장음표시 사용
491쪽
quae dictae sunt supra , Calydnae duae in sulae. Quin & olim, vocata ipsis fertur Calydna. Immo εc appellata aliquando est Leucophrys. Vectam propter Tenem, cujus sedes ac domicilium fuit, quippe qui in ea regnaverit , obtinuit,
ut ipsa Tenedus vocaretur: quem quidem Tenem Cycnus pater, CalumnioSaac falsa novercae Phylonomae , seu P lyboeae, delatione, inclusum in arca una cum Leucothea . ejus rore, in mare
projecit. Sed , quae justitiae praeest ,
Dice eum tandem servatum, regem insulae constituit. Erat autem calumnia illa novercae apud Cycnum amatoria ,
quasi scilicet vim ei Tenes intulisset :quamvis id ipsa in Tenem facere conata fuisset. Ab hac insula in eos, qui acerbius atque durius aliquid decernunt ,
celebratur adagium e Tenedius vir. Fertur enim quondam iis, qui magno ibi de crimine iudicium subibant , homo securim gestans adstitisse: quem reo objecti criminis convicto vulnus statim lethale infligere oportebat.
492쪽
IN DION TS. PERIEG. 3o . L X X XII. Ibi locorum ad Teneis dum irrumpit in Hellespontum , sp mam evomens , Μclas sinus , qui & appellationem hanc habet a Μelaneamne , de quo supra etiam dictiam est , eum in sinum influente; vel etiam propinqter nimiam profunditatem. Coit namque atque Conjungitur cum aEgaeo quem
fundum meatum, seu trajectam, Vocaverat. Sinus autem Μelas est, ut accuratiores quidem scriptores volunt, quos videtur subsecutus etiam esse DIONYSI Us, ubi sita est umnus, urbs stolica. Aiunt namque ,'num in simu esse M lane, ad ostium Hebri. Qui vero circa Cyzicum & Proeconnesum Μelanem sinum ponunt, nulla ii sane citare testumonia videntur: nisi si forte praesto iis sit locus quidam Oppi A Ni in Halleuticis, ubi ille de pelamydum piscatione loquiatur. At vero HERODOTus : Μelas, inquit . fluvius , ex quo sinus ad anum. Narrant, hunc fluvium exercitui Persico minime suffecisse . cum Xerxes in
493쪽
3o8 EUSTAT HI Us Europam trajecit; sed ad bibendum defecisse. Et sic etiam Scamander suppeditandae aquae par minime fuit : neque vero satis fuit Limus , amnis Thracicus; sed profluentem suam 'prodidit, ut i 'quitur dulcis ille HERODOTUS.L X X X ΙΙΙ. Ex adverso Borysthenis, fluvii septentrionalis , qui ad sinistram ponti Euxini in eum evolvitur , posita in alto est insula Heroum percelebris, Achilli sacra; ubi etiam e regioneis . de quo diximus supra , Dromos Achilleus , ita ab Achille denominatus.
Hanc autem insulam vocari ait Leucen, seu Albam , κντ-, nomine ad rem Vsam Vposito eamque exprimente , hoc est , , ducto nomine a re ipsἡ : quoniam quae in ea sunt κώ - , volatilia, bestiae nimirum volatiles , hoc est , aves, sunt albae , puta, gaviae , seu, secundum quosdam , ciconiae. Ε -- porro sunt, quorum ἡ κινηας ἐν τά ἡ adi , motus in volando. Et verbum hoc
est insolens atque inusitatum. Ibi vero , inquit ,
494쪽
IN DIONTS. PERIEG. 3os inquit, fama est, & Achillis & heroum anumas desertas per valles versari. Itaque Heroum insula dicitur insula haec Leuce rquemadmodum Beatorum insulae illae decantatae in Oceano Occidentali. Et hoc, inquit , pro virtute donum Optimatibus illis ac praestantissimis viris. Nimirum hoc virtutis praemium heroes illi sortiti sunt, ut in hac ista insula lusus atque delicias in otio . & vitae tranquillitate agant. Tum gnomen, seu dictum sententiosum adnectit, quo ad virtutem cohortetur , in haec Verba : Namque incomrupti virtutis honores, hoc est , virtus . bonum est aeternum atque immortale,
neque simul perit cum corpore. Ubi scire oportet, praeclara haec ac sententiosa dicta, rarissima esse apud DIONYSIUM, hujusque rei caussam hanc esse, quod materia ipsa hujus operis atque tractationis minime ei concedit, ut sententiasseequenter loquatur.
L X X XIV. Immensa intra Mae tin insula constabilita est, quam Tauria caci vocant, in qua Phaenagora & Her
495쪽
monassa , Paeonum coloniae , qui has ibi urbes condiderunt. Coloniarum lia. rum deductores , Phaenagoras quidam& Hermon, a quibus loca haec vocantur. ARRIANUs Vero ita commemorat tPhanagorea, quam Phanagoras Tius aedificavit, dum fugeret ab injuria & contumelia Persarum. At vero Hermonassa , propter Hermonassam , Semandri , Mitylenaei hominis, uxorem , qui Se- mandet quum aEolenses quosdam in co. Ioniam deduxisset, atque in urbe aedificanda immortuus fuisset, uxor ejus tum urbis imperio potita est, tum nomen
urbi suum imposuit. Ostium porro Maeotidis, Bosporus dicitur Cimmericus, de quo supra scriptum est: ubi fretum, qua angustissimum . stadiis est viginti. Sunt autem Μaeotidis accolae bellicosi, deditique agriculturae ; & certe quidem, secundum Scytharum gentem, omnium fortissimi: & ab iis appellatio est Μaeotidi, ut nonnulli affirmant. Aiunt etiam, Scythas universos , qui proximi ab iis habitant, olim aliquando frumento victitasse,
496쪽
IN DIONIS PERIEG. 3IIctitasse, & aratores fuisse; sed, mutato
loco ac vitae genere, nomades, seu pecuarios ac pastores, alienosque& exto res, evasisse, eam ob caussam . quanti postea afferemus.
L X X X V. Complementum sententiae atque clausulam adhibet D i o-N Y s I U s , figurato illo loquendi gen re : Ha sunt percelebres mortalibus inses. ω, quibus planε verbis crassiori sese Musa Perigesim hanc composuisse rursus confitetur. Et profecto nihil novi: quandoquidem etiam Geographus, qui latis
sime atque fusissime exspatiatur, tamen profitetur, pleraque sese consulto ultro. que praetermittere. Nam minuta quaeque Commemoratione persequi, ut in Prooemio diximus, proprium est Chorographiae. Dicet autem Di ONUS Ius, Per iegesi sese sua descripturum insigni
res quasque atque clariores earum imsulauam , quae coronatae atque circumdatae sunt Oceano. Atque in his quidem ab Africa incipiet : quum & hoc loci initium
497쪽
EUSTA THIUS 3 Itinitium hoc faciat, itaque primigenium veluti jus honoris suae ipse genti asserat.
Metaphora audaciori atque ad ornatum Poeticum satis decora, , sive pedem , venti, vocat basim, hoc est, situm atque locum , unde is spirat. Quid autem propriε sit το , malleolus pedis, explicat atque interpretatur ARIs-TOTELEs , his verbis: Tibia quum g mino osse constet, pars ejus anterior dicitur αιτο-πιον, tibia spina; posterior ero, , sura , pars carnosa tibia , quod vero extremum est esit m- μου , spina, id porro οπυών, malleolus.
Addit etiam ARISTOTELES, smalleolorum , utrumque a latcre inflecti,
L X X X V Ι. Erythea , insula illa
Geryonis, in fluento est Atlantis, nimirum in mari Atlantico. Ac vide, ut locum ipsum, nimirum pelagus, Atlantem Vocat, ipso eodem nomine herois , a quo id mare est denominatum. Insulam hanc , , boum nutriacem , cognominat . propter magnam illam
498쪽
IN DIONTS PERIEG. 3I3lam boum Geryonis olim copiam. Hac in insula AEthiopes, Macrobiorum filii, de quibus supra dictum est i qui post
Geryonis, ut ait , mortem, insulam hanc incoluerunt. Eo namque vivente , erat aliis inhabitabilis, propter illius inhos,pitalitatem. Poetarum autem carminibus percelebratum est . Herculem ad eam lebete aereo navigasse , cum Geomneas illas boves abegit , secante salum nutrice boum ex
Euthia , ut proditum ferunt ab Euphorione , ac similiter ab Alexandro Ephesio in illo
versu et Aque lebete aequor magnum trajecit
Atque hie iste lebes fortasse genus erat navigii, cui & lembus piraticus videtur per parechesin, ac paron aliam quandam voce ipsa consonare. Quod autem hic lebes aeneus dicitur, id aperis ostem dit , aliquid in eo lebete operis extitisse
499쪽
ex aere conflatum, ut si forte , exempli caussa , rostrum aereum fuerit , aut quindam, ut videtur , insignia ex hac ista materia in puppi aut prora habuerit. Sciendum porro est ARRIANuM , qui inpe qui existimaverit, Herculem Tyrium ad illa Gadirorum & proxima loca Ventitasse, ex fide HECATAEI, historiarum
scriptoris , tradere , Geryonem . ad
quem Hercules Argivus missus fuit, nihil ad Hispanorum regionem attinuisse, nimirum non ex Hispania extitisse , sed regem Ampraciae in Epiro fuisse, atque ex hac ipsa Epiro Herculem boves ab gisse , neque id quidem parvi atque ignobilis praemii loco habuisse. Ego Vero, inquit . scio , hanc ipsam Epirum ad haec usque tempora pascendis pecoribus esse peropportunam, & boves pulche rimas alere. Atque haec quidem ita. Verum AEthiopes, qui in Erythea sunt, vocat DIONYs Ius Μacrobios , id est, longaevos , ad distinctionem mihi opum Λcridophagorum , id est, vescentium locustis, qui brevi sunt vita,
500쪽
IN DIONTS PERIEG. 3I quod quadraginta raro annos , Gerar
pho teste , excedant, eorum jam carne in ferinam commutata. Μacrobios autem θεουδεαη , divinos , seu deo similes . cognominat, & άρι αγας , inculpatos
propter justitiam , eo quia alii Hesperii injusti sunt atque nefarii. Ubi sciendum, minimε deesse , qui Macrobios quosdam etiam de Hyperboreis commemorent. Alii tamen , minime consentienates DIONYsio, Erytheam insulam, Gades ipsas dixerunt. At vero alii Erytheam , insulam quandam esse aiunt, Gadibus appositam , atque ab iis freto unius stadii separatam atque diremptam.
idque illi putarunt, quod hanc istam
insulam egregie pascuam cernerent: ubi ovium lac serum non facit i sed multum aquae in conficiendo caseo, prointer pinguedinem, admiscent. Atque ibi etiam intra dies triginta animans ipsum suffocari aiunt, nisi si quis scarificando, parum inde sanguinis detrahat. Porro autem ipse ille Geryones, ut bobus, sic etiam locuples nomine. Namque &L , rηρυὼν,