Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

coronatam, eo quia multi Crotoniatae in sacris Graeciae ludis victores coronati fuerint , itaque patriam condecoraverint, atque ευ φοπον , benὸ coronatam, reddiderint. Itaque narrant, in Olympiade quadam, qui stadio reliquos devicerunt, septem viros Crotoniatas fuisse. Unde etiam merito dictum esse aiunt, qui

Crotoniatarum ultimus , eum primum esse aliorum Graecorum , robore nimiarum ac sortitudine. Inde etiam Milon , clarissimus ille δe fortissimus athleta et qui quum medio in theatro bovem ali. quando sustulisset. eundem postea εθοινη - ο , in coena abs sit; itaque virum 1ele fortem, hac certε in re, ad exem plum Herculis praestitit, quae βουθοίνου , boum selluonem, dixerunt. Cujus quidem Milonis ut vita clara atque gloriosa, ita mors miserabilis fuit. Dum enim virium suarum periculum faceret, compressis atque constrictis, veluti cuneo, ab arbore manibus, morte coa-

372쪽

cta atque violenta Vitam commutavit.

Μystellum autem quendam ferunt Crinionis conditorem fuisse, qui Delphis simul cum Archia , conditore illo Syracusarum , Oraculum consulens . simulque interrogatus , utrum mallet, divitias an sanitatem , eligente Archia divitias , ipse sanitatem elegit. Unde, ut aiunt , Crotoniatae quidem sanissimi; Syracusani vero , multo ditissimi : a quibus etiam in proverbii consuetudinem abiit Syracusanorum decima , qui pe quae perquam multa & copiosa aer rio urbis obveniret. Quin & illud , Crotone sanior , ut Geographus idem testatur, inde acceptum est, quod Crotoniatae optimε valent. Itaque qui id proverbii desumptum esse aiunt -

κὐτωνος, a ricino, parvo animali, quem HOMERUs κυνομών, quas canum inter sectorem , Vocat, non benε sanὸ aiunt ;sed ludunt illi quidem atque jocantur ,

perinde ac siquis unum aliquem diceret culice iniquiorem. . Fluvius porro ille circa Crotonem , AElarus vocatuPpropter

373쪽

IN DIONTS. PERIEG. I 83 propter AEsarum venatorem, qui simul cum cerVa, quam fugientem insequebatur, quum eo praeceps cecidisset, fluvium sic appellandum reliquit. Hist viarum quoque monumentis proditum est, Crotoniatas in bello Perseo periclitanti Graeciae opem tulisse , navemque unam misisse, cujus dux erat , qui Pythia ter vicerat, & Phaullus nomine

vocabatur. Fama autem est, eos a gemtis origine esse Achivos. Quin & olim videntur nominis sibi splendorem ab

artis medicae excellentia comparasse , propter Democidem quendam Crot niatam , medicum in primis clarum ac Celebrem, Lacinium templum fuit Junonis , locuploe quondam atque Opu lentum. Mons autem Crotonis fuit Lacinium et cx quo etiam templum Lacinium , & Iuno Lacinias. LI. Sybaris , oppidum ab Achivis conditum, inter flumina duo, Crathimque de Sybarim, quae quidam Sybaris quinque & viginti olim urbes , secun- P a dum

374쪽

I86 EUSTA THIUS dum Geographum , subjectos sibi dictoaque audientes habuit , & trecenta hominum millia in bellum contra Crotoniatas eduxit. Sed felicitate hac sua . prae mollitie ac luxu, spoliata fuisse se tur intra dies septuaginta. Urbe enim capta, Crotoniatae flumen in eam induxerunt, eamque aquis Obruerunt. P stea tamen, mutato urbis situ, urbeque ab Atheniensibus simul & aliis Graecis instaurata, appellati sunt Thurii a fo te quodam cognomine. De iis autem fluviis , de quibus commemoraVimus, historiae proditum est , Sybarim equos inde potantes consternatos atque ait nitos reddere ι Crathim vero iis, qui in eo lavant , crines flavos atque albos iacere, quod de Xantho illo Homeriaco ARisTOTELEs tradidit. Sybaritae , Alphei donaria depraedati , iis turpiter abusi sunt. Quare dei in sese indignationem atque iram concitarunt. Eo

quum jam mollitiei atque luxus devenissent , ut per summam lasciviam equos ad

375쪽

IN DIONTS. PERIEG. I 8 Iad numeros exercerent , eosque ad tibiarum sonos & saltare & sese erigere docerent, haec iis res caussa internecionis fuit. Atqui Sybaritas non ita facere oportebat , sed bellicos equos ad pu

gnam exercere et quemadmodum Arty-hius Persa & dux Persarum equum do cuit erectum in peditem insurgere, ut II ERODOTus narrat, de pedum ictu , morsuque oris invadentem hostem conficere. Illi vero quum equos ad ludicra tantum exercuissent, in casum planε .exitialem , ut pila quaedam lusoria, reli si retortique fuerunt. Commissa enim inter eos & Crotoniatas pugna , Cr toniatae arma projicere , tympana pulsare, cymbala atque tibias tractare , &crepitacula, & quaecunque alia saltandi chorearumque agendarum furorem imducere solent ; equi Vero, bombo familiari audito , bacchico quodam fur re ad saltandum rapi atque impelli , suique ipsorum jam impotentioreν facti,

equites ilios excutere , eosque sub ma

nus hostibus ad occidendum subjicere P 3 Itaque

376쪽

Itaque desolata est Sybaris, quum, praeterquam Opus erat, sese illa totam deliciis mancipasset , in poenam, ut ferunt, sacrilegii . quod in aram Alphei fluminis Peloponnesiam , donariis inde ablatis, commiserant Unde & DIONYSIUS , miseratione ejus ductus, erumpit in illa verba: Infelix Sybaris, cives gemis ista se

emptos s

Dona quod Alphei caco petiere furore. Quoniam non pro ossicio , neque , Ut aequum erat, in Alphei donaria ἐπιμη- να is , insaniverunt, hoc est, ἐπική πσα , in no amore exarserunt. UbI μαπίαν, -- san am, nominat avaritiam , qui cst amor pecuniarum. Quae quidem insania, belle dicitur de omni re, quae nimietate sua supra modum exuberet. Sic enim & --αανία, amoris insania, vocatur, & οφ αανία, cupedia infama ,& homo vini amans ad ins-niam. & multa huiuscemodi. Volo autem, observes, το ἀνάθημαι, donarium ,

dici

377쪽

IN DIONIS. PERIE G. dici etiam θειον , donum divinum , seu quod dicatur diis. Ecce enim tibi DIONYsius Alphei γέω, dona, VΟ-cat quae in templo reposita erant donaria. Verum alii amrmant, Sybaritas ex veteri oraculo periisse , eo quia majorem homini, quam deo, honorem detulissent, cum Sybaritarum quidam servum flagris c*dens, fugientem ad aram

Verberare nequaquam destitit; at vero ad monumentum patris confugienti , prae reverentia, facilem sese atque cxorabilem praebuit, quo etiam tempore Iunonis simulacrum sese avertisse memorant, rei indignitate permotum. Quare ea etiam urbs sic enim narrant ex oraculo tandem eversia est ac deleta. Erat autem illud oraculum , tum demum Sybaritas internecione esse perituros , cum hominem magis , quam deum, venerarentur. Postea tamen Athenienses atque Lacedaemonii, ducta colonia, urbem simul instaurarunt , eamque

Thurium, ut dictum est , dcnomina-xunt. Atque haec missa in Thurium c

378쪽

Iso E USTA T H IV stonia, multa ac frequens est in historiis. Et , Thurios vates , quoiadain dicit Comicus, veluti qui ded cendae eo coloniae principes atque auctores extitissent. & mentio est in historiis Smindyridis Sybaritat, homini, voluptarii valdeque deliciosi.LI I. Post Sybaritas, mediterraneum incolunt Munitae, quos Romani Samnitas vocant per ita , sicuti etiam apparet ex Diodoro, qui ita id nominis scribit.

Marsorum gentes quum θοας, veloces , ac celeres , vocet, tacite simul ostendit, Marsos esse , celeripedes , seu acupedios. Ab his nominatum celebre

illud Romanorum bellum Marsicum , posteaquam Marsi deficere a Romanis coeperunt. De his Romani viperis quosdam colligendis praeficiunt , ad c afectioncm theriacae, ut maniseste is docet, qui scribit . cos, quos Marsos apsellant, Romae viperas venari. Taras, quae & Tarentus, sita est prope ama i: unde fuit Iccus, medicus ille Ta-Ecιacinus, Proptes cujus vivendi frugalitatem s

379쪽

IN DIONTS. PERIEG. Isrtatem, atque parcimoniam , in prove hii consuetudine est coena Icci, de iis, qui parch ac tenuiter coenitant. Atque inde etiam fuit Rhinton , cognomine Phlyax , nimirum , Nugator , seu scurruia, nomine diminutivo, quippe qui Tragica in ridicula reformav rit , iocatusque fuerit in rebus minime omnium jocosis , atque adeo manifesthplaneque ἐφλυάρ- , scurram egerit. Dicta est autem & virili genere o , Taras, ex analogia. Nullum namque harytonum in ρας est muliebre. Cel brata porro ibi olim est , patrio regi

nis more , armata agitatio equorum , unde ταρα νίζειν, tarantini re , dice-hatur armatam utilemque ad pugnas equorum agitationem facere. Nomen autem aceepit haec urbs a Tarante quodam heroe; habuitque etiam Lacedaemoniorum coloniam. ocirca DIo-NusIus dicit , fortem Martem urbem eam Amyclaeorum condidisse , hoc est, Laconum , quorum pars, Amyclae. Lacedaemonii enim quum exercitum Fer-

380쪽

petuo. in expeditionem adversos Messenios educerent, quod hi . detrectantes imperium, subinde ab ipsis deficerent, jurejurando inter sese confirmarunt , non ante quidem certε sese reversuros, quam illos vi in servitutem redegissent, quo etiam tempore ii, qui in expeditionis illius partem Venire noluerunt,

servi judicati sunt , iique Helotes appellati. Quoniam vero bellum in longum

tempus extrahebatur , mulieres , quae provectiori aetate crant , miserunt ad viros , decedere sine liberis uxores, periculumque esse , ne virorum inopia

patria tandem deficeret, nisi de liberis suscipiendis providerent. Illi igitur , adolescentibus quinquaginta benε robustis minimisque natu delectis, ac talibus,

qui liberis procreandis bonam operam navarent , quotquot nimirum adhuc pueri egressi cum adultioribus . viris , viris nimirum jam maturis militiae, at que ad arma ferenda idoneis, sacramenti illius participes nequaquam fuerant,

SEARCH

MENU NAVIGATION