Nicolai Tulpii Amstelodensis exconsulis Observationes medicæ

발행: 1716년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

MEDICARUM LIB. I. IIn quarum remotiori recessu, Cum delite-steret plurimum sanguinis coagulati s verisimile est, ex ejus putredine,prodiisse, postremo vitae die, quod exscreavit, pus. Sed morbus attonitus, qui ipsum occidit, traXit originem , partim ex obstructis processubus spinalis medullae ,(qui sunt verum nerVOrum principium) partim Vero, eX angustia retis mirabilis: quod comstat, ex intricato Venarum jugularium , artemriarum carotidum , aC Cemicalium Concursu.

Quibus nobilissimis partibus impeditis , priva

tur homo, non modo sensu, ac motu , sed ipsa vita : juxta illud Corneli Celsi. Lib. v. Cap. XXV I. Servari non potest, cui basis cerebri percussa est. CAPUT IV. Praetura capitis sanata. T, Rioribus autem aegris, ut nequicquam per- foratum fuit capitis os: eo quod sanguis delitesceret, non tantum sub membranis ; sed infra cerebri basim: ubi inevitabilis mortis causa est. Sic contra, profuit aliis si immopere terebra: praesertim haerente cruore, ex Venis effuso ; non tam sub membranis, quam in obvia

earundem parto.

Juveni, habitanti prope Tyam fluvium,

frangebatur lapide, tam inaequaliter calvaria :ut fragmentum hinc urgeret membranas; illinc

32쪽

s Ons Est v ATIONUM vero adhaereret etiamnum integro oss. Quae dispar fracturae ratio, in caussa fuit , quo mi, nus, vel festinanter elevaretur fragmentum, Ce,rebro graue: Fel prohiberetur convenienter, ne concretus sanguis producerex, aut febres ,

aut deliria. Quibus propterea ipsum invadentibus, ivimus protinus ad modiolum: dissoluturi quam primum, tenax illud vinculum; quod fragmentum hoc adligabat ossi circumposito. Quo Caute divulso, conquievere illico febres, sic deliria:

ec restituta cerebro movendi libertate, evanuere periculi: quae nobilissimo visceri intentaverat, urgens depressio. CAPUT V. Salutaris modioli usus.

SI quae itaque necessitas, exegerit modiomlum , utendum eo mature: ne a mora, proeveniant, putredo, tetri Vapores, pus graveolem, inflammatio, febris, delirium, contractio nervorum, re tandem ipsa mora. Centurio marinus opipare coenatus, ec vino largiter obrutus, satagens sub noctem ossiciosius, quam id temporis exigebatur, conviVM suos dimittere , allisit graviter caput silicibus ;& fisca longissime calvaria, contraxit in ea rimam satis productam : sed angustiorem, quam

m pex illam, vel debite se monerare; cerebrum ;

33쪽

MEDi CARUM LIB. I. Suel convenienter admoverentur necessaria auxilia.

Quibus aditu intercluso, opus fuit, modiolum fissurae imponere: dc excita osse, haud eunctantur elicere , quidquid vel cerebro, vel membranis foret oneri. Quem scopum etiam feliciter tetigimus. Vix enim medicinae locum fecerat terebra: quin vidimus protinus, per ossiis vacuum, expelli plurimum sanguinis: quo parcius subinde prodeunte, depressimus aliquoties Cerebri membranas specillo: vel compressis naribus, sategimus spiritum sursum adigere: quo expeditius onus simul, expelleret oppresssum cerebrum.

Excrementum autem hoc, quod natura hic eXpulit, per foramen a modiolo relictum: erat plane albicans, ac spumeum. Quam speciem, talent chirurgi ponere, inter optimaS, DdVeiam tantis sianiratis, notas. Eo enim fluxu Cessante, increscit protinus caro vel ab ipso osse, vel a cerebri membrana. Repleturque paullatim, calvariae Vacuum s a Crusta rubicunda, transitura tandem in callum s ac subitura genuinam,osiis ablati, naturam. Quod sagax indus tiarnaturae tentamentum, eXpressur Poeta, Cecinit non inconcinne:

- - - rerumque novatrix,

Ex aliis, alias reparat misi a figuras,

34쪽

CAPUT V I.

Morbus attonitus.

TUvenis temulentus, ictus vehementer, in I pectore, concidit repente attonitus, in terram, Ceu fulmine Consternatus: cum spiritu gravi, vomitu frequenti, voce suppressa, respuma tam confertim ex ore emanante, ut intra paucas horas amitteret Vitae UsUram.

Cujus inopinati eventus causia fuit, partim evidens calvariae rima, a Casu CXorta et parmrim vero frequens sanguis, effusius ubertim, cum supra, tum infra cerebri membrana S.

sed pulmo habebat plurimas, lividas maculas , adscribendas forte, vel repentinae suffocationis vel nicotianae crebritas adsumptae: qua planta dicebatur hic juvenis, plus nimio, fuisse delectatUS. Ad suffocationem quidem maculas has ereferre, suadebat, cum spumae, tum livoris natura . Spuma quippe (juxta elegant issimum Actuarium) est spiritus, & humorum miX-tio. Fitque in morbo attonito ; vel ex destillante capitis pituita, per aerem rarefacta: vel ex spirituoso , oppressi pulmonis, Vapore Priorem spumam plane innoxiam declarat Cot tidianus, spumosae epilepsice, reditus. Sed alterum lethalem, repentina apoplecticorum mora: orta, procul dubio, eX adempto spiritu ,

35쪽

MEDICARUM LIB. I. oritu , sine quo, ne momentum quidem subsistit homo.Cujus spumae periculum propterea propositurus Cornelius Celsus, subjungit satis scite. Neque is ad vitam redit, qui ex suspen- sdio, spumante ore, detractus est. Quippe hanc spumam non producit pulmo, nisi summe laborans : sive a resolutione humidi, sibi, cordique insiti: sive a spiritibus, ob retentos

vapores impeditamque respirationem, adeo effervescentibus. ut in extremo dissolutionis

metu sit, calidum innatum. Quam luctam quum designet haec spuma quid mirum eam utique praesagire ineluctabilem mortem Inducitur enim post illam partibus obsessis, loco vividi coloris, obscurus, ac luridus li-Vor. Non secus ac a solis occasi tenebrae &a flammae suffocatione carbonis nigredo. Li-Vor enim sequitur vel extinctionem , vel interceptionem spiritus, ac caloris vitalis . Ac proinde non temere Hippocrates, id Coacis,

Livida evenientia, in febre, breVem mortem significant. cc Potuit itaque, haec repentina suffocatio, has quidem produxisse maculas: sed rarius, Ciam Occurrant in eorum pulmonibus, quos occidit morbus attonitus: & Contra frequentius di

36쪽

ta ORSERVATIONUM

tius, in illis quibus Nicotiana fuit in delitus,

non inconsultum fortassis erit, excutere hic naturam illius fumi: qui aeri permixtus, de ore attractus , tam bene facit ad multorum palatum: ut eum praeferant omnibus epulis: modo non de ipsi ianitati: qua tamen humano generi nihil utilius.

Extra omnem itaque Controversiae aleam

est, Nicotianam potui datam, tantum adversari ventriculo, ac intestinis: quantum prodest humido, ac frigido cerebro. Sed dubitatur, utrum sitimus ipsius offendat pulmones 3 calida quippe est planta , imo acris, ac vellicans: sive natura, sive arte. Ex pulvere videlicet euphorbii, pyrethri, piperis, aliorumVe acri Im aromam tum, lucri caussa, a fraudulentis, ac infidis mer-Catoribus , clanculum, contortis ipsius foliis, insperso. Quorum omnium Vapore, Verisimile est, non minus offendi pulmones, quam a Raphani agrestis, ac piperis tritura, Cere

brum sternutans. Immodicus namque calor, ut exhaurit hummidum radicale ; sic obscurat nebulosius ipsius sumus, non parum illustrem, nostrae vitae spiritum: imo suffocat tam essicaciter calidum innatum : ut instar tabidorum (qui ex sententia Galeni , a siccitate consumuntur plane eXtenuemur, cum tussi perenni, & infatigabili spiritus dissicultate. Quae duo arguunt inextricabile, oppressi pulmonis, vitium.

A quo

37쪽

ML DICARUM LIR. i. igAqno eqnidem plurimos, qui dies, lac noctes cum hac Helena transegerant, vidi pessim- datos . Moderata certe uti nullibi, sic neque hic culpantur. Sed modum in hoc fumo si excesseris , defatigaberis a tussi , vitiabitur pulmo ,

emarcescet animus, & tandem consitametur corpus universum. Vel lente, si fueris integer, ac valens: vel celeriter, si quid vitii alibi sit in visceribus. Sicuti videre fuit in hoc aegro. Quem eo, procul dubio, citius strangulavit morbus attonitus ; quo minus potuerit reluctari; & spiritum ab interitu Vendicare, eXsUCCUS , - mPculosus pulmo.

Morbus attonitus, snguine. Elut non quilibet morbus attonituS, Vel a pituita , aut atra bile; sed interdum quoque , a languine: sic neque occidit passim apo-plexia , fortis, ac steri osa quantum enim opis olim animadvertit Hippocrates, ex febre(juxta Galenum pituitos e apoplexiae stipe

veniente : tantum observat etiarnnum insisquens aetas, in sanguinea, cum steriore com

juncta, a suanguine liberaliter misso. Qui si ni, inquit, capitis dolore , repente Corripiuntur; &statim muti fiunt, ac stertunt, in septem diebus moriuntur; nisi febris pre--henderit, aph. D. lib. Vs.

38쪽

i OnsnRvATIONUM Juvenem pleni habitus, praecipitavit redini dans capitis sanguis, in subitam , ac gravem

apopleXiam: Cum tremore, aphonia, ac steriore s tribus periculo sissimis, hujus morbi, Comitibus. quorVm Vehementia mature, qUO in fringeretur s emittebatur illico sanguis, ex brachio dextro, sed eo lentius fluente, quam ut satisfaceret morbi magnitudini: exsolutum fuit utique, eodem ferro, & brachium sinistrum. quo bipartito fluxu aliquandiu continuanto,iemisit evidenter sterior; traxit Commodius

spiritum s & recuperavit brevi pristinam sani

tatem.

Quid ergo p inquies, suadesne hoc stricte

imitari imo in simili necessitate intrepide. Verum multa in praecipiti periculo, recte fiunt , alias tamen omittenda. Quippe vehementi, ac Celeri malo, non succurrit, nisi remedium, vel seque vehemens, vel perinde Celer. At scrupulum injiciet forte Cornelius Celsiis, asserens se lib. m. Capite XXV II. Si omnia membra, rem,, soluta sint, sanguinis detractionem, vel libest rare: vel occidere. Sed inculcat non minus serio idem auctor: satius esse, anceps remedium experiri, quam nullum. QuamVis anceps non sit, quod festinanter imminutum it sangui-,nem, hominem alias obruiturum.

Cui ancipiti aleae, ne iterum subj iceretur hic juvenis , monitus fuit, quolibet Vere , sanguinem sibi detrahere: & protinus occurrere

venien

39쪽

MEDICARUM. LIB. I. Is

venienti hos i. sed monitis hisce floccisactis, dedit post biennium, irreparabiles, suse neglia gentiae, poenas. Sicuti namque disruptis aggeribus, submerguntur prata: sic obruitur quomque facile cerebrum, a sanguine ; praesertim si, vel effringatur, vel enervetur, membraneum ill ad ostiolum : quod, ad coercendum sanguinis impetum, internis juguli venis, incomprelie sibili artificio a provida inatura inditum. Hibent quidem & aliae venae, similia repagula: sed ut in illis impeditur sanguinis descensus: ita hic contra, ejusdem adscensus. Obruerentur alias facillime, a concitati sanguinis, Copia,

repleta, athletarum, Corpora.

CAPUT VIII.

Morbus comitialis sponte sumtus P Lurima non minus graviter, qUam vere dixit, uberrimus auctor, Hippocrates: sed nihil majestate ipsius dignius, quam ingenuum illud. Naturae morbis medentur. Cujus effati dignitatem, ut passim omnes s sic ostendit prae-

Cipiae morbus comitiali S. quem eradicatum ubi vult natura, utitur modo, variantis aetatis, mutatione; modo vero ulceribus, lin Capite excitatis; vel excogitans aliud aliquod solere tinventum , dissolvit industrie nodum, arti medrucae plane indissolubilem. Consulis Amstetredamensis filiae exagit

40쪽

1 6. Ons Est v ATIO NUMise Vehementer, a morbo comitiali s & partuit, aut nihil auxilii, ab arte, impetranti, suppetias tandem tulit ossiciosa natura: eXpellens potenter , acrem, periodicae distentionis, Caussam, a cerebro in subjectos, faucium, musculos. Quibus impeditis, cessit quidem, eX toto, morbus comitialis: sed interim, intumuit haud parum guttur; periit elocutio; neque deglutiit, nisi

admodum graviter. Sed praecipua molestia fuit a suppressa voce: qua caruit , ad seXtum usque mensem: licet interim non negligerentur, Vel convenientia Catharticas vel requisita roborantia : inter quae facile primas tenuit, oleum, arte Chymica, esuccino elicitum. Quod sane plurimum profuit , recuperandae voci Quam iterum adepta

fecit primum, receptae locutionis , initium(quod etiam ab iis, alias observatum vocalibus A, & O. Quibus aliquoties ruditer prolatis,profecit brevi tantopere; ut ante diem quartum decimum, loqueretur, non minus articulate : ac si nunquam obmutuistet.

Quod ipsum, benevolae naturae , auxilium , etiam in aliis, subinde licuit Videre: sed praecipue in duobus infantibus, quorum epilepsiam

hanavit,per manantia capitis ulcera. Quibus improvide aliquando ruppressis, retinebantur non tantum tetri, maligni morbi, vapores: sed revertebatur ilico, terribilis haec nerVorum contractio. Neque desinebat iterum, nisi remota

SEARCH

MENU NAVIGATION