Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

IN DION TS. PERIEG. 243temque Miletus , ob copiam pinorum , vocata est olim Pityusa. Quin& loca Athenarum compluria sunt inde appellata , ut ἡ-, Rhamnus, a rhamnis, seu spinis albis ibi proveniem tibus. Sed & Cerasus Ρontica vocata est a cerasis arboribus; itemque Myrrhinusii a myrrhinis , seu myrtis.

LXVI. Post Gadita Gymnesiae im

sulae , sic vocatae , vel eo quia Boe torum quidam eo propter naufragium ejecti fuerunt γυμπιοι , nudi , laeninue e- exuti, secundum LYCOPHRON E M ; vel

quia incolae degunt γυμνὸes, nudi. Sed de olim hae istae insulae vocatae sunt Baliarides, seu Baleares. Fundis torquendis optimi praestantissimique insulani ueLVCOPHRON narrat, eorumque snguli ternas in capite fundas gestant, ideoque, patria lingua , Baliarenses dicti , hoc est, funditores. Gymnesias autem, insulas quum aliqui septem esse affirment ἱ tamen Geographus duas esse

commemorat e quarum una , Inquit,

major , altera , minor , beatae ambae 3e

432쪽

244 EU STAT HI Us opulentae ; & bonis eae quidem portibus instructae ; sed tamen ad portuum

ostia veluti strumosae, petrosae nimirum atque asperae. Homines autem earum infularum primos ait tunicas lati clavi adinvenisse. Traditum quoque est, cuniculis duobus , masculo & semina , aliunde ex locis transmarinis in has insulas importatis, eos cuniculos , propagata permultum sobole , usque adeo auctos fuisse, ut, terra cuniculatim e fodienda , & domos & arbores subverterent ; indeque incolas coactos fuisse legationem ad Romanos mittere ad regionem petendam. Suffodiunt autem terram & radicibus vescuntur οἱ cuniculi , quos etiam nonnulli vocarunt. Post Gymnesias intulas est λοῦσος , Busus , quam Herodianus in Ptolodia Universali vocem facit Oxytonam, legens , Eusus. Hujus ambitus , Geographo teste, stadiis est quadringentis. Insularum Ligustici maris , secundum Siciliam , maximae, Sardinia& Cyrnus. Quare etiam DIONYs I Us Sardi-

433쪽

IN DIONTS PER I g G. 14 Sardiniam vocat latissimam. Cyrnii autem vita quam maxime diuturna esse referuntur. At enim Cyrnum vocant etiam , ut est apud DIONYSIUM , Κορσseri , Corsidem, vel, ex quorundam exemplarium fide , Κορι- , Corsicam. Atque , ut alii quidem aiunt, Corsis appellatur a Corsa , muliere ita vocitata. Fertur enim Corsis dicta esse in mari Tyrrhenico insula a Corsa serva , quae boves pascebat. Verum , ut vult Dio NYs Ius , dicitur Corsis propter τα κορσως, capita, quae ibi sunt, hoc est , montium cacumina. Neque enim , inquit , ulla alia aequE atque illa . est nemoribus atque sylvis , referta. hoc est, densa ac frequens arboribus. autem propriis idem est a que dentum , J εον ἀμφοτέρωθεν

quod est utrinque apprehendere ac tenere , verso τά β in ιν , Macedonum more ,

M ON , sepiens, ex , colo ac veneror ἐ

434쪽

neror , & M , tortuosis, seu fi xuosus , ex cτρέφον , torqueo, seu flecto. Ubi sciendum, non de densitate modo

dici ἀ-, spissum ; sed etiam

generatim de multitudine, vel Dequemtia ac crebritate, ut palam facit is, qui dicit βωντας - , fulgura crebra,& elephantes alicubi αμφιλαφειὸ , multos ac frequentes. Atque id quidelm hujus. miai. Verum , Sardo , seu Sa dinia , sicuti alibi supra scriptum est , effertur etiam per ν Σαρδων, Sardon. Sic enim Geographus: eauros Distat a Sardone , Cyrnus , quae dicta est etiam a Romanis Corsica , stadiis sexaginta. Aspera ea est, inquit, mal,que incolitur ; quique eam tenent, inhumaniores sunt feris ; suntque adeo pecorini. ut vel in servitutem redacti , aut intolerantes sint vitae, aut, si vitam iustentant, contumacia plane atque stupiditate dominos suos conficiant; ipsoLque dominos , qui eos possident, tametsi minimum pro iis pretium dependerint, tamen impensae postea poeniteat. Vocata

435쪽

IN DIONTS PERIEQ est autem Sardon a Sardone Herculis filio. Quin & olim nominata est Ichnusa : quoniam figura similis est homi nis vestigio. Habitata quoque ea olim eit ab Iberibus , si ve Ηis .anis . deinde ab Heraclidis , quum eo Hercules tum I hestiades, tum Cadmeortina a que Locrorum quosdam migrare justisset. Postea etiam habitata est a Carthaginiensibus. Ab hac ista bardone , pro verbii loco, secundum quosdam, dicitur Sardonius risus, de quo scriptum est

in Odyssea. LXVII. AEolum, quo de quaeren dum ad Odysseam , post HOMERI vestigia, regem dicit hospitalem, & Hippotadem ; utiturque etiam in eum re petitione, propter hominis famam atque celebritatem. Eum autem dicit dona plane admiranda sortitum fuisIe.

quis quidem sunt & turbantium & q 4

escentium ventorum κοιρανία , μυε-rium , nimirum , dominatio.

Itemque dicit, AEoli leptem elle circumfluas in mari insulas . s

436쪽

2 8 EUSTA THIUS

cognominatas , ut ait , ab hominibus Plotas , hoc est , , nomine ad

rem ipsam apposito , seu ducto a re ipsa nomine, Plotas Vocatas , non quia loco moventur, ut de Delo olim fabulati sunt; sed quia , tanquam , circum a , mediam haec enim ejus

verba habent me λοον ψαφιέλιῶον, rimcumcirca in orbem flexam' navigationem. hoc est , , circumnavigantur. Et sunt eae notae , neque expertes sunt nominis , neque , propter aliquam improbitatem , seu praVitatem, sunt navibus inaccessae. Haec autem bonitas est ac praestantia insularum. Vocat autem& HOMERus AEoli insulam, Ploten, cujus quidem appellationis ibi caussam inquirito. Eaedem vero insulae, id est, inoli, dictae etiam Liparensium insulae, distantes a freto Siculo stadiis ducentis, in prospectu positae navigantibus e Sicilia atque Epiro. Quarum quidem una Strongyle appellatur, ubi AEolum ipsum domicilium habuisse ferunt, quae insula flammae

437쪽

IN DIONTS PERIEG. 24sflammae quidem vi sex aliis insulis est

inferior; sed splendore lorah eas ant cellit, Maxima autem earum, Lipara, sc vocata a Liparo quodam , Aulonis filio , eademque Cnidiorum colonia : aqua, tanquam a parte multo praestanti ri atque excellentiori , insulae omnes

Liparensium nuncupatae. Haec Vero m.

Iim nominata est etiam Meligunis; eiaque proxima est Sicilia. Cetcium volo, observes, 2Eoli insulas dictas illas qui-dcm Rotias, non tamen stolidas id enim nominis a Folensium insulae sbrtitae sunt atque has etiam insulas sitas dici in mari Tyrrhenico. Unde o servandum, Siciliam Tyrrhenico mari

adjacere. LX V ΙΙΙ. Θεενο ιυ , Thrinaciam . quam HoMERus, vocat hic Poe a Tειν ιαν , Trinaciam , hoc est , Siciliam; quae, ut ait,

Stat longὲ in triplicis lateris protemta figuram quasi nimirum triangularis. Atque haec T a est

438쪽

E U STAT HIU S

insulam dicit , tricipitem, &PINDARUs λαωνα, tricuspidem. . Ac vide illud ,-- τειαπαὶ χλωρα , a s super tria latera. Idcirco enim licubi supra κρηπιδάς , crepidines , seu fundamenta, bases nimirum . dicit lat ra ipsa trianguli , veluti stantis , super crepidinem seu fundamentum stantis , nimirum supra basim quandam. vero ei , inquit , sive ἀκρωτήροα, promontoria , & anguli insularis hujus trianguli, Πελωρὰ m , Λιλυβη , Pa Inusique, Peloririque, 9 UMaeum. Ac vide, ut hic etiam celeriter atque acriter promontoria tria Siciliae uno versu complectitur atque comprehemdit. Ex quibus sanε Lilybe est ad Emphyrum , insurgens, seu Uu

gens, quae Aencre etiam neutro dicitur Λιλυβαον , UI3baeum , ut κεφαλή, κεφα- λωον, caput. Pachynus vero ad ortum:

denique

439쪽

IN DIONTS. PERIEG. as Idenique ad septentriones , Ausoniam versus, respectat Peloris , cujus in sinu Μessana. Ac vide non stipatum frustra esse praepositionibus is in urgens se assurgens ; sed praepontionem quidem , in , aperte indicare , promontorium illud ad multum intra mare spatium porrigi atque extendi; praepositionem vero ιινα, ad , sive sursum , t cith ostendere promontorii illius fastigium atque excelsitatem. Unde & ventosam, seu ventis expositam Vocat P loridem. Sciendum autem est, Peloria hoc quidem loci promontorium esse Siciliae; sed & interdum vocem hanc usurpari de ostreo. Est enim , 'secum dum Veteres , , peloris , ostrei genus, majus chema. Quare etiam μεις dicitur propter magnitudinem. Atque haec quidem ita. Ceterum Geographus scribit , ex Trinacria appellatam cise Trinaciam . mutato ita nomiane V concinniorem sonum. Auctoridem est, a Pachyno, promontorio O-

440쪽

ass EUSTAT HI Usrientali, ad ostium Alphei, qui est in

Peloponneso , trajectum esse quatuor millium stadiorum ἔ a 1 ilybaeo vero , promontorio Occidentali , ad Africam& Carthaginem , mille & quingentum minimum stadiorum; & quendam ferri acerrimo visu praeditum , ex specula iis .q ii in i ilybeo erant solventium Carthagine scapharum numerum renuntianse. Sciendum porro est, Dio DORuM non pro'Pontorium modo Siciliae Lilybaeum agnovisse ; sed etiam puteum ibi

locorum sic vocatum, nec non urbem putei huius cognominem , Commem rasse. Vide hic eriam in illis verbis rΤειναυη δ' υπ- πέδον Αυπνων , Trinacra vero Iupra solum Arusenum i pro moreulum eum fuisse praepo sitione supra , de partibus australibus. Australior namque est Sicilia continente Atisonum, unde ctiam abscissa ac divulsa fuit , ut dicetur. Alii vero aiunt, Thrinaciam vocari, eo quod similis sit θρίδαι, Deo luca . quod quidem valde dii crepat ab vinione veccrum. Non enim figura

SEARCH

MENU NAVIGATION