Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

IN DIO NTS. PERIEQ 73 tunc homines suspicione assequebantur . alium quendam veluti Oceanum ab iis creditum fuisse; & in Pontum navigare, pro eodem habitum , atque in oceanum egredi. Quocirca, quemadmodum supra dictum est , eximia quadam

excelleutiae nota, proprie etiam Pontus vocabatur. Sicuti hic etiam Ρoeta eum vocat, cum ait: Ποντου , dextera Ponti , &,-δἰ μamese Ποσου. Pontique vocant motida matrem, &, IIο- μυείον , Ponti innumerabilis unda.

Quia autem erat ille prorsus inhospitalis. & perdissicilis ejus navigatio, propterea in Ρontum proficisci, perinde Orat atque in magnum malum, ut Vete res aiunt: quod quidem etiam nunc ob.

tinet, idque satis significat Geographus. Sed& ATHENAEus ille Dipnoibphista, quod dici solet, ex mulso longὸ Ponto ,

idem esse ait, ac si quis dicat, ex multo magnoque exitio. HERODOTus porro Pomtum hunc Euxinum dicit spectatu in primis dignum, atque inter omnia maria maximh admirandum: ubi etiam narrat,

262쪽

EUSTAT HI squot ipse stadia in longitudinem & lati.

tudinem pateati

XXL Ponti hujus Euxini viae semper obliquae procurrunt, quae & ad Sein tentriones spectant , & ad orientem ritemque duo in eo hinc & inde cacumina , promontoria nimirum atque summitates, alterum magis australe, id est, Carambis . in Paphlagonum regione . quae nominis sui antiquitatem in hodie

num usque diem servat; alterum, ma

gis boreale , quae Criumetopon quidem est . seu Frons Arietis, de qua jam supra dictum est : sitaque haec est apud

Cimmerios. Haec autem promontoria

duo sic inter sese opposita , & sublime

eminent , & multum in mare ingrediuntur; quumque inter sese tanto distent intervallo , quantum navigationis in tertium diem navis oneraria conficiat; tamen ambo adversa coeunt, ipsa etiam eodem terε modo, atque Planctae potrae: ita ut hinc Euxinus iis, qui utri que navigaui, veluti bimaris videatur. λωγ

263쪽

IN DION TR PERIEG. 73 abrupto impeditoque visu , tanquam si murus quidam interjectus esset , ab his duobus longis cacuminibus. Qua de

caussa tum ii, qui ab ortar in occasum, tum qui ab occasu in ortum navigant. mare ad ea promontoria terminari atque finiri opinantur : quippe quum eorum visus minimε ultra pervadat. Cum vero& hi & illi ad medium inter haec pro

montoria intervallum perveniunt , tunc quidem certh rcliquum iis mare apparet, veluti alterum ac secundum mare, sub oculos expansum atque apertum, quod minimἡ antea cerneretur. Νam , propter hanc istam promontoriorum horum

oppositionem, eminus prospectantibus videtur quodammodo Euxinus in maria duo dividi . freto utrinque constrictus atque coangustatus & hoc senε modo geminum mare apparet, ut alicubi S PHOCLEs ait. Atque haec quidem ita. Veriam de his Veteres se brevius atque concisitis commemorant. Hellespontus ad Septentriones effluit in Propontidem i haec in Euxinum, qui quodam-

Η 3 modo

264쪽

6 E UT TATHIU smodo est bimaris. Occurrunt namque in medio promontoria duo , distantia inter sese ad duo stadiorum millia, &quingenta stadia : quae etiam trajectum,

qui in medio est . coarctant, ac comtrahunt , & magna duo maria efficiunt.

Laodicea ; ἐρηνμη , deserta , seu solitaria regio, ἐρημωουσι , solitudo ; Κολώνη , Colone,

Europa, Eυρώ - , Europe a. Quin & Eιδοθέαν, Edotheam , ipse paulo post vocat Eἰδcgotio, Motheeam. Schematicmus autem hic est atque Figuratio propria Ionum. Euxinum , cujus supra obliquas vias dixerat, Scythico arcui extento assimilar. Λrcus porro Scythici, ex cornibus compositi. Et ne

vi quidem puncta ea edis nit , quae mare illud intrantibus sunt ad dextram Ponti, nimirum quae simi australia, eaque

265쪽

IN DIONTS. PERIEG. . II que in ' rectum descripta , hoc est, per lineam rectam producta , porrectaque ultra Carambin, cadentem seu positam extra eam lineam, nisi quod Carambis ipsa non ad austrum , sed ad Septentriones respicit, ut ne nervus arcus sit obliquus , computata etiam atque adjecta curvatura Carambeos. At vero latera Ponti borealia, quae adnavigantibus ex Propontide sunt σκαιὰ , lae a, nimirum μιήτεω , sinistra , figuram habere ait cornuum duum arcus, eo quia ipsa etiam similiter, atque cornua arcus, utrinque a Fronte Arietis in duplicem flexum incurvantur. Quemadmodum autem Euxinus assimilatus est arcui; sic etiam sciendum , alia multa loca quibusdam varie rebus assimilari, quarum imaginem atque figuram repraesentant. Sic enim A gyptum historia Delta dicit triangulare. Inde expressae atque essb matae sunt Frontes duae Arietis, tum Cretica, tum Pontica. Sic Alexandriami chlamydi militari assimilant, Italiam hederae , Hiipaniam pelli bubulae, Naxum

266쪽

8 EU STAT HI Us folio vitis, Peloponnesum folio platani, Sardiniam vestigio hominis , Cyprum

pelli ovinae , Africam traperio figurae. Atque alia etiam aliis rebus Veteres ac similant. Et observa , uti periphrasi Dio NYsIUM , ut doceat, similem esse M., i Euxinum, dum ita loquitur: ἄμμι Torm persimilem curvati nexibus

arcus.

Ubi τόρνον, tornum. dicit id. quod mmile est tornor quemadmodum LYC yHRON , eonum, id, quod simile est cono , seu coni speciem gerit. At vero ora a , nexum arcus , Ingamentum , seu vinculum scythici arcus. Denique meunis id , quod est me γμένον, circumductum: nimirum eurvum. Talis porro arcus intentus ; ita ut dicat, mare Euxinum simile esse arcui , non obliquo , sed , propter nervi temsonem , ad teretem formam adducto. gique rotundato. Gnsio viam cornua

267쪽

in flexum atque curvaturam circumducit. Itaque arcus ex obliquo fit in ipsis curvaturis rotundus atque orbicularis. Cum vero ad iaciendam sagittam intemditur . tunc utique areus fit . secundum Poetam, κυ--ρὰ, eircularis. Ceterum m m Ois , cumum , dicitur etiam de

hamo, seu uncino.

XXII. Ad Boreales partes Euxini

Maeotis palus. Accolunt eam undique Scythae, atque ad eam terminantur. It

que ait HERODOTus , siquis Tanain re iecerit , non esse ibi amplius Scythiam. Maeotae Vero, gens Scythica, populosis sima & fortis, homines agriculturae de diti , ac bellicosi. Atque hanc istam Maeotin matrem Ponti appellant. Unde& quidam aiunt, eam id nominis sor tam fuisse. Masiis namque, nutrix. re etiam dicit Perlegeta, immensam ex ea Ponti aquam trahi, atque illam quidem recta per Bosporum Cimmerium rapud quem multi habitant Cimmerii subfrigido Tauri pede. Quin etiam tradunt nonnulli, non multo minorem esse Pom

268쪽

8o EUSTA THIUS to hanc ejus matrem, Maeotin. Quod autem est sciendum, tum m ωπς dicitur apud veteres cum ω , tanquam a ---, obstetrix sum, ero , tum Μα ηNς cum a1, tanquam ου μωα , obstetrix. Taurum porro dicit montem alium a Tauro illo orientali, qui postea commemorabitur, aut illius certe Tauri partem quandam borealem , sub qua iacent Cimmerii, gens Scythica: ubi Taurica etiam Chersonesus. magna oppido regio , atque , ut aliqui aiunt, & figura& magnitudine Peloponneso similis , Μaeotidis ostio ab occasu adjacens. Scythae autem.qui hic sunt, dicti Tauroscythae a monte ibi Tauro: quem & Herodotus cognitum atque exploratum ha. buit, quum ipse etiam montes Tauricos hcythicos commemoret. Ceterum de Cimmeriis quaere in Commentariis ad

Odysseam. Quod denique dicit, sub

frigido Tauripede , habet nescio quid urbani atque aenigmatici, ex varia atque ancipiti vocum harum significatione.

269쪽

IN DIONTI PERIEG. 8a X XIII. Peti estos hic utilitatem exponit his verbis : Dicam tibi totius terrae faciem, quo, tametsi minimὶ eam intuitus sis, tamen adspectum ejus ac speciem , nimirum contemplationem , iacith explicandam habeas. Inde vero& honorabilis, & venerabilior fueris, si haec omnia rudibos atque imperitis hominibus describendo explanaveris ' adeo ut Perimeseos , descriptionisque hujus Geographicae finis hic sit, ut audiator rem benε percipiat, deinde ut ipsurudiores alios , atque ignaros doceat ἀhorum denique rursus finis sit, honos, quem a discipulis magistri consequuntur. Vide vero τὸ , venera

bilior , seu majori veneratione dignus, dictum Poetich atque ad usum metri rusurpaturque ea etiam vox apud PINDARUM. Quanquam ille etiam dicat ia, copiosius, largius , uberius , aliaque hujuscemodi. Libyae, seu Α-sticat, iaciem atque formam describunt ac delineant alii, trianguli instar, quod rectum unum habeat angulum. Verum

270쪽

81 EUSTAT H IUS DIONYs Ius similem eam esse dieitera Eio , figurae Gecmetricae quater . Num laterum, quae latus, quod est su-Pra, minus habeat, quis quod subtus extentum est, ut in subjecto exemplo: Etenim quae extrema sunt ΑΗ r ad

Gades, hoc est, occidentalia, ea sane, quippe acuminata, coarctantur; quae VC-m ad orientem & AEgyptum, ea latius patent. Et sic ii quidem de veteribus, quorum diligentia multo accuratior est atque exploratior , qui in proposito consentiunt cum Dio Nus Io , quatenus is dicit, Africam acui in intimulii oce ni sinum ad Gades; limitem vero ejus latiorem prope a mari Arabico terminari. Attamen quibusdam aliis videtur productior quidem esse linea hypotenu- n. sive subtus extenta , quae est juxta

SEARCH

MENU NAVIGATION