장음표시 사용
411쪽
vel ab Actaeo indigena , a quo etiam Attici apud LYCOPHRONEM, Actaei; vel ν - - , acta, seu litore porroseo. Ea enim quum sit , ut aiunt , triangularis , magna admodum ejus pars ad mare pertinet. Ideoque una quatuor illarum tribuum, quae sub Cecrope imstitutae sunt , vocata est Παροελυα, Paraistia , seu ad mare sita , & alia Actaea.
Quin & olim aliquando dicta est Λω,& Actica; immo vero & Posulania, & .
Athena, a personis cognominibus. Ltemque Ionia ab lone, Xuthi filio, MMopsopia a Mopso, alio a vate, filio illo Tiresiae. Cranae tamen Attica, non modo a Cranao , ut dictum est ιε sed etiam quia aspera est, & majorem partem montibus subjecta. Atthidem a tem , de qua supra meminimus, natam ferunt Cranao , cum is maximε grandi esset aetate: quam adhuc virginem viroque jam maturam demortuam quum honorifice pater atque splendidh sepelisset, regionem ab ea nominavit. Arhe. niensium porro arcem, Vocatam olim
412쪽
de iis urbibus fuisse, quae sub Cecrope
aedificatae. Praeterea vero Atticos V catos etiam aliquando fuisse lones, na
rat Geographus , ubi ait , Poetam, quo loci dicit, Boeotique o Iones, Iones dicere ipsos Athenienses; itemque Iones
Asiaticos , horum esse coloniam , em rundemque esse cognomines ; denique Iadem, Ionicam nimirum , dialectum , eandem esse atque veterem' Atthidem. Atheniensium autem coloniam esse i nes illos Asiaticos , palam etiam facit Themistocles ille apud HERODOTUM cum Athenienses , Ionum patres appellat. Narrat etiam idem ipse HERODO-τus , Athenienses, cum Cranai vocitarentur; tamen, quo tempore Pelasgi Graeciam obtinuerunt, Pelasgos nominatos fuisse; deinde sub Cecrope vocatos esse Cecropides; postea vero quam imperium Erechtheus suscepit, mutato eos nomine dictos esse Athenienses ;tandem, duce exercitus constituto Ione,
413쪽
qui filius fuit Xuthi, Iones ab eo esse
appellatos. L XΙ. Celeriter adeo , tanquam in
transcursu, adeo nimirum breviter, ac veluti per compendium . locum hunc per rrit Perlegeta , ut, quum quatuor magnas gentes, Boeotos, Locros, Thes salos, Macedones, commemoret, satis habeat, eas gentes nominatim duntaxat recensere , nihilque de iis amplius loquatur. Sic enim ait : Boeotumque sum , tellurique Locrorum , Thes aliaque Macedoniaque urbes. At enim hic commentarius de unaquaque harum gentium , quaecunque res postulat , explicabit. Boeotis nomen dedit Boeotus quidam , quo is nomine vocabatur: quem clam editum Arne mater in fimo boum exposuit: ex quo etiam nomen habuit, tanquam projectus circa boves. Vel Boeotia regio τὰ βο , a bove, quae
viam illuc Cadmo praeivi . Alii vero
a bove nominatos dixerunt Boeotos, eo quia non valde prompto essent ac celex; ingenio. Hac autem cum etymol
414쪽
ais E USTA THIUS gia concinit proverbiale illud, sus Boe tia, quo quidem Boeoti salsε satis atque urbanε notabantur , ut manifestum etiam facit PINDARUs. Exercitati admodum in palaestra. Quare etiam illud fere in vulgi sermone jactatum est . Α-thenienses arti nauticae , Thessalos questri disciplinae , Boeotos palaestrico
studio. Cyrenaeos curruum agendorum scientiae , omnem operam navavisse.
Prope a Boeotis Locri Epicnemidii, id nominis sortiti a Cnemide monte: ut a Zephyrio monte alii Locri Zephyrii. Tradit enim Geographus , Parnassum , qua ad occidentem respicit , tum Hesperios Locros dividere, qui & Ozolae Vocantur , qui Hesperum stellam in sigillo insculpunt , tum etiam Epicnemidios, sic vocatos a monte Cnemide , sito circa Oetam montem. Horum autem Epicnemidiorum partem dicit ille opuntios, sic nominatos ab urbe O-Punte, Patrocli patria , quam magnificEextollit ac celebrat PINDARus. Itaque colligendum, quatuor esse Locrorum
415쪽
IN DIONTI PERIEG. arrgenera, tria haec quidem, Opuntios , Epicnemidios , OZolas; quartum Vero, Italicos . nimirum EpiZephyrios. OZ
las porro vocatos aiunt a Centaurorum
ibi interfectorum putredine. Repertum namque est apud eos tum Nessi , tum
aliorum Centaurorum monumentum.
Pelasgia quae prius vocabatur, a Thessalo quodam vocata Thessalia. In hac ferunt minimε omnium licuisse ciconias occidere , quoniam regionem a serpentibus expurgabant. Ab hac cem tum quoddam calceamenti genus Thes. salis dicebatur. Quin & ab hac saltus Thessalus, qui est in proverbio. Celmbrantur autem reges Thessaliae Alev dae. Ibi quoque nobile atque illustre genus, Scopadae. Horum sane genus ad priscos homines referebatur , quorum alter Alevas , alter Scopas Vocabatur. Macedones dicti a Macedone , Iovis filio. Alii decem .ssioli filios tradunt . quorum unum fuisse aiunt Macedonem, ex quo Macedonia. Fuit & pars qua dam
416쪽
222 EUSTAT HI Usdam Macedoniae, quae dicta est Maceta rex qua ipsa etiam Macedonia, Macetia
appellata. Ceterum o , Mac don , dicitur etiam Μοα δὼν, Macedon , ut supra jam a nobis animadversum est, ubi de Alexandria. Unde etiam regiΟ- , nem ipsam vocat DIONYSIus Mα - δονίαν, Macedoniam , ct mus , qui &neutro genere AE mum dicitur, ab mmo quodam Scytharum rege , mons est Thracius. Sic enim DIONYsIUs: nivosi culmina montis AEmi Threicit. Huic ad Zephyrum sita est Dodone, ainrclea ς, continens nullis terminis conqtenta. Ac vide etymologiae, seu pare-cheseos figuram in his verbis : ἄπειρος απώειτος, continens nullis terminis contenta. Tale & illud: ἐν in eex πώει ς, mire illas continem res unus pontus nuuis terminis conten ius. Sciendum autem est , non regi
nem modo esse Dodonam s sed etiam urbem Dodonam, a Dodona Jovis &Europae filia, aut a Dodone flumine: Sed & dicta est Δωδών, Dodon , du
417쪽
IN DIONTS. PERIEG. 22splici syllaba. Ab ea etiam Dodona um aes de garrulis ac loquacibus. Fuit autem haec Dodona olim Thesprotis , seu Thesprotia, hoc est , sub Thespro-tis , in qua Dodonaei Iovis per que Cum oraculum, ut dictum est in Odys
LXII. Supra Dodonam ad austrum, sub Aracynthi specula Iitolius mons. Aracynthus magna est campestris regio retolorum, per quam mediam sese tractu agens Acheloius , argenteis
vorticibus suis in Trinacriae pontum trahitur, & per medias sese Echinades
devolvit, quarum una, Taphus etiam Homerica. Has autem , ut perhibent, non est nunc invenire. Namque Achelous , quum multum limi atque iacium evomat Q aggesta eas humo obduxit. HERODOTus tamen non omnes de medio sublatas, sed aliquas , affirmat. Dicit enim, Acheloum per Acarnaniam fluentem , atque in mare exeuntem , Echinades insulas dimidia ex parte continentem fecisse. His porro Cephali
418쪽
a3o EUSTAT HI Us num urbes finitimae. Sciendum autem est . atolos quidem populos nomen accepisse ab atolo , Endymionis filio ; Echinades vero insulas , vel ab Echione quodam , vel propterea quod
multi ibi Gνοι . erinacei. Cujus Verogeneris erinacei, quaerendum alibi, u- ..tiam terrestres, an vero marini. Vel rursus Echinades , eo quia locus ille asper est ac veluti spinosus, .m τους, erinaceorum instar. Ceterum Κε. φαμηνας, Cephallenes, & - Κεφαμιαν, Cephalleniam, usus omnis priscorum habet cum duplici ' appellatio vero esta Cephalo quodam, ut scriptum est in Commentariis ad Odysseam. Sciendum autem est, --, Achelous, adscriptum habere ά ά, ad exemplum possessivorum in penultima circumfle-Xorum , in ινος : cujusmodi est -τρω- , patrius, seu paternus , , M nous, & reliqua hujus generis; & esse illud veluti possessivum ; ac propterea
DI O N v s I U M, qui expressum enuntiatum-
419쪽
IN DIONTS PERIEG. 23rtiatumque velit - ί, dicere ipsum quimque syllabis , Acheloium. At vero 'Trinacriae pontum, dicit Siculum. Quid autem sit, quamobrem Sicilia Trinacria Vocitetur , postea explicabitur. Quod volo, observes, Geographus Acheloum , non in sinum Siculum exire ait ; sed in sinum Corinthiacum t ita ut idem sit sinus & Corinthiacus , secundum Geographum, & Siculus, secundum DIONYsIUM. Achelous autem hic est, qui, quum sinistrum ei cornu He cules fregisset , suum ut reciperet, Α-maltheae cornu reddidit, quo bona omnia indigenti suppeditabantur. Quidquid vero hoc est , tabularum curatorcs ita ad veritatem accommodant, & cum ea conciliant, ut, quod occultE innuit, acsgnificat haec tabula, ipsi hoc modo explicent atque enarrent. Hercules , qui in omnes ubicunque terrarum mortales beneficia conferre consuevisset, posteaquam amnem hunc intellexit vagh atque immoderatius fluere, suisque flexibus atque curvaturis magnam 2Etolicae
420쪽
partem rescindere , itaque damnosum cum atque injuriosum esse , aggeribus quibusdam objectis , & fossis , aquarumque derivationibus ipsum coercuit ;quumque cum avertisset, moderatinue fluere fecisset, terram recreavit, atque ad commodum ferendorum honorum
usum adduxit, & quod incolis sinistrum
erat , fluminis cornu , inordinatam nimirum curvaturam , quam duriorem ,
ut ita dicam , atque asperiorem incolae experiebantur, ad mollem veluti dexteritatem , cohibendo undique & coe cendo, redegit. Atque haec cornua sunt Acheloi , tum illud violentum , atque ad vim inferendam paratum, quod debilitatum atque infirmatum fuit, tum illud lucrosum , efficiensque divitiarum, quod permutatum fuit ac retributum , quo quidem Herculis in mortales beneficia perspecta atque cognita fuerunt.
Decurrentium namque amnium cur turas , cornua veteres vocabant , ac
propterea taurino eos capite praeditos atque cornigeros figurabant aque essi gebant.