장음표시 사용
381쪽
318 DE COLONi A FOROJuLIsNsI. nostri Scriptores videntur existimasse, cum perperam recitant epistolam Senatus Romani apud Vopiscum hoc modo: Senatus amplissimus Aquileiensibus. Ut estis liberi, O semper fulsis aetari vos credimus &c. ea enim formula usus est Senatus tantummodo in epistola ad Trevirenses. Senatus ampli si mus Curiae Trevirorum. Ut estis liberi &c.& sane Tr viros vocat liberos Plinius lib. I9. cap. r7.Subdit deinde Vopiscus in Floriano cap. s. eodem modo scriptum s Antiochensibus, Aquileiens bus, Mediolanens Uus &c. Non tamen, uti arbitror, iisdem verbis libertatem praeseserentibus, sed tantum quod rei praesentis erat, Senatus iis civitatibus gaudium significavit ob creationem Taciti Imperatoris. Quippe nulla Italicarum urbium, saltem post adeptam Civitatem Romanam , libera erat. Agellius lib. I 6. cap. II. coloniarum alia necessitudo es. Ex Civitate qua ropagata funt; ct iura institutaque omnia populi Romani, non fui ambiiris habent .
Hinc lapsus quoque est P. Irenaeus a Cruce, qui quod in inscriptione M. Severi quam recitat etiam Gruterus
pag. Io 8.,Tergester6 blisa vocata sit, eam coloniam tunc temporis veram Rempublicam , propriisque legibus utentem autumat, lib. 2. cap. 8. Histor. Tergest. Nam respublica
accipitur pro qualibet civitate, quae legibus cnon utique propriis sed Romanis & magistratibus regatur, leg.ult. Uig. de ossi c. Adses . In ea inscriptione nobilissima exponenda non semel quoque liberaliter deceptus est P. Irenaeus: ut cum singularias literas V. F. significare ait Via vens Fecit , quae interpretatio in sepulcralibus faxis locum obtinet, ut in superiore Cervoniae nobis proxime recitato, non autem in decretis publicis , in quibus reddenda est, Verba Fecit, is scilicet, qui sententiam dicit, ut in hoc Tergestino Hispanius Lentulus Duumvir. Praeterea cum Fabius Severus ab Imperatore Vespasiano impetrasset, ut Carni Catalique in curiam Tergestinam admitterentur , ac per hoc civitatem Romanam adipiscerentur, ipse putat,
382쪽
DE COL Ni A FORotu LIENSI. 3 9 putat , parum sane hoc titulo Tergestinorum gratiam promeritus, Severum obtinuisse , ut colonia Tergeste iisdem privilegiis frueretur, quibus Catali & Carni; cum E contrahis populis permissa fuerint jura & praerogativae Tergestinorum. Aggenus de limitibus Agror.pag. 38.edit.Goesu simile quid narrat de Tudertinis, qui apud Principes ego
runt , ut Fanestres incolae, flessent alienigenae qui intra te ritorium incolerent, honoribus fungi in colonia non deberent. Sed Fanesres hoc posea impetrarunt, ut eis liceret fungi honoribus . Porro cum audis Carnos in hane coloniam fuisse adscriptos, de Carnis ultra Timavum eidem conterminis intelligas velim ; nam citerioribus Carnis nil rei cum Tergeste erat. Catali memorantur Plinio lib. 3.cap. ao. Ad dignitatem reipublicae Aquil ejensium pertinet haec quoque inscriptio. C. HELVIVS. IULIANVS IVLIAE. FORTUNATAE CONIUGI. CASTISSi MAEΕΤ. INCOMPARABILI HUIC. SPLENDIDISSIMUS ORDO. AQUILEIENSIUM Eodem illustri titulo Ordo Aquileiensium donatur in Polano lapide apud Gruterum pag. 788. 6. Ordinis nomine D euriones Civitatis notantur, seu publicum consilium, uti vocat Pomponius in leg. a 39. Dig.lib. o. iii I6. Quandoque Senatus nuncupatur, de quo inferius. Decurionis Aquil
jensis mentio est in hoc funebri epigrammate. L. FUNDANI. RVFI. DEC. AQUILFUNDANIA AΤHENAESALUMNA. ΕΤ. HERES
Centum Decuriones Capuae fuisse memorat Cicero Agrar .a. quo numero constitutos Aquilejae Decuriones ,
383쪽
3so DE COLOMi A FOROIuLIENSI . ex ui bis amplitudine facile judicaveris. Ex Decurionionibus sumebantur Quatuorviri, de quibus superius actum est. At mirum, cum hic magistratus supremus fuerit, Aquilejam Confules quoque habuisse.
Tres inscriptiones Fabianum Consulem pronunciant, altera Quinctianum. Coloniis & Municipiis consularem dignitatem aegre permittunt viri docti. Vel serus lib. s. rerum Vindel. pag. a 7 a. ut a Burdigala Consulatum amoveret, haec Ausonii carmina, Diligo Burdigalam, Romam colo : civis in hac fum , Consul in ambabus. praeter omnium vetustorum codicum fidem, sic invertiti Consul in haesum, Civis in ambabus . Et Reinesius epist. 3I. ad Rupertum pag. I 6 o. putat Ausonium poetarum more loquutum, ac metri caussa pro Duumviro Consulem posuisse. Em. Norisius Cenotaph. dissi I. cap. 3. pag. 3. ad marmor Pisanum, cui Felix inscribitur COS. l. posteriori aetate pro Duumviris Consules creari coeptos suspicatur. Quod velis tempus nostrae inscriptiones respiciant, iis manifesta est Consulatus nota. Fortasse ipsi auatuorviri Aqui-Iejenses ad urbis majestatem & decus, aliquando COUules vocati. Exempla lapidum subiicio. T. CAESERNMACEDOQVINTIAN
384쪽
DE COLONiA FOROIuLimsI. 36 INAICO SERUNCTORI FABIANVS
Ad S.Martini in pago Tertii prope aequii.
Postremam hanc inscriptionem in qua Phaebianus Servus dicitur Medicus , aegris oculis vidisset Sponius, qui a Servorum abiecta conditione Medicos vindicare conatus est differt. 27. Recherch. curjeus. d'antiq. a pag. ψ I9. Servus Unctor, de quo in alia, unguentis & oleis odoratis egredientes h balneo ungebat. Vide Pignorium de Servis pag. 38. Ne alium quoque Magistratum Aquil ejensem praetermittam, Feronium Censorem dedi in inscriptione recitata
pag. 3oo. Censores in coloniis censum asebant, qui Romam deferebatur. Livius lib. 29. cap. 36. Duodecim deinde colo marum, deferentibus censeribus censem receperunt: ut quantum numero militum , quantum pecunia valerent in publicis rabulis monumenta extarent. In Bithinicis civitatibus Senatum a Censoribus lectum scribit Plinius lib. Io. ep. 83. Censitor Civium Romanorum coloniae Victricensis legitur in I. pag. 39. Censor Aletriae p. II I.8.Censor Tiburi 19 I. a.di alibi. Nostrum Forojuliensem Iapidem , qui pene manibus
exciderat, iterum revolvamus. In quinta linea T. Vettidius
dieitur QUIN PONT. Docti stimi lapidum &numismatum interpretes adversis sententiis pugnant in explicatione hujus notae . Nonnulli censent legendum auinquennalis Pont sex, adeoque in coloniis Pontifices ad quinquennium creatos. Alii duas expressas dignitates putant, ut Quin quennalis in coloniis fuerit, qui Romae Censor dicebatur, quod quinto quoque anno crearetur: Pontifex vero sum-Z et mus
385쪽
DE COLONIA FOROiu LILNsiamus Sacrorum minister . Cui sententiae pondus facit auctoritas Card. Norisii in saepius nuncupato opere Cenotaph. Pisan. diff. I. pag. 73. Calculum quoque suum addit Uaillantius explicans nummos coloniarum , qui hanc epigraphem prauerunt: II. VIR. QUIN TERUM. Ut intelligenda sit de Duumviris Censoribus tu singula quinquennia
creatis, non de magistratu per quinquennium gerendo, de nummis Coloniar. pag 6. 28. & a o. At Pater Harduinus de nummis Urbium & Popul. pag. Ioa . nummum Bu- troti C. PAET.QVIN ITERUM. interpretatur, C. Paetus uinquennalia iterum; aitque ad ludos quinquennales esse reserendum. Porro in Antirrhetico pag. I .cum eo nomine reprehensus fuisset ab eodem Valliantio in proxime laudato volumine pag. 78. caussatus Typographi lapsum fatetur legendum auinquennalis; at priorem de ludis quinquennalibus , quibus edendis auinquennales erant praepositi, opinionem non deserit. Interim subjicio inscriptionem Veronensem , apud Fabretium cap. 9. num. 688. in qua Duumviri Quinquennales colonici cum Consulibus Romanis signantur, ut appareat utrimque magistratum supremum rei publicae gerendae esse intelligendum , nequaquam Censorum. C. VITIUS. VISCI. L. NYMPHIODOTBERGIMO VOTUM C. ASINIO GALLO. C. MARTIO. CENSOR
C. SALVIO. APRO. C. POSTVMIO. COSCII. VIRIS. QUINQUENNALIBVsAt quod nostrum lapidem spectat, eum nota Quinquennalitatis iunctim occurrit cum Pontificatu & saepius quidem occurrit, ut in superiori inscriptione Aquilejensi pag. 3so.QVIN 'ONT.& apud Gruterum PONT. QUINQpag 437. I, pag, 669. a. & pag. 79. I. tunc Pontificatum quinquennalem designari facile intelligo. Nam clim in Colis
386쪽
DE COLONiA FOROiu LirNsI. 363 Collegio Pontificum minores alios Pontifices , quosdam etiam majores fuisse constet , inter hos aliquis praecipuus de veluti praefectus per vices , saltem in Coloniis , creabatur, qui temporario hujusmodi honore fungeretur. Cicero in Verrina II. cap. I i. Dracusis, inquit, lex es de religione, quae in annos Angulos Iovis Sacerdotem fortito capi jubet: quod apud illos amplissimum Sacerdotium putatur. Majus scilicet & praecipuum inter alia Sacerdotia . Mox idem Tullius cap. 32. Cepbaleri ait, mensis es certus, quo mens Sacerdotem MAXIMUM ereari oporteat. Idque in annos singulos, ut paucis interiectis lineis indicat. Apud Gruterum pag. 3I3.3. yunio Postumiano Patri Patrum Dei solis inυicti es thrae ordo Sacerdotum MAGISTRO Do m numentum dicat. Quod Magisterium summum fui sse de temporarium docet alia inscriptio eidem Deo Mithraenuncupata, pag. 33. Io.SUMmus M AGister ANNI. PRI-Mi. Certe Tiidenti Praefeetus Augustalium non ultra quinquennium dignitatem prorogabat. Extat lapis apud Gruterum pag.679.6. inscriptus C. Valerio PRAEFecto QUIN - Quennali MIGusalium : de Albae Juliae pag. Io . IO. T. Laevius FLAMEN. SAC. ii mirum Sacerdos quinquenalis. Imo de Romae haec dignitas quinquennio definita; nam pag. 26 I. . Albinus dicitur MAGISTER. ET. FLAMEN.QUINQUENnalis . Eadem consuetudo Collegiis Ze Corporibus artificum usurpata , quorum unus Magister de in
summo actu erat, & quidem lustrali seu quinquennii spatio ut in L .de Pistor. de l. 9. de Suariis Cod. Theod. Unde Magistri quinquennales de quinquennalitii, qui per lustra creabantur. Pag. a a. 6. MAGISTRI. QUINQUENNALES. COLLEGI. FABRUM. TIGNA R. LUS T.XIII.
di pag. I 26. insignis est lapis Ordinis Corporatorum , ubisngula quinquenniorum intervalla Quinquennalium adnotantur. Alia exempla coaceruat Jacobus Gothostedus add.leg. 7. de Pistoribus . Cum itaque in Collegiis tam sacris quam profanis mos fuerit quosdam cooptare, seu Sacer-Z 2 a dotes
387쪽
3ε DE COLONi A FOROIutarNsi . dotes seu Magistros, ceteris collegis digniores , qui ad
quinquennium durarent, ideo Quinquennales dicti, non video cur etiam in nostra colonia Forojuliensi atque in aliis, unus aliquis statui nequeat Pontifex auinquennalis,
qui inter ceteros Pontifices praecipuus Sacra in quinquennium curaret. Quocirca hac de re, si tantum liceat , sic statuo: Cum coniuncta in vetustis monumentis haec vocabula, PONT. QUIN offendimus, tunc una est digni vas,
quae Ponti em auinquennalem designat. Si ea leguntur utcumque distincta, diversos honores & munia indicant. Ita in Mediolanensi pag. 479. 8. C. Valerius Pontifex erat, Sacerdos juυenum Mediolanensium , & denique auinquennalis. Et pag. 394.7. ubi Cominius scribitur PONTIF.ET.QQ. Pontificatus & Quinquennalitatis munera demonstrantur. Que exempla vir doctissimus attulit, ut in nostra nota PONT. QUIN indistinctas dignitates quaere
Post Collegium Pontificum , ex quorum numero delectum hucusque vidimus T. Vetsidium Pontificem quinquennalem , Collegium aliud Sacerdotum Augusalium in nostra colonia FOROJULIENSI stetisse, ex primo sepulcrali epigrammate pag. 33 s. adducto cognoscimus. Ubi enim detritus est lapis, supersunt hi characteres ... ii. AUG. qui supplentur hoc modo: limI. AUG. nempe Sevir Augusalis. Inde in sexta linea Fabius Verecundus Phileti filius, expresse dicitur AUGUSTALIS; & d
mum in octava idem Philetus Idii I. Sevir est nuncupatus. Sodalium Augustalium originem confert Tacitus lib. I. an.
cap. q. in annum V.C.767. quem novas caeremo Ias accepisse narrat, addiso Sodalium Augusalium Sacerdotio , cui primum adscripti fuerunt e primoribus Civitatis unus &viginti, ipseque Tiberius Caesar. Exemplum sequutae coloniae partim adulandi calliditate, partim ambitionis sensu, collegia seu corpora Augustalium Sacerdotum, inter quos sex primum nominati, ut ostendit Card. Norisius in Cenotaph.
388쪽
DE COLONIA FOROsu LiENsI 36staph.Pisan. dis . I. cap. 6. Seviri Augusales dicebantur, instituerunt. Qui praeterea demonstrat Augustales fuisse Sacerdotes , neutiquam vero Magistratus iuridicundo, ut seripserat Reinesius, a quo etiam discedit Valerius Chimen- tellus in eruditissimo volumine de honore Bisellii ad marmor Pisanum cap. 6o. Inter optima argumenta , praeter
Taeiti testimonium, illud est, quod jurisdictio nunquam
demandabatur Libertis , quos honore Augustalitatis potitos passim in saxis literatis Iegimus ,' & nostru in quoque ostendit. Unde vanus est timor Baudet otii de Dalrvat, qui in libello Gallico Oiliu de Vorages inscripto, tom. I. p. 238. dubitaverat libertum vocare Licinium, quem Augusalem dicit inscriptio ibidem producta, cum Augustalitatis honor, inquit, nonnisi ingenuis sit tribuendus. Addam hoc loco inscriptionem Concordiensem, quae Libertum simulque Augustalem prodit, ex schedis Vaticanis apud Fabretium pag. 67 a. A. RITIVS.'A. L. TERTIUS. AUGUSTALIS TESTAMENTO. VIAM. STERNI. IUSSIT IN. QVOD. OPUS. EROGATA. SUNT. HS. XXXVir idem doctus, pag. os .Sacerdotium probari ait ex ipso Augustalitatis honore feminis collato , ut plura exempla docent: feminis namque jurisdictio, sed non Sacerdotium interdicebatur. Ex corpore Augustalium in Coloniis sex primum nominati , ut dixi , Seviri Augusales appellabantur ; secus ac statuit Vel serus, qui lib. s. rerum Vindelici pag. 27 F. postremae editionis scribit Augusales tantummodo sex in unoquoque corpore fuisse . Quod ex nostro quoque lapide discimus , ubi Fabius Verecundus Augustalis nuncupatur, unus scilicet ex collegio Augustalium ; homo vero, cuius nomen exedit vetustas, in eodem collegio Foro-Iuliensi Seυ, Augustatis erat. Quod nomen Seviri absque nota Augustalitatis exsculptum, adhuc Augustalitatem
389쪽
366 DE COLONiA FOROIuLIENsI . recondere putarunt viri docti, quos retuli. Horum auctoritatem non ausim solicitare, quamvis noster lapis secus suadeat , in quo cum scalptor in tertia linea notam Augu- salitatis adiecerit, quam omisit in octav K Seυiratum hunc Augustalitate destitutum diversam fuisse dignitatem a priori Seviratu Augustali videtur indicasse. Eundem Smi tum solitarie expressum ostentat lapis Forojuliensis C. VeIlaei, quem iterum produco.
STRATVM. DATMirum profecto mihi est, in inscriptionibus Aquileiensibus, quarum uberrimam collectionem apud me esse superius memoravi, frequenrer Seviros occurrere, at nullo uspiam Augustalitatis charactere honestatos . Haud equidem crediderim , Augustalium Collegio caruisse coloniam adeo illustrem , Romanisque moribus & religione imbu- tam , quae cum prae ceteris Augustum Caesarem impensEcoluerit, restitutorem suum,imo & conditorem testata in insigni lapide apud Gruterum pag. II a. q. quemque semel atque iterum urbis amoenitate delectatum praesenti obsequio & veneratione prosequuta est, sacra etiam in ejus
honorem & cultum instituta inter primas suscepisse, non est ambigendum. Quamobrem ubicumque in saxis Aqui-lejensibus luJl I. UIR.aliquis nominatur, nulla addita Augustalitatis nota , eum nihilominus Augustalem fuisse , &ex sex primis inter Augustales facile coniicio . Ejusmodi Octo exempla videre poteris in inscriptionibus mihi superius productis in Dissertatione de Beleno & Diis Aqui-Iejensibus, pag. 263. 263.27o. 3o I. 3Oq.& 3Iq. Binas praeterea hic subiicio, quarum prima una est ex translatis V netias in aedibus Grimanis , secunda Aquilejae extat ad 5. Cosmae ἀbν Corale
390쪽
VXOR. FECIT At Forojuliensis colonia instituto in honorem Augusti Caesaris Augustalium Collegio, addidit quoque Flaminem Augusalem. Extat apud Gruterum pag. 37 c. I. inscriptio poma Sex. Aulieno FORO . JULI. FLAMINI. AUGUSTALI. Nostrum hoc esse Forum Iulii , non Gallicum, indicat ipse lapis Venafri urbe Italiae collocatus . Ad coloniae dignitatem pertinet, quod aevo Augusti & Tiberii, ut
notatur in inscriptione, Sacerdotio Flaminico fuerit decorata , Flaminemque suum instituet it Aulienum, tot functis muneribus, quae eidem inscriptioni recensentur, illustrem. Flamen Augusalis Sacra Augusti, oppidatim inter deos consecrati, ut ait Appianus lib. I. bel.ctu. pag. 746.curabat. unusque erat in coloniis, distinctus a Collegio Augustalium , secus ac censuit Petrus de Marca de primatu Lugdun. num. 38. Non ausim de hoc Flamine plura dicere, cum enim Em. Norisius ad Cenotaph. Pisdisserta I. cap. q. argumentum more suo profusa eruditionis copia pertractaverit, metam ingeniis posuit. Prima inscriptio Forojuliensis nos revocat, ut T.
Vettidium alterius Vettidii filium , EQUO PUBLICO Ot-
natum contemplemur. Prosertur simpliciter absque verbo,
quod genus loquendi frequens in saxis. Sicut enim ut observat Salmasius ad Capitolinum in vita M. Antonini
cap. q. aliquis Consularibus ornamentis esse dicitur, cui consularia ornamenta delata sunt , ita homo equo publico appellatur, pro equo publico ornatus, vel honoratus , seu tandem donatus, quas sormulas usurpatas in vetustis monumentis invenies. Nota haec dignitatem equestrem praesignat; & proinde T. Vettidius ex ordine equestri in colonia
