Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus primus de Deo in se subsistente

발행: 1744년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ruit, falla, de toto terrarum orbe perierit, atque in Africa Donati parte re manserit, in aliis terrarum partibus quasi contasionu Communionis extincta . Audent etiam rebapti rare Catholicos , ubi se amplius in reticos esse firmarunt , cum Ecclesiae Catholicae universae placuerit, nec in ipsis Haereticis baptisara commune rescindere . Hujus Haeresis principium accepimus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens , & contra Caecilianum Christianam dividens plebem adjunctis sibi eiusdem lactionis Episcopis , Majorinum apud

Carthaginem ordinavit Episcopum , cui Maiorino Donatus Episcopus alius in eadem divisione successit , qui eloquentia sua sic confirmavit hanc Haer sim , ut multi existiment propter ipsum imitus eos Donatistas vocari . Ad hanc Haeresim in Africa , de illi pertinent qui appellantur circumcelliones, sic dicti , quod inhabitarent cellas in afris, genus hominum agreste, &famosissimae audaciae , non solum in alios immania facinora perpetrando , sed nee sibi eadem insam feritate parcendo . Nam per mortes Varias, maxime praecipitiorum , di aquarum , & ignium se ipsos necare consueverunt , de in istum furorem alios quos potuerint sexus utriusque seducere, aliquando ut occidantur ab aliis, mortem nisi fecerint comminantes . Cceterum Melchiades Pontifex Donatum damnavit, qui prior auctor D natistarum Schismatis fuit, & Caecilianum Episcopum Ecclesiae Carthaginensis absolvit . At Donatistae more Haereticorum a Melchiadis sententia ad Constantinum Im ratorem appellaverunt . Adversum quos Constantinus in haec verba rescripsit . Meum Judicium possulant qui ipse judicium christi expedio. Dieo enim ut se veritas habet. Sacerdatum iudicium ita debet baberi , ae s ipse Dominus residens Judiset, nihil enim licet bis aliud senilire , vel aliud judicare nisquod christi magisterio sunt edocti. Hoc tempore vigebant MassALIANI aliis Psalliani , Eucheta, Euphemitae, Spiriιuales , & Maroriani, qui in assidua precatione meritum collocabant , & otio interim erant dediti . MAcatio Nius Episcopus Constantinopolitanus circa annum 38 I. docuit Filium quidem esse Patri per omnia similem , sed Spiritum sanctum esse Creaturam . Filium, inquam, concedit esse Patri ομα in , sed non , δμικύσον de Spiritum sanctum ait, vim esse a Deo conditam , quae essentiae divisione singulis Creaturis insit , ad ut singulae Creaturae partem aliquam essentiae

Spiritus sancti intra se habeant. Ab hoc dicti sunt Macedoniani. Quos damnavit Concilium Constantinopolitanum primum agente S. Damaso summo

Pontifice . . '

AETIDs, esim Paulino Epriopo Antiocheno defuncto spem adipiscendi Episcopatum frustra animo concepisset, docuit Filium non tantum Θοάρσιον esse Patri , sed etiam omnino dissimilem . Discipulus & scriba ejus Eummius

idem docuit . Ipsorum Sectatores dicuntur Eunomei . Hoc eodem tempore Acativs, & Aμε ius floruerunt, Acatius docuit Filium esse Patri δμοιασον Κατα σιν. Aerius Κατά δι-is ipsorum discipuli appellantur Acaliam, & ocletiani .

Alii legunt pro Aerius, Aetius, & pro Aerianiani Aeriani. Ex his Acatiani, etiam dicuntur Semi ariani . Eunominianorum discipuli sunt at talii , qui dicebant Filium semper sitisse , sed non semper esse Filium , sed ex quo natum est de Patre Filium esse coepisse. APOLLINARIS sive Apollinarius , uterque, scilicet Pater, & Filius, ille Presbyter, hic Lector Laodicenus , circa annum 37o. docuerunt Verbum Dei

22쪽

INDEX HAERETICORUM.

accepisse carnem sine anima rationali , & divinas Personas esse inaequales

Magnum videlicet esse Spiritum sanctum . malorem Filium , maximum P trem . Ab his Apollinarissae sunt dicti. Eodem tempore apparuerunt Ursicini Schismatici. Item Amroym rphua qui auctore Vadio , sive Audis docuerunt Deum habere sermam humanam. Alias appet Iantur Andropiani, & Audiani , Vulgo Vadiam. Verum consule quae dicimus de Audio. ΛRTI DICO MARIT E quorum parens Videtur Elvidius , appellati sunt haeretici, qui Mariae Virginitati usque adeo contradicunt , ut affrment eam mih Christum natum viro fuisse commixtam . Egit contra hos Theodoretus Cyprius Episcopus . MEssAO A Ni quod nomen ex lingua Syra est, Greee autem dicuntur Eu-ebita ab orando sic appellati , nam psallunt jumter & orant . Dd quia hoc solum ficit mi non habentes charitatem, nec colloquii , nec humanitatis , inter Haereticos sunt a salicta Synodo confutati . Condemnant etiam eos Monachos, qui aliud praeter legendi orandique opera, aliquid fuerint operati ,

vel artis, vel agriculturae . PATERNIANI eodem tempore , auctore Paterno , docebant inseriores

partes humani corporis non a Deo , sed a Diabolo sactas esse , & omnium sagitiorum litentiam partibus illis tribuentes , impurissime vivebant , qua de causa etiam appellati sunt Uenustiani a Venere , & Elico oscopiae, idest,

Triorum irrisores . His subiunguntur T E R T D L L II , qui secuti mullum at bant , sceleratorum hominum animas in daemones converti , vel saltem in bestias , quarum naturam illae habuerint in corpore . PATTALOR IN CHITAE , digito compescunt os , ut taciturnitate sua possint Deo placere, a regione appellantur Tubenne rotae . M E T A N G I s M o N T AE , dici possunt qui

Metangismon asserunt, dicentes se esse in patre Filium quomodo vas in vase, quasi duo corpora carnalites icipi nantes , ita ut Filius intret in Patrem, tamquam vas minus in Vas majus.

SELEUCIANI , yel HERMIANI ab auctoribus Seleuco , 3c Hermia , qui Elementorum materiam ς,' et a factus est .mundus non a Deo factam dicunt , sed Deo horterham . Nec animam Deo tribuunt Creatori , sed Creatores esse animarum Angelos volunt de igne , & spiritu. Malum autem

asserunt esse aliquando a Deo ital uando' a 'materia . Negant Salvatorem in carne sedere ad dextram Patris' sed in Sole, ex psalmo, ubi legitur, In Solepouu Τuberηaculum suum. Negant etiam realem Paradisum , baptismum in aqua non accipiunt. Resurrectionem non putant situram , sed quotidie fieri in generatione filiorum. Pstochi AN irae secuti sunt istos, & addiderunt Christum non in carne venisse . PATRI ei AKI a Patmitio lamrelas ex6rdines , substantiam carnis humanae non a Deo, sed a Diabolo edlidi tam dioint, eamque sic detestantur, ut hunc dicant esse I, ersectum, qui se potuerit . constanter occidere . Ex his sunt etiam qui rogant eos quos invenerint ignotos , ut ab eis Occidantur . Haec insania in partibus Numidiae superioris & Mauritaniae coepit olim. Hos miseri Donati ita postea secuti , coeperunt se mortis praecipitio , quasi futuros martyres, tradere. Vertim qui vitam aeternam catholicae fidei deserunt, haud dubie aeternam mortem invenient. Contra hos optatus legitne egisse . A SCIT AE ab utre appellantur. Α οι enim Graece uter dicitur, isti cum in Trinitate nihil male habeant, utrem tamen ingentem juxta altare Ponunt ν

23쪽

INDEX HAER ETI CORU M.

eumque vacuum inflant. 3c linteaminibus velant, & adorant, quia conse ctum sanguinem Domini ibi esse dicunt , juxta illud dicentes Evangelicum,

vinum novum in utres novos .

Λω3ARiI qui ex hoc appellati sunt quod aqua offerunt in poculo Sacramenti , dicunt enim vinum ebrietatis esse rem, per quam homicidia, & Hrnicationes, & caetera scelera Perpetrantur. Cum tamen constet, non vini hau stu, sed nimietate crimina committi . COLUT HIANI a quodam Coluto , qui dicebant Deum non inserre mala poenas contra illud, quod scriptum est; Ego Deus creans mesa .FL ORIA NI a Uymo , qui contrario sensu dicebant Deum creasse mala , contra id Fod scriptum est; Fecit Deus omnia, ct vidit esse bona valdὸ, ac per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis eloquiis resistebant PRI sc ILLI AN Israe a Priscilliano Gnostico sic dicti, cum omnibus praecedentibus haereticis participarunt , nimirum cum Manichatis , Sabellianis . Arianis, Marcionistis, At Quarto decimanis. I. Corpus per se malum a malo principio, nimirum Diabolo esse dicebant, & sic negabant corpora resurrectura. a. Matrimonium detestabantur credentes pueros semine carnali procreatos ad Deum pertinere non posse, sed tantum illos , qui concipiebantur de Spiritu sancto. Animas asserebant esse de substantia Dei licitumque di. cebant jurare , & pejerare, potiusquam prodere secretum . Unde hoc tritum erat apud eos Iura , perjura, secretum prodere noli. Iovi NIANus idem cum Antidi marianis sentit, qui insuper matrimonium aequale Virginitati dicebat, Omnia crimina aequalia sicut Beatorum

TRIs CELIDA tritarmem Deum ita asserunt, ut quaedam pars ejus sit Pater, quaedam Filius, & quaedam Spiritus sanctus , & hinc sit Trinitas

in unitate.

Haeresarchae quarti Saeculi.

HYDROTH aurae, aquam Deum dicebant , non habentem nec initium. nec finem , sordes luentem , peccata dimittentem , & habentem Spiritum sanctum. . A M a T RIT AE dicebant innumerabiles esse mundos . Hoc eos dicere in. Vum putat, qui non legit Philosophos , hoc enim olim aliquanti Philosopho. rum dixere Gentiles. PSYCHo pNEUMONEs dicebant animas hominum bonas in spiritus Angelorum converti, anἱmas vero hominum malas in spiritus Daemonum

mutari.

ΛDEcs Rui τώ dieunt, quod Christo descendent; in Inseros omnis animarum multitudo occurrit, & credidit ei, & liberata est . NUDI PEDALus nudis pedibus semper gradiendum esse asserebant, eo quod Dominus dixerit ad Moysem solis ealceamentum de pedibus tuis , 8c quod Propheta Isaias nudis pedibus jussus seerit ambulare . Inde ergo haereous est, quia non propter corporis afaictionem sic ambulant, sed quia testimonia divina taliter intellIgunt . saec Aiugum

24쪽

INDEX HAERETICORUM.

uersarchae quineti Saecub.

PELAcius B Rrro docuit peccatum Adami illi soli nocuisse, nullum in

posteritate sua fuisse peccatum originaler Mandata Dei solis naturae viribus posse observari: orationes ad Deum inutiles dicebat ad bene agendum id quod poterat ex se liberum arbitrium; admittebat tamen baptismum, ut infantes de bono in melius proficerent e Mortem dicebat non esse poenam peccati , sed conditionem naturae etiam innocentis . ita ut mortuus fuisset Adamus , etiam non peccans: Sacerdotalia, & Episcopalia vestimenta denive improbabat. Ipsum secutus est Coelestius in Africa, unde Coelestiani sunt iidem eum Pelagianis. VIGILANT ius docuit inanem esse invocationem Sanctorum; cultum qui reliquiis sertur, esse idololatriam; Ecclesiastica jejunia sicut caelibatum Sacerdotum reiciebat. Nas Tostius Episcopus Constantinopolitanus in Christo duas personas as. serebat esse; Virginem ut Matrem Dei nolebat agnosci, & in pane sermentato cum duabus lpeciebus consecrabat, & communicabat. Euricuas Archimandrita, sive Abbas Constantinopolitanus, ut contradiceret Nestorio inta an)rum 4s I. docuit in Christo esse unam naturam, & hoc velut assertum usurpavit: Ex duabus quidem naturis, Scio chrinum ante linionem conflitisse, post unionem vero unam dumtaxaι in illo fuisse scio, ct agnosco . Item Ex duabus nasuris cbri tum esse eonfiteor, in duabus consissere nego . Atque haec filii haeresis Eutychis, quae una cum Nestorianismo usque nostra tempora durat in Orientis partibus, ita tamen ut variae sint factiones . Eutichi nimus quidem has habet propa nes, atque fruticationes. Primo se ofisrunt MON op HYsi TAE , qui alias appellantur Sciamatici, Theopbastbιtae , & a loco AE IAttii. Hi docebant, Christum quidem constare ex auabus naturis, non Vero subsistere in duabus naturis , itaut haec controversia in duabus istis voculis consisteret, ex , & in. In hoc errore desendendo occupatissimus suit Iomnes Philomnus, aviti 6o3. celebris Philosophus, qui etiam docuit tres Personas esse tres Isos , atque ita errorem TRIT HEITARUM introd cit : Τrlibritae isti alias dicuntur Trismiani . Post Monophysitas erant Ach- p H A LI, sic dicti quod nullos Episcopos aEnoscerent. Hi naturas duas concedebant, sed proprietates earum ita contusas esse contendebant, quemadmodum gutta aceti in mare effusa suas amittit vires . Hi appellati fuerunt Sav ERIT AE a Severo Episcopo Antiocheno: Iux IAN Israe a Iuliano Halicarnassaeo: Τ Agonos IANI a Theodosio Alexandrino , a loco CON Toc

ra , cujus erroris patrocinium Themistio Philosopho adscribitur. Hi docebant divinam Christi naturam hanc enim solam γ' unionem agnoscebant, tanquam absorpta esset plane humana ) quaedam ignorasse, ut noram

extremi j icit. Atque hi rursus in alias tres sectas, Damianorum Paulianorum,& Petreetarum divisi erant.

Hos se ruuntur J Ac os iYAE se dicti a quodam Iacoba sym, qui totam Syriam ipsissima Euthychis doctrina imbuit . Rursus alii dicti sunt ΑRME-Nii, qui ad drema Eutychis in Armenia hoc addebant, Christum non assum-

Ac o si TAE se dicti a quodam syro, qui totam

25쪽

psisse corpus ex Maria; sed illud ab ipso conceptionis momento incorruptibile habuisse: quod ipsum per se etiam, & in suae naturae proprietate adorandum esse docuerant. Iidem quaternitatem in Deo statuebant, & Deitatem pausam esse dicebant. Ipsis praeluserat Petrus cnaphaeus Episcopus Antiochenus, qui sentiebat totam Trinitatem fuisse Crucifixam ; unde in arisagio sic loquebatur sanctus Deus , sanctus fortis, sanctus, ct immortalis, qui crucifixus ere pro nυbis. P cirrcANYgs dicti sunt illi, qui auctore Zenone In eratore unionem quandam faciebant inter Catholicos, & Eutychianos; ita ut ex una parte anathema dicerent Eutycheti ; & ex alia Concilium cialcedonense, ubi damnatus

fuerat, contemnerent.

Haeresiarchae sexti, γ' septimi Saecucti.

MONO TELITAE auctore Semio Patriarcha Alexandrino unam tantiim in Christo voluntatem asserebant: ipse Syrus Sergium Patriarcham Constantinopolitanum, ad suum errorem adduxit. Damnati sunt in Concilio Constantinopolitano tertio. MAHUMO Is M Us incepit anno circiter εχ s. authore Mahumete, dogmata sua coniecit in peculiarem librum, quem appellavit Alcoranum. Praecipua Capita sunt, I. Deum habere essentiain corpoream anima praeditam , a. Non esse tres in Deo personas, 3. Christiam non esse Deum, sed maonum, & sanctum quendam prophetam, vi Ipsum non esse revera passum, sed phantasma pro eo Iudaeis oblatum, Coeremonias Mosaicas , puta circumcisionem, delectum ciborum, lotiones varias co ris , & similia ad salutem esse necessa ria, 6. Bona opera naturalia mereri vitam aeternam, 7. Polygamiam esse licitam , 8. Vitam aeternam consistere in voluptatibus corporis . Haec pestis totum Orientem longe lateque coiripuit; tametsi enim aliquae in iis locis sunt Ecclesiae , tamen quam misera sit illarum conditio, & quam depravata sit plurium doctrinae confessio , ex eo intelligi potest, quod decem sunt genera Christianorum, qui Orientem hinc inde habitare traduntur, solique Latinintegram fidem servant.

Haeresiarchae octavi Saeculi.

ICONO MAc Hi, id est oppugnatores sacrames imaginum, in Ecclesiam maxime grassati in hoc saeculo , idololatriam impurantes illis , qui eas intemplis retinent; unde Leo Isauricus Imperator . dictus propterea Iconomachus, seu Icon lasta, edictum proposuit, ut ubique sacrae imagines tollerentur de Templis. Eos damnavit Nicaena secunda Synodus cui interfuerund367. Episcopi. AGONTERIT E superstitiosos reputabant illos qui flectebant genua inter orandum, inde erecti semper orabant. ALDE BERTI Ni ab Aldeberto Gallo. credebant sanctissimas , sed inceratas reliquias auctori suo allatas fuisse ab extremis terris ministerio Angeli ;ipsum credebant similem Apostolis , eius capillos, & ungues aequalitὰ c

26쪽

endos esse dicebant , ac reliquias divi Petri a credebant ipsum eognoscere Omnia pecinia, quae conmittebant, & Posse illa remittere sine consessione

ALa A Nansgs, duo principia unum bonum , aliud malum tenebant . . Aliquem ante adventum Christi iustum suisse negabant. g. Deum credebant malum non providere , sed illud ministerio diaboli fieri. 4. Mundum facie

bant aeternum , & in aeternum duraturum. s. Deum non creare animas de novo, sed animam mortui in alterum corpus transmigrare. 6. Nullo modo juramentum esse licitum. T. Nullum extare Originale peccatum. 8. Sacramen. ta nullam vim habere dum a malis conseruntur ministris. 9. Necessitatem ad confitendum esse nullam. Io. Nullum perversum posse Epitc pari. Ir. Matrimonium esse illicitum. ra. Ab Ecclesia nihil possidendum esse nisi in comuni, tandem resurreictionem corporum negabant.

ELisANDus Christum solum filium Dei adoptivum esse tenebat . PAD-Li Axis rae a Paulo, & Ioanne sic dicti, praeter Manichaei simum quem profitebantur, tenebant formam baptismi in his verbis consistere ego sum aqvi viama; & Euiuarii iam in istis, accipi se, manducate, ct bibite; Cultum sanctae Cru.ci negabant , Sacerdotes nostros reliciebant ἱ Seque Gristianos vocabant ,

nos vero RomanOS.

. Mersiarchae mis Saecis.

Go vase Aheus quem alii ex Gallia, alii ex Belgio oriundum putant, cin, demnatus suit in Consilio Moguntino, quia renovabat haeresim Praedestinatianorum dicendo Deum sine praevisione boni, & mali aliquos absolute praedestinasse, alios absolute reprobasse, consequenter tenebat Christum non esse pro omnibus mortuum. Nec Deum velle omnium salutem. CLAUDI us T AD RINENs Is EPiscopus contra quem Ionas Aurelianensis Episcopus tres Libros scripsit, haereses Nestorianorum , Icon lastarum , di Arianorum profitebatur inimicus sanctorum Veta fuit ; peregrinationes ad sacra Loca condemnabat, reputabatque baptismum nullum en sine signo crucis. P M o Ti v s fuit Vexillifer Graecorum schismaticorum quorum schisma quatuordecies renovatum . Eum damnavit Concilium Constantinopolit. IV. maxime quod pulso Ignatio Patriarcha contra nUrem Ecclesiae ipse laicus, & neophytus sedem Constantinopolitanam usurpaverat. IOANNEt ScoΥUs, non Doctor sus ilis, qui sanctissime vixit, sed M, nactus sancti Benedicti, qui fuit discipulus venerabilis Bedae; scripsit librum in quo dicere videbatur, solam figuram Corporis Gristi esse in Eucharistia unde hie liber damnatus est in Concilio Vercellensit ut testatur Lant. Francus Episcopus Cantuariensis; propter hoc plurimi Ioannem Scotum Sacramentariorum Patrem putant.

27쪽

INDEX HAERETICORUM. Haeresinctae decim, undecimi Saeculi.

BERx NOARius Archidiaconus Andegavensis , primum docuit in Euchariasti a Corpus Christi non existere , nisi figurative. At cum postea hunc errorem revocasset, docuit substantiam panis esse cum Corpore Christis, addiditque parvulos non esse baptirandos . Zui iani in primo errore , -- therani in secundo, & Anabaptime in tertio eum secuti sunt. Resipuit ta. men, & cantata semel, & iterum palinodia Catholicus obiit. Moriens autem, recordatus quot miseros erroribus suis infecisset, ejulans ait, hodie apparebit mihi Dominus Iesus Christias, propter poenitentiam ut spero ad gloriam ;vel propter alios, ut timeo, ad poenam. Ut refert Vincentius Bellovae. lib.

SIMONI Aer hoc tempore recrudescentes, venditionem reddituum Eccle. siasticorum licitam asseverabant. Reordinantes e contra Sacerdotes simonia. cos admittere nolebant, nisi prius reordinarentur. INcESTUOSI licitum aD serebant Matrimonium in gradu consanguinitatis celebratum contra Canones Ecclesiae.

BO N o o Mixti ab auctore Basilico Medico , quem cremare fecit Alexius Comnenus Imper. Trinitatem in Divinitate negabant, Deum serma humana praeclitum asserebant, mundumque a daemonibus creatum, obsequium redditum imaginibus improbabant; Credebant nostrum baptismum esse baptismum Ioannis; & suum esse baptismum Christi; fictionem in materia religionis assirmabant licitam , Michaelemque Archangelum incarnatum N clamabant. TANDENI Us, vel ranquellinus Laicus Antuemiensis sola fide homines j stificabat, coenam proclamabat non esse necessariam, sed copulationem carnalem indisserenter licere. PETROERDsrANI a quodam Petro de Bruys Antuemensi, tenebant M. ptismum non esse parvulis necessarium: Christum non esse realiter in Eucharistia, nec preces esse utiles mortuis. PETRus ABA ILLAR Dus natione Brito, insignis Philosophus , ob viol tam Heloissam Discipulam suam , ac Neptem cujusdam Canonici Parisiensis spado secius, dum novitate terminorum gaudet, & altiora se scrutari tentat, in plures incidit errores: non tot tamen quot illi assingebantur, ad quos damnandos plura habita sunt Concilia. Probatum tamen magis est ab his respuita, ac cum sancto Bemardo in pacem rediisse, sancita inter eos per m tuos amplexus amicitia , ac tractatum inter ipsos, ut postmodum si quae Catholicas aures ostendentia in scriptis ejus reperirentur, obducta spongia abraderentur: reliquum vitae tempus in Cluniaco exegisse sertur. Errores hi ipsi assinguntur scilicet I. Quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus sanctus nulla potentia. a. oeod Spiritus sanctus non sit de se stantia patris. 3. Quod Spiritus sanctus sit anima mundi. . Quod Christus

28쪽

INDEX HAERETICORUM.

non assumpsit carnem, ut nos a jugo Diaboli liberaret. s. Quod non pecca

verunt qui Christum ignoranter crucifixerunt. Gitis astrus PORRET AN Us Episcopus pictaviensis circa ann. II47. do.

euit quod divina natura , quae Divinitas dicitur , Deus non sit, sed forma qua Deus est , quemadmodum humanitas homo non est , sed forma qua est homo . Quod cum Pater . & Filius , & Spiritus sanctus unum esse dicuntur, nonnisi una Divinate elie intelliguntur, nec converti possit, ut unus Deus, vel una substantia , vel unum aliPid, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus esse dicatur. Qu)d tres Personae tribus unitatibus sint tria, & distincta proprietatibus tribus, quae non sunt ipsae personae, sed sunt tres aeternat, & ab invicem a divina substantia in numero disserentes. Convictus fuit erroris in Comcilio Remensi anno sequenti, & ibidem suos errores ejuravit: unde Haeretiiscus non est censendus , cum erroreS animo pertinaci , & adversus Ecclasiam repugnante non docuerit.

Eodem in Concilio damnatus fuit quidam phanaticus Brito dictus Eon , renomine a Rella, homo illiteratus , & idiota, sed ludificatione Daemonum

ita dementatus, ut cum distinguere non posset inter Eon, & evm, ad suam personam pertinere credebat, quod interdum Ecclesia proseri in suis orati nibus, & exorcismis, per eum qui venturus eri judicare saeculum per ignem: U de supra modum stupenda caecitate credebat se esse Dominatorem, & I dicem vivorum, & mortuorum I eratque per diabolica mitigia tam potens ad decipiendas simplicium animas , ut tanquam ex muscis aranearum OP re irretitis seductam sibi multitudinem aggregaret, quae tota illum tanquam Dominum Dominorum individue sequeretur . laterdum quidem mira velocitate, per diversas Provincias ferebatur: Interdum vero morabatur cum suis omnibus in locis desertis , & inviis , moxque instigante Diabolo erumpebat improvisus: Ecclesiarum maxime, ac Monasteriorum in stator. Α cedebant ad eum plerumque Noti ejus , ti Propinqui r erat enim non m

nimi generis , sive ut eum familiari ausu praeriperent , sive ut quomodo se

circa eum res haberet cautius explorarent. Videbatur autem esse circa eum

ingens gloriae apparatus iastus 'e regius , & qui cum eo erant sollicitudianis laborisque expertes; pretiose indui , splendide epulari, & in summa laetitia agere videbantur in tantum, ut Nerisque qui ad corripiendum eum venerant, conspedia esus, non vera, sed phantastica gloria deciperentur, de effugerent. omnia operabatur, arte magica , & ope Daemonum, a quibus sciIicet misera illa multitudo, non veris, & solidis, sed aeriis potius cibis in locis desertis, alebatur. Captus tandem ab Archiepiscopo Remensi, cum staret in conspectu Conci si, interrogatus a summo Pontifice quisnam esset, respondit Ego sum ille .

qui venturus ess judicare vivos, ct morsuos, ετ saeculum per ignem. Habebat a

tem In manu sua baculum inusitatae formae , in superiori sellieet bifurcum . Interrogatus quid sibi vellet baculus ille ; Res , inquit, grandis tristari, est . Gamdiu enim, sicut nunc videtis , duobus Coelum capitibus suspicit,

iuras orbis partes Deus possidet, tertiam mihi partem cedens. Porro si e dem duo superiora capita baculi submittam usque ad terram, & inferioreme,us Partem, quae simplex est, erigam, ut Coelum suspiciat , duabus mundi partibus mihi retentis , tertiam tantumnodo partem Deo relinquam . Ad

29쪽

h.e risit universa Synodus, stirpendo hominem tam profunde datum in repro hum sensum: iussus autem decreto Concilii, ne pestis iterum serperet diligem

ter eustodiri, tempore exiguo supervixit. HENRI cIANI , ab Henrico quodam Tolosano , eandem tenebant doctrunam, ac Petrus de Bruys, addebantque eos Deum irridere, qui canebant in Ecclesia. Αpos ToLrer redivivi se Apostolas nuncupabant , missosque immediate a Deo . Matrimonium , usus Ciborum conditorum lacte , parvulorum Baptisma , purgatorium , preces pro defunctis , & omnia Sacramenta condemnabant.

VALDE Naas circa annum Christi ri8 r. a Vuldo e tagdunenss, qui sua bona pauperibus erogaVerat, pauperes de I duno dicti fiant ; obedientiam summo Pontifici, cultum Imaginum, orationes ad Sanctos, festa Ecclesia νbaptismi OIeum , Confirmationem , O is Maria, Confessionem auricularem , remissionem peccatorum, Purgatorium, merita, ordines Religiosos, extromam unctionem, miracula , juramenta, cantus Ecclesiae , Horas Canonitas,& pene omnia, quae in Ecclesia Romana vigent, reliciebant ἔ Asserebant Praeo ilatos, & Principes auctoritatem amittere propter Peccatum, Ecclesiam erras-

se tempore Sylvestri Papae ; Symbolum esse rejiciendum , & omnem copulationem esse licitam. Eos damnavit Lucius Pontifex , tamen penitus extinguere non Valuit.

PETRUS IOANNIs docuit hoc tempore r. Laeus perforatum suisse Christo viventi . I. Animam rationalem non esse formam corporis. I. Ecclesiam universalem esse Babylonem de Apocalypsi ; Papam esse misticum Ais. ti. christum, ita referunt Guido Carmelita , & Bernardus de Lurcemburg ν in Cathalogo haeresum. ' . ALMA Rrcus multa insand docebae. Primo enim substinebar Corpus Ch ssit non aliter esse in pane altaris, quam in alio pane, & in qnalibet aliare, Transubstantiationem denegans. Secundis, Deum sic locutum esse in ovidio sicut in Augustino. Tertio negabat etiam resurrectionem Corporum, Paradisum similiter, & Infernum s sed qui in se Des cognitionem haberet, ito 'Ium habere quoque in se paradisum ς qui contra peccatum mortale haberet eundem insernum habere in se non aliter quim dentem putridum in ore.

Ouartis altaria sanctis dicata, & Imagines thurificare, sanctorumque invocationes Idololatriam esse asserebat. Quinto, non solum cum Armenis, Adam. Ee Evam nunquam earnali copula jungendos si in statu illo , in quo Deus illos condidit, permansissent; verum etiam sexuum disserentiam nuIlam, sed hominum multiplicationem , atque Angelorum futuram a rmabat contra illud quod in Genesi scribitur , creabit Dominus kminem ad imaginem, similitudinem suam , ad imaginem Dei creavit illum, mastidiam . re foeminam fecit eos . Sextis , asserebat rursus Deum non videri in se . sed in Creaturis. sicut lumen in aere. Septimo, item illud quod alias est peccatum mortale, factum in charitate non esse peccatum , impunitatem peccatorum promit- tens. Affirmabat denique ideas, quae sunt in mente divina creari posse , cum contra teste Augustino in mente divina nihil nisi aeternum , & immutabile sit. Igono , somniabat quoque mentem Contemplativi , vel Beati perdere suum esse in proprio genere, & redire in illud esse ideale, quod habuit in mente divina . Decimo, docebat omnes Creaturas in fine in Deum

30쪽

INDEX HAERETICORUM.

. redire, & in ipsum conrarii, ut si it unum individuum eum ipso . Deni oue in resurrectione duplicem sexum fore negabat.' Afirmat tamen Rigordus in vita Philippi Augusti , quod a Theologis Parisiensibus convictus , ac confutatus, ab errore resipuerit, Romamque adierit ut a summo Pontifice veniam mnusi reatus obtineret. At cum post eius moetem, illius Discipuli errores ejus evulgassent, & insuper assererent Alma--um revera sitisse Spiritum sanctum, ac Regnum Dei Patris durasse usque ad Gristum ; Christi vero solum usque ad Almaricum , adeoque Legem Euan relicam , & omnia Sacramenta jam desiisse , solumque vigere leoemi cGitatis, cuius motivo quidquid fiebat peccatum esse non poterat : Unde aiebant stupra. adulteria, vi alia quoque netanda non esse peccaminosa dum intuitu charitatis committebantur; ut tanto malo , quod tunc per universam Aurelianensem provinciam grassabatur , occurreret Ecclesiastica, & Regia auctoritas, censuris actum est in miser . illos Errones et At cum ne moverentur quidem, tandem igne ferroque pugnatum est in eos, fle in hujus sceleris execrationem, .etiam animadversum est in ipsius originem Almaricum jamdiu vita functum, & ut credebatur in pace Ecclesiae sepultum . Edicto enim publico e inundata fuerunt .ejus ossa, & .i Lictore igni tradita, sinisque periterquilinia dispersus. Recruduerat hisce nostris temporibus pridem sepultus, & extinctus vesanarcharitatis error, auctore quodam manatico nomine Morin , qui cum plurimos dementasset, taniam auctoritate publica carceri mancipatus Parisiis

ALBIGENsas tempore Innocentii III. & forte antea exorti sunt, qui non him concionibus , iud etiam armis Ecclesiam diu vexaverunt. Errores eortim recenset S. Antoninus in lanina Theologica pari. 4. tit. II. cap. 7. quod

vitilicet ponerent duo princiis coaeterna, unum bonum , alterum malum , more Manichaeorum: & alia id genus. Vide .sanctum .Antoninum in summa ut istoriasi itertia :parte, tit. Cap. I.

Haersiarchae serti decimi seculi,

ILLE LMUs DE SANCTO AMORE temme Alexandri Pap. IV. odio Hrens in Ris ossis mendicantes, .docuit illicitum .esse . omnia relinquere nisi quis cogatur. Quod idem Deluserius Lo 'hardus docuit, & addidit non esse licitum instituere . Vel ingredi ordinem Religiosum , qui non habeat possessiones, saltem .in communi . Scripserunt contra thanc Ueresim , sanctus Thomas in D culo .contra impugnantes Religionem , Δ sanctus I aventura in opusculis variis. FRATRICE LLI quodam .auctore Herma ο; cum Dulcitio Nav riensi haeresim suam inchoarunt, docentes auctoritatem Romanae Ecclesiae cessasse propter malitiam .Praelatoriam: Se solos esse veram Ecclesiam, & perfectos, ut

erant Α, ii se .nulli debere obedirer & quod secta ipsorum sit .immediate a Christor Quod cimnes Pontifices a tempore .sancti Sylvestri suerint praevaricatores, excepto Coelestino quinto. Haec & similia damnavit Bonifacius VIII. Vide Nauclerum generati M. di Ioannem de Tinae renuta lib. q. sum-gnae Part. a. cap. 37.

SEARCH

MENU NAVIGATION