Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

IN DIONTS PERIEG. 2s 3 essent. Cyclas quoque Andrus , ab Andro quodam sis vocata. Quin etiam Νaxus , ita dicta a Naxo, Carum duce, vel a verbo , quod est factificare, propter eximia quaedam & selecta sacrificia, fieri ibi solita. Ad haec HERo-DOTus Naxios quosdam in Sicilia commemorat , ubi etiam de Cyclade hae

Naxo tradit, eam, quod ad magnitudinem attinet, non magnam quidem

esse ; sed tamen alioquin & pulchram& bonam , camquc prope esse ab Ionia , multasque pecunias atque opes habere. Fuerunt quondam insulanis oct5 millia militum scutatorum , navesque longae complures. Dulci vere recens ineunte, seu incipiente , cum dulcisona luscinia procul ab hominibus in monti bus stetificat, tunc sane Cyclades choros ducunt Apollini : quos etiam choros vocat , grati animi pignora, quippe qui ρυ-ως, tiberationis, gratia,& pro servata salute celebrarentur: ta

paret ,

482쪽

IN D ION TR p E RIEG. 29 est ab ARRIANO. Hanc in insulam misesis quondam militibus Athenienses , Omnem incolarum pubem intersecerunt. Alii vero hanc Melum , Cycladem dicunt, eamque aiunt urbem cognominem

habere: ex qua fuit Diagoras ille Melius, ab impietate in Comoedia nota tus. Sporadum est etiam Palmus in L cario mari; quaeque in mari Carpathio est Asti palata. Immo vero & Cimolus circa Cretam , ex qua Cimolia terra . apta atque idonea ad nitrum conficiendum , ut & Comicus docet. Praeterea Vero Lerus una est Sporadum circa Cariam , quam qui incoluerunt, eo in coloniam deducti , erant illi pravo improboque ingenio, ut ostendit ΡΗΟCvLIDEsillis versibus. Mique mali certi : neque vero est hic malus, hic non. 2uique , nisi Procties; sed Pro.

elees Lerius.

483쪽

EUSTA THIUS 298 depravatione . ita est, ut aiunt, appellata. Est enim quasi , Dionysia.

seu Bacchica: quoniam Διοπισος, Dionysus , hoc est, Liber pater , eo Ariadnam , cum Minos eam pater insequeretur , e Naxo adduxit. Sunt autem dc aliae Sp rades , quas , ut dictum est. Cosm

graphiae tabula minimε omnium habet: in quibus aliqui Tenum quoque adnumerant , quae Tenus supra Cycladibus

accensebatur. Videntur autem Sporades esse argillaceae, terra nimirum albicante. Ideoque dicit DIONYSIUS, totas eas Iucere ac splendere , ceu quando , sereno atque innubilo aere, lucent astra, post expulsas atque exactas nubes vi boreae septentrionalis. Idque maxime dicit propter terram, quae, ut ductum est, argillacca ibi est atque alba. Sporades porro vocatae , tum propter alias fortasse caussas, tum maxime addictinctionem Cycladum. Νon enim, ut eae , Certum ac definitum locum habent ; sed sunt veluti διεοπαρμένα , Hs seminatae

484쪽

IN DIONIS PERIEG. issseminata, multis locis : quandoquidem Sporadem quidam etiam dixerunt Proe- connesum , quae est intra Hellespontum. Verum . secundum alios, Sporades insulae vocantur a magna earum multitudine , ac frequentia. Dixeris enim . inquiunt , eas veluti at πάρθαι, disseminatas esse. Quin & oe Sporadibus sunt Calydnae illae apud LYCOPHRONEM , quarum una Calydna propriε vocatur , a qua reliquae adjacentes eandem appellationem sortitae sunt. Habet autem haec insula mei Calydnium praedulce, & exquisitum , & Attico facilis comparandum. At vero Ethnicorum scriptor 8emel vocat Calymnium , & has ipsas insulas Calymnas per M. Ceterum illud , βιασααε--, humentes nubes expellente borea , explicatio

veluti est Homerici illius, αθρηγενετου βο- ρε- , serenitatem gignentis borea. Qui enim nubes expellit atque exigit, hic sane αθρώπ .serenitatem , facit, ac pro terea est αἰθρηγενέτM , essector ac dator serenitatis. Quod autem Volo. Observes, Y 1 1inum

485쪽

3oo EUSTAT HI Us esse quendam aiunt ad Arabiam , qui Sporades insulas habeat. L X X X. Post Sporades insulas , IO-nides sunt, hoc est , Ionum imperio ac dominationi subjectae, veluti η Καῖ

νος , Caunus , quam HERODiΑNus in

Pros edia Universali scribit ultima acuta; nec non Samus, quam tum desiderabilem, seu amabilem D i o N v s I U svocat, tum etiam Pelasgidem , veluti a

Pelasgis quibusdam , a quibus etiam Juno ibi Pelalgia colitur. Sciendum au-lcm est . urbem quoque Cariae esse Gunum , sic dictam a Cauno quodam , cujus amore capta soror ejus Byblis , laqueo sibi mortem conscivit. Unde &Caunius ille amor in proverbio de nefariε amantibus, vel etiam de iis , qui ideo quod nefarie amarunt, damnum acceperunt. Est haec sane insula insalubris ab aere nequaquam bono , tum aestivo, tum autumnali tempore, propter nimios calores , nimiamque aestivorum fructuum copiam atque ubertatem. Ubi quum Stratonicus, celeber ille citharoedus a

486쪽

IN DIONIS. P E RIEG. 3 Idus, homo perquam urbanus , incolas perpallidos , & colore veluti flavescen tium foliorum vidit Iet, protulit illud iraale genus cernis foliorum , tale

virorum.

Quumque id ei crimini daretur , quod

urbem propter morbos irrideret, multo adhuc salsius atque urbanius respondit: Quo ego unquam pacto morbosum locum dixerim . ubi vel demortui obambulanti Samus vero haec Ionica, felix olim valde fuit ac fortunata , adeo ut proverbii loco dictum sit, ferre eam lac gallinarum. Verum sub tyrannis fortunam experta est maxime adversam: quum , propter Sylosontem tyrannum , quod is acerbiorem atque difficiliorem tyrannidem exercuisset , habitatoribus ferε defecisset. Unde etiam proverbium: Propter Sylosontem locus late patens. Sylosontis tamen frater , Polycrates ,

non math imperio usus est ; sed, quum fortunatissimus filisset , tandem a Ρersis

487쪽

EUSTA THIUS 3 o suspensus fuit. Is est Polycrates , qui

annulum projecit in mare : quem rursus annulum per piscem, qui eum absorbuerat, recepit. Ceterum a vino , agere hanc insulam aiunt non satis beate. Eadem nominata etiam olim fuit

Μelamphyllus , & Anthemis ; itemque

Parthenia a Parthenio flumine. Hac linsa in Samo mons quoque fuisse dicitur ad centum & quinquaginta orgyas editus , 5c ad imas ejus radices fossa, ut HERODOTus ait, multorum stadiorum, per quam derivata canalibus aqua , e magnis fontibus in urbem deducebatur. Fossae hujus architectus, Eupalinus Megarensis. Fuit & ibi, inquit, templum maximum , cujus architectus, Rhoecus, homo indigςna. Hujus civis, Samius. Sami tamen, quae est in Cephallenia, civis Samaeus , eo quia illa Same ctiam dicitur , ut reperire est apud

ΗΟΜERUΜ. Sciendum autem est, Samum hanc, quam diximus, Vocare nos

Ionicam , ad eam distinguendam, tum ab Homerica illa Samo Cephallenica,

488쪽

IN DIONTS PERIEG. 3o 3 tum a Samo Thracia, de qua supra diximus , quae ita quidem vocata est propter fastigium atque celsitudinem. Saminamque, ut aiunt, fastigia atque celsitudines. Samum autem illam Thraciam ad multum iastigii atque celsitudinis attolli , constat ex eo , quod dicit Poeta, ex ea tum Idam conspici universiam , tum loca alia Troadis. Quanquam alii affirment , Samum illam Thraciam v

catam , quasi Saum, & pleonasmo του m, Samum , a Satis , gente vetusta , quae eam incoluerit e cujus & meminit AG chilochus , cum sese confitetur purum atque intactum clypeum suum, cum e

proelio fugeret , apud eos projecisse. Praeterea vero Chius, Ionum est insula, cum urbe henh a portu instructa, ut

Geographus ait , . itemque cum navaliis bus capacibus navium octoginta , & luco palmarum, quam totam insulam si quis circumnaviget, ambitus est nongentorum stadiorum. Hujus conditores

Pelasgi. Μons hic Pellianaeus. Memo-

489쪽

riae quoque proditum est, primum in Chio vinum nigrum provenisse, primosque intulae illius incolas ,rherapontibus , seu famulis, ulos tuisse . sic vocatis propria quadam & peculiari appellatione δουλευταη, seu δουλαῖ, famulari . seu semiti. Sicuti ctialii Lacedaemonii uti aliquando fuerunt 3 Hilotiabus, Macedones Penestis, Argivi Gymnesiis, Sicyonii Corynephoris, Cretenses Umoetis . Italici denique Pelasgis: ita ut ex hac ipsa historia servilia apud veteres nomina sint, Hilotes , Penestae, Gymnesii , Corynephori , Dmoetae , Pelasgi, Therapontes. Vertam alii Cr tensem vocem hanc esse dicunt Τherapontum et quippe quum Cretenses famulum armigerum , Vocent therapontem.

L X X X Ι. Inde , nimirum post linnicas illas insulas, apparent reolides i sulae , Lesbusque spatiosa , & I enedus amabilis. Metropolis autem Aolicarum urbium , Lesbus , circuitu stadiorum mille, quae caput sibi Orphei vindicat. Eo namque aiunt . post Orphei mor

tem a

490쪽

IN DIONTI PERIEG. 3ostem , caput loquens accessisse. Idque commenta est fabula, propterea quod homines ibi praestantissimi , &, secum dum Orpheum, eloquentia atque litteratura excellentes, extiterunt, de quibus fuit Arion ille Methymnaeus, &Pittacus & Alcaeus Poeta . & Sappho, mulier sanε, hominum judicio , admiranda , quacum nulla alicra mulier conferenda in P si esse videatur. Urbes habuit Lesbus quinque ; atque harum quinque unam Lesbum , a qua tota imsula. Lesbus appellata, quippe quae a parte sortita id nominis fuerit. Sicuti

etiam eadem dicitur nunc Mitylene, ab urbe cognomine, una illarum quinquec Qua eadem ratione LYCOPHRON Issam eam vocavit. Una namque & usa earundem urbium quinque. At vero Tenedus circuitu est stadiorum octoginta sdistatque a continente non amplius si dia quadraginta. Habet ea urbem a

licam, & portus duos , & Sminthei templum Apollinis. Ei autem adjacent,

SEARCH

MENU NAVIGATION