Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

IN DIONTS PERIEG tur. Perbelle autem dicit m α --. canalis angustus , tanquam ad dissere tiam maris , quod est latissimum. Anguidis namque est , ac veluti in m dum canalis extentus , Hellespontus. Scire vero oportet, Propontidem tum

simpliciter ostium dici, tum etiam cum additione ostium Ponti, nimirum Euri ni , qui eximia quadam nota Pontus vocitatur. ut paullo post dicetur. Λgaeum porro pelagus, ut quibusdam videtur , nomen habet ab AEgis Euboicis, loco sic appellato, ubi Poeta quiescere facit equos Neptuni. Alii tamen Egaeum dictum volunt ab AEgaeone Homerico, ut scriptum est ad Iliadem. Atque hic etiam isthmum qucndam Iath patentem commemorat, a Propontide simul de AEgaeo pelago comprehensum et qui , quum positus sit ad orientem, atque ad austrum pertrahatur, innumeras gentes Asiaticas amplectitur , in quibus sunt etiam 2Eoles atque Iones. Hoc item l

usurpat de partibus australibus, cum G s ait :

252쪽

ad austrum protenduntur. Et caussa su-Pra explicata est. X X. Post Propontidem os est, sive ostium, Bospori Thracici, Bosporus nimirum Thracicus, qui & Μysius quem quum Darius ponte conjunxisset, circa Ostium sacrum, in Thraciam trajecit. Unde etiam postea, constructo quoque supra Istrum ponte, in Scythas transiit. Bosporum autem hunc Thracicum, quidam aiunt esse angustias positas inter Chalcedonem, & Byrantium. Quippe nescio de quo refert ARRIAN Us , eum

ad Chrysopolin progressum fuisse ; ibique sub ninem Bosporum trajecisse, &c.

Alii vero maxime partes superiores Ponti, qui Anaplus vocatur. Hunc istum Bosporum tradit DIONYSIUS, Ionem olim , opera & consilio Iunonis in va cam mutatam , transnatasse. Quare etiam B-ορος, Bosporus, dicitur, quasi βοος meyς, bovis transitus , illius nimirum bovis Oestro percitae atque stimula

ta a

253쪽

IN DIONTS. PERIE G. eae, de qua ita Arrianus . Fretum illud inter Chalcedonem & Byzantium, olim Mysum , eo quia ibi Mysii ex adverso Thraciae habitarunt; postea vero Bosporus , propter casum adversum Ionis, quam, Iunonis ira, oestro agitatam ali,

que insanientem, ad haec ista loca pe venisse , dc hac trajecisse, fabulae confinxerunt. Idem tamen tradit, secundum quosdam, non a bove illa, quam diximus, hunc istum Bosporum i sed ab alia ac diversa bove, esse nominatum equar sunt ejus verba , Phrygibus u gentibus , sese impavide in mare conjecit, citraque noxam Bosporum trajecit, qtii est inter Chalcedonem & ByZamtium ir itaque facta illis est dux atque ductrix , ex divino quodam instinctu . vaticinio nimirum atque oraculo, quod eos jubebat ducem viae bovem constia lucre. Quod quum illi fecissent, tuto

transmisserunt. Et monumentum , in

quit , hujus transitus stat bos aerea, pinstea aliquando posita atque collocata acbalcedoniis. Atque ex bac fortasse I

254쪽

E U S TAT HI U sgus ibi quidam , ad nostra usque haec

tempora, Damalis , seu Juvenca , appellatur. Thracius porro Bosporus V catur ab accolentibus Thracibus ad o casum quemadmodum a Mysis, ex as verso olim positis, vocatus est, ut diximus, Μysius. Ceterum de Bosporo hoc ait Dio Nysius , fretum illud a gustissimum utique esse omnium ali rum , quae sunt maris undosi atque procellosi. Hujus namque Byzantici ostii intervallum quatuor esse aiunt stadi

rum : Sicuti etiam narrat HERODOTUS.

Auctor quoque est Geographus, Byzanticum ostium, Bosporum Thracium vocitari; idque stadia quatuor patereῶ& tamen sommas angustias Hellesponti, circa Chersonesum Thraciam, apud Sestum , septem esse stadiorum. Ac septem similiter stadiorum, secundum Geographum , summae sunt angustiae freti Siculi. Observandum autem est, differentia quadam locali divisum esse atque separatum Bosporum Thracium a ri

pontides

255쪽

IN DIONTI PERIEG. 67 pontide; eumque magis esse borealem ;Propontidem Vero magis australem. Quinetiam sciendum, loqui eos multo cem tius atque exploratius, qui ostium Pon. ti esse affirmant i supra Chalcedonem , ubi maximae omnium sunt angustiae: a quibus prope angustiis , DIONYs Ioauctore, Petrae sunt Cianeae; atque unde , ut ipse ait , apertus Pontus expa ditur atque explicatur. Considerare autem , & dispicere oportet, an conjungi simul in unum debeant Hellespontus &Propontis s an Vero potius , post latum illud mare AEgaeum, tria haec dici m gis borealia, primum quidem angustus ille canalis Hellesponti . deinde vero

Propontis; tum demum ostium Ponti, quod est maxime horum boreale. Aminhrgua enim atque controversa haec sunt, Propter veteres: quorum alii id tantum maris, quod est circa Sestum & Abydum , Hellesipontum dixerunt; alii t tam etiam Propontidem ri alii partem ejus quandam , quae est intra Pcrinthum, sive Heracleam , Hellesponto attribue

runt ἀ

256쪽

riint, alii denique partem etiam quanis dam maris AEgaei Hellesponto adjece runt, ut fortasse etiam alicubi HOME-

Rus; quam quidem AEgaei maris partem , latum ille dicit Hellespontum.

Hos autem minime omnium sequi videtur D l o N Y S I U s, quippe qui, quidquid aquarum est inter AEgaeum mare , , Pontum Euxinum, in maria dividat tria , tum in canalem illum angustum

Hellespontium , qui ad propontidemulque protenditur, tum, supra Helleia pontum, in ipsam illam propontidem . tum denique in Bosporum Thracium, qui est post Propontidem. Et sic etiam sentit HERODOTus , ubi ait, Bosporum ad Propontidem periinere ς eam vero in Hellespontum influere ; denique ab Hellesponto hiatum csse maris AE gaei. Vide vero , perbelle supra DIONY-sIUM de mρθαο ζ. fretis, addiditse il

, freta, vocari posse ψ

257쪽

IN DIONTI PERIEG. --μους, ipsa etiam flumina. Namque ex communi frequentiorique usu non ce te quidem fretum, etiam flumen, tametsi meatus sit, seu trajectius angustus inter ripas duas ; sed , quum ipse hiemeatus fluminis appellationem sortitus fuerit , Detum deficitur meatus angus. tus maris, terra utrinque interceptus a que comprehensus. Sciendum autem est, esse etiam Bosporum Cimmerium circa Chersonem, qui & Maeoticus: cujus quod angustissimum es , patet ad stadia viginti, vel aliquanto etiam plura. Dicitur autem Bosporus , propter eandem, atque ille , caussam, ab Ione bove ; Cimmerius vero ab accolis , gente cognomine, de qua in historiis multa , quippe quae Asiam aliquando ad ipsam usque Bithyniam incursaverit.

Est & Bosporus Indicus. Quin & po

tus Byzantinus ita postea appellatus fuit, Per paragrammatisinum . vel maximis per eam, quae apud Rhetores dicitur , vocabuli corruptelam: quum, ut vete res aiunt, vocari Phosphorion debuisset.

258쪽

E U S 7 AT v I Us o Urbem enim quum Philippus obsidione

cingeret, & Cuniculos ageret, 'unde ex Lila cunicularii occulto atque improviso emergerent , Hecate , quippe a ferenda luce Phosphorus, faces inde accensas oppidanis ostendit a itaque ab obsidione incolae liberati, locum illum Phosphorion vocarunt. Ad Bosporum Thracium Petrae sunt Cyaneae, proprio sic nomine appellatae, ex quibus aperit sese atque expandit Pontus Euxinus .

quippe qui valde diffusus sit , atque in

magnum Orientis recessum serpat. Ac vide si ἀνοιγομιενος, apertus. Dictum namque id eit congruenter atque appositis ad os, seu ostium Ponti. Has au atem Petras , imitatione Homerica, Vocat ἀνηδέας , impudentes atque nvereiscundas, perinde quasi animatae essent, accepto hoc epitheto ex Homero ; jactatumque in fabulis ait, eas aliquando errantes, nimirum temere atque inordinate motas, cum sonitu atque strepitu inter sese concurrisse: tametsi postea, nimirum posteaquam eas Argo praetervecta

259쪽

DIONTS. PERIEG. yx vecta est, in unum constiterint. Scribit porro Geographus, duas ibi eas parvas esse insulas intra Pontum, alteram Ε ropae adjacentem, alteram Asiae. v rom PINDARus, propter fabulosum illum motum, dicere etiam audet, vitae has Petras compotes fuisse; atque in hac ipsa duriori metaphora immoratus , d

mortuas eas narrat, cum ex eis Argo extricata est, atque evasit. De his autem scriptum est etiam in Odyssea. quo

loci agitur de Planetis. Attamen το - , oberranses μ vagantes. quod

1eit hic quidem DI O N Y s I U S , in telligendum praebet, posse has etiam . Driter atque Homericas illas, Πλα his, Planetas, vocari. Sicuti etiam HόRo. DoTUs tradit, cum scribit id, id, quod in Sermone erat Graecorum, eas prius, Vagas atque erraticas, fuissertametsi id ipsum nominis prcipriε sortiistae fuerint Siculae illae Planetae apud Ho-MERUM. Euxinum, quippe qui & innavigabilis esset, & mare Axenum . leuinhospitale, aIiquando vocaretur , Euxi-u num

260쪽

7x EUSTA THIUS

num posteriores, mutato per euphemi Lmum , bonae sca Vae caussa , nomine . appellarunt. Dicebatur autem Axenus, seu in hosp4talis , quod idem est, ac si, Sophocleo vocabulo , diceres vel quia non habet insulas , quo naves subducantur , Vel propter Scythas ci cumcolentes , homines plane barbaros, &cujuscunque cum aliis gentibus commemcii penitus expertes, qui & homines mactabant, & mactatorum carnibus vescebantur, & hominum calvariis, poculorum I Co, utebantur. Alii aiunt, Herculem loca

illa perpurgasse , & Axinum in Euxinum commutasse. Verum praeclari id facinoris alii ad Iones referunt, qui multas in ora maritima urbes Condiderunt. Ceterum se tendum, Pontum Euxinum veteribus,' propter eorum inscitiam a que imperitiam , visum fuisse marium nostrortim maximum; quique illuc navigabant.cos in longinqua loca , atque a nostro orbe remota abiisse existimatos, similiter atque apud nos. qui navigant extra Columnas; &, quantum quidem tunc

SEARCH

MENU NAVIGATION