장음표시 사용
191쪽
IN DIONTI PERIEG qui in semetipsum ruit, nimirum redit atque in circuli figuram circumagitur ἔitaque in se ipso terram intus includit, quemadmodum etiam dicit O R p Η g u sin Umno de Her Junone , in his versibus doceanum indomitum circum resue tuus undis . Undique quo magnus terrarum cingiatur orbis.
Quippe quum Oceanus terram Complectatur , sicuti etiam opinatur ERATO THENES , cujus in multis imitator hic est, qui Poematium hoc De Situ Orbis conscripsit. Quare etiam terram coronatam esse ait, circulo nimirum , hoc est, Oceano, insulae instar, comprehemiam atque inclusam. Quoniam vero hoc ipsum, quod dicit, terram esse corona' tam, tacite quodammodo indicat, ci Culi exacto accuratoque circumactu , &perfecta aequalis undique distantiae circumferentia, terram ab Oceano contia
neri quod quidem minime verum est ,
192쪽
ut videtur etiam HERODOTO , ubi is affirmat , sese minime eos recipere , qui terram dictitant , tanquam CX to no , orbiculatam esse atque rotundam
ad correcti'nem sui , subiicit illud: Non
tamen tota δισυπρο , penitus , nimirum per totum , seu in totum, circularis ac
rotunda, scd nimirum, ut explicabitur, fundat instar , oblonga. Tali namque est figura terra hahitabilis , ut videtur etiam PosIDONIO. Quapropter in co- nos duos terra haec habitabilis dividitur, ut postea ait DIONYSIUS, quorum unus ille est , qui Asiam emcit; alter, qui ex Europa atque Africa perficitur. Fundae autem hujuscemodi , quam te xa nobis habitabilis repraesentat , quae in acutum quidem desii nunt , sunt ea ad Orientem , & Occidcntem , quas quidem certe Solis vias appellat; quae vero latiora sunt , sita ea sunt ad Septentriones atque ad austrum .' ita ut, conorum duxim basibus simul positis, ea , quae acutiora in Verticibus sunt, ad Orientcm, & Occidentem jaceant; quae
193쪽
IN DIONTS. PE RIE G. svero in basibus latiora , ea sanὶ ad A
strum, & Septentriones. II. Verum , quum terram hanc immensam , atque interminatam . ins
iam Vocet , oppido quam abjectε, &minus decore ; vide , ut appellationis hujus humilitatem , adjecto splendido ac nobili epitheto , alia ratione crigit, remque ipsam altius extollit, quippe qui non simpliciter insulam eam vocet, sed εχιτον appellae , quod quidem idem est atque , sinis ac termini eripertem s itaque eam ab aliis insulis distinguat, quae certe , eo quia non iminmensae sunt, neque interminatae, dicuntur , hoc est, clara atque conspicua , beneque undique definiatae. Dicit enim, in illo totam terram, ceu insulam immensam, esse coronatam.
Etsi vero terra habitabilis latior est ad austrum, & Septentriones, quemadmindum dictum est ; tamen scire oportetia , qte Od de veteribus tabularum deocriptoribus proditum est, descriptionem eos ac delineationem Europae latius ad
194쪽
Septentriones protendisse, multas ut iI-las gentes , quae in ea continentur, distintie possent inscribere ; Africam vero , quippe inclusiarum in ea gentium magnitudine longe exsuperantem , propterea quod multum ibi regionum inhabitabile est atque incultum , Coa ctasse , ut nequis in tabula locus VacuuS , ut aiunt, inesset. Terram porro habit hilem assimilat σφενδον , funda, sive ge nus id sit fundae , quo lapides funduntur , sive funda sit ipsis, ac pala annuli. Quod siquis minime omnium vult hoc admittere, atque approbare , spoliet is etiam hoc nomine την σφενδονην , fumdam , annuli. Videtur enim & ipsa tulis olim antiquitus jam inde ab initio fuisse, ut ea in utramque partem latius pateret; ab altera vero utraque parte, ad exemplum fundae cognominis , qua lapides jaciuntur, in angustum cogeretur Veteres autem notant, in mundo
etiam muliebri , fundem, v cari ornamentum quoddam sicille fundae, qua longMapides iunduntuΠ, quippe quum
195쪽
IN DIONTS. PERIE G. Tquum & ipsum latum sit in medio alis, que ad frontem cadat ; extremitatibus vero tenuioribus atque strictioribus, retro sit alligatum. Sed & esse aiunt apud
Comicos fundam retro inversam, quae ιΘοα νδονη appellata , Contra quam
est haec ista σφενδόνη, funda, quod illa, risus movendi causia, circumposita sit capiti , & , quae latiora int, retro a que ab occipite habeat; quae vero strictiora , atque ipsum ligamen , circa
III. Universam terram, tametsi unica ea sit natura atque continens, tamen homines in continentes tres diviserunt.
Hoc vero per paraphrasin ductum est
ex HERODOTO , ubi is narrat. terrae , t
messi una ea sit , tamen tria de mulierum nominibus nomina imposita fuisse. Tum Dio NYs Ius de industria atque studiosius tria haec talia terrae sementa vino soloque versu comprehendit , his . verbis :Et primum Libam , deinde Europen , Asiamfue.
196쪽
Sciendum autem est, eum & nunc &postea Libyam , seu Asticam, Iongε ceteris praeferre, non necessitate quadam Geographicae descriptionis ι sed quia , tanquam Aser , patriam suam amat, itaque gentem suam reliquis omnibus gentibus anteponit. At vero Geographus ille Amasensis, quippe qui non ita erga patriam suam afficiatur, descripti nem orbis terrarum aliter pertratat,
initioque ducto ab Europa, in Africam tandem desinit. Fines Atacae, incia dentalis quidem, Gades, de quibus imsta suo in loco; Orientalis vero, ostium Nili Canobicum, de quo pauca haec avi modum nobis dicenda : Demortuo Phrontide, Onetoris filio, qui Phrontis praestantissimus Menelai gubernator erat, Menelai classem , aquilone vento actam, ad Rhodum appulsam fitisse, guberna tore subrogato Canobo Amycheo. Rh dii autem quum in Helenam incursimnem secissent s venerat enim iis me tem malorum . quae propter eam apud
Troiam perpessi fuissem) iugisse & Rho.
197쪽
s IN DIDNΥS. PERIEQ do Menelaum, atque in Phoenicem navigasse , inde in assi gyptum pervenisset ibi, navibus resectis , quae navigationis dissicultate jam jam fatiscebant, aliquantulum temporis commoratum fuisse: interea loci demortuum esse Canobum equo honorificε sepulto , Menelaum in demortui memoriam urbem condidisse, totiusque classis turbam maxime inutilem ibi ad habitandum reliquisse , urbemque ipsam de gubernatoris nomine Canobum nuncupasse. Ubi etiam Helenium est insula , ab Helena denominata. Aiunt autem, urbem hanc Can
hum , pedestri quidem itinere, ab Al xandria urbe distare stadia centum & viginti; atque a gubernatore illo Canobo stellam, quae ibi feris appareat, Can hum esse denominatam, minimh omisnium iis conspicuam , qui in climate Graeciae habitant; sed quae a Rhodo a parere incipiat: quae quidem stella, cum
coelum medium tenet , tertia signi unius parte distare dicitur ab oriZonte. Verum Ethnicorum Nominum scriptor Da ait,
198쪽
EUSTATU IUS ait, Canopum quidem urbem scribi me in oportuisse ; sed tamen id scriptum per Ab hoc igitur Canobo , gubernatore Menelai, vel certe a Canobo urbe , cognΘminatum est, ut videtur, ostium Nili Canobicum, ubi DION Ysio teste , borealis maxime est recessus AEgypti: quippe quum partes AEgypti Septentrionales ad partem illam maris te minentur. Hoc autem Canobicum OL tium Nili quidam etiam vocatum aiunt Herculeum: qui iidem narrant , He Culcm , quum, ex Eurysthei regis mandato , mala aurea ferret , totamque Α- fricam vellet invisere, ad Ostia Nili venisse ; indeque ab eo unum certe de iulis ostiis , Canobicum nimirum , Hercu-lcum vocari: eundemque etiam AEgy tios ab omni vi in libertatem asseruisse, quumque ad Ammonis penetrasset, rem/ ibi sacram magnifice fecisse. Atque ita quidem nonnulli. Vertam Geographus diisentit , cum ostium quidem Herm. leum habere memorat templum Hercu
lis ; at vero Canobicum , initium esse ait
199쪽
IN DION TS. PERIEG. Hait partis ejus AEgypti , quae Delta est nominata. Atque ille etiam ostendit . Canobitas genio atque deliciis indulgere, quo quidem loci Canobismum di cit, &, quae ibi est , procacitatem adiique petulantiam. etiam , ut a quihusdam proditum est , insula Canobus.
At vero de gubernatore illo Canobo haec ista etiam feruntur reclinantem si se in littore ad capiendum somnum Canobum, in haemorrhoidem incidisse. Serpentis genus, haemorrhois, cui nequaquam in rectum ossea spina protenta est, qua corpus continetur. Hane igitur harmorrhoidem narrant , Canobirecubitu attritam, illum in cervice momordisse. Quum vero posthac evadere homo non posset, jamque ex morsu illo moreretur, Helenam valde commuseratam , compressio serpente illo limmorrhoide , spinam ejus , tunc adhuc rectam , perfregisse, spinaeque vertebras ejecisse , itaque serpentem uitam fuisse, indeque ab eo tempore haemorrhoides
dorsi spinas stactas habere. Atque ita
200쪽
Ix EUSTAT H I Usquidem fabula , ratione reddita, expli eat, quod ipsa fert natura haemorrhoiis dis. Verum id sermonis iacila aliqua
do ad hominem notandum atque irridendum accommodabitur, siquis, vipertina vir malitia atque malignitate , spina etiam dorsi math praveque assiciatur. Canopum urbem dicit per periphrasin, ubi ita loquitur: τέριενκ
pi Amciat. Hoc est, urbs ipsa Canopus. Sic etiam insea, quum uno simplucique verbo dicere velit, --ν , oceanus, dicit per periphrasini αλ- ώru ρόκωκεανο io, indefessi fluxus oceant; ipse numirum oceanus. Fanum autem Canopi , quasi templum, aut locus Can po , proprio quiaam iure, dedicatus. IV. Europae & Asiae terminus quidem australis. Hellespontus; maximε vero australis, Nilus. Uetam ad Septentri nes Europam ab Asia disterminat T nais, qui per Sauromatarum Scytharumque regionem pervolutus , in Μaeotin