Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

EUSTA THIUS ibi impetu, tamque vehementi, Tigrim Percurrere , ut lacus, tametsi ille salsus, pisciumque expers , tamen dulcis

hac in parte , plenusque piscibus fiat. Secundas sibi partes a fluminibus Indicis vindicant Euphrates & Tigris. Major Euphrates Tigri , fluente a Νiphata

monte, terrarumque tractus ampliores

percurrit , delatusque Seleuciam, quae hiberna sunt regum aestiva namque in Ecbatanis agere illi dicuntur contingit propius Euphratem, iacitque cum eo , quam diximus , Mesopotamiam. At vero post illum ipsum Niphatam Abos

mons , ex quo tum Euphrates fluit, tum Araxes, de quo supra dictum est. Fluere autem idem ipse Geographus ait Euphratem per mediam Babylonem. in qua admirabilis hortus pensilis , de quo postea. Ad haec. HERODOTU s. testatur, mediam dirimi Babylonem ab Euphrate, qui ex Armeniis fluit, magnus jam atque profundus & Celer, exitque in mare Erythraeum. Idemque tiam Euphratem navibus transmitti

682쪽

commemorat, terminumque eum esse

Ciliciae & Armeniae assirmat. Babylonem Vero , quam diximus, magnam quidem olim fuisse narrant; sed dese tam postea ac desolatam fuisse. Narrant etiam , Ninum urbem apud Tigrim, multo majorem Babylone, ipsam quoque deletam , eversis rebus Persarum: cujus quidem magnitudinis argumentum, operositas ipsa aedificationis. Fe tur enim aedificasse eam Ninus, rex AD syriorum centum & quadraginta hominum millibus operam assidue suam, annos octo, in eam urbem aedificandam impendentibus. Instructi , autem valde a doctrinis, bonarumque artium studiis Babylonii, atque, ut H E R. o D Ο-T us ait, ab iis Graeci polum, & gnomona . Sc duodecim diei partes didi

cerunt.

CXXXVII. Nova illa figura

diam vocant inter flumina, seu Mesos Ll ue tamiam.

683쪽

iacunque vero intra Euphratem , is Tigrim . hac media inter flumina voca. rur , seu Mesopotamia. Verum observa,

quod in historia sua tradit Geographus, Europaeam quoque esse Mesopotamiam, quam incolunt Celti & Lusitani Mes potamiae regionis laudes celebrat , in haec verba : Neque illius certe pascua bubulcus quispiam vituperaverit, neque quicunque oves in agro stabulantes si quitur. Alia vero prorsus pascua ho-hus, alia ovibus idonea atque apta , ut ex Laestrigonum regione clarε apparet apud Poetam. Adjicit etiam illud et Neque vero plantas omnis generis Contempserit, quicunque curam atque

peram in plantas impendit. Aratio enim, inquit , ibi bona, magnamque herbae copiam auget ; & pascua benε ibi florentia, & hominum soboles pul- Cherrima , atque immortalibus similis. Quod idem prorsus est, ac si diceret,

684쪽

IN DIONTS PERIEG. 4ssθεοειδη , formam prae se ferens divinam , seu similis deo , propter formam sanhadspectabilem , beatamque rerum C piam. Praeterea vero Armeniorum MLtianorumque regionem , sitam illam quidem a Μesopotamia ad septentri nes, montibusque comprehensam, pimguem atque opimam vocat, ipsosque ibi incolas tum opulentos appellat , tum bene scientes Martis, & πιγαέ, pis es, ut & Arabicum populum dixit πιγα, pinguem. Sumptum vero id exempli ex HOMERO, qui heroum pedes λιπαρου ,

pingues, vocaverit. Porro autem M α- θερισητα , contemnet, spernet, negliget,

vocabulum est HOMERI Cum, de quo dictum in Commentariis ad ΗΟME-RuM: idque significat reprobare ac rejicere. Pastoris illa est periphrasis, cum pastorem ita describit:

Cornutum qui Pana levi meditatus

avena s

pasientes sectatur oves. Ubi cornua ungulata habentem, intel-

685쪽

inrelligunt gique explicant veteres m

οξυκερων, cornua habentem acuta, corni-hus acutis praeditum : perinde quasi οδνυξ . unguis , significet hoc loci acumen. Sicuti etiam cum montis dicimus ἀκροπιι- , unguem summum , seu vertiacem in acutum desinentem. Neque vero

illi amant hoc epitheton , veluti du-τum , & in quo nihil urbani inest. CXXXV ΙΙΙ. Mesopotamiae ad meridiem Babylon est, metropolis Pe

sca, urbs sacra, muro aereo Circumdata . ut quidam scribunt , amneque Circumfluo praecincta. Hanc , linquit , totam muris infragilibus Semiramis coronavit : quandoquidem aliqui, ut di eum est, & murum ei aereum fuisse tradiderunt, & alia multa longe mirabilia , praeter ea, quae supra exposita sunt, de ea exposuerunt. Praeterea vero , in arce , inquit . aram Belo Semiramis posuit, eamque auro, eboreque atquet argento exornavit. Belus autem rex

suit Babylonis, Iovis filius . a quo etiam portae Babylonis Belides s vel etiam ,

686쪽

m DIONTS. PERIEQ scis etiam, secundum quosdam, ipse Iuppiter. Quare etiam HERODOTus teminplum ibi esse ait Beli Jovis. Idemque

Babyloniorum regioni tantam verum omnium vim atque opulentiam attriis huit , ut, eodem teste , magnum ipsa regem quatuor per annum menses re liqua omnis Asia. reliquos octo menses aleret. THEOCRITus porro, Semiramin

Babylonis moenia ex bitumine aedificasse assirmat. Alii hanc istam Babylonem vocatam olim fuisse tradunt Seleuciam . conditamque fuisse a Babylone , viro sapientissimo, Medi filio ; & hanc ipsam urbem ante Semiramidis tempora fuisse aiunt annis mille & octingentis. Sciendum autem est, quod habet historia, magna mulierem perspicacia fuisse quidem Semiramis; sed tamen ea perspicaciorem atque sapientiorem fuisse Nilocrin, quae & ipsa Babylone regnaverit. Persas porro, quorum metropinlis Babylon , Cephenes olim vocatos, scribit A R R. I A N U s. Alii vero ita sectnarrant : posteaquam Ninui Syrorum

687쪽

rex Ninevin aedificaverat , hujus ux rem longe maritum supergressam Babylonem in campestri loco ex coctis lat ribus , & bitumine , caesisque Iapidibus, Cubitorum trium latitudine , sex longiatudine , extruxisse , ejusque ambitum stadiis trecentis & octoginta quinque definivisse; muros vero ad quinquaginta cubitorum altitudinem extulisse, quorum crassitudo ad triginta usque cubiatos dimensionem habebat, ita ut iis in muris quadrigae, pari inter sese spatio,

Cursu contenderent ; . turresque altas

portis imposuisse , quum & portas a reas , & ad magnam prorsus altitudinem 4nsignemque latitudinem erectas fecisset

praeterea vero cisternam magnam construxisse . supraque eam hortum admirabilem erexisse, qui Pensilis sit appetilatus , qui , quum lateribus quatuor

constaret . tamen singula quatuor jug rum latera habuerit ; atque eum quoque hortum unum de septem mundi

spectaculis, seu miraculis , fuisse. Est autem & alia Babylon Libyca. Verum de

688쪽

IN DION TS. PERIE G. sos de Babylone illa Persica haec HERODOTUS : Assyriae urbem celebratissumam atque Validissimam, esse Babylonem , ubi etiam regia. Urbem hanc quadrangula figura in ingenti planitie jacere, & unamquamque ejus Dontem, centenum esse & vicenum stadiorum rita ut, ex HERODOTO , urbis hujxIs circuitus sit stadia quadringenta & O toginta , portas vero per muri λmbutum esse centum, aereas universias, sicuti etiam postes & superliminaria. Et observa, non Thebas modo portis esse centum; sed etiam ecce tibi talem B bylonem. Babylon illa Ρersica multas fert palmas in summo comatas atque opacas. Proprietas haec est hujus arboris. Et dictae illae quidem εχ ρεφεις , comtecta, veluti inclinantes atque inflecte tes ramos εἰς οροφων, in tectam, seu meram; ἀκωκηλοι vero, id est, alticoma.

tanquam non infernE, sed superne a que in summo comatae. Talis namque hyc arbor. Ac vide. ut, quum Cares ακροκοε , summὸ comati , seu capium

689쪽

s i u s hic noster vocem hanc de palma arbore usurpaverit, eamque inde vo-Cem , pro acrimoniae ratione , abraserit

atque excerpserit. Sed & fert, inquit, Babylon quid aliud auro venustius atque gratiosius. Quid illud ' liquidae bearylli glaucum lapidem, ibi sane nascentem in torrentium effluxibus , intra ophistin , seu ophitin , lapidem. Locus enim ibi quidam ophites , proferens , seu pro lucens marmor lapidem , quo veluti in thalamo beryllus continetur. Nam M ο της quidem pleonasmum habet τὼ η, dc perinde est . ut το ς, civis. Tu Vero observa , ut glau- eam illam heryllum dicit , liquidam . seu suidam , eo quia corpora glauca , propter perspicuitatem, videntur esse liquida: quandoquidem glaucum epitheton est maris.

OMτ' Ἀρμενί- Ορεων πυ-ροιθεν Sed cum ultra Armenios montes peree

xeris; ex synaloephe, nimirum ex te

690쪽

IN DIONTS. PERIEG. Iosvatione, sive elisione, intelligimus t

nuari primam τῆς , Armenia diametsi aliqui denso cam spiritu asse tam velint. Post Armenios ad Orientem , I empe sunt Medica , hoc est, a parte , regio Μedorum , sic appellata , secundum Geographum, vel a Μedo, Μedeae filio, quae patrem tuum , amoris caui: a , deseriait 1, vel ab ipsa certe fugitiva Medea, Aectae filia . cui DI

N Y s I U s regionem hanc seu μυμών, co nominem , dicit: quamviS canacrii dicere inde potius Oporteat πιρώνυμον, δε- nominativam. Medea namque , relicta

Attica, ibi apud Medo permaniit, non procul a Colchis; sed nimirum prope, ea propinquitate , quae est inter loca hregione inter se opposita, qua quidem ratione Issicus etiam sinus, itidemque Hyrcanius , propinqui esse dicuntur Ponto Euxino. Colchorum tamen , inquit , non licebat ei regionem adire propter iram patris, quo etiam tempOre regioni illi nomen a sese indidit, quum , pra pinvre . ut ait, ageum Pam

SEARCH

MENU NAVIGATION