Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

alantur , eosque teneros atque adm

dum candidos, in quibus non multum absit, quin longitudine pari fuit atque latitudine. Et vinum inveniri apud eos amrmat, quod si meracum bibitur, acidum est prae austeritate r si vero dilutum , tum bene Odoratum, tum strave.

Colore porro candido universos esse ait viros & mulieres ; maximε vero Omnium esse ibi homines barbaros, quippe qui in propatulo coramque multitudine ea facerent, quae alii in Alitudine, quique , cum soli ambulabant, eadem factitarent , quae alii pariter simul inter sese ambulantes. Etenim , inquit . & rudebant , & secum ipsi sermocinabantur,& tripudiabant , subinde restitantes ,

quocunque locorum sors eos detulisset. Tibareni, quos nos Tibranos vocamus , sunt, hoc est , mrume gατοι,, abundantes agnis , hoc est, divites ovium , valde pecoros. Incolunt autem , ut & Chaldaei, usque ad Armeniam minorem, ut & Geographus testatur. Postea sunt Chalybes , duram ii

572쪽

IN DIONTS. PERIEG. 38 quidem immitemque regionem incolentes, iidemque laboriosi ferri fabricam edocti: qui ad incudes, ut ait, gravi

ter sonoras stantes, a labore nunquam cessant. Hos Chalybes . alii Chalbios Vocarunt gens autem est Pontica apud Thermodontem : a quibus ferrum, ut aiunt, educitur , quod ab acie laud

tur , nimirum a temperatura aciei. Unde etiam Xαλυβικος-, Chaob cusmucro, &, pleonasmo τοῦ Chalybdicus , apud LYCOPHRONEM, ex terro nimirum optimo atque praestantissimo. Ακκ1ΑNus vero sic ait: Chalybes eo nomine in crimen vocantur ,

quod mortalium primi ferrum cuderint. Atquc hujus etiam generis ferrum AEs-CHYLus extollit. XENOPHON porro.& paucos eos esse scribit , & Μosynoecis di- . cto audientes, eosque Vulgo, maximam partem , vitam ex fabrica ferraria suam sustentare. Alii tamen eoidem hos putant esse, qui apud Poetam Ἀλώζ-ου , Hali ni , aut , Hali mes : quibui Udius M Eputrophus imperitarunt:

573쪽

quorum etiam maritima regio metalla habet multa, ut & HOMERo videtur, ubi eos Alybes esse indicat, illis verbis : λοθεν m. Ex At be longe parna, aut, Τηλοθεν Ἀλυβ- , Ex Alr. bum longe patrιa : οθεν ἀργυρου ε ὶ γενεθλ.η,

argenti unde metalla , aut commutata

postea in HoMεRo scriptura ex Xαλυβης, ahbes, quod olim legebatur, in Ἀλυ- , Alybes ἔ aut contra , qui prius in ΗΟΜxRO ' υβες , AI bes . dicebantur, iis postea mutatis in X. υβαι, Chalyber. Quemadmodum rursus hi isti Chalybes ex hac ipsa appellatione, ut aiunt, mutati sunt in Chaldaeos, per corruptionem quandam , aut adulterationem vocis: a quibus etiam locus, Chaldia vocabatur. Regio autem Armeniae, Chaldia, quousque regnum Ρonticum. Qui vero illic populi, consuetudo jam obtinet, ut

Chaldi ii duabus syllabis. non Chaldaei, nominentur. Chaldaei enim, tribus syllabis , iidem, qui olim Cephenes; sed a Perseo Peris , a Chaldaeo Chaldaei sunt appellati : quem Chaldaeum Da

rant

574쪽

rant τε πον δεπ-, quartum supra d cimum , nimirum λογαρεο υδίη τον , quartumdecimum , regcm piata Ninum

fuisse, & Babylonem aedificasse, & qu is

eo congregaverat atque coegerat, Chaldaeos a sese nuncupasse. Attamen de

Chaldi , ii , qui in Chalcide , dicti a quibusdam Chaldaei , tribus sylla bis ,

quod testatum reliquit Dicaearchus. Sciendum autem est, qui εξ , ex Alybe , aut ex Ablibus ,

mutatam fuisse scripturam cens ni in Xαλυβας Chalybes , aut contra Setra; X , ex chalybe , mutatam in Ἀλύβην, Alyben, eos alia quoque nomina adsic re , quae pro appellationis variatione mutationem acceperint. Sic enim, exempli

caussa , aiunt, Sinties illos Thraces apud HOMERUM vocatos postea fuisse Sintos, deinde apud ARCHILOCHUM Satos, &rursus Sapas. Ceterum, quemadmodum talia haec nomina gentilia, variE perversa atque adulterata sunt, sic etiam nomen gentile μὴ Φρυγῶν , Phragum. Iidem

m ae

575쪽

3so EUSTA THIUS namque, Βρυγγι, Br gi, & Βρυγες , ges, , Φρυγες , Phrues , sunt appellati. C V II1. Post Chalybes tractus e . Rentus est Assyriae regionis : ubi Ihermodon , amnis , secundum quosdam Scythicus , ex Armenio monte fluens , albam AmaZonibus aquam immittit propter quas AmaZones ipse etiam Thermodon , Mavortius , dici

tur , non quia ipse talis; sed quia bellico

sae AmaZones, quae ex eo bibunt, de quibus tum supra dictum est, tum etiam postea dicetur. Porro autem de hoc eodem Thermodonte narrat, ut Asopidem illam Sinopen vagam atque errabundam exceperit, Asopi nimirum filiam, adamatam ab Iove. Illa enim quum ober, raret, de sententia ac voluntate Jovis, non certe quidem Volens , neque lubens, ibi ad habitandum permansit : aqua etiam urbs clarimima , cognominis

ejus, Sinope, quae dicta quoque Clicr-

ioneius Sinopica, aedificata, ut quidam volunt, a Critia, homine Coo : cujus, DIODORO tesic , colonia est TrapeZUs,irbs

576쪽

urbs Graeca , juxta Colchorum regionem sita. Idem vero DIODORUS Sin pen, Μilesiorum coloniam dicit, maxima urbem dignitate atque auctoritater qua in urbe regia erat Μithridatis, ejus,

qui bellum gessit cum Romanis. Xeno phon quoque, quum & ipse Sinopenses in Paphlagonica habitare, & Milesio

rum coloniam esse commemoret , scri

bit, Cotyoritas , & Cerasuntios & Trapezuntios tributum Sinopensibus pependisse : ubi etiam tradit, Cerasuntem, urbem Graecam ad mare, coloniam es.se Sinopensium in Colchide. HERODO-Tus Vero narrat, Cimmerios, quum a Scythis in Asiam fugerent, oppidum in Chersoneso condidisse, ubi nunc Sinope , urbs Graeca , incolitur. At vero Geographus scribit, Sinopitin regionem& acerem habere , & nucem montanam producere, ex quibus tabulae ad menses secantur. Ferunt autem de Sinope , filia , quam diximus, Asopi, & Iovi eam &Apollini imposuisse, quum virginitatem ipsa pro mercede sibi coitus promissa

577쪽

33 2 EUSTAT HI spetiisset, itaque amatores illos suos denterrimh circumvenisset. Ιi enim adamatae puellae virginitatem polliciti, sese ipsi

prorsus ab ejus connubio atque consuetudine excluserunt. Si enim darent snunquam cum ea consuescerent et sin autem cum ea consuescerent . fidem falle. rent. Aut etiam aliter , neque, si virginitatem darent, cum ea consuescerent ,

quo enim id unquam pacto, virginem eam esse oportet e neque rursus , si virginitate eam sp*iarent , possent

cum ea unquam consucscere, non enim mercedem darent. Sciendum autem Syriam apud D i o N Y S I u Μ , eam V

cari , quae est ad Libanum & Casium montem , locaque illis montibus superiora usque ad Sinopens Assyriam vero per αί, reliquam ipsam esse Sinopensem regionem, ut postea videbit9r. ΗΕR DOTus porro ipse quoque agnoscit Syriam hanc DIONYsi I. Sed & Syrios ait Iora Arabum maritima incolere. Quin & Palaestinos quosdam Syros commemorat, de Syriam Palaestinam. Ae

578쪽

IN DIONTS. PERIEG. 393 praeterea gentes quasdam Euxino adjacentes sic nominat: ubi etiam, Syrios esse assirmat, qui Thermodontem fluvium, eundemque Parthenium appellatum, a colunt , horumque finitimos esse Macro. nes. Uerum Geographus Assyrios inteuligit Babylonios , populosque circumcirca adjacentes. ubi Ninus urbs & Niλbis: ubi etiam pars Mesopotamiae ad orientem sita, quae regio dicta est Adia-

bene, eaque sic vocata τορα ν τῶν εMχε υδά-ν , propterea quod 'aqua ibi parum sunt vadosa , a transitu earum disseitar Syros vero propriis sine

si, eos , qui sunt circa Ciliciam , de Egyptum, & Phoenicem, itemque eos, qui circa Euxinum: in quibus etiam adnumeratos novimus Sinopenses. Porrigebatur enim, inquit antiquitus Syrorum nomen a Babylonia usque ad Issicum sinum, indeque usque ad Euxinum. Itaque Cappadoces utrique, tum qui ad Taurum, tum qui ad Pontum , Leucosyri, ut ait .

vocantur. id est, Albofri: quippe quia

sunt etiam aliqui colore adustiore atque E e nigri -

579쪽

nigricante. Itaque etiam vult HERODO-Tus , ubi Syros a Ρersis vocatos ait Cappadocas , & rursus : Cappadocae, inquit, quos nos Syrios vocamus. ARRIAN Us autem Assyrios nominat eos ,

qui sunt in Mesopotamia, quo loci AD syrios dicit, qui sunt ad Euphratem flumen , usque ad Ninum & Babylonem, contra quin AmaZones , Eurypiles ipsarum reginae ductu , arma tulerunt.

Quin & Cappadocas ipsos sic aliquando appellatos tradit, ubi Cappadocem memorat filium Nyniae, sub quo Assyrii,

mutato nomine, Cappadocae sunt nominati. At vero OPPIANus Assyrios eos 'vocat, qui Tigrin accolunt , quos &multas habere uxores commemorat. Α-lios autem a Syris esse Assyrios, ostendit XENO pHON in Hellenicis. Sed ΗΕ-RODOTUs Videtur eosdem prorsus existimare , quo loci amrmat , Assyrios a Graecis quidem Syrios vocatos; sed a Barbaris Assyrios; ita ut Syrus & Syrius, Graeca sint vocabula j barbarum vero , Assyrius. Atque id etiam ferbVult

580쪽

IN DIONTS PERIEG . 39s vult is, qui Sidonium mare, quod nimirum est ad Syriam Phoenicicam, mare Assyriorum nominat. ΡLuΤΑRCHus

vero , similiter & ipse atque Geographus, in Parallelo quodam suo de rebus Μithridatis, satis diserte indicat , Sinopenses posse Syros appellari. Scribit enim , Syrios Sinopen possedisse, ortos a Syro, filio, ut fertur, Apollinis,& Sinopes , quae filia ibit Asbpi. Sciendum autem est , ex veteribus apud Eratosthenem scriptoribus , Assyrios, ut supra quoque notatum est , dictos 'λ e ς, A fres, a recto ο ' Μυρ , AElf r , itemque sciendum , , alluvionem , proprie a Veteribus vocatam ,

quam dicimus , seu cares ιν, terra simique aggestionem, seu aggerati nem : ubi nimirum fluvius attractum atque importatum limum deponit, sicuti etiam Νilus in ut gypto. Iidem que etiam aiunt, locum illum Assyriae Sinopaeae , csse hanc istam a gerationem, Halyis, regionemque illam

ejus esse donum , ut d gyptum Nili.

SEARCH

MENU NAVIGATION