Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

IN DIONTS PERIEQ 83 littus ad Septentriones ; Verum , quae adverso est linea hypertenusa, sive supra extenta , esse illa quidem contractior atque brevior, quod est latus australe juxta Oceanum ad AEthiopiam rita ut figura inde consurgat huju1 modi imos non satis quis probet, si mentem

vult DIONYSIO , ipsique rei naturae adhibere. Aiunt autem Veteres, D, trapexuum, quae est figura, ex metri necessitate habere hie ancipitem in penultimia Namque alioquin efferri id aiunt per diphthongum. Non enim diminutivum est a , mense, Pa fi menseia; Sed fit a-e rviva.

qui ad mensam accumbit, seu ad mensem venit, eo quia krtasser οι παῖ- qui accumbebant otim ad mensem ,

mensis ii . quae tali figura essent, proin

272쪽

84 E U ST AT H IU Ster basis soliditatem ac firmamentum, uis terentur. Libya porro regia ipsa dicitur, vel a muliere cognomine, Libya nimirum Epaphi filia, vel propter loci illius

siccitatem atque squaliorem, Paragram- matismo quodam , atque immutatione litterae , quasi sit Λιφύη, veluti υετου , atque egens pluvia. Quanquam alii dictam velint a Libe vento, utpote inde spiranter quod quidem opunari etiam vidctur DIONYSIUS, ut conjicere licet ex hac ista ejus parech si, seu paronomasia: Ἐς Λιβα μεν αβυνεν, ες δυάγ- , Ἀ

σίην.

is ortum.

Nicias autem quidam auctor est, hasce tres continentes nomen a Viris accepisse, ab Europo, Asio & Libye, quemadmodum & innumera alia loca a cel bribus preclarisque viris sunt appellata: puta, Persis a Perseo, Creta a Crete, Africa ab Afra quodam, qui Herculi ad Geryo

273쪽

IN DIONTS. PERIEG. 8s Geryonis boves proficiscenti comitem sese itineris dedisset; & loca alia ab aliis.

Veruntamen observandum , partem

quandam Libyae regionis proprie sic esse Libyam vocatam. Quippe in veterum s criptis invenire est utrasque Libyas. Id vero fortasse ostendit, dici

etiam Libyam trifariam , tum regionem Africam universam, tum ejus partem ,

in duas rursus Libyas divisam. Sicuti& Armeniam & Cappadociam In multas prisci Cappadocias atque Armenias Concidunt. Quod etiam fere dicetur postea de Asia. Secus tamen accidit in Europa. Illius namque pars quaedam

exempta est atque excepta ab appellatione Europae, ut dicetur, ubi de Euro pa. Narrant porro, Libyam nutricem esse ferarum, & magnam partem deseseram. Veruntamen non est in ea cer-VUS , neque. aper , ut veteres tradunt.

Videtur etiam quadrigarum inde usus' adinventus. Quippe HERODOTus testatur, quaternos simul equos jungere Grae-

274쪽

ες EUSTA THIUS eos a Libybus didicisse. Tantum vero

abesse aiunt, ut Libya, seu Astica, pars si plane exacthque tertia orbis terrarum habitabilis, pro divisione certe in tres partes aequales, ut ne conjunm quidem cum Europa , aequiparari posse Asiadi videatur. Qui igitur tertia pars fuerit totius teme habitabilis. quae ne quarta

quidem pars reputetur ' quod etiam satis significat Dio NYsius , ubi agit de Asia. Prima hic repetitione utitur in his verbis de Libya r ae νοτον ἔρ- , veνο--τη , Serpit in austrum , imque austrum atque ortum. Ubi, ornatus

ac perspieuitatis caussa, repetit & semel

iterumque dicit M ,ες νότον, in austrum. Regio est circa Arabiam alterorum nugrorum AEthiopum , eorum nimirum,

qui sunt magis orientales, Hesperiisque xthiopibus oppositi i namque ex HOMERO quidem, alii sunt occidentis solis. alii exorientis , ut in primo Odysseae scriptum est. Prope ab Eois, sive in 'rientalibus AEthiopibus Frembi, qui ct riori apertiorique metalepsi, sive inter

preta

275쪽

IN DIONτS. PERIEG. 87pretatione, vocantur etiam Troglody- , sic appellati δια ὐπο π; εραν βαίνειν , eo quia siubter terram ingredIuntur , & τρώγλας υπιδυουσι, foramina , seu cavernas subeunt, atque in eas sese abdunt, Propter vehementiorem aestum solis. Iidemque etiam dicuntur Saraceni. Horum Eremborum regio similis est panthcrinae , hoc est , pelli pantherae , scupardalis , quippe quae siticulosa sit verba haec Dio Nusi I ) atque arida, & hic atque illic caeruleis squamis distincta,

itaque, pantherinae instar , varia. Vere enim ex exustione atque ardore Solis

haec ista tellus versicolor. Sed & lunt Trctglodytae in Europa circa Triballorum alicubi regionem , & circa

Caucasum , eumque pariter borealem rirque etiam pronter magnum frigus subter terram ingrediuntur. Quin& Parnasti 1 Dytochthones tale vitae gcnus consectantur. Porro autem de Troglodytis & Εr bis scriptum est etiam in Commentariis ad Odysseam. Ceterum qui apud DIONYSIUM Frembi, cos

276쪽

,88 EUSTAT IUsquoque Troglodytas appellatos, is sanὶ

ostendit , qui prona usus oratione, scrupsit in haec verba : Troglodytae, natio AEthiopica, de Nomadum genere , Arabibusque finitima. Praestare dicuntur ceriteritate cursus, & funda optimε uti. Ldemque appellationem hujus gentis ab etymologia explicans, ait, eos, Cum, hostibus instantibus, diffugiunt, pedum velocitate, veluti alis, subvectos, in m. ramina quaedam angusto ore , atque in

occultas petrarum cavernas ,

ρ AElius ingredi , iisque sese abdere. HERODOTUs denique , Troglodytas quoque AEthiopes esse commemorat, quo loci narrat, Troglodytas AEthiopes mo talium omnium multo esse velocissimos, vescique eos serpentibus ac lacertis, dein loquendo . Sc linguae suae propriet te , Vespertilionum more , stridorem

edere.

XXIV. Circa cuspidem extremam, hoc est, angulum , figurae hujus trapezii , quam figuram esse diximus Λfricae, prope a Columnis habitant Mauritani. quos

277쪽

IN DIONTS PERIEG. 8squos etiam muros Romani appellitabant. Beatam atque uberem regionem hi habent, magnisque multis arboribus consitam , quibus ex arboribus memta maximae , eaeque uno ex ligno, conficiuntur. Quamvis autem, Nomadum more , pastoritiam vitam traducant Μauritant i tamen feruntur & nectenda complicandaque coma, & gestando auro,& detergendis purgandisque dentibus,& unguibus praecidendis venustatem alisque elegantiam ambitiosius affectare. Ceterum post inuritanos, inquit, e pansae atque explicatae sunt gentes N madum innumerae: quos ait HERODOTULSoli ac Lunae duntaxat de ceteris diis sacra lacere. Ac vide, hic etiam gentes esse Nomadum australes, pariter atque horeales inter Scythas : quos quidem Νomades, propter Vitae genus pastorale atque pecuarium, pasci ait una cum liberis per continentem & sylvas . oberrantes , alimentumque sibi e dura

miseraque venatione captantes. Non enim , inquit, sulcare terram aratro di-

278쪽

dicerunt, neque ab iis stabulantium bo, um mugitus , neque jucundus plaustri tractus auditur ; sed , ferarum ii more per sylvas, , disis Vtur, Ignari Cereris , neque adhuc , quid arista, scientes. Ac vide βουκολουrret , pascuntur, sun ptum ad explicationem etymologicam hujus ipsius appellationis Nomadum , quemadmodum etiam τὸ β Θα , pasci. Nomades enim prorsus τοῦ νε μεθα , a 'ascendo. Idem autem fere significant τὰ νε αεδες , itemque τὰ βουκο- λοῖο et , & βοσχεο M , pasci. Est autemo , id est, inscii atque inscientes,a νη particula, & verbo εἰδενα , sire. At vero G α πυθέεις, idem est atque rudes , seu indocti, & ignari atque ineruditi. Vertam ΗΟΜΕRus hanc vocem de eo etiam usurpat, quod novum prorsus est atque inauditum, seu de quo nihil tama atque auditione accepimus, ubi ολε- , interitum, dicit μωυθέα, inauditum, de quo nihil auditione acceptum erat,

nihil

279쪽

IN DIONTS. PERIEQ s Inihil noti erat atque explorati. Plaustri porro tractum vocat του που , jucundum, perinde quasi agriculturam vitamquo placidam , ac quietam commendet. Namque alioqui plaustri tractus horrisonus est, non certe 'ia idem iucundus. Μασυληες, M flenses, dicti ἀκονομοι, qui in agris pastuntur, Voce propa Xytona, similiter atque το προυπτοκοι - δες , filii primi in lucem editi, seu natu maximi r quoniam haec vox non actionem , sed passionem significat. Notat enim haec vox et Q - ἀχοις νεμο ενους , eos, qui in agris passuntur , vel τὰ ἄχιαν μομενους, eos, qui agresti more, vel ferarum ritu pasiuntur. Polybius scribit eos MMυλάι, MasDUA XXV. Carthago, metropolis est Α- fricae , colonia illa quidem olim Phoenicum ι sita post Numidas. Dicit autem eam bene a portu stationeque navium hastructam. Portum namque habet ainpulsu lacilem atque commodum, quippe posita ipsa in peninsula. Multa .est haec urbs in historiis, opesque amplissi

280쪽

sa E U S T AT HIU Smas, multumque potentiae atque virium habuit. Quare etiam DIONYSIUS prae admiratione repetitionem ejus nominis facit, in his verbis: Carthago Aisorum, prius vero Phoenicum: Carthago, quam fama est, υπο βοi , sub bubuia , hoc est, βυρσηi , pelle, dimensam fuisse. Et ait xa haec est apud hunc Poetam repetitio. Semel enim, iterumque ac tertio , dicit hoc loci, Carthago. Aiunt porro, Ca thaginem , quum desolata vastataque fuisset, eo ferε tempore, quo & Cori

thus, denuo reparatam atque instaur tam , hoc est , rursus erectam, seu reaedificatam, a Caesare , qui deus est appellatus , cujus filius Augustus, missis e in coloniam Romanis. Proditum qu que est , Tarsis in libris divinis, non Tarsum ipsiam , ut volunt nonnulli , sed Carthaginem hanc Vocatam, quae Asticae praesideret. Ceterum de pelle bubula, quam diximus, historia fertur hujuscemodi. Dido, Pygmalionis so-vor, Agenoris, seu Beli, Tyriorum regis, filia, quae vocata etiam Elissa atque

SEARCH

MENU NAVIGATION