Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus primus de Deo in se subsistente

발행: 1744년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

S COTUS

ACADEMICUS

Universa Doctoris Subtilis

R. P. CLAUD II

ordinis Μin. Reg. Obs Lectoris Iubilati, & Sacrae

Facultatis Parisiensis Doctoris.

4쪽

Lectori Stud o.

o CTORIS Subtilis Scholasticorum Theologintum facile Principis toto terrarum in be celebratam Academiam tibi restro Studiose Lector in qua, si mea me non fallit opinio, quidquid sublimis, ac subtilis Sapientiae ex uberrimo illo

scientiarum omnium Fonte manavit unquam,

nullo negotio delibare nedum, sed & pleno pectore sorbere poteris. Universa namve ipsius Theologica dogmata, quantum ingenii mei tenuitati licuit, ad nitidam Academiae Parisiensis docendi methodum ita concinnavi, ut in comparanda ipsius subtilis doctrina nullus tibi superesse videatur labor, nulla ab ejus studio retrahere ac retardare debeat pretensae illius obscuritatis molestia. Ad hoe autem tam arduum opus auspicandum, non unus, sed multiplex mihi fuit stimulus. Urgebant enim inprimis nomnulli ex seraphico nostro ordine Viri percelebres, ut quas in concinnandis, iteratoque praelo mandandis ejusdem Doctoris Philosophicis dogmatibus manus dederam , easdem dc Theologicis impenderem; quatenus utriusque Scholae juniores Studiosi ab oneroso assiduae scriptionis gravamine fierent immunes; ne victus ac vestitus asperitate , aliisque diurnis, ac nocturnis arctae nostrae Seraphicae Religionis austeritatibus jam pe-nst fracta eorum corpora, sub toties repetito jugis scriptionis onere penitus ouassarentur, & ad rimanda sacrae Theologiae

penetralia anhelantem animum removerent, Corpus enim quodererra1npuin aggravaι a mam , di deprimiι sensum multa egitantem.

Querebantur etiam plurimi Exteri, quod inter tot eximios& eruditissimos Subtilis Doctoris Illustratores & Interpretes, adhuc prodiisse videbatur nemo. qui arduam & subtilem ejus doctrinam eo ordine, eaque perspicuitate & ubertate explicasset, ut nec verborum brevitas suutilitatem retunderet; nec rerum miniis utilium cum necessariis promiscua & indigesta vari as

5쪽

LECTORI STUDIOSO.

infuscaret veritatem. Prodeunt equidem sinquiebant, J omnibus sele annis plurimae in Subtilem Doctorem, subtiles variorum

Auctorum lucubrationes: At aliquae tam compendiosa brevitate arctantur, ut ex immenso hoc Sapieritiae Oceano guttulas quasdam extremo solum ore libandas proserant : Aliae tanta verborum S. rerum sutilium nimietate redundant, tamque multiplici ac ingenti voluminum apparatu Subtilem I heologiam explicant, ut in eis evolvendis vix fissiciat i. tcger vitae cursus. In votis itaque habebant ut e Subtilium schola tandem aliquando prodiret aliquis, qui Subtilis Doctoris I heologica dogmata ea methodo eoque ordine eXplanaret, ut nee compendiosa brevitas jejunum ac inanem animum; ncc nimia proli xitas, fastidiosum & repugnantem effceret. Non etiam deerant Viri pietate ac doctrina conspicui, qui adversus Recentiores Scriptores obloquerentur, qudd arentem

S. macilentam ajebant in suis Lectoribus Theologiam prom-nerent, nullis videlicet sanctorum Patrum Oraculis resertam , nulla celebrium Ecclesiasticarum Controversiarum explanatione divitem, nullo denique, aut perquam raro sacraru u Pa'inarum testimonio roboratam, quibus tamen absoluta dis ilecta

Theologia, tanquam solidis ac firmissimis fundat nentis itabilitur. Optandum itaque videbatur, sic de universa Theologia scriberet aliquis , ut eodem in opere haberent Studiosi, quid subtiliter proponerent di reponerent in Subselliis, quid ad populum sacra verba facientes de qualibet veritate Theologica ex saecundo sanctorum Patrum promptuario proclamarent in Exhedris, quibus denique Historiae Ecclesiasticae cupidinia in mico consortio uberrime reficerent & recrearent. Grande si, ne opus, & aeterna memoria celebrandum , si dignum Auctorein ii. venireti At quis mortalium tam immenso labori ple

Non is itaque sum, qui existimem, tanto implendo muneri me parem haberi. Verum, quoniam etiam in arduis tentasse sat est, & ad magna quaeque, etiam cum vitae di ipeiulio, caeteris praeivisse gloriosum; mirari debet nemo, si meae tenuitatis licet conscius, tantum nihilominus laborem delineandum esse duxerim, ab altero sorte, si Deus aliquando concesserit, numeris omnibus absolvendum . In hoc igitur unum meus collineat labor, ut omnibus omnia , saltem ex parte ,

6쪽

LECTORI STUD Ioso.

factus , nostris Theologiae Studiosis, non solum eam quam Theologiam Scholasticam appellant, ex ipso Subtilis Doctoris

penu depromerem & exponerem , sed & eam, quam Positivam dicunt, ex ipsis Scripturarum sacrarum ac Conciliorum& sanctorum Patrum oraculis integratam pro materiae opportunitate, reserrem & explicarem ; quod utique si aliquantum

fuerim assecutus , in hujus operis decursu ipse judicabis

Lector.

Unum aut alterum ultro te monitum volo: nempe me inscribendo mediam viam aggredi; non fusiori videlicet, ut

Aliqui; nec strictiori calamo ut Alii omnes, licet docte pariter ac ingeniose: Meum quippe hoc suit consilium in hujus

operis molitione, ut nec compendiosam Tyronibus ac jejunam scientiam porrigerem, neve diffusam & prope ad nauseam fastidientem Dociis & peritis objicerem. Gare longam opiniorum seriem transcribere , & rationes quibus nituntur approbare Aliis id munus lubens omitto: Illa enim quorumdam nullo modo probanda mihi videtur consuetudo, qui diura eandem interdum cum aliis assertionem implectuntur, ipsorumtamen rationes ut infirmas ac debiles impugnant, & respuunt, ut sitam tandem statuant, multo iis, quas rejecerunt, frequenter infirmiorem r tuo pacto dubia omnia relinquunt Nincerta , ct quas ornare vel explanare scientias . susceperant, perditum eunt. Clim tamen in propugnanda Subtilis Doctoris sentetitia 'ex animo totus sm, necessum erit. fateor) plerumque a mente Doctoris verὰ Angelici discedere, ejusque interdum doctrinam ist Interpretes impugnare; a verbo tamen longe seniner aberi insutia, idque mihi sacrum erit, ut mutua de assequenda veritate concertatio tron solvat strictum fraternae Charitatis vinculum, quo Angelici Dominicani cum Seraphicis Franciscanis perpetuo faedere sociantur. mamquam autem omnem dederim operam ut vix iacilisis quis mea scripta legat quam intelligat; non abnuo tamen sor- aliqua nonnullis ita abstrusa visum iri, ut in assequendo illorum sensu paululum laborent; quibus cum S. Augustilao Li

bro I. de Trinitate repono, Ruisquis ergo eum legit, dicit, hoc non bene dictum es , quoniam non intedigo , locutionem meam reprehendat νηmi Mem ; edi foriὸ oeri potuit diei planitis; verumtamen, nulluS ho

minum ita locutus est, ut in omnibus ab omnibus intellige-

7쪽

LECTORI STUDIO so

retur, Videat ergo eui hoc in frex ne meo displicet, utriam alios in t Iibus rebus quasionibusque versatos intelligas, chm me non intelligit, oris potius quos intelistit, operam er tempus impendat . Non stamen propterea putet me facere debuisse, quia non tam expeditὸ ac dilucide quam illi, quor inredigit, eloqui potui. Neque enim omnia , qua ab omnibus conseribu-sin , in omnium manus oeniunt ; Et seri potes ut nonnulli , qui etiam hac nos intelligere Ualent , istos plani res non inveniam I

hros , ct in sos fallem inridant. Ideoque utile es plures a pluribus fleri libras diverso filo, non diversa Ide, etiam de quaesionibus eisdem , ut ad plurimos res ima perveniat , ad isios se, ad alios autem se . At s i

Ie , qui se ita non intellexisse eonqueritur , nutu unquam de talibus rebus diligenter ct aeutὸ disputata intelistere potaiι , secum agat votis edi studiis ut profriat , non mecum querelis aut conviciis νι taceam.

Caeterum si quid squod absit) in hujus operis decursu san

8쪽

INDEX HAERETICORUΜOui Veritates Catholicas edi Theologicas

Saeculo quovis impugna nit.

ON ingratum fore arbitror studiosis hujusce nostri Theologici laboris & operis Lectoribus, e limine ipso varias Haere- sum centurias Proponere, a quibus divexata fuit semper Ecclesia & Catholica veritas impugnata: Constabit enim exinde quam firmo quamque stabili fidei fialcro nitantur Theologica dogmata, quae tot pestiferis impetita hostibus, invariata steterunt & inconcussa. Non me latet Sapientibus non . nullis ac Piis Viris harum nelariarum Sectarum refrictionem non arridere, earum maxime quae aut Vetustate jam obsoleverint, aut insigni foeditate ac sparcitia contaminantur; eiusmodi namque recordatio nedum perniciosa est, sed & plerumque mortifera; dum obscoenae voluptatis lenociniis partim incautos allicit, partim invitos ac repugnantes assiatu quodam turpitudinis, & odore persundit. Verum , qui pesti rura Heresum dogmata consignare litteris, & recondita iniquitatis mysteria mandare scriptis detrectant.1ummum ac singulare veritati patrocinium opinione sua detrahere videntur: Hoc enim extorquent, quo recrudescentes ac recidivae mendaciorum Sectae validissime a nobis propulsari evertique possint. Qiii enim certis Veterum testimoniis compererit ante ab antiquis Patribus & Conciliis publicoque Christianorum consensit impugnatas filisse ac repudiatas illas nerarias opiniones quae de novo protruduntur, eas tamquam suborientia monstra omni arte marteque enecanda & eliminanda nullo negotio suadebit. Opta dum esset fateor , ut haereses illae turpitudine infames obliterarentur, hominumque memoria penitus exciderent . At tam statis temporum intem vallis eaedem amputatae toties ac jugulatae Hydrae reviviscant , idque maxime nostro aevo . quo tota pene Europa fidei jacturam luget per grassantem undique Calviniani ac Lutherani erroris pestem, in quam velut in orbis terrarum sentinam veterum ac recentium Sectarum colluvies confluxit ; quis necessarium non censuerit adversus redintegrati morbi periculum pristina certaque remedia comparare, & lethalis aegritudinis notare ortum & eventum , quo facilius, securiusque in aliis vel caveatur vel curetur Noti ea tamen mihi est sententia in texendo hoc haereseon indice, ut venenata ac nefaria earum dogmata reserens , illorum etiam impugnationem tanquam antidotum hic proferam , id enim consultius fiet in nostri operis decursu . Sed brevem dumtaxat eorum Tenebrionum Chrones iam ex sanctis Patribus , maxime Augustino , Eeiphanio, Irenaeo, & Historicis fide dignis selectam delineare aggredior , quo prudens quisque Lector in emetiendo Theologico nostro opere e limine videat quas vitare Syrtes, quosve debeat scopulos declinare. Moneo insuper hoc in texendo indice non ita a curate servatam esse annorum periodum qua quisque Haeresiarcharum docuerit r Cum enim hae in re varient Chronologistae sacri , inde contingere

potest ut qui prior scribi debuit posteriorem locum hoc in indice occupet et

9쪽

INDEX HAERETICORUM.

Errores enim magis quam errantium aetatem referre studuimus, sanetarum Patrum praefatorum morem secuti.

Haereses ante Christi

Nativitatem.

A FriRMAT L Epiphan. lib. t. adversus haereses cap. s. nullam ante susceis plum Babylonicae turris aedificium & hiimanae loquelae confusionem aedivisionem subortam suisse Haeresim . ulla , inquit , per id tempus Heresis , opinionum nulla dissensio , cum universi sola HOMINI s appellati me censerentur ,

labio uno , unasue liu a praediti . Petas porro atque impietas sola erat naturae Lege , aut uniusicujusque ad ηaturam accomodata voluntate definita, πc-dum error emeris

seras sive d. sciplina comparatus , sive monumento scriptorum traditus . Neque igitur Iudaismus , neque ulla alia secta prodi rat, sed ut ita dicam illa eadem obtin/bat qua hodie in sancta Dei Ecclesia ac catholica perseverat fides, quae cum ab ipsis rerum primordiis vinuisset , rursus ess ponea patefaeta. Inde constat, viginti Haereses , quas ante Christi adventum numerat &impugnat Sanctus Epiphanius eodem Libro, quasque revocat ad quatuor ca

ses , quam Varias de veritate aut Religione contentiones & sententias esse appellandas. BARBARIs Mus, inquit , in Epistola ad Acacium , ab Adamo per decem generationes 8e Noemi tempora perseveravit . Qui Barbarismus propterea dicitur , quod vetustissimi illi Mortalium , neque certum aliquerer auctorem habebant, nec inter . se consentiebant ; sed unusquisque pro sua volun tale vitam instituebat , ac pro Lege suum quisque nutum atque arbitrium sibi proponebat.

II. SCYTHIs MDs il Noemi temporibus ad usque TurrIs & Babylonis

exaedificationem . ac post turrim paucis adhuc annis obtinuit, hoc est usque ad I haleg & Rhagau , qui ad Europam transeuntes, in Scythiam ac natim nes eiusmodi penetrarunt ab Thare temporibus & ultra , a quo Thraces oriundi sunt. III. HELLEN rs Mus ecepit a Sereuchi temporibus . Unde Idolorum cultus initium hahuit . Cumque tunc temporis falsa quisque superstitione duceretur , deinceps civiliorem ad usum , & ad certas Leges . simulacrorumque ritus homines sese transtulerunt . Quorum ex praescripto sibi Deos finxerunt . Ac primum eos quos in honore quondam habuissent , sive TDrannos, aut Praestigiatores , Qui memorabile quiddam in vita fecerant , ac sortitudinis & roboris illustre specimen ediderant, depingere coloribus & a smilare solebant, postea vero a Thare Patris Abraami tempore, simulacris , ac statuis eundem errorem idololatriae propagarunt. Qiippe majores suos simulacris honestantes . ac mortuos , primum arte figulina statuas emnx runt , tum ad omnes artes imitandi pervenit indiistria . Nam & Architecti sectis lapidibus, argentarii, & aurifices , nec non fabri sua quique materia,

ac reliqui deinceps effgies moliti sunt. Primi omnium AEgyptii , ac Babylonii , necnon Phriges , ae Phoenices superstitiosi cultus & simulacrorum .

Domini

10쪽

INDEX HAERETICORUM.

:e mysteriorum auctores extiterunt . A quibus pleraque sunt ad Graeco translata. Iam tum ab aetate Cecropis & deinceps postea vero longo de inum intervallo Saturnum, Rheam, Iovem, Apollinem , ac reliquos Deos

celebrare coeperunt

ΗΕLLEN1s Mus rursus dividitur in quatuor Sectas, puta Py hagoricos , Platonicos ex quibus orti sunt Peripatetici Stoicos & Epicureos, quae divisio est etiam Gempntis Alexandrini . SAM A Ria ANI habrierunt mixtam Religionem ex Iudaismo & Gentilismo, & in quatuor Sectas fuerunt divisi ob diversitatem Festorum . Sunt autem hi r Gortheni , Sevari, Essent, & Dosithei, horum etiam meminit Ieris

tullianus is .in

uiorsum autem Epiphanius Essenos Samaritanis adscripserit , vix peritus quisque divinare Dieit . Nam quod occurrere potest genus qumdam Eienoeum fuisse a notis illis & sanctioribus diversum , probarem equidem, si apud Philonem aut Iosephum, qui de Essenorum generibus, institutis , ac moribus accuratissime scripserunt , vestigium aliquod istorum novorum ac posteriorum existeret . Nunc cum neque isti . nec alius quisquam vel levissime significarit , Essenos cum Samaritanis commune q lippiam habuisse , cumque inter Iudaeorum sectas a Iosepho recenseantur Esseni , apparet primum neque Essenorum ullam inter Samaritanos fuisse sectam , neque Epiphanium aliud Essenorum genus quod maritanis ascriberet , intellexisse , quam celeberrimum , ac laudatissimum illud, quorum instituta Philo ac I semus uberrime perscripserunt. Quamquam os cnos postea inter Iudaicas

sectas commemorat, qui iidem cum Essenis videuturis Iudeortim Sectar numero 7. ac p imo Sc Riam , legis periti & traditio. num , quas a maioribus acceptas δ Ἀτηρ εις vocabant , observatores fuere , ac ritus omnes superititiosius caeteris , alligentiusque tenuerunt quos none lege didicerant , sed sibimet ipsis , tanquam Iustitiae legis singulares cultus. ac caeremonias indixerant PHARIs MI, quos segregiatos interpretari nossis , qui sanctissimam vita rationem professi , probitate caeteris antecellere videbantur , mortuorum

apud illos resurrectio , ut & apud Scribax . defenditur . Iidem Angelos, ac Spiritum sanctum esse non negant. Vitae eximium inllici tum prae se ferunt. Continentiam certum ad tensius , ac Virginitatem quoque suscipiunt . Bis hebdomada quaque ieiunare , urceos. ac disios, & pocula satyius eli ere, ut M Scribae, soliti. Ad haec decimas, & primitias atarre, assidue precari: certos cultus, ac superstitiosa vestimentorum genera curiositis affectarer cuiuis di sunt dat matteae ac colobia, & latiora quaedam phylacteria , hoc est segmenta fimbri mite purpureae , ac malogranata ad vestium oras appensa, quae temporariae illius continentiae signa Praeserebant. lidem postremb Geneses ac situm introducebant. SADDucaeis ab exactissima justitia nomen est. Qui 2 Samaritanorum genere a Sacerdote quodam Sadoc ortum habuerunt. I. Mortuorum Restirrectionem damnant . a. Angelum ac spiritum funditus negant ; in caeteris Iudaeis similes . Observandum autem est duos fuisse Sadocos , unum qui Da-

.vidis & Salomonis aetate vixit, alterum qui fuit Discipulus Antigni, ut affirmat Rabbi Elias in Thisbi , quique a Praeceptoris & sacris institutis defi-aciens, Sadducaeorum sectae originem dedit; quamquam forte Sadducaei a primri Di sitirso by COrale

SEARCH

MENU NAVIGATION