Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

taei temperantes esse ac moderati , censuique augendo dcditi , adeo ut , qui rem familiarem atterat, publich in eum animadvertatur; et vero , qui rem familiarem auxerit, honores sint constituti. Praeterea servitia habent perpauca,& consanguineis plerunque ministris utuntur, suntque ipsi sibi ministri ac famuli , ac vicissim inter sese ministrorum ossicio funguntur. Is Vero, qui Ethnica conscripsit, testatur, hanc istam gentem Dacharenos vocatos fuisse, hoc est, Masculinos. Ex adverso Arabiae Felicis ad Zephyrum, trimum miser eumque solum Eremborum . nimirum

Trogloditarum, de quibus libri hujus initio diistum est: qui , inquit, non , ut illi ab opposits parte siti, molli delicataque vita Arabes, vitam degunt;

sed vitam sub petris , si os

sis , immo Vero κῶαρρωγεω , doractis atque Muptis , collocant, nudi atque a. possessionibus inopes , iidemque arido corpore, ab ardore solis atque aestu, quo calefiunt, ferarum instar, oberran

tes s

672쪽

IN DION T S. PERI E G. 48λtes, molestiisque atque doloribus affecti. Tum sententiosum illud addit:

Neque enim omnibus aequam

Ipse deus sonem tribuit pariterque

beatam.

Quod quidem similiter dictum est a que illud : Non omnibus omnia deusdedit. C X X XIV. Ultra Libanum ad mrientem, Mesopotamiam versus, altera Syria producitur , nimirum juxta Co len Syriam, protrahiturque etiam usque ad Sinopen : quam, tanquam Chersonesum, seu peninsulam allui dicit a mari. Hac altera in Syria οἱ tam, Cappadoca , mediterranei , quos Geraraphus, Voce proparoxytona, Vocat Καπ- , Cavadoces, tanquam a recto, o Καππαδοξ, Canadox , qui, ut supra traditum cit, a colore albo dicti etiam Leucosyri, quasi Albofri, ad differemtiam aliorum Syrorum , qui colore sunt nigro. DIONYsI Us porro Cappadocas artis equestris scientes vocat: qui &

673쪽

cos , qui sunt prope mare Euxinum, ad Thermodontem , non Syros , sed Assyrios, appellat, ut & supra scriptum est, ubi de Sinope. Ac vide, ut manifestissimh hic apparet. DIONYSIu Mexistimare , duas esse Syrias, a quibus tertiam , diverso nomine , habet 'Assyriam: quam sane, quemadmodum tum ex praecedentibus perspicuε ostensum est, tum ex iis, quae modo dicta sunt, liquido constat, post Chalybes esse commemorat .' quam etiam ad mare Ponti Euxini , circa Thermodontis ostium , circumscribit. Itaque, ex ejus sententia, una quidem Syria est Coele, eaque austrum versus usque ad Arabiam progreditur , ut ipse etiam exponit: cujus quidem pars, Phoenice maritima , secundum eundem ipsum DIONYSIuM , cui Syrorum alii dicti mediterranei, alii

mari proximi, cognomento Phoenices. Altera vero , Syria 1 ecunda , eaque ultra

Libanum usque ad Sinopen . cujus in medio Cappadocia. Tertii denique inde juxta

674쪽

IN DIONTS. PERIEG. 48ν iuxta mare Ponti Euxini siti sunt Asi rii. Haec enim ejus verba :Asfrii Pontum prope , ad ostia Them

modontis.

si quis forte dicere hos veIit Syros, nullo ponens in discrimine, ex nonnullorum sententia, Assyriorum nomen& Syrorum. Ceterum de Assyriis alia ab aliis memoriae tradita esse, satis alibi supra dictum est : itemque Syriam Plures in . partes a quibusdam divisam fuisse, supra pariter scriptum est , cum de Commagena regione ageremus. Vertam alii in tres eam partes divis runt, in Coelosyros, Syros, & Phoenices. Atque haec quidem ita. Porro autem in Cappadocia magos fuisse narrant, qui Pyraethi nominabantur , quasi mραθοντες, ignem accenderent, & peteum vaticinarentur. Namque a Cappadoce nescio quo Cappadocas hos VOcatos, id supra quoque scriptum est. At vero Geographus scribit, Cappadociam quidem Persias in Satrapias, seu praese Ll turas

675쪽

so E US TAT HIU Sturas duas divisisse s Μacedones vero postmodum in regna duo : quorum quiderii alterum, proprie Cappadociam,& magnam Cappadociam , & Cappadociam ad Taurum nuncupaverint s alterum Veroo Cappadociam ad Pontum

vocaverint.

CXXXV. Inde a Cappadocia ad

ortum , Euphrates ille amnis immensus, ab Armenio monte longus fluit, primum in austrum , deinde, contortis flexisque cubitis ad orientem , mediamque Babylonem perfluens , in Ρersicum

mare evomitur, circaque Teredonem,

urbem Persicam, per Armeniam Μaν aiam usque ad Ρarvam fluit. Deinde vero post Euphratem ad ortum, Tigris' fluentum aequabile agens , sive ipse e- . tiam similiter, secundum alios, sese in cubitos flectens , itaque , post intervallum non sane multum, ad aequalitatem cum Euphrate redactus, aquarum cu sum Cum eo communicat , simulque cum eo in mare illabitur. Quod autem

inter haec flumina spatium medium im

676쪽

tercedit, , ut ait, mediam inter sumina , regionem Vocant , hoc est, Miso τοπιαιαν, Mesopotamiam. Sicuti etiam --, arcem, qua est summitas urbis, poetae, dissolutis vocibus, dicunt Δρο πάειν, summam urbem s&Λευκοπιτραν, Leucopetram, Λευκόνη M , Leucen Petram , seu Albam Petram is & N, Nεο-λιν , Neapolim , πολιν , Neam, seu Novam , urbem. DiLtant autem inter sese haec flumina , quantum , inquit, ad diem septimum vir robustus ac pernix, hoc est , celer Viator, confecerit. Septem enim , im quit , dierum via media est inter haec 'flumina homini succincto, hoc est, ex- pedito ac levi ad iter agendum. Aiunt porro veteres, contractionem hinc inde Mesopotamiae , quum ad multam il

la longitudinem procidat, similem qu

dammodo esse navi. Verum horum

duum fluminum fontes distare inter sese aiunt ad stadia mille & quingenta. Celerrimus vero, inquit , fluviorum Tigris; neque illo sanε inter omnes flu- Ll a vios

677쪽

vios alium θοω ω, hoc est , οξυ ειν ,

celeriorem atque velociorem , Videris.

Quare etiam, ut aiunt, Tigris appellatur , Velox nimirum, ut jaculum. Μedienim Tigrin vocant sagittam. Sic autem&Αcis, Siciliae amnis , apud THEOCRITUM , propterea quod, ut perhibent, similis est ἀπιδι, spiculo , fluenti sui celeritate. Verum , ut quibusdam placeti huic fluvio appellatio est , -- τι- χιν , a tigri, animali e cujus casus gignendi , , tigrios , apud ARISTOTELEM. Fabulantur enim , hunc flu- vium, quum Scylax olim Vocaretur hoc est, praeceps, seu declivis, appeti tum postea Τigrim, hac ista de caussa. Ferunt, Bacchum, consilio ac Voluntate Iunonis, in insaniam incidisses quum, que itaret , quocunque eum casus feris ret , ad hoc flumen pervenisse; quumque in ulteriorem ripam trajicere vetilet , quo se Verteret, nescivisse: sed misertum ejus patrem Jovem, tigrin animal misisse, quae Bacchum vado deducens , tum ei praestitit , quod, optabat .

678쪽

IN DION TS. PERIEG. 493 tum flumen a sese vocandum reliquit. Praeterquam quod , vel extra explicationem hanc fabulosam , nominis ejus, dem societatem habet hic fluvius cum animali , propter defluentium aquarum

celeritatem. Fera enim tigris , non elephante modo multo robustior i sed cui etiam non facile reperias , quod in celeritate compares aut assimiles. Quare etiam , quod Iuliano datum est , orac tum fallax ac fraudulentum sese ea , quae Vulgi sermonibus feruntue , iacturum promisit apud I berem , seu Feram , fluvium, nimirum apud Tigriin, qui nomen habet theris, seu ferae. Scribi autem per 1 ultimam - Ti ρις, Tigris . declinatio ipsa ostendit. Eit enim apud DIONYs Iu M , Tigrios , casus gignendi, ut si οφιος, serpentis : ut ex eo patet , quod inde est genitivus Atticus , Tigreos, ut Θύμβρεως, mymbreos. ARMA Nus tamen per declinat

Τίκιδος, Tigridis: sicuti etiam is , qui Sol annam Drama conscripsit, id est , ut puto, Damalcenus, quemadmodu m

679쪽

ex inscriptione apparet. Sic etiam is, Apis, nomen proprium, ubi se mo est de Arcadibus , alii per δ' declia nant 'Ἀπιδοη , Apidis, ut Πάριδος , Paria dis ; alii vero id ipsum conformant ad exemplum declinationis mi , seris peritis , quippe qui declinent , AE eos. Quidam tamen declinant per η ,

re Iambicorum in Quin & alii prumam scribunt per 'L. Atque haec ista sanε scriptura tum apud Julianum invenitur , tum etiam apud A R R. I A N u Μde Rebus Alexandri. Μulta enim Vetustorum exemplarium sic habenti Fluis

phratis atque Pigretis , qui - μέσην , mediam , inter sese Assyriam dirimunt, unde etiam Μesopotamia ab incolis v citatur , ipse quidem , Pigres, humilior est atque depressior Euphrate Est autem Tigris etiam amnis riphlagonicus. de quo ita XENOPHON : Primum , Thermodontem, latitudine trium jugerum , secundum , Tigrim trium s mili-

680쪽

IN DIONTS. PERIEQ 4ssmiliter iugerum ; tertium , Halyn. Deinclinat autem & hunc idem ipse per spurum. Quin&, Η DRODOTo teste, non unus solusque est Tigris ; sed & secundus & tertius; non idem certe, neque ex eodem fonte fluens ; sed idem

tamen nuncupatus.

C X X X VI. Thonitis , lacus est nitrosus in medio Tigri r quem in i

cum ipse multo fertur cum fragore; itaque ad intimum lacus hujus sinum, ut a veteribus proditum est , in voraginem delapsus, atque ad multum spatium subterra delatus , rursusque emergens , aquis suis puris ab omni permixtione . propter magnam illam celeritatem, servatis . Semiramidis monumentum praeterfluit , relictaque ad dextram Μe potamia , exit in sinum Persicum. At vero Geographias scribit, nitrosam hanc Thonitin , Arsenen quoque vocari , multosque eam pisces habere ; purg reque praeterea atque abstergere vestes; aquam denique habere minime omnium aptam potui. Quin etiam dicit, tanto

SEARCH

MENU NAVIGATION