Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

sog EUSTA FHI Usdionidam Athςnasque reliquisset , posteaquam in Theseum , AEgei filium ,

exitiosa atque lethalia venenti insidi hmolita fuerat. Quapropter , inquit, ab illa ipsa Medea, veluti docta & experiente venefica, sunt etiam nunc Μedi valde in venenis versati. Hae pudore autem , dixit, graviter & decore, quod in heroidem illam injurius atque comtumeliosus esse noluerit. Verε enim non Iubens illa , seque propter pud rem a sed vi, Athenas reliquit, ab MAeo expulsa , propterea quod , mixtis lethalibus venenis , insidias Theseo , ariet filio, struxisset, cum ille ex Tr

aene , ubi diu affuerat, reversus cum ense. & talaribus paternis. quae LVC

PHRON etiam commemorat, in conspectum venit AEgei patris, minimε eum prorsus agnoscentis , insigni puer pulchritudine, quique regno dignus videretur , qui parum abfuit, quin a Medea de medio clam tolleretur, nisi pater , agnito filio, quem , ut sibi in regnum succederet, a multo jati tempore expetebat s

692쪽

IN DIONTI PERIE G. so rebat, eum tandem incolumem servasset. Itaque successorem nactus, Mein deam extrusit, quam, liberorum suscipiendorum caussa, adsciverat. Ferunt, eam, quum inter Medos dominaretur,&, si quando in publicum prodibat,

ciem occuleret, incolas docuisse & muliebri sese stola induere , &, cum foras prodirent, sese velaminibus obtegere. Sciendum autem est, succum quemdam ex silphio , seu laserpitio, Vulgo celebratum esse apud Μedos, qui Medicus vocitetur. Quod etiam sciendum est , οἰ μποι , dicti quoque Μη-

Ad haec, sciendum, magna Medos Peritia esse in emittendis sagittis. Quare etiam DIONYs Ius vocat eos postea sagittiferos. Ac rursus sciendum , he bam quamdam, qua equi maximε aluntur , vocari etiam nune Medieam, quod in Μedia fortasse multo ea sit copiosior atque uberior. Ceterum propriό dicta esse supra Tempe illa Medica, ostendit M m i infra

693쪽

infra DIONYs Ius . cum Vireta, seu prata herbosa vocat illa Medorum. Prorsus namque , ubi εἰ iam. herbosum viretum , quidquid est hujus loci, certε sunt Tempe, loca nimirum palustria atque uliginosa. Est enim μα- με- , viretum , seu pratum, quasi ρεια- μενου, locus nimirum irriguus , aut etiam ad herbarum germinationem idoneus, ab εω , quod valet emitto , profero , produco. Memorant porro , moris esse Medorum , ut regem sortissimum deligant , & uxores quisque habeat non minus quinque. Quin & mulier, inquiunt , quae viros minus quinque alat, ducit id Alamitati , quippe quae honentum atque honorificum putet viros quam plurimos alere. Sciendum autem est. decantatum illum campum Nisaeum ibi in Media alicubi extitisse , qui equos magnos ferret, appellatos illos quidem Nilaeos. Supra Medos ad boream Geli,& Μardi, gens Hyrcania, homines Iatrociniis dediti , iidemque sagittarii rnec non Atropatent, sic dicti ab Atr pato

694쪽

IN DIONTS. PERIEQ sospato ducer quorum regio, Atropatia . pars secunda Mediae , sic vocata. Prima namque pars Mediae est, in qua Ecb, tana. Illud de Medea , qua meneνit illuc , Non procul a Colchis, Colchis tamen exul ab oris , genus est loquendi figuratum per ep nastrophen , seu reversionem. Est autem epanastrophe , cum dictio extrema prioris sententiae , initium fit posteri ris , ut & hoc loci quum una sententia desinat in Colchis , hinc incipit altera.

Atque alibi quoque hoc isto figurae genere effertur ac gloriatur DIONYSIus.

Cautes quaedam Medicae narcissiten lapidem gignunt, quem DIONYSIus, obsecurum seu luce carentem ,

Vocat tanquam narcisso plantae similem colore, neque dilucentem aut resple dentem. Quia etiam dicit, greges Μ dis esse pulchros , , satis , onustos, sive oneratos velleribus. Ac vide , ut hic etiam Poeta, similiter atque ΗΟΜΕ-Μm 3 Rus ν

695쪽

s Io EUSTAT HI UsRUS , profert cum unico ac

simplici i , quod & Attici adspiratione assiciunt, quippe quod idem sit atque

-, affatim , copiose, abunde. Q re etiam nescio quis dixit : Ἀμι τουτωνα , Sed horum quidem satis, pro ις , assatim, seu abunde. Μedi in o tum versi, ad portas usque Caspias pertinent , quae quum pars sint Mediae regi nis, Vocantur claves, seu claustra Asiae, Propter magnam earum angustiam, quippe quum positae sint sub rupibus alte e cavatis. Montes autem sunt Caspiae hae portae , seu potius rupes abruptae & vae , ut in ordinata constructione pori rum , a Caspiis hominibus , vel a mari Caspio ita appellatae. Portae enim veluti sunt iis, qui a meridie , septentriones versus , ad Hyrcanios & Caspios proficiscuntur, iisque rursus , qui inde meridiem versus ad Persas. Ita porro in arctum atque angustum locus ille est contractus, ut portas etiam loco illi imposuerint, quae horealium gentium transitum ad regiones oppositas prohiberent.

696쪽

IN DIONTS. PERIEG. III Namque alioquin portas locum notare angustissimum, distinctE explicatum est, cum de Thermopylis ageremus. Quivem hanc istam loci angustiam portas

vocat, consequens est , ut is easdem etiam , claves, 1 eu claustra appellet. Quod autem attinet ad illud , ,

Cuspides porta, id quoque denominativδsumptum est , non diminutivε , qualia pleraque suo in Poemate DIONYSIus. CXL. Sub pede Caspiarum portarum incolunt Parthi, homines Marti Ira , curvisque arcubus armati, pugnaeque omnis generis gnari ac scientes , hoc est , artifices. Deinde in eorum commemoratione diutius permanens , per amplificationem dicit : Non enim aratro, fissis arvis , sulcum dirigunt , neque vero remis secant mare, neque boves pascunt ι sed jam inde ab incun bulis , adhuc pueruli, arcubus & equitationibus student. Semper porro apud

eos armorum strepitus, currusque alip dum equorum. Non enim fas iis cosnam ante gustare, quam laboribus heu

697쪽

sra ST AT H IU Slicis insudaverint. Victum autem habent ex praecia , quam hasta sibi pepererunt. Ita DIONYsius, quum res eorum auxili et atque amplificasset, brevem adnectit lauetationem regis, illis vel bis : Sed eos, tametsi tales erant, immen Ausenii regis hasta mansirefecit. Narrant e.im, Augustum, redintegrato contra eos bello, male eos tractasse, ad Crasti cladem resarciendam , quem ducem Romanorum Parthi victum iniste eccrunt. Sic autem eos tunc narrant depretas atque amictos fuisse , ut Augustus imperaverit, ut ne reges sibimetipsi aliter constituerent, quam de sententia Senatus Romani. Parthos porro quidam vocant etiam Parthyaeos, gen- , temque esse aiunt Scythicam , quae ex fuga clomicilium ad Medos transtulerit; ideoque ita eos vocitatos. Parthos namque dicunt Scythae exsules ac fugitivos. Uuin etiam memoriae proditum est , Parthyaeorum reges proprio nomine Arsaces nuncupatos, in honorem Arsacis ,

Vetusti regis generosissimi , ut & ille apud

698쪽

IN DIONTS PERIEM 1r 3 apud eos celebraretur, & in ipso illius

vocabulo sese iidem ostentarent. Quoniam vero moris est atque instituti Geographici , ut Geographia ipsa , sicuti

etiam in prooemio dictum est , ad adminiculum atque adjumentum veritatis, condiatur atque instruatur historiis, observa, id etiam in totum servare pro sus DIONYSIUM, qui suae huic Peri gesi, orbisque terrarum descriptioni res quoque historiarum adnectat, exCepto quod summatim atque cursim : eo quia tota ejus Perierasis sub unum veluti cons. pectum omnia subjicit, atque, ut eruis diti homines loquuntur , percurrendo, in breve admodum spatium permulta oppido contrahit; ipsaque enchiridion veluti est, ac summa Perigeseos. Atque illa quidem superiora. Postea vero , quam ad Asiam transiit, atque ad eam partem , quae figura quodammodo est . quadrata , quatuor his lateribus. Ta

roque & Nilo, & Oceano Indico, &Αustrali; tum certh fusius in historias

commemorandas digreditur, ut tum ex

699쪽

iis constat, quae dicta sunt ad Arabiam, tum ex iis , quae de Medea sunt Rom- 'memorata , tum denique ex iis, quae nunc sunt exposita. Ac simili etiam modo supra in Lydorum rebus enarrandis splendescit atque exultat. Quin & intra India idoneam ei curam, in qua Ue setur , praebebit. Hujusce autem tei caussa illa est . quod non modo erga Asiam immodicό ipse assici videtur ssed etiam quia, nisi ita procedat, peri- Culum est, ne paucis omnino ei versiis bus Ρoematium hoc fiat, atque in artuficii prorsus tenuitatem declinet, prointer magnas admodum angustias, su cinctamque Perigeseeos hujus brevit

C X LI. Invenitur hoc loci τὰ , perennis , perennὸ fluens , perpetu. fluens, per unicum & simplex L . &producta prima. Dicit enim, Σπω

rigua. Et quidem scriptura hujuscemodi

repe

700쪽

reperitur etiam apud ΤΗΕOCRITUM , in illis verbis . EJων δ' ἀ -ον κρην , Inu nerunt perennem fontem . nisi si quis vitiatos codices caussatus, servatam velit scripturam per geminum , metrumque male laborans atque aegrum curet

Synizesi, sicuti etiam in principio Ha-heuticorum oppIANi. Soli Perta gentem habent Asiae maxime regnatricem , ideoque Μagnus rex ille Persarum Vincabatur , ut patet etiam ex Comico. Gens autem maximε regia illa Persarum, sic appellata a Perse, Μedi filio:

seu, secundum alios, a Perseo , & Andromeda , ut HERODOTus ait, quo loci is narrat, Perseum, Danaes & Iovis filium . ad Cepheum , Beli filium, venisse , filiamque ejus Andromedam, uxorem duxisse, Persemque suscepisse , a quo Persae denominati, quum ii olim

Cephenes ab hoc isto Cephene vocarentur. Amrmat porro DIONYsIUS , Persias vim immensam divitiarum com- Parasse, eamque in aedibus reposuisse, Cum, everso Croeso, Meonas & Sa dianos

SEARCH

MENU NAVIGATION