Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

neque ipsemet ,. neque alter quis anis alium suorum ad eos appropinquet. Multo enim, inquit, sunt aliis inhospia taliores. Ac vide, ut, quum alii οἶν

dicant , vinum mellitum , hio Poeta ita ιφρονα, mellitum , vocat panem e stumento. Atque etiam observa, hun. Poetam pro longa accepisse antepenultimam --, inhospitalior , ut & Poeta in Odyssea, ubi etiam ducta, quae dicenda esse videbantur. Scie dum autem est , potuisse quidem per

figuram DiosustuΜ vitiosam metri r tionem evitare , si nempe , quemadmodum supra, ex αἰδοῖος, venerabilis , Ionich fecit m , venerabilior a

sic & hoc loci ex iis καρπος, inhospitalis, figurate dixisset si , inhospitalior; sed tamen videri eum maluisse cum ΗΟΜERICO metro claudicare , quam aliter rectum Versum, minumhque lubricum proferre. Ceterum narrant, pulcherrimum apud Massagetas mortis genus esse, cum senio confecti , una cum ovillis carnibus conciduno

tur s

562쪽

IN DIONTS PERIEG. 377tur , simulque cum iis comeduntur. Ιnduunt phocarum pelles , & lolem dominum inscribunt, equumque ei imm lant , tanquam velocissimo, quod aiunt, mortalium omnium vesocissimum. Μagna iis vis auri atque aeris : at nullus omnino ferri tilus, quia nec ferrum habent. Araxes porro vocatur si ivius is, quem diximus, tanquam . abscindens atque abrumpens, moiuliam ibi cohaerentiam , & per eos montes elapsus. Sicuti etiam Peneus, qui nunc Sal tbrias vocatur, Ossam ab Olympo απέρ- abscidit atque abrupit. Quare c-tiam, ex Geographi historia, ipse quoque Peneus vocat s est olim Araxes, veluti & ipse α-ραξας, abscindens , atque abrumpens . ab Ossa Olympum i , cum Tempe illa Thessalica terrae. motu disrupta, dis esserunt. Μassagetici autem hujus Araxis meminit quoque AEDchylus , cui etiam placet , ut is voceturrim K-, ab abscindendo. Ceterum

563쪽

3 8 EUSTA THIUS

1ulasque magnas frequentes habere ; &Ostiis cum quadraginta in paludes atque lacunas exire ; uno vero in Caspium

mare influere.

C V. Oxus fluvius, quem & Sacrum Poeta hic vocat, ex Emodo monte per Sogdiadcm regionem devolutus, in Casiapidem labitur. Ac vide is Καανιώ, Caspidem . dictum idquoque denominativό ,

pro consuetudinς DIONYSII. Mons pomro Indiae, Nμαῖος, Emodus, ad Liberi patris Columnas: quem quidem monistem nonnulli proparoxytone 'υμώδον, Emodum, dicunt, pariter atque Ἱμιααν, aum, quae pars est Tauri. Verum infra Dioxus ius eundem ipsum montem multitudinis numero vocat ἀρη, Emodos montes. Regio quae dicta Sudias . dicitur etiam , Sugdiana: ubi in historiis tradunt. tram fuisse inexpugnabilem , quam Alexander cepit multa contentione atque industria Malladonum . quos , cum a

principio ad expugnationcm aggressi sunt, barbari cum risu alatis militibus assimi-

564쪽

IN DION TS. PERIEG. 37sassimilarunt. Sciendum autem est , in his fermε circa Oxum locis, ut est in historia , castra habente Alexandro . non longe ab eius tabernaculo, fontem aquae repertum fuis. , aliumque fontem ei proximum , olei ; Aristandrumque vatem dixisse , fontem illum quidem olei, indicium esse laborum , siquidem oleo unguntur athletae; sed & victoriam post labores significare. Post Oxum Jaxartes fluvius, ubi bacae, gestantes arcus, quos arcus nemo alter quisquam sagittarius improbaverit, seu reprehenderit. Non enim iis fas est βάμειν , in cassum jacere Id autemper par diam exoressuro est ex HOME-Ri Co illo , ἀνεμώλια , in casum loqui. Quin & τὸ , reprehenacrit, atque improbaverat, iumpsit Dio Nusi Usex HOMERO, cujus cst illud : μη - γεμ ον , ne tu quidem certe sermo nem improoes , nimirum otiosum atque

irritum facias. Η's vero ipsos populos, id est, Sacas , quidam aiunt inventores fuisse σακέων, sutorum, quae fuerint ab

565쪽

38o , E US T AT HI siis denominata. Sed & historiar mandatum est, Sacas magna olim potentia fuisse, &, quod regionum illarum optimum ac praestantissimum erat, usque ad Euxinum in potestatem suam redegisse ;& ab iis partem quandam Armeniae, Sacaenen appcllatam fuisse : sed usque ad internecionem deletos eos a Persis aiunt, dum festum ex spoliis, ludosque Panegyricos agerent. Verum alii id ita

commemorant , ut Sacae . superato CDro , deinde, illo reverso per ludificationem superati , propter ebrietatem peinrierint; eaque de caussa festum sacrum Persicum, Sacaea designata atque constituta fuerint; Cyrus' denique diem, quo

illos superaverat, Deo patrio Consecra tum, Sacaeum appellaverit. Η E R o D in Tus autem scribit , Scythas universos vocatos a Persis Sacas.

thica, Voce barytona, ad distinctionem, si quod accei tu quidem acuto, significat custodes , seu praesidiarios. Quidam tamen scribunt Φρυνοι, HUni, eodem

566쪽

eodem nomine , quo Vocatur animal. Namque φρύνοι, i. e. rubeta. ut Philon quoque scribit, ranae. At vero το T.

dam acuunt , qui tria ejus gentis genera esse assirmant. Seres , gens barbara ScΥ-thica , a quibus telae sericae appellatae. Hi boves quidem , ut ait, pinguesque oves aspernantur; sed , variis desertae. incultaeque terrae floribus depexis, ves tes vario artificio pretiosas concinnant , colore sane floribus pratensis herbae consimiles , adeo denique tenues , Ut ne opus quidem aranearum cum illis ceristaverit. Porro autem aiunt, byssum ex herba colligi. Itaque observa, Seres textilia ex floribus facere. Quare neque prata sinunt depasci. Seres porro ho- , mines esse insociabiles , atque a mutua vitae consuetudine alienos , inde manifestum , od , rerum veno positarum aestima none saccis inscripta , sese inde subdu unt. Tum accedentes mercatΟ- res, pyetio deposito, retrocedunt. V

niunt se istea Seres s &, siquidem acquies-D d 3 cunt,

567쪽

cunt , pretium ; sin autem minus , sua Capiunt. Aiunt autem, Scres vita dine maxime diuturna, quippe qui vivendis parium ultra annos ducentos protrahant. Verum obicrva , similiter atque de Scribus narrant, ficri etiam extra Herculis Columnas. Mercatores namque Carthagine eo pr.ecli, mei cibus extractis at. que expositis, ut HERODOTus ait, succenso igne . fumum cxcitant. Atquc ii quidem a littore in altum subvehun ur; indigenae vero , propius accedentes, dis piciunt merces, auroque deposito , recedunt. Tum Carthaginienses, e navi- has egressi, justum pretium cxpendunt, citraque usum colloquii, inter sese negotiantur , exaequatoque cum rebus venditis pretio , discedunt. Itaque historiis proditum est, tum hos . tum Seres justos , atque aequos in. rebus contrahcndis fui fle.

C V II. Scytharum regio Ventis male obnoxia atque infesta, porrcc a longii: s est, hibernis ventis atque grandini-bias relicta , ut Sc supra scriptum est.

568쪽

IN DIONTS PERIEG. 383Hic autem per paraphrasin explicat, atque interpretatur superius illud r

relinquunt flatibus hic ernis, quatenus hic

quidem dicit: -X ιμερίοις ἀνεαοισι λελειμμωνη , terra reticia statibus Liίernis.

Occidenti Colchis dc Phaside propiores , ad Euxini labrum, turmatim positi tulit ByZeres, a quibus etiam portus ByZcri cus; & Bechires , gens Pontica & Scythica et nec non Macrones, & Μosynoe

bus paullo post. 'II Xαλκις , GaI-cis testus , sita est ad ostium Ponti Thracium , regio nimirum Chalcedoniorum, cujus Chalcidis nomen gentile , οἱ Xαλκιδεις , Chalcide es , seu Chalcidenses. Sic

igitur idem ipsc infra:

Chalcidees , qui prima tenent circa ostia Ponti, Liliore in adverso Byzantia moenia spectant. Hos oraculum caecos vocavit, propterea quod Megarenses, v. qui Chalci-

569쪽

dem aedificarunt, quum eis primum navigassent, & B, Zantinam regionem O Cupare neglexissem, regionem sitam illi ex adversio , steriliorem atque macilentiorem , elegerant. Itaque MegabyZus. quum Chalcedonios, ut est apud H E-R o D o T u M , septem & decem ante annis , quam ByZantios , oppidum in ea regione aedificasse didicisset , hoc ipso tempore caecos eos fuisse affirmavit. Non enim, si lucis hujus usum habuissent , prae meliori pulchriorique loco , qui praesens adesset, ultroque in oculos incurreret, turpiorem illum atque de Gmiorem elegissent. Est autem & in Euboea , ut supra dictum est , Chalcis , quae Euboea prius vocabatur. Unde &Chalcidica pocula apud Comicum. Quin& Chalcidenses ii, qui sunt in pago Suciliae, colonia sunt horum Chalcidensium Euboicorum. Proditum autem est, in Chalcide hac Euboica metalla esse ferraria atque aeraria , optimosique ibi esse fabros terrarios ; neque modo ibi primum ossicinas aerarias visas fuisse ; sed etiam

570쪽

IN DION TS. PERIEG. 38 setiam primos ibi Curetes cum Jove a ma aerea induisse. Sunt-aliae, ut supra scriptum est , Chalcides et quarum una

etiam atolica , e qua DIONYSIus fluere dicit Acheloum. Μacrones, gens Pontica, eaque magis ad austrum , quam Bechires. Hos nunc , Sannos vocamus , Vulgarius vero, TZanos a sicuti etiam

Celsenam, CeltZenam. Quin & regi nem ipsam Sannorum ii , qui loquuntur

cum Vulgo , TZanticam vocant. Mosynoecos per periphrasin, aut ab elym logia, explicat DIONYsius , dum habere eos dicit αοσυνιυς--, nempe, turres ligneas. Hi vero de carnibus ferinis , ac nucibus victitant. Scri-hit etiam Geographus', eos - μιοσυνο , hoc est, ττυρ ων , a turribus, nominari. Verum XENO pHON delphinorum adipe uti Μosynoecos commemorat , ut Graeci oleo; eosque ipsos vim magnam latiorum nucum habere, quω-, nimirum , scissuram, seu msuram , nullam prorsus habeant : & pueros iis esse ait saginatos , qui elixis nucibus Dd 3 alan-

SEARCH

MENU NAVIGATION