Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

338 DE COLONi A FOROIu LlENsI . rum produxi in dissertatione de Beleno p.ro 3. ubi L.Cornelius UEL L. frequentius & rectius simplici L scribitur)nempe ex tribu Velin. i,idemque AQUILeie i dicitur. Celeiae aliud extat huiusmodi ex Grutero pag. 8 7. q.

AQVILEIEN. ΕΤ Τ. ANTONIUS RESPECTUS IAMICO. OPTIMO

Dedit tertium Fabretius, cui inter nomina plurium militum Urbanorum hoc quoque insertum legitur cap. q. p. 3 o. M. ACILIUS. M. F.VELina MARCELLVS. AQUILeiensis. Tribus Velina cum Ouirina A. V. Ia. addita, ex Livio

in epitome lib. I9. triginta qninque tribuum numerum explevit. Horatius lib. I. ep. 6.

His multum in Fabia valet, His Velina . A laeu Velino in Sabinis nomen accepit. Quaeret quispiam quot numero ea fuerint iugera Colonis Aquileiensibus ex Livio assignata, & quotam agri Aquileiensis partem occupaverint ξ Curiosior fortasse nostratibus haec futura indagatio, quibus regionis facies, situs, positio, locaque omnia sunt perspecta. Ut iis faciam satis, Mensorem agrorum de Finitorem, seu ut verbo Ciceronis utar, Decempedatorem agam. 2Evo Reipublicae una Legio quaternis millibus peditum, sexaginta Centurionibus, Equitibus tricenis constabat, uti ostendit Lipsius de militia Rom. lib. a. dial. s. 6.& 8. Cum Aquileiam tria millia peditum deducta fuerint, ex Livii verbis recitatis , hac

ratione Centuriones 4 .Equites aqo.veniunt computandi.

Hinc si quinquagena iugera peditibus, centena Centurionibus, centena quadragena Equitibus, eodem Livio teste attributa fuerunt, prodit iugerum summata ago oci. Unumquodque iugerum pedes habuit quadratos 288oo.

ex Goesio in dissertati de antiquit. agror. post Scriptores de

362쪽

DE COLONIA FOROIULIZNsI. 339 de re Agraria ab ipso editos cap. 6. firmatque Fabretius ex insigni lapide Portuensi sys. cap. 3. seu passus itidem quadratos rasa. qui in summam antedictam iugerum ducti, reddunt aream passum quadratorum 2626 6o oo. cuius singula latera continent passus I 6o oo. neglecta fractura, seu milliaria sexdecim . Jam vero cum in agrorum assigna intione nihil amari aut incerti soli, nihil ardui & confragosi intervenerit, si paludes , flumina & torrentes qui in latissimos alveos his regionibus expanduntur , nec non silvas,

quae cultui idonea non essent, & praeterea loca publica, subseciva, relicta, & in soluta , aliaque id generis non adsignata Colonis in distributione, de quibus passim Scriptores de re Agraria in collectione Goesii, si h c, inquam, omnia addas, di intermisceas territorio puro colonis tributo, facile intelliges nimium ultra xvi. mili. quoquoversus illud ita auctum excurrisse, ac maximam partem provinciae

Forojuliensis, ut quisque regionis peritus putare poterit, occupasse. Nec mirum uberiorem hanc agri distributionem Aquil ejensibus factam legimus enim terna aut septena ut plurimum , aliquando vicena jugera peditibus, quadragena equitibus, de ut summum Bononiam deductis Colonis septuagena fuisse attributa , imb Coloni eodem anno, quo Aquilcjar, quin a Graviscae & Mutinae, octona Parmae acceperunt nil mirum , inquam , amplissimum hunc agri modum Aquil ejensibus constitutum , quippe nuper Gallis depulsis universa regio vacua ferE habitatoribus, cultoribusque destituta nam frequentes indigenas haud fuisse coniicio ex oratione quam Galli ipsi in Senatu dixerunt apud Livium lib.39.cap. q. reperiebatur. Porro cum ob insequuta I strorum bella, Aquileia civium infrequentia, agerque solitudine laboraret, posulantibus Aquilejensum

legatis, verba sunt Livii lib. 63. cap. II. ut numerum Colonorum senatus aueret, mille quingentae familiae ex Senatus confult criptaea riumvirique, qui eas deducerent, mi sunt, T. nnius Lusus, P.Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus.

363쪽

3 o DE COLONi A FOROIuL1ΕNsIHaec acta sunt anno V. C. 3 8 I. Ingens is numerus Colonorum , majorque sane quam in prima deductione. Coloni ita noviter deducti appellabantur Adlecti, & Λdiuncti. Colonia coneordia Plinio in Venetis collocatur lib.3.

cap. I 8. Ptolomaeus eam Carnis accenset,loco superius recitato . Prosecto regionem Carnorum eousque protensam nequaquam arbitror. Nunc in Forojuliensi provincia ad utramque Romatini fluminis ripam vestigia urbis supersunt , manetque loco priscum nomen, apud Scriptores haud incelebre. Lapides quoque literati vetustatem loquuntur, vel inibi adhuc extantes , seu in proximum Pomtum Romatinum , vulgo Porto Gruaro, exportati. Horum frequenti testimonio discimus coloniam Concordiam in tribum Claudiam,quae Romae inter praecipuas ab eadem gente nobilissima nomen acceperat , fuisse adscriptam . Exem Pla profero accepta nuper ab Henrico Altano ex Comitibus Salvaroli, qui maiores suos plurima eruditione,studiorumque amoeniorum cultu egregie refert.

C. F. CLA. MELA

EX. DECVRIA ARMAMENTARIA QUINQUE. VIR. BIS FIERI. IUSSIT.

T. F. CLIVBAE. C. VPRAETORIO ORDO. CONCORDPATRONO Monendi sunt qui primam Inscriptionem apud Gruterum pag. Ioo.7. legerint, perperam in fronte perscri- Num

364쪽

DE COLONIA FOROiuLIEm l . 3 Iptum esse nomen CONCORDIAE , tamquam huic dear dicata ea fuerit: ideoque & falso in elassem Diis dedicatorum lapidum coniectam, atque in indice Deorum Dearumque, verbo Concordiae signatam. Cum in exemplari hoc nomen Concordia, locum ubi saxum reperiebatur , denotans, Gruterus vel Pighius, a quo ipse habuit, offendisesent, Deam pro Urbe importune invexerunt. At nescio quomodo etiam Rhegii nomen irrepserit, quasi in hac urbe extet. Non insolens est collectoribus inscriptionum eiusmodi lapidum transplantatio. Itaque hisce tabulis scripta tribus Claudia, Concoria diam coloniam eidem fuisse censam indicat. Apertius id ipsum colligimus ex alia C. Laelii mox producenda, in qua post tribum Claudiam notatur etiam patria Iulia Concordia . Porro cives Concordienses, dum ruri agerent, sepulcris sculpserunt tribum, ut inde patriae indicium maneret. Bina profero epitaphia diuersis locis prouinciae Foroiuliensis reperta, vicesimo,ut minimum,milliari a Concordia . Primum extat in splendida Villa, vulgo Sufam, Maria chionis de Colloredo, quam familiam domi forisque illustrem, amplioribus hodie pietatis, religionis, ceterarumque virtutum titulis exornatam dicerem, nisi Eminentissimi Card. Leandri modestia deterreret. Alterum statuae marmorei subscriptum visitur prope Ecclesiam Castri Tricesimi, quod inde nomen sumpsit, quia tricesimo ab Aquileia lapide occurrit, uti adnotatur in itinerario Antonini: Aquileia. Ad Tricesimum xxx. Iulio Carnico xxx. Quas distantias haec Ioca,adhuc iisdem nominibus vocata,retinent.

VALERIA. C. F. QUARTA L. Q Q V. P. XXX.

Vtrasq; inscriptiones dedimus Fabretto, qui eas profert c. g.

p. 242.ad ostendendam earum vetustatem, clim cognomine

careant. Familia Tumbiliciorum ignota est Antiquariis. Li

teras

365쪽

341 DE COLONiA FORotu LIrNstiteras singularias postremi versus ita explicabis: Loeus quoquovesum Pedes xxx. Area scilicet sepulcri versus omnes partes triginta pedes continebat. In primo ex recitatis elogiis Concordiensibus , C. Aquilius uuisque Vir ex Decuria armamentaria dicitur. Corpora & Eollegia in Decurias Ordinata legimus. Decuriae iiii. Scamilariorum, pag.467. 7. Decuriales Decuria Confutaris , pag. 36. 6. & pag. 83o. Io. Lictorum Decuriae tres, pluresque similes saxa antiqua produnt. Decuriae dicebantur etiam de pluribus quam decem, ut notarunt Rei nesius Classi. I. I9. & Fabrettas cap.6. pag. q9. At vero quid Decuria armamentaria ξ Statim coniicias, corpus hoc fuisse artificum armis publicis fabricandis institutum. Rem hoc quidem : sed ulterius coniectura provehor. In imperio Romano plures erant fabricae armorum : nec tamen omnia armorum genera in singulis fabricis, paucis exceptis , fiebant, sed certa in diversis. Inter fabricas Italiae , quas auctor Notitiae imperii Occidentalis nominat, prima

occurrit Fabriea CONCORDIENSIS SAGITTARIA;

inde Veronensis Seutorum, Mantuana Loricaria &c. Apud eundem quoque legitur schola Scurariorum, schola Armaturarum &e. Itaque Concordiae Decuria armamensaria

erat schola seu corpus artificum fabricandis Suiliis destinatum. Cui quidem corpori seu Decuriae Aquilius bis quinque Vir praefuerat. Corpora enim artificum & collegia praecipuos aliquos eligebant, Patronos ct Praefectos,quos etiam

Magi ros appellatos alibi diximus.

Magistratus Concordienses aliquot memorantur ceteris inscriptionibus. P.Terentius AED. II.VIRI, nempe IEH-lis,de aeuumυ,.T.Trebellenus QT. PL. - r, Tribunus

Plebis,qui Legatus quoque Caesaris V si signatur. Unde

apparet ab hujus aevo iam illustre hanc coloniam, que viros dederat summis in Republica honoribus perfunctos. Nec mirum Augusti benevolentiam demeruisse, quem condit rem suum habuit, ut mox ostendam. Alium V. C. hoc est

366쪽

DE COLON1A FOROiuLIEN . 343Virum clarissimum T. Desticium Iubam , quem sibi Ordo Concordienses, nimirum Decuriones, Patronum adoptaverant , signat quarta inscriptio. Pratorius is vocatur, quod Praetoris illustrem dignitatem fortasse Romae gesserit. Eiusdem mentio est in alio lapide agri Concordiensis. D. MDEST. PHILENIDIANN. XXX LIBT. DESTICI VRΛΓ C Vil POTENTINUS. SER. FLC.

Destisius Philenides Libertus erat Pesticii Iuba nomino

quaesito a Patrono cui demortuo sepulcrum posuerat Potentinas Servus eiusdem Iubae. Gens Deficia incognita est Antiquariis: quocirca bina haec elogia, quorum nos ei copiam fecimus, novis familiis inseruit Fabretius cap. 9.pag. 6I8. Seviros quoque Concordiae creatos hoc lapidis fragmentum monstrat, translatum in proximum Portum Romatinum ad D.Mariae Annunciatae .

367쪽

DE COLON1A FOROIuLImsti M. ARMONIO M., L. ASTURAEPAΤRONO. SEX. VIR. FORO CORNELI. ΕΥ. SEX. VIRIVLI A. CONCORDIAM. ARMONIO. M. L. AUCΤOOPPONAI. C. L. TERTIAI M. ARMONIUS. M. L. SALVIVS SEX. VIR. IVLIA. CONCORDIA TESTAMENTO. FIERI. IVSSIT Exscribit etiam Gruterus pag. 36s. I. apud quem aliud quoque reperies Romae extans cui tribus claudia signatur, pag. 49 7. D. M

C. LAELIO. C. F. CLAUDEXORATI. DOMO. IVLIA CONCORDIA. EQVo. PUBLICO &c. Semel iterumque in primo epitaphio Concordia vocatur ulla, in qua ex gente Armonia duo Liberti Asura & Sa vius Seviratus honore perfuncti sunt, quem Astura in urbe etiam Foro Cornelii gesserat. VocabuIum Domo in secundo significat patriam, cuiusmodi formula passim occurrit in antiquis militum mouumentis, Domo Ateste pag. S 36. I. Domo Brixia, I9a. II. & I. Quod etiam

D simplici indicabatur, ut D. INTIMILIO , exemplo statim proserendo. Alia quam plurima utriusque formulae dabit Gruterus. Nudo quoque loci vocabulo post tribum Patria militum exprimebatur, auferendi casu , ut VERONA pag. 368. i. BONONIA num. 6. ct passim apud eundem illustrem Collectorem . Utriusque Urbis bina alia

monumenta nondum vulgata profero, quae cum mox lau

368쪽

DE COLONIA FOROIuLIENSI. C. ALBVCIVS. C. FFAL. D. INTIMILI M. CHO. Cn. PR. M. AXVII. V. A. XXXV H. S. EST

C. FABIVs C. F. PVBLI VERONA MILES. LEGVIIII. HISPM. CALVENTI Us

T. F. LEM. BONMIL. CHOR. VIII. PRMILIT. ANN. VII VIXIT. ANN. XXIIX Veronenses tribui Publicia, seu Psiliciae , Bononienses L moniae fuisse adscriptos, satis est notum. Intimilium qua urbs Liguriae est, in Faleri nam cooptatum ex primo epitaphio discimus. Cujus notas compendiarias ita explicabis. Cajus Albucius Caii Ilius Falerina, domo Intimilio , miles

cohortis octa et a Praetoriae, militavit annis xvii. vixit annis

xxxv.Hussus, vel sepultus es. Itaque C. Laelio Romae demortuo patria IULIA CONCORDIA fuit ; cui tribus CLAVDIA jungitur, ne dubitare possis , aliam a nostra

hanc esse. Nam iisdem nominibus appellatas alias colonias reperimus. Iuliam Concordiam Plinius collocat in Baetica

I. 3.c. I. Literas has singularias C.C. I. H. P. A.COl. Concor dia Iulia Hadrumentina Pia Augusa,explicatas leges apud Harduinum de nummis popul. & urbium. Et in nummo Juliae Domnae apud Uaillantium de Coloniis tom. a. p. II.

nominatur COL. Ju L. CONC. AUG. APAM. Colonia Iulia Concordia Augusa Apamea . Alias quoque simplici

concordiae nomine vocatas reperies. Has alii solicitent:

mihi in nostrae serutanda origine satis negocii est. Cum interfecto Caesare,octavius, Antonius, & Lepidus, post Mutinensem pugnam, specie Reipublicae constituendae triumuiratum conflassent, ut exercitus spe praemii allicerent, octodecim Colonias militibus promisere,

369쪽

Philippensi, quo Brutus & Cassius profligati sunt, Octavius

milites deduxit, transcriptis legionibus XXXIV. non tam in eas Colonias, sed universa propemodum Italia , lib. . pag. 678. & 68 . Septem ex his octodecim Colonias numerat Appianus, Capuam , Ebegium, Venusiam, 'Beneventum, Nuceriam, Ariminum, O Vibonam. Sigonius lib. I. de antiq. iure Ita l. cap. I. alias undecim producit ex Frontino, ut numerum Appiani expleat. At vere plures quam undecim Frontino recensentur, a Triumuiris seu lege triumuirali deductis, ut eius libet Ium de Coloniis percurrenti patebit. Nam Octavius, ut ante monui, posthabita Triumuirum lege, totam fere Italiam Colonis inundavit. Nec Frontinus ipse singulas tradidit, praetermissis earum quoque nonnullis, quas Appianus memorat. At vero neuter Virgilio memoratam Transpadani agri divisionem literis prodidit, quam certum est peractam Triumuirorum iussu post Philippensem victoriam, Donato teste in ciusdem

Poetae vita. Hinc apparet, pleraque omnino loca, in quibus Octavius triumvirali lege Colonias induxit, neglecta fu i sse priscis Auctoribus. Itaque has inter una mihi est JULIA CONCORDIA , utroque nomine indicium prodente . Cum inter Triumuiros foedus esset sancitum , passim tum ipsi, cum etiam exercitus mutuam in administranda

Republica animorum consensionem , eg qua pax orbi &salus generi humano sperabatur, expresso nomine & symbolis Concordiae , testati sunt. Exempla statim subiiciam. Cum in nostram Coloniam milites inducerentur, hoc ipsum significare volentes, eam Concordiam appellarunt, superaddito Iulio cognomine, in gratiam deductoris octavit, qui in hanc familiam per adoptionem transierat .iSane nomen unum alterius originem prodit; atque uterque vicissim mutuam sibi lucem scenerat. Concordiam peculiari aliqua occasione vocatam facile agnoscis. Quae alia esse nequit, quam quod in triumuiratu sit deducta ; hocque ea

prosccto ratione quia etiam Iulia fuit appellata. Beneven

370쪽

DE COLONi A FOROiuLIENsI . 3 7 tum Colonia Concordia dicta est, Frontino teste in lib. de Coloniis . Imo Iulia Concordia ex insigni lapide apud Fabret tum cap. a. pag. Io S. cujus partem recito. COLONIA

IULIA CONCORDIA AUG. FELIX. BENEVENTUM

DEVOTA MAJESTATI&c. Jam Beneventum Coloniam inter triumuirales ab Appiano numeratam vidimus; agrumque ejus triumuirali lege veteranis assignatum , te- natur Frontinus. Quare Concordiae nomen non aliunde sortita est, quam quod vigente inter Triumviros concordia fuisset deducta i & exinde quoque vultum cognomen ab Octavio deductore, cui additum multo post aliud Augustae , ut a Coloniis Iulii Cassaris securjus distingueretur. Exemplum certe ad originem nostrae Concordia illustrandam aptius nullum esse potest. Nec animum despondeo, quod docti aliqui viri scripserint, Colonias Iulias, nisi additum praeferant Augusti nomen, omnes a Julio Caesare esse. Nam ea opinio omnino falsa est, cum filium cognomen coloniis impositum tum eas designet, in quas Julius Caesar colonos adscripsit, tum etiam alias , quas Augustus deduxit; uti diserte docet Card. Norisius Cenotaph. Pis. dissi I. cap. a. firmatque Pater Harduinus in Antirrhetico P g. 3I. Nobis nulla caussa est, cur Concordiam Iuliam ad Caesarem referamus; plurima in Augusto emicat, ut ostensum est , di rursus demonstro. Dixeram frequentibus monumentis constare , Triumviros Octavium, Antonium, di Lepidum ,ut pactum inter se foedus, animorumque concordiam significarent, nomen ipsum Concordiae & symbola pervulgasse. Nummus est apud Oiselium tab. 78. nu. 6. in quo cernuntur Triumviri stantes ante tripodem, & foedus de imperio Romano inter se dividendo ineuntes : ad pedes sedet CONCORDIA, sinistra Caduceum . di dextra Cornucopiae tenens, addita epigrapher Salus generis huma-Designare volentes , inquit Auctor, quod per concomisam Triumvirorum, omnium rerum abundantia ac pax,

SEARCH

MENU NAVIGATION