitates parsim blandiastis partim viribus bisocias ascivit. Hinc narrat, Vincentiam Se Tarvisium transgressiim Alachia , ad pontem Ll-quentiae omnes a Forojulii venientes de urbe intelligit, quam paullo ante a ponte Liquentiae quadraginta octo tu illibus distare dixerat sacramento adegisse. demum, subdit historicus, eum omni olactis AUSTRIA . . . castra posuit. Igitur Mustria provincia est Forojuliensis, & pars Venetiae eidem contermina, quas Alachis in societatem diversis artibus traxerat. Inde ergo Forojuliensi urbi nomen acceptum. Nam quod provinciae,quae Mus ta a Longobardis appellabatur, caput & princeps esset, post Aquileiam dirutam , ut ex Paullo didicimus, ideo civitas Au- nuncupata est. Utriusque nominis profero Iocupletissimum testimonium ex tabulario nostrae Foroiuliensis Ecclesiae, vetustis superiorum temporum chartis refertissimo. Diploma authographum est Henrici VI. Imp. an. II93. ad

399쪽

3 6 DE COLONi A FOROlu LIENsi . Peregrinum Patriarcham, quod datum legitur, in cloia

Gu FORI JULII quae dicitur AUSTRIA . Hine falsus est

Palladius iunior, qui pari. I.histor Foroiul. lib. 5. Civitatem ait cognomem riseria simul cum imperio Octocari Dueis

Austriae accepisse anno 117 a. itaque cum certum sit, nostram urbem Civitatem Austria appellatam, eadem illa est, quae olim Forum Iulii dicebatur. in charta Caroli Magni, quam profert Fontaninus , anno So I. Paulino Patriarcha directa , memoratur Xenodocbium , quod Dux Rodualdaeis Gis in FORO IULII vocabulo S hannis . Adhuc apud nos est Ecclesia sub eodem titulo Sophannis in Xenodochio . Ludovicus & Lotharius imp p.anno 83o. Monasterium Virginum S.Isariae in Valle situm intra muros Ciυitatis FOROJULl ENSIS iuribus Patriarchae Maxentii ad dicunt. Anno Io IIJohannes Patriarcha Praeposito & Capitulo S.Stephani in Civitate FORUULII villam, seu pagum frequentissimum Praemariaci, qui adlluc sub eius ditione est, donat . Utriusque Chartae exempla videre est in eodem tabulario . At ubi gentium uspiam est Monasterium S. Mariae in Valle, quod hodie quoque eo nomine insignitur, aut Capitulum S. Stephani, quam in nostra Urbe Porro simplici vocabulo fuit quoque appellata CIUITAS,

per excellentiam, ut ait Cluvcrius , tanquam regionis caput. Sexcenta huiusmodi exempla in nostris Chartulariis prostant.Bina indico iuris publici,alterum apud Ughellum Italiae Sacr. tom. S. col. 7I2. secundum apud doctissimos Continuatores Bollandi tom I. Iunii pag. 783. Hinc Ciυitas corrupto nomine apud nostrates in Civitat, de Cisidat abiit, quae ad politiorem Italicae linguae modum traducta, demum CIUIDALE det Frisii, ut ab alio Cisidale Bel-Iunensi distingueretur, vocata est. Hoc nomine pridem quoque, antequam Austria diceretur, nuncupatam scribit eodem loco Palladius iunior. Innumera quotquot supersunt, eorum temporum monumenta securus appello, in quibus nusquam Cividate occurrit, ubique vel Forum.

400쪽

DE COLONIA FOROIuLt Ns I. 377 iii, aut Civitas, seu civitas Ausria , de incolae Civitate1ses. Hinc alter Palladius, cui aequE haec nomina moleste in aures insonabant, historiam suam purioris latinitatis

laude commendatam , maluit barbarismo inficere, nostram urbem passim vocando Civitate, incolasque Cividatenses, quam antiquioris nomenclaturae dignitatem fateri. At nolim, dum vasa colligo, rursus in campum voca H, de Forum Ἱulii alio traductum , ut memoravi pag. 323. invidiosa concertatione in suas sedes vindicare. Satis erunt apud aequos aestimatores quae retuli. Plura certe proferre possem ; sed olim consecta res est, quam ulterius noquaquam solicito, ne caussam jam in tuto positam videar importuna defensione corrumpere. Tantum monitos cupio,

quibus otii aliquid ad has municipales controuersias superest, quaestionem hanc de Foroiulio sub initiu expirantis seculi fu i ste excitatam , occasione apud nostrates in vulgo nota ἱ cum ante id temporis nemini unquam Scriptorum Utinensium in mentem venerit, alibi quam in nostra urbe Forum Julium quaerere. Proseram aliquos ex ipsis Civibus Utinensibus, summae dum viverent, apud eosdem auctoritatis , de praecipui nominis testes , fideique incorru- pta', utpote quos studia postmodum exorta atque affectus,

novusque contentionis amor nondum fregerat . Joannes Candidus, qui primus Commentarios Aquit enses in literas misit typis Uenetis an. Isai. ingenua nobilitate

spectatus, & animo juxta ac nomine candidus, PLIDI 'RCasrum, ait lib. I. pag. 3. modo est Ciυitas Austriae, quam FORUM JULIUM rursus vocat lib. 3. prope finem. Quinctius Emilianus Cimbriacus Poeta insignis, dum literas

humaniores apud nos doceret, amico M. Antonio Sabellico scribit ex 'PLIO, inter ejusdem Sabellici epistolas r.

lib. . Marquardus de Susannis celebris I. C. in tractatu de Judaeis secundae impressionis Venetae ann. II 68. quem etiam insertum invenies inter Tractatus magnos juris t. r . pag.7o.de Attila loquens, pari. 3.cap. I a. post Aquilejam,

SEARCH

MENU NAVIGATION