Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

atque in illarum quidem navium una Tyndaridarum heniochos, aurigas nimirum Dioscurorum , fuisse : a

suibus populi vocati sint Heniochi, &Tyndaridae ; immo vero & regio ipsa Dioscuris , qui est Euxini , intiamus sinus, ac recessus, extrema nimirum

ad Trapezuntem Colchicam navigatio. Vnde & adagium rad Phasin urique extrema navigatio, hoe est , ad Colchidem ipsam regionem , a parte . ubi finis ac terminus t tius ibi navigationis. Siquidem alioquin multa stadia, multaque esse dicitur navigatio a Phaside ad sinum intimum Euxini , atque ad Dioscuridem, cui continens est TrapeZus, a Sinopensibus aedificata , magnum emporium, ubi Trap ausia regio. Quin & Tyndaridarum reis gio ad ipsum est intimum sinum Ponti . nimirum Euxini. De quibus . & quid caussae sit, quamobrem Tyndaridae v centur, dictum est supra. HERODOTuM auctorem sequitur hic Poeta, cum post

ejus

542쪽

IN DIONTS. PERIEG. 33Zejus vestigia assirmat, Colchos advenas

esse ex gypto, hoc est, , in coloniam missos , vel μετοίκους , inde aspor tatos. Atque huic sententiae illud argumento est , quod & ουλέκροποι , capite crispo . sunt , hoc est , , capitalis crispis , ut A gyptii , & cute nigra et ac praeterea consuetudines sunt apud eos

AEgyptiae , quarum una illa quidem cedith est , ut circumcidantur , & vestes lineas induant. Quin & victus ratio &lingua similiter sese habere dicitur apud Colchos & AEgyptios. Veriam ita Gemgraphus i Colchi post Heniochos sub Caucasiis & Μoschicis montibus. Vocantur autem Colchi a Colcho , Phasidis filio. Feruntur infra hos siti esse Thoanes . homines sordibus atque ill vie nihilo quidem certh meliores vicinis Phthirophagis; sed abundantes auro.

Torrentes namque apud eos aurum deis

ferunt, quod incolae velleribus, seu pellibus lanatis excipiunt. Unde datus est locus fabulae de vellere aureo , cujus gratia Argonautae navigationem illam susce

543쪽

EUSTAT HI Us susceperunt. Quanquam Charax vellus

aureum esse dicat viam atque rationem conficiendi auri litteris mandatam , eamque in membranis contentam .' propter quam, tanquam memoratu dignam atque in pretio habendam , expeditionem illam Argonis navis instructam confectamque fuisse affirmat. Atque haec quidem hujusmodi. Verum DIONYSI Us, Colchorum loca describens incolere eos ait ad intimum sinum, quem diximus. Ponti Euxini, post illos ipsos Tyndarides, de quibus commemoravimus , propg a Caucaso, de quq supra: qui sane Caucasus circa sinum Hyrcanium montihus altissimis excrescit, ubi , inquit, &phasis scircaei rapidus campi per dorsa --

lutus s

Euxinum in Pontum spumosas evomit undas.

Namque in Pontum Euxinum exit Phasis fluvius, qui productam habet primam syllabam ; itaque vocatur a Phaside

544쪽

IN D Io NyS P E RIEG. 3ssde, cujus filius Colchus traditur. Defluit

autem in Colchidem asper ac violentus, pontibus centum ad transitum junctius, ut Geographus ait, propter obliquitatem. Influunt autem in eum Glaucus& Ηippus flumina , eique etiam urbs cognominis adjacet. Quod autem ad ci cumjacentia loca attinet, Phasiana v catur regio tum a DIODORO. tum ab aliis; phasianique item aves habere inde nomen videntur, quippe qui multo ibi sint copiosiores. At vero Caucasus appellatur etiam ab incolis Caspius, ut Geographus tradit: qui etiam testatur , qua is mons spectat ad mare , Ceraunios montes vocari , eodem nimirum nomine , quo Illyrici ; itemque hunc Caucasum Pontico Caspioque mari imminere , ac veluti muro isthmum, qui ibi est, intercipere atque munire 9 Albanosque quidem & Iberes ad austrum dirimere; Sarmatas vero ad septentri nes. Circaeus porro campus sic vocatur propter Circem , aetae Colchorum regis sororem, quae inde herbas collige

545쪽

36o EUSTAT HI Usbat. Hoc de campo scribit Geographus, ad Albanorum fines templum ess e Ci ces , ubi etiam phiala quaedam Ulyssis

otunditur ; & Circaeum montem, raducibus abundantem, insulae instar , inter mare Sc paludes. Sciendum tamen est, secundum LYCOPHRONEM, Circaeum& montem quendam esse circa fines urbis Romae. Armenium montem , ex

quo fluere incipit Phasis , Ethnicorum scriptor ad Hyrcaniae initium esse existimat. Verum alii Armenium montem , partem esse aiunt Tauri, porrectam a

que protentam usque ad Armeniam , quae sic appellata est , vel ab Armenio eo monte, quem diximus , vel ab Armeno quodam, Viro Rhodio. Quanquam aliis Armenia regio dicta esse videatur per denominationem ab Armeno heroe . ex Armenio, oppido I hessaliae, qui eo simul cum Iasone in expediti nem profectus fuerit. Nam 5c ad haec ista loca Iastinem penetrasse , cum ad

vellus aureum adnavigavit, multa sunt indicio atque argumento apud veteres.

546쪽

Ceterum Armenius mons, numero etiam

multitudinis dicti Armenii. Quod a

tem sciendum est, HERODOTUs Armeis

nios Oriundox a Phrygibus eorumque coloniam iacit, ubi etiam scribit esse illos re pecuaria valde locupletes. Ad haec Eudoxus in libro, quo circuitum orbis terrarum describit, Armenios ait genus ducere ex Phrygia, atquc ad Phrygum in multis loquelam proximis accedere , lapidcmque suppeditare , quo gemmae scalpuntur ac perforantur. Quin & illud sciendum , quod traditum serunt. Justinum Imperatorem Armeniam reis gionem in partes quatuor divisisse, primamque , Ut aiunt, Heptapolin, claris simam illam ceterarum atque celeberrimam , ex urbibus septem posuisse, cujus metropolis BaZanis , dicta prius Leontopolis r cujus etiam est Theod sopolis , & Cotonea, itemque TrapcZus& Cetasias a sinu Polcmoniaco. Secundam vero Armeniam eundem ipsum in urbibus quinque collocasse , quarum una Sebastea: tertiam vero Armeniam. C o Hexa,

547쪽

Hexapolin ex urbibus sex constituisse, quae secunda Olim Armenia vocabatur, cuius urbs primaria atque princeps Melitene: qua ctiam in Armenia sita Comana , eademque Chryse nominata , &Cucussus. Quartam denique Armeniam, sub satrapis, variis ex partibus compΟ-

sitam , & TZopharen . & Balbitcnen aliisque hujusmodi barbaris nominibus appellatam , ordinasse. X C I X. Armenio monti ad ortum& septentriones isthmus est inter mare Caspium & Euxinum : in quo Iberes

sunt Orientales, hostes, ut assolet, HymCaniorum , eo, transatis sedibus, pr fecti ab Iberibus occidentalibus , qui sunt ad Pyrenen, quam certe Pyrenen dictam quoque novimus Pyrenaeum montem. Hianc istum porro isthmum iterum 'per repetitionem nominat, eo quia tractu est multo ampliori, dignus que sano est, qui Commemoretur. Hic enim cit, quem nonnulli. ut supra quoque scriptum est , Asiae atque Europaeterminum existimarunt. Hos autem Ibcres

. Dinstigeo b

548쪽

IN DIDNTS PERIEG. 363 Iberes scribit Geographus cultu sese Armenio atque Medico induille atque O nasse e qui etiam testatur, de his qui montani sunt , eos elle pugnaciores atoque bellicosiores. Verum obserVa , ut,

quae ne hic tithmi repetitio , repetitio simul est & epanal trophe , seu reversio. Sic enim Dio NusIUS: adyacet issmus, sumus Caspiaci, Euxinique. Hoc enim , quatenus . oriori quidem sententia desinente in Io&μὰ, isthmus ,

secundus versus ab eadem voce incipi epanastrophen , seu reversionem, tacit , figuram oratoriam. rationiam vero ,

perspicuitatis gratia, semel atque iterum isthmus necessario dicitur, fit epanalep- sis, seu repetitio. C. Fo in isthmo , quem diximus, iacet magna gens Camaritarum et qui sic appellantur a navigiis teretibus praedatoriis, quibus ii utebantur quae quiadem navigia vocabantur , cam

apud Graecos. Erant autem navia C c a cular

549쪽

culae exiles, angustaeque & leves, quae quinque & viginti homines caperent; raro usque ad triginta. Hi Camaritae Bacchum ex bello Indico, ut narrat , hospitio exceptum proseeuti sunt , simul que cum Lenis, hoc est , Bacchis , choros agitarunt, quum illarum gestamina, cingula nimirum , pellesque hinn Ieorum, pectoribus injecissent, &, Eum Bacche, clamarent. Erat id acclamati nis , hymnorum proprium, quod , Veluti epiphonema, in Liberum patrem, dum ejus laudes canerentur, subjung batur: Sicuti etiam τὰ Ευάν, Euan. Unde & deducitur το-, Euan acci mare, ac bacchari . & Bacchus Evius Vocatur. Haec autem alii denso spiritu

afficiebant, veluti adverbia primigenia. cx furore quodam lanatico ; alii vero spiritu tenui , quippe qui vocem hanc

Perlegeta a iperent atque interpretare tur pro εοῦ es, hoc est, αὐτή , bene ei atque ex ea π ε ἰν, evan, deducerent,

idque fortasse in una quidem ac simplici voce; sed & fortasse ex duabus comis posi-

550쪽

IN DIONTS PERIEG. 363 positum, id est, εδ, & A. Sciendum

autem est , Bacchas, comites illas & ministras Bacchi, vites allegorice intelligi.

Hae namque nutrices , atque altrices

Bacchi, qui pro vino accipitur. Ba chicis vero hinnuleorum pellibus varios atque multiplices uvarum colores dein notari. Μulticolores namque hinnule rum pelles , multisque punctis atque maculis distinctae . aut etiam ebriorum ignaviam, atque socordiam indicari. Τυmidum namque atque ignavum animal, o , hinnuleus, fugacis cervae pullus , cujus pcllis η νεβράς , aut etiam quia ebrii mente sunt Varia , propter inconstantiam & levitatem. Varia autem hinnulei pellis , a macularum, quiabus veluti notis distincta est , multitudine.

C I. Quemadmodum HEsIO Dus, ubi sermonem habet de navigatione, sese de ea dicturum profitetur ,

SEARCH

MENU NAVIGATION